[5,4] CAPUT IV. Partitio Artis Iudicandi in Iudicium per Inductionem et per Syllogismum ; quorum prius aggregatur Organo Nouo. Partitio prima Iudicii per Syllogismum in Reductionem Rectam, et Inuersam. Partitio secunda eius in Analyticam, et Doctrinam de Elenchis. Partitio Doctrinae de Elenchis, in Elenchos Sophismatum, Elenchos Hermeniae, et Elenchos Imaginum siue Idolorum. Partitio Idolorum in Idola Tribus, Idola Specus, et Idola Fori. Appendix Artis Iudicandi, uidelicet de Analogia Demonstrationum pro Natura Subiecti. TRANSEAMUS nunc ad Iudicium, siue Artem Iudicandi ; in qua agitur de natura Probationum siue Demonstrationum. In Arte autem ista Iudicandi (ut etiam uulgo receptum est) aut per Inductionem aut per Syllogismum concluditur. Nam Enthymemata et Exempla illorum duorum compendia tantum sont. At quatenus ad Iudicium quod fit per Inductionem, nihil est quod nos detinere debeat ; uno siquidem eodemque mentis opere illud quod quaeritur, et inuenitur et iudicatur. Neque enim per medium aliquod res transigitur, sed immediate, eodem fere modo quo fit in sensu. Quippe sensus, in obiectis suis primariis, simul et obiecti speciem arripit et eius ueritati consentit. Aliter autem fit in Syllogismo ; cuius probatio immediata non est, sed per medium perficitur. Itaque alia res est Inuentio Medii, alia Iudicium de Consequentia Argumenti. Nam primo discurrit mens, postea acquiescit. At Inductionis formam uitiosam prorsus ualere iubemus; legitimam ad Nouum Organum remittimus. Itaque de Iudicio per Inductionem hoc loto satis. De illo altero per Syllogismum quid attinet dicere; cum subtilissimis ingeniorum limis haec res fere attrita sit, et in multas minutias redacta? Nec mirum, cum sit res quae cum intellectu humano magnam habeat sympathiam. Nam animus humanus miris modis ad hoc contendit et anhelat, ut non pensilis sit, sed nanciscatur aliquid fixum et immobile cui tanquam firmamento in transcursibus et disquisitionibus suis innitatur. Sane, quemadmodum Aristoteles probare conatur inueniri in omni motu corporum aliquid quod quiescit; et fabulam antiquam de Atlante, qui ipse erectus coelum humeris sustinuit, pereleganter ad polos mundi traducit, circa quos conuersiones expediuntur ; similiter magno studio appetunt homines aliquem habere intra se cogitationum Atlantem, aut polos qui intellectus fluctuationes et uertigines aliquatenus regant; timentes scilicet, ne coelum ipsorum ruat. Itaque ad principia scientiarum constituenda praepropere festinarunt, circa quae omnis disputationum uarietas uerteretur, sine periculo ruinae et casus; nescientes profecto, eum qui certa nimis propere captauerit in dubiis finiturum; qui autem iudicium tempestiue cohibuerit ad certa peruenturum. Manifestum est igitur, Artem hanc Iudicandi per Syllogismum nihil aliud esse quam reductionem propositionum ad principia, per medios terminos. Principia autem consensu recepta intelliguntur, atque a quaestione eximuntur. At terminorum mediorum inuentio libero ingeniorum acumini et inuestigationi permittitur. Est autem Reductio illa duplex ; Directs scilicet, et Inuersa. Directa est, cum ipsa propositio ad ipsum principium reducitur ; id quod Probatio Ostensiua uocatur. Inuersa est, cum contradictoria propositionis reducitur ad contradictorium principii ; quod uocant Probationem per Incommodum. Numerus uero terminorum mediorum, siue scala eorum, minuitur aut augetur pro remotione propositionis a principio. His positis partiemur Artem Iudicii (sicut uulgo fere solet) in Analyticam, et Doctrinam de Elenchis. Altera indicat, altera cauet. Analytica enim ueras formas instituit de consequentiis argumentorum ; a quibus si uarietur siue deflectatur, uitiosa deprehenditur esse conclusio; atque hoc ipsum in se elenchum quendam, siue redargutionem, continet. "Rectum enim" (ut dicitur) "et sui index est et obliqui". Tutissimum nihilominus est Elenchos ueluti monitores adhibere, quo facilius detegantur fallaciae, iudicium alioquin illaqueaturae. In Analytica uero nihil desiderari reperimus; quin potius oneratur superfluis quam indiget accessionibus. Doctrinam de Elenchis in tres partes diuidere placet : Elenchos Sophismatum ; Elenchos Hermeniae ; et Elenchos Imaginum siue Idolorum. Doctrina de Elenchis Sophismatum apprime utilis est. Quamuis enim pinguius fallaciarum genus a Seneca non inscite comparetur cum praestigiatorum technis, in quibus quo pacto rea geratur nescimus, aliter autem se habere rem quam uidetur satis nouimus ; subtiliora tamen Sophismata non solum id praestant ut non habeat quis quod respondeat, sed et iudicium ipsum aerio confundunt. Haec pars de Elenchis Sophismatum praeclare tractata est ab Aristotele, quoad praecepta; etiam a Platone adhuc melius, quoad exempla ; neque illud tantum in persona sophistarum antiquorum (Gorgiae, Hippiae, Protagorae, Euthydemi, et reliquorum), uerum etiam in persona ipsius Socratis, qui cum illud semper agat, ut nihil affirmet sed a caeteris in medium adducta infirmet, ingeniosissime obiectionum, fallaciarum, et redargutionum modos expressit. Itaque in hac parte nihil habemus quod desideremus. Illud interim notandum; quamuis usum huius doctrinae probum et praecipuum in hoc posuerimus, ut redarguantur sophismata ; liquido nihilominus patere, usum eius degenerem et corruptum ad captiones et contradictiones per illa ipsa sophismata struendas et concinnandas spectare. Quod genus facultatis etiam pro eximio habetur, et haud paruas affert utilitates; licet eleganter introducta sit a quopiam illa differentia inter oratorem et sophistam, quod alter tanquam leporarius cursu praestet, alter tanquam lepus ipse flexu. Sequuntur Elenchi Hermeniae ; ita enim (uocabulum potius quam sensum ab Aristotele mutuantes) eos appellabimus. Redigamus igitur hominibus in memoriam ea quae a nobis de Transcendentibus et de Aduentitiis Entium Conditionibus siue Adiunctis (cum de Philosophia Prima ageremus) superius dicta sunt. Ea sunt Maius, Minus ; Multum, Paucum ; Prius, Posterius ; Idem, Diuersum ; Potentia, Actus ; Habitus, Priuatio ; Totum, Partes ; Agens, Patiens ; Motus, Quies ; Ens, Non Ens ; et similia. Inprimis autem meminerint et notent differentes eas, quas diximus, harum rerum contemplationes ; uidelicet quod possint inquiri uel Physice, uel Logice. Physicam autem circa eas tractationem, Philosophiae Primae assignauimus. Superest Logica. Ea uero ipsa est res, quam in praesenti Doctrinam de Elenchis Hermeniae nominamus. Portio certe est haec doctrinae sana et bona. Hoc enim habent notiones illae generales et communes, ut in omnibus disputationibus ubique intercurrant; adeo ut nisi accurate et anxio cum iudicio bene iam ab initio distinguantur, uniuerso disputationum lumini caliginem miris modis offusurae sint, et eo rem fere deducturae ut desinant disputationes in pugnas uerborum. Etenim aequiuocationes et malae acceptiones uerborum (praesertim huius generis) sunt Sophismata Sophismatum. Quare etiam melius uisum est istarum tractationem seorsum constituere, quam eam uel in Philosophiam Primam siue Metaphysicam recipere, uel ex parte Analyticae subiicere, ut Aristoteles satis confuse fecit. Dedimus autem ei nomen ex usu, quia uerus eius usus est plane redargutio et cautio circa usum uerborum. Quinimo partem illam de Praedicamentis, si recte instituatur, circa cautiones de non confundendis aut transponendis definitionum et diuisionum terminis, praecipuum usum sortiri existimamus, et huc etiam referri malumus. Atque de Elenchis Hermeniae hactenus. Ad Elenchos uero Imaginum, siue Idolorum, quod attinet; sunt quidem Idola profundissimae mentis humantes fallaciae. Neque enim fallunt in particularibus, ut caeterae, iudicio caliginem offundendo et tendiculas struendo; sed plane ex praedispositione mentis praua et perperam constituta, quae tanquam omnes intellectus anticipationes detorquet et inficit. Nam Mens Humana (corpore obducta et obfuscata) tantum abest ut speculo plano, aequali, et claro similis ait (quod rerum radios sincere excipiat et reflectat), ut potius sit instar speculi alicuius incantati, pleni superstitionibus et spectris. Imponuntur autem intellectui Idola, aut per naturam ipsam generis humani generalem ; aut per naturam cuius que indiuidualem ; aut per uerba siue naturam communicatiuam. Primum genus Idola Tribus, secundum Idola Specus, tertium Idola Fori uocare consueuimus. Est et quartum genus, quod Idola Theatri appellamus, atque super inductum est a prauis theoriis siue philosophiis, et peruersis legibus demonstrationum. Verum hoc genus abnegari potest et deponi ; itaque illud in praesentia omittemus. At reliqua plane obsident mentem, neque prorsus euelli possunt. Igitur non est, quod quis in istis Analyticam aliquam expectet ; sed doctrina de Elenchis est circa ipsa Idola doctrina primaria. Neque (si uerum omnino dicendum sit) doctrina de Idolis in artem redigi possit; sed tantum adhibenda est, ad ea cauenda, prudentia quaedam contemplatiua. Horum autem tractationem plenam et subtilem ad Nouum Organum amandamus ; pauca generaliter tantum de iis hoc loco dicturi. Idolorum Tribus exemplum tale sit. Natura intellectus humani magis afficitur Affirmatiuis et Actiuis quam Negatiuis et Priuatiuis; cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat. At ille, si res quaepiam aliquando existat et teneat, fortiorem recipit de ea impressionem quam si eadem longe pluries fallat aut in contrarium eueniat. Id quod omnis superstitionis et uanae credulitatis quasi radix est. Itaque recte respondit ille qui, cum suspensa tabula in templo monstraretur eorum qui uota soluerant quod naufragii periculum effugissent, atque interrogando premeretur, annon tum demum Neptuni numen agnosceret ? Quaesiuit uicissim, "At ubi sunt illi depicti, qui post uota nuncupata perierunt". Atque eadem est ratio superstitionum similium, sicut in Astrologicis, Insomniis, Ominibus, et reliquis. Alterum exemplum est huiusmodi : Animus humanus (cum sit ipse substantia aequalis et uniformis) maiorem praesupponit et affingit in natura rerum aequalitatem et uniformitatem, quam reuera est. Hinc commentum mathematicorum, In coelestibus omnia moueri per circulos perfectos, reiiciendo lineas spirales. Hinc etiam fit, quod, cum multa sint in natura monodica et plena imparitatis, affingat tamen semper cogitatio humana Relatiua, Parallela, et Coniugata. Ab hoc enim fonte elementum ignis cum orbe suo introductum est, ad constituendam quaternionem cum reliquis tribus, terra, aqua, aere. Chymici autem fanaticam instruxerunt rerum uniuersarum phalangem, inanissimo commento inueniri fingentes in quatuor illis suis elementis (caelo, aere, aqua, et terra) species singulas parallelas inuicem et conformes. Tertium exemplum est superiori finitimum; quod Homo fiat quasi Norma et Speculum Naturae. Neque enim credibile est (si singula percurrantur et notentur) quantum agmen Idolorum philosophiae immiserit naturalium operationum ad similitudinem actionum humanarum reductio: hoc ipsum, inquam, quod putetur talia naturam facere qualis homo facit. Neque multo meliora sunt ista quam haeresis Anthropomorphitarum, in cellis ac solitudine stupidorum monachorum orta; aut sententia Epicuri huic ipsi in Paganismo reepondens, qui diis humanam figuram tribuebat. At non opus fuit Velleio Epicureo interrogare, "Cur Deus coelum stellis et luminibus, tanquam aedilis, ornasset"? Nam si summus ille opifex ad modum aedilis se gessisset, in pulchrum aliquem et elegantem ordinem stellas digerere debuisset, operosis palatiorum laquearibus consimilem; cum e contra aegre quis ostendat in tam infinito stellarum numero figuram aliquam uel quadratam, uel triangularem, uel rectilinearem. Tanta est harmoniae discrepantia inter spiritum hominis et spiritum mundi. Quod ad Idola Specus attinet, illa ortum habent ex propria cuius que natura et animi et corporis; atque etiam ex educatione et consuetudine, et fortuitis rebus, quae singulis hominibus accidunt. Pulcherrimum enim emblema est illud de Specu Platonis. Siquidem si quis (missa illa exquisita parabolae subtilitate) a prima infantia in antro aut cauerna obscura et subterranea ad maturam usque aetetem degeret, et tunc derepente in aperta prodiret, et hunc coeli et rerum apparatum contueretur; dubium non est, quin animum eius subirent et perstringerent quamplurimae mirae et absurdissimae phantasiae. Nos uero scilicet sub aspectu coeli degimus ; interea tamen animi in cauernis corporum nostrorum conduntur; ut infinitas errorum et falsitatum imagines haurire necesse sit, si e specu sua raro tantum et ad breue aliquod tempus prodeant, et non in contemplatione naturae perpetuo tanquam sub dio morentur. Emblemati siquidem illi de Specu Platonis optime conuenit parabola illa Heracliti, quod homines scientias in mundis propriis et non in mundo maiore quaerant. At Idola Fori molestissima sunt, quae ex foedere tacito inter homines de Verbis et Nominibus impositis se in intellectum insinuarunt. Verba autem plerunque ex captu uulgi induntur, atque per differentias quarum uulgus capax est res secant; cum autem intellectus acutior sut obseruatio diligentior res melius distinguere uelit, uerba obstrepunt. Quod uero huius remedium est (definitiones scilicet) in plurimis huic malo mederi nequit ; quoniam et ipsae definitiones ex uerbis constent, et uerba gignant uerba. Etsi autem putemus uerbis nostris nos imperare ; et illud facile dictu sit, "Loquendum esse ut uulgus, sentiendum ut sapientes"; quinetiam uocabula artium (quae apud peritos solum ualent) huic rei satisfacere uideri possint; et definitiones (de quibus diximus) artibus praemissae (secundum prudentiam Mathematicorum) uocabulorum prauas acceptiones corrigere ualeant; attamen haec omnia non sufficiunt, quo minus uerborum praestigiae et incantationes plurimis modis seducant, et uim quandam intellectui faciant, et impetum suum (more Tartarorum sagittationis) retro in intellectum (unde profecta sint) retorqueant. Quare altiore et nouo quodam remedio ad hoc malum opus est. Verum haec iam cursim perstringimus, interim desiderari pronunciantes hanc doctrinam, quam Elenchos Magnos, siue de Idolis animi humani natiuis et aduentitüs, appellabimus. Eius autem tractationem legitimam ad Organum Nouum referimus. Superest Artis Iudicandi Appendix quaedam insignis; quam etiam desiderari statuimus. Siquidem Aristoteles rem notauit, modum rei nullibi persecutus est. Ea tractat, quales demonstrationes ad quales materias siue subiecta applicari debeant ; ut haec doctrina tanquam Iudicationes Iudicationum contineat. Optime enim Aristoteles neque demonstrationes ab oratoribus, neque suasiones a mathematicis requiri debere monet. Ut si in probationis genere aberretur, iudicatio ipsa non absoluatur. Quando uero sint quatuor demonstrationum genera, uel per consensum immediatum et notiones communes ; uel per Inductionem ; uel per Syllogismum ; uel per eam (quam recte uocat Aristoteles) Demonstrationem in Orbem (non a notioribus scilicet, sed tanquam de plano) ; habent hae demonstrationes singulae certa subiecta et materias scientiarum in quibus pollent, alia a quibus excluduntur. Etenim rigor et curiositas in poscendo probationes nimium seueras in aliquibus, multo magis facilitas et remissio in acquiescendo probationibus leuioribus in aliis, inter ea sunt numeranda quae detrimenti plurimum et impedimenti scientiis attulerunt. Atque de Arte Iudicandi haec dicta sint.