[5,3] CAPUT IIL Partitio Inuentiuae Argumentorum in Promptuariam et Topicam. Partitio Topicae in Generalem et Particularem. Exemplum Topicae Particularis, in Inquisition De Graui et Leui. INVENTIO Argumentorum inuentio proprie non est. Inuenire enim est ignota detegere, non ante cognita recipere aut reuocare. Huiusce autem Inuentionis usus atque officium non aliud uidetur, quam ex massa scientiae, quae in animo congesta et recondita est, ea quae ad rem aut quaestionem institutam faciunt dextre depromere. Nam cui parum aut nihil de subiecto quod proponitur innotuit, ei Loci Inuentionis non prosunt ; contra, cui domi paratum est quod ad rem adduci possit, is etiam absque arte et Locis Inuentionis, argumenta tandem (licet non ita expedite et commode) reperiet et producet. Adeo ut hoc genus Inuentionis (sicut diximus) Inuentio proprie non sit ; sed reductio tantum in memoriam, siue suggestio cum applicatione. Attamen, quoniam uocabulum inualuit et receptum est, uocetur sane Inuentio ; siquidem etiam ferae alicuius uenatio, et inuentio, non minus cum illa intra uiuariorum septa indagetur quam cum in saltibus apertis, dici possit. Missis uero uerborum scrupulis, illud constet; scopum et finem huiusce rei esse promptitudinem quandam, et expeditum usum cognitionis nostrae, potius quam eiusdem amplificationem aut incrementum. Atque ut parata sit ad disserendum copia, duplex ratio iniri potest; aut ut designetur, et quasi indice monstretur, ad quas partes rem indagare oporteat ; atque haec est ea, quam uocamus Topicam ; aut ut iam antea composita sint et in usum reposita argumenta circa eas res quae frequentius incidunt et in disceptationem ueniunt; atque hanc Promptuariam nominabimus. Haec autem posterior tanquam Scientiae pars uix dici meretur; cum in diligentia potius consistat, quam in eruditione aliqua artificiosa. Veruntamen hac in parte Aristoteles, ingeniose quidem sed tamen damnose, sophistas sui temporis deridet, inquiens: "Perinde illos facere ac si quis calcearium professus rationem calcei conficiendi non doceret, sed exhiberet tantum calceos complurimos diuersae tam formae quam magnitudinis". Attamen hic regerere liceat ; calcearium, si in officina nil calceorum haberet, neque eos consueret nisi rogatus, egenum prorsus mansurum et perpaucos inuenturum emptores. Sed longe aliter Saluator noster, de Diuina Scientia uerba faciens, inquit : "Omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo noua et uetera". Videmus etiam priscos rhetores oratoribus praecepisse, ut praesto haberent Locos Communes uarios, iampridem adornatos, et in utramque partem tractatos et illustratos. Exempli gratia: "Pro Sententia legis, aduersus Verba legis ; et e contra : Pro fide Argumentorum, aduersus Testimonia ; et e contra". Cicero autem ipse, longa doctus experientia, plane asserit posse oratorem diligentem et sedulum iam praemeditata et elaborata habere quaecunque in disceptationem uenient ; adeo ut in causae ipsius actione nihil nouum aut subitum inseri necesse fuerit, praeter nomina noua et circumstantias aliquas speciales. At Demosthenis diligentia et sollicitudo eo usque processit, ut quoniam primus ad causam aditus et ingressus ad animos auditorum praeparandos plurimum uirium haberet, operae pretium putaret complura concionum et orationum exordia componere, et in promptu habere. Atque haec exempla et authoritates merito Aristotelis opinioni praeponderare possint, qui nobis author foret ut uestiarium cum forfice commutaremus. Itaque non fuit omittenda haec pars doctrinae circa Promptuariam, de qua hoc loco satis. Cum enim sit utrique, tam Logicae quam Rhetoricae, communis ; uisum est eam hic inter Logica cursim tantum perstringere, pleniorem eius tractationem ad Rhetoricam reiicientes. Partem alteram Inuentiuae (nimirum Topicam) partiemur in Generalem et Particularem. Generalis illa est, quae in Dialectica diligenter et abunde tractata est ; ut in eius explicatione morari non sit opus. Illud tamen obiter monendum uidetur, Topicam istam non tantum in argumentationibus, ubi cum aliis manum conserimus, uerum et in meditationibus, cum quid nobiscum ipsi commentamur aut reuoluimus, ualere ; imo neque solummodo in hoc sitam esse, ut inde fiat suggestio aut admonitio quid affirmare aut asserere; uerum etiam quid inquirere aut interrogare debeamus. At prudens Interrogatio quasi dimidium scientiae. Recte siquidem Plato: "Qui aliquid quaerit, id ipsum quod quaerit generali quadam notione comprehendit; aliter qui fieri potest, ut illud cum fuerit inuentum agnoscat"? Idcirco, quo amplior et certior fuerit Anticipatio nostra, eo magis directa et compendiosa erit Inuestigatio. Iidem igitur illi Loci qui ad intellectus nostri sinus intra nos excutiendos et congestam illic scientiam depromendam conducent, etiam ad scientiam extrinsecus hauriendam iuuabunt; ita ut si praesto fuerit quis rei gnarus et peritus, commode et prudenter de ea interrogari a nobis possit; et similiter authores, et libri, et partes librorum, qui nos de iis quae quaerimus edoceant et informent, utiliter deligi et euolui. At Topica Particularis ad ea quae dicimua longe confert magis, et pro re fructuosissima habenda est. Illius certe mentio leuis a nonnullis scriptoribus facto est; sed integre, et pro rei dignitate, minime tractata. Verum missum facientes uitium illud et fastum, quae nimium diu regnarunt in scholis ; uidelicet, ut quae praesto sint infinita subtilitate persequantur, quae paulo remotiora ne attingant quidem ; nos sane Topicam Particularem tanquam rem apprime utilem amplectimur ; hoc est, Locos Inquisitionis et Inuentionis, particularibus subiectis et scientiis appropriatos. Illi autem mixturae quaedam sunt, ex Logica et Materia ipsa propria singularum scientiarum. Futilem enim esse constat et angusti cuiusdam animi, qui existimet artem de scientiis inueniendis perfectam iam a principio excogitari et proponi posse ; eandemque postea in opere poni et exerceri debere. At certo sciant homines, "Artes inueniendi solidas et ueras adolescere et incrementa sumere cum ipsis inuentis" ; adeo ut cum quis primum ad perscrutationem scientiae alicuius accesserit, possit habere Praecepta Inuentiuae nonnulla utilia ; postquam autem ampliores in ipsa scientia progressus fecerit, possit etiam et debeat noua Inuentionis Praecepta excogitare, quae ad ulteriora eum felicius deducant. Similis est sane haec res uiae initae in planitie ; postquam enim uiae partem aliquam fuerimus emensi, non tantum hoc lucrati sumus ut ad exitum itineris propius accesserimus, uerum etiam ut quod restat uiae clarius prospiciamus. Eodem modo, in Scientiis, gradus itineris quisque, ea quae a tergo reliquit praeteruectus, etiam illa quae supersunt propius dat in conspectum. Huius autem Topicae Exemplum, quoniam eam inter Desiderata reponimus, subiungere uisum est. Topica Particularis, siue Articuli Inquisitionis de Graui et Leui. 1. Inquiratur, qualia sint corpora quae Motus Grauitatis sunt susceptibilia ; qualia, quae Leuitatis ; et si quae sint mediae, siue Adiaphorae Nature:: ? 2. Post Inquisitionem de Grauitate et Leuitate Simplicem, procedatur ad Inquisitionem Comparatam ; quae nimirum ex Grauibus plus, quae minus ponderent, in eodem dimenso? Etiam, quae ex Leuibus celerius ferantur in altum, quae tardius ? 3. Inquiratur de eo quod possit et operetur Quantum Corporis ad Motum Grauitatis. Atqui uideatur hoc primo aspectu quasi superuacuum; quia rationes Motus debeant sequi rationes Quanti : sed res aliter se habet. Nam licet in lancibus Quantitas Grauitatem corporis ipsius compenset (uiribus corporis undique coeuntibus per repercussionem siue resistentiam lancium uel trabis), tamen ubi parua datur resistentia, (ueluti in decasu corporum per aerem) Quantum Corporis parum ualet ad Incitationem Descensus ; cum uiginti pondo plumbi, et libra una, eodem fere spatio cadant. 4. Inquiratur, utrum Quantum Corporis ita augeri possit, ut Motus Grauitatis prorsus deponatur; ut fit in globo terrae, qui pensilis est, non cadit? Utrum igitur possint esse aliae massae tam grandes, ut se ipsae sustentent ? Nam latio ad centrum terrae res fictitia est; atque omnis massa grandis motum lationis quemcunque exhorret, nisi ab alio appetitu fortiori uincatur. 5. Inquiratur de eo quod possit et operetur Resistentia Corporis Medii, uel occurrentis, ad Regimen Motus Grauitatis. Corpus uero descendens aut penetrat et secat corpus occurrens, aut ab eo sistitur. Si penetret, fit penetratio aut cum leui resistentia, ut in aere; aut cum fortiori, ut in aqua. Si sistatur, sistitur aut resistentia dispari, ubi fit praegrauatio, ut si lignum superponatur cerae ; aut aequa, ueluti si aqua superponatur aquae, aut lignum eiusdem generis ligno; id quod appellat schola (apprehensione quadam inani) "Non ponderare corpus nisi extra locum suum". Atque haec omnia motum Grauitatis uariant. Aliter enim mouentur Grauia in lancibua, aliter in decasu ; etiam aliter (quod mirum uideri possit) in lancibus pendentibus in aere, aliter in lancibus immersis in aqua; aliter in decasu per aquam, aliter in natantibus siue uectis super aquam. 6. Inquiratur de eo quod possit et operetur Figura Corporis Descendentis ad regendum motum Grauitatis; ueluti figura lata cum tenuitate, cubica, oblonga, rotunda, pyramidalis ; et quando se uertant corpora, quando eadem qua dimittuntur positura permaneant. 7. Inquiratur de eo quod possit et operetur Continuatio et Progressio ipsius casus siue descensus, ad hoc, ut maiori incitatione et impetu feratur; et qua proportione, et quo usque inualescat illa incitatio? Siquidem ueteres leui contemplatione opinati sunt (cum motus naturalis sit iste) eum perpetuo augeri et intendi. 8. Inquiratur de eo quod possit et operetur Distantia aut Proximitas corporis deacendentis a Terra, ad hoc, ut celerius cadat, aut tardius, aut etiam non omnino (si modo fuerit extra orbem actiuitatis globi terne, quae Gilberti opinio fuit); atque simul de eo quod operetur Immersio Corporis Descendentis magis in Profundo Terrae, aut Collocatio eiusdem propius ad Superficiem Terrae. Etenim haec res etiam motum uariat, ut operantibus in mineris perspectum est. 9. Inquiratur de eo quod possit et operetur Differentia Corporum, per quae motus Grauitatis diffunditur et communicatur : atque utrum aeque communicetur per corpora mollia et porosa, ac per dura et solida; ueluti si trabs lancis sit ex altera parte lingulae lignea, ex altera argentea (licet fuerint reductae ad idem pondus), utrum non progignat uariationem in lancibus ? Similiter, utrum Metallum, Lanae aut Vesicae inflatae superimpositum, idem ponderet quod in fundo lancis? 10. Inquiratur de eo quod possit et operetur in communicatione motus Grauitatis Distantia Corporis a Libramine ; hoc est, cita et sera perceptio incubitus, siue depressionis ; ueluti in lancibus, ubi altera pars trabis est longior (licet reducta ad idem pondus), an inclinet hoc ipsum lancem? aut in tubis arcuatis, ubi longior pars certe trahet aquam, licet breuior pars (facta scilicet capacior) maius contineat pondus aquae. 11. Inquiratur de eo quod possit Intermixtio siue Copulatio Corporis Leuis cum Corpore Graui ad eleuandam corporis Grauitatem ; ut in pondere animalium uiuorum, et mortuorum ? 12. Inquiratur de secretis Ascensibus et Descensibus Partium Leuiorum et Grauiorum in uno corpore integro ; unde fiant saepe accuratae separationes; ut in separatione uini et aquae, in ascensione floris lactis, et similibus? 13. Inquiratur, quae sit Linea et Directio Motus Grauitatis ; et quatenus sequatur uel centrum terrae, id est massam terrae, uel centrum corporis ipsius, id est, nixum partium eius. Centra enim illa ad demonstrationes apta sunt; in natura nihil ualent. 14. Inquiratur de Comparatione motus Grauitatis cum motibus aliis; quos scilicet uincat, quibus cedat? Veluti in Motu (quem appellant) Violento motus Grauitatis compescitur ad tempus. Etiam, cum pondus longe maius ferri ab exiguo magnete attollitur, cedit motus Grauitatis motui Sympathiae. 15. Inquiratur de Motu Aeris; utrum feratur sursum, an sit tanquam adiaphorus? Quod difficile est inuentu, nisi per experimenta aliqua exquisita. Nam emicatio aeris in fundo aquae fit potius per plagam aquae, quam per motum aeris; cum idem etiam fiat in ligno. Aer autem aeri commixtus nihil prodit, cum non minus leuitatem exhibeat aer in aere, quam grauitatem aqua in aqua; in bulla autem, exili obducta pellicula, ad tempus stat. 16. Inquiratur, quis sit Terminus Leuitatis ? Neque enim quemadmodum centrum terrae posuerunt centrum grauitatis, uolunt (credo) ut ultima conuexitas coeli sit terminus leuitatis : an potius, ueluti grauia uidentur eo usque ferri ut decumbant, et tanquam ad Immobile ; ita leuia eo usque ferantur ut rotari incipiant, et tanquam ad Motum sine Termino? 17. Inquiratur, quid in causa sit cur Vapores et Halitus eo usque in altum ac sita est regio (quam uocant) media aeris ferantur; cum et crassiusculae eint materiae, et radii solis per uices (noctu scilicet) cessent ? 18. Inquiratur de Regimine Motus Flammae in Sursum ; quod eo abstrusius est, quia singulis momentis flamma perit, nisi forte in medio flammarum maiorum : etenim flammae, abruptae a continuitate sua, parum durant. 19. Inguiratur de Motu in Sursum ipsius Actiuitatis Calidi ; ueluti cum calor in ferro candente citius gliscit in sursum, quam in deorsum ? Exemplum igitur Topicae Particularis tale sit. Illud interim, quod monere occoepimus, iterum monemus ; nempe ut homines debeant Topicas Particulares suas alternare, ita ut post maiores progressus aliquos in inquisitione factos aliam et subinde aliam instituant Topicam, si modo scientiarum fastigia conscendere cupiant. Nos autem Topicis Particularibus tantum tribuimus, ut proprium opus de ipsis, in subiectis naturalibus dignioribus et obscurioribus, conficere in animo habeamus. Domini enim quaestionum sumus, rerum non item. Atque de Inuentiua hactenus.