[4,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER QUARTUS. AD REGEM SUUM. [4,1] CAPUT I. Partitio Ductrinae de Homine in Philosophiam Humanitatis et Ciuilem. Partitio Philosophiae Humanitatis in Doctrinam circa Corpus Hominis et Doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius Doctrinae generalis de Natura siue de Statu Hominis. Partitio Doctrinae de Statu Hominis in Doctrinam de Persona Hominis et de Foedere Animi et Corporis. Partitio Doctrinae de Persona Hominis in Doctrinam de Miseriis Hominis et de Praerogatiuis. Partitio Doctrinae de Foedere in Doctrinam de Indicationibus et de Impressionibus. Assignatio Physiognomiae et Interpretationis Somniorum Naturalium Doctrinae de Indicationibus. Si quis me (Rex optime) ob aliquid eorum quae proposui aut deinceps proponam impetat aut uulneret, (praeterquam quod intra praesidia Maiestatis tuae tutus esse debeam,) sciat is se contra morem et disciplinam militiae facere. Ego enim buccinator tantum, pugnam non ineo; unus fortasse ex iis de quibus Homerus, g-Chairete g-kehrukes, g-Dios g-aggeloi g-ehde g-kai g-androhn : hi enim inter hostes, etiam infensissimos et acerbissimos, ultro citroque inuiolati ubique commeabant, Neque uero nostra buccina homines aduocat et excitat ut se mutuo contradictionibus proscindant, aut secum ipsi praelientur et digladientur ; sed potius ut pace inter ipsos facta coniunctis uiribus se aduersus Naturam Rerum comparent, eiusque edita et munita capiant et expugnent, atque fines imperii humani (quantum Deus Optimus Maximus pro bonitate sua indulserit) proferant. Veniamus nunc ad eam scientiam ad quam nos ducit oraculum antiquum ; nempe ad scientiam nostri. Cui, quo magis nostra intersit, eo incumbendum est diligentius. Haec scientia Homini pro fine est scientiarum ; at Naturae ipsius portio tantum. Atque hoc pro regula ponatur generali ; quod omnes scientiarum partitiones ita intelligantur et adhibeantur, ut scientias potius signent aut distinguant quam secent et diuellant; ut perpetuo euitetur Solutio Continuitatis in Scientiis. Huius etenim contrarium particulares scientias steriles reddidit, inanes, et erroneas ; dum a fonte et fomite communi non aluntur, sustentantur, et rectificantur. Sic uidemus Ciceronem oratorem de Socrate et eius schola conquerentem, quod hic primus Philosophiam a Rhetorica disiunxerit; unde facta sit Rhetorica ars loquax et inanis. Constat similiter sententiam Copernici de Rotatione Terrae (quae nunc quoque inualuit), quia phaenomenis non repugnat, ab Astronomicis Principiis non posse reuinci ; a Naturalis tamen Philosophiae Principiis, recte positis, posse. Artem denique Medicam uidemus, si a Naturali Philosophia destituatur, empiricorum praxi haud multum praestare. Hoc igitur posito, accedamus ad Doctrinam de Homine. Ea duplex est. Aut enim contemplatur Hominem segregatum, aut congregatum atque in societate. Alteram harum Philosophiam Humanitatis, alteram Ciuilem uocamus. Philosophia Humanitatis, siue Humana, ex partibus similibus illis, ex quibus Homo ipse, consistit ; nempe ex scientiis quae circa Corpus, et ex scientiis quae circa Animam uersantur. Verum priusquam distributiones particulares persequamur, constituamus scientiam unam generalem de Natura et Statu Hominis; digna enim certe res est ut emancipetur haec scientia et in scientiam seorsum redigatur. Conficitur autem illa ex iis rebus quae sunt tam corpori quam animae communes. Rursus, haec scientia de Natura et Statu Hominis distribui potest in duas partes; attribuendo alteri naturam hominis indiuisam, alteri uinculum ipsum animae et corporis; quarum primam doctrinam de Persona Hominis, secundam doctrinam de Foedere uocabimus. Liquet autem haec omnia, cum sint communia et mixta, primae illi diuisioni scientiarum circa Corpus et scientiarum circa Animam uersantium assignari non potuisse. Doctrina de Persona Hominis duas res praecipue complectitur; contemplationes scilicet de Miseriis-Humani Generis, et de eiusdem Praerogatiuis siue Excellentiis. Atque deploratio humanarum aerumnarum eleganter et copiose a compluribus adornata est, tam in scriptis philosophicis quam theologicis. Estque res et dulcis simul et salubris. At illa altera de Praerogatiuis digna uisa res nobis, quae inter Desiderata proponatur. Elegantissime certe Pindarus (ut plerumque solet) inter laudandum Hieronem ait, "eum decerpere summitates ex omnibus uirtutibus". Equidem plurimum ad magnanimitatem et humanum decus conferre pose putarem, si ultimitates (ut loquuntur Scholastici) siue summitates (ut Pindarus) humanae naturae colligerentur ; praecipue ex historiae fide ; illud est, quid ultimum et supremum fuerit quo unquam humana natura per se ascenderit, in singulis et corporis et animi dotibus. Quanta res, quae de Caesare narratur, quod amanuensibus quinque simul dictare suffecerit? Quin et exercitationes ille antiquorum rhetorum, Protagorae, Gorgiae; etiam philosophorum, Callisthenis, Poaidonii, Carneadis,—ut de quouis themate in utramque partem ex tempore disserere eleganter et copiose potuerint,—Ingenii Humani Vires haud parum nobilitant. Res autem usa minor, at ostentatione et facultate fortasse maior, quam de Archia magistro suo memorat Cicero; "eum magnum numerum optimorum uersuum, de iis rebus quae tum agerentur, potuisse dicere ex tempore". Tot millibus hominum nomina reddere potuisse Cyrum aut Scipionem, magnum memoriae decus. At uirtutum moralium palmae non minus celebres, quam intellectualium. Quantam rem in exercitio patientia exhibet historia illa uulgata de Anaxarcho, qui quaestioni et tormentis subiectus linguam (indicii spem) dentibus praescidit, et in os tyranni exspuit. Neque tolerantia cedit (licet dignitate plurimum), quod saeculo nostro accidit in Burgundo quodam, Principis Aurasionensis interfectore. Is uirgis ferreis flagellatus et forcipibus ignitis laceratus, nullum prorsus gemitum edidit ; quinetiam cum forte fractum aliquid desuper in caput adstantis cuiuspiam incideret, ustulatus iam nebulo et in mediis tormentis risit ; qui tamen paulo ante, cum cincinni capillitii quos gestabat tonderentur, fleuerat. "Animi quoque mira serenitas et securitas, sub ipsum tempus mortis", in pluribus enituit; qualis fuit illa centurionis apud Tacitum. Is cum a milite, qui eum ex imperato occisurus esset, iuberetur ut ceruices porrigeret fortiter, "Utinam" (inquit ille) tu tam fortiter ferias". At Ioannes Dux Saxoniae, cum inter ludum scacchorum diploma, quo nex eius in posterum diem mandabatur, allatum esset, adstantem quendam ad se uocauit, et subridens, "Specta", inquit, num non potiores partes ludi huius teneam. Iste enim" (ad collusorem innuens), "me mortuo, iactabit suas potiores partes fuisse". Noster uero Morus, Angliae Cancellarius, cum pridie quo moriturus esset tonsor ad eum ueniret (missus scilicet ad hoc, ne forte capillitio promisso esset apud populum in spectaculo miserabilior) eumque interrogaret num tonderi placeret, renuit; atque ad tonsorem uersus, "Mihi", inquit, "cum rege de capite meo controuersia est; antequam uero illa terminata fuerit, sumptus in illud non faciam". Quin et idem, sub ipsum mortis articulum, postquam iam caput in truncum fatalem reclinasset, rursus se paululum erexit, et barba quae ei erat promissior leniter amota, "At certe haec", inquit, "non offendit regem". Verum, ne hoc loco longiores simus, satis patet quid uelimus ; nempe ut Miracula Naturae Humanae, uiresque eius et uirtutes ultimae, tam animi quam corporis, in uolumen aliquod colligantur; quod fuerit instar Fastorum de Humanis Triumphis. Qua in re institutum Valerii Maximi et C. Plinii probamus, diligentiam et iudicium eorum requirimus. Quantum ad doctrinam de Foedere, siue de Communi Vinculo Animae et Corporis, ea in duas partes tribui possit. Quemadmodum enim inter foederatos intercedunt et mutua rerum suarum communicatio et mutua officia, sic foedus istud animae et corporis duabus sirniliter rebus continetur; nimirum ut describatur "quomodo haec duo" (Anima scilicet et Corpus) "se inuicem detegant; et quomodo inuicem in se agant"; Notitia siue Indicatione, et Impressione. Harum prior (descriptio scilicet, qualis possit haberi notitia de anima ex habitu corporis, aut de corpore ex accidentibus animi) duas nobis peperit artes ; utramque Praedictionis; inquisitionibus, alteram Aristotelis alteram Hippocratis, decoratam. Quanquam autem tempora recentiora has artes superstitiosis et phantasticis mixturis polluerint; repurgatae tamen ac in integrum restitutae, et fundamentum habent in natura solidum, et fructum edunt ad uitam communem utilem. Prima est Physiognomia, quae per corporis lineamenta animi indicat propensiones; altera Somniorum Naturalium Interpretatio, quae corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore, partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniose et solerter corporis fabricam, dum quiescit, tractauit ; eandem in motu (nimirum gestus corporis) omisit ; qui tamen non minus artis obseruationibus subiiciuntur, et maioris sunt usus. Etenim lineamenta corporis animi inclinationes et propensiones generales ostendunt ; oris autem et partium motus et gestus, insuper aditus et tempora et praesentis dispositionis et uoluntatis signa declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis Maiestatis tuae uerbis utar, "Lingua aures ferit, gestus uero oculos alloquitur". Hoc uero bene norunt ueteratores complures et astuti homines, quorum oculi in aliorum uultu et gestibus habitant, idque in commodum suum trahunt; utpote in quo facultatis et prudentiae suae pars maxima uertatur. Nec sane negari potest hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines optime de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas ; quae ciuilis prudentiae pars est non parua. Nemo autem putet huiusmodi solertiam aliquid quidem ualere circa homines indiuiduos, sub regula autem non cadere; nam ad unum fere modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus ; et sic (ut plurimum) de motibus subtilioribus. Si quis autem hic Chiromantiae meminit, sciat rem esse prorsus uanam, et in huiusmodi sermonibus quos tractamus nec dignam quidem quae nominetur. Quod uero ad Somniorum Naturalium Interpretationem attinet, res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimis ineptiis scatens. Illud tantum in praesentia innuo, basim illam huic rei quae maxime est solida non substerni. Ea huiusmodi est : ubi idem fit ab interna causa quod fieri quoque solet ab externa, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomacbi oppressio ex crasso uapore, atque incubitu ponderis externi; itaque qui incubo laborant pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis uiscerum pensilitas ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa praecordia collecto; itaque hypochondriaci saepius nauigationes et agitationes super aquas somniant. Sunt et innumera id genus. Posterior pars doctrinae Foederis (quam Impressionem nominauimus) in artem nondum redacta est ; sed obiter tantum et carptim inter alios tractatus aliquando interuenit. Illa eandem antistrophen cum priori habet. Quippe duo considerat : aut quomodo, et quousque, humores et temperamentum corporia immutent animam, in eamque agant; aut rursus, quomodo et quousque animae passiones uel apprehensiones immutent corpus, et in illud agant ? Horum prius in re medica interdum tractari uidemus; at id ipsum se miris modis religionibus inseruit. Pharmaca enim praescribunt medici, quae morbis animae persanandis inseruiant, ut in curationibus maniae et melancholiae ; quinetiam medicinas porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque inde fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diaetae, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliae circa corpus obseruantiae, in secta Pythagoraeorum, et in haeresi Manichaeorum, et in lege Mahometi, omnem modum superant. Ordinationes quoque legis caeremonialis sanguinis et adipis esum prohibentes, ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenus ad cibi usum), et plurimae sunt et praecisae. Imo Christiana fides ipsa (quamuis a caeremoniarum nube libera et serena) usum tamen retinet ieiuniorum, abstinentiarum, et aliarum rerum quae ad corporis macerationem et humiliationem spectant, tanquam rerum non mere ritualium sed etiam fructuosarum. Atqui radix omnium huiusmodi praeceptionum (praeter ipsam caeremoniam, et exercitium obedientiae) in hac re consistit, de qua loquimur ; nimirum, quod anima compatiatur corpori. Si quis autem iudicio infirmior existimet istas corporis in animam impressiones aut immortalitatem animae in dubium reuocare aut imperio animae in corpus derogare, leui dubitationi leue responsum suffecerit. Exempla petat uel ab infante in utero matris, qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e corpore matris suo tempore excluditur ; uel a monarchis, qui, licet potentes, a seruorum impetu quandoque flectuntur, salua interim maiestate sua regia. Iam quod ad partem reciprocam (de Anima et affectibus eius in Corpus agentibus), illa quoque in medicina locum inuenit. Nemo enim medicus est paulo prudentior, quin Accidentia Animi, ut rem maximi ad sanationes suas momenti, quaeque omnia dia remedia plurimum uel adiuuet uel impediat, consideret et tractet. At aliud quidpiam, quod huc pertinet, parce admodum, nec pro rei uel subtilitate uel utilitate, inquisitum est; quatenus scilicet (missis affectibus) ipsa imaginatio animae, uel cogitatio perquam fixa, et ueluti in fidem quandam exaltata, ualeat ad immutandum corpus imaginantis ? Quamuis enim uim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen inde sequitur pari potentia praeditum esse ad subueniendum ; non magis hercle quam si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aer ita pestilens ut subito interimat, debere quoque esse aliquem aerem ita salubrem ut decumbentem subito restituat. Atque haec inquisitio nobilis profecto esset usus ; uerum (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo. Rursus inter has doctrinas de Fcedere, siue consensibus animae et corporis, non alia fuerit magis necessaria quam illa disquisitio de Sedibus propriis et Domiciliis quae singulae Animae Facultates habent in Corpore eiusque Organis. Quod genus scientiae qui sectati fuerint, non desunt; sed quae habentur in plerisque aut controuersa sunt aut leuiter inquisita ; ut maiori diligentia et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone, qua Intellectus in Cerebro, tanquam in arce, collocatus est ; Animositas (quam ille satis imperite Iracundiam uocauit, cum Tumori et Superbiae sit propior) in Corde ; Concupiscentia autem et Sensualitas in Iecinore ; neque prorsus contemnenda est neque cupide recipienda. Rursus, nec collocatio facultatum illarum intellectualium (Phantasiae, Rationis, Memoriae) secundum Ventriculos Cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de Natura Hominis indiuisa, ac etiam de Foedere Animi et Corporis, explicauimus. [4,2] CAPUT II. Partitio Doctrinae circa Corpus Hominis in Medicinam, Cosmeticam, Athleticam, et Voluptariam. Partitio Medicinae in Officia tria : uiz. in Conseruationem Sanitatis, Curationem Morborum, et Prolongationem Vitae : quodque pars postrema de Prolongatione Vitae disiungi debeat a duabus reliquis. DOCTRINA circa Corpus Hominis eandem recipit diuisionem, quam bona corporis ipsius quibus inseruit. Bona corporis humani quatuor sunt; Sanitas, Forma siue Pulchritudo, Vires, Voluptas. Totidem igitur scientiae; Medicina, Cosmetica, Athletica, et Voluptaria, quam Tacitus appellat "eruditum luxum". Medicina ars inprimis nobilis, et ex generosissima prosapia secundum poetas. Illi enim introduxerunt Apollinem primarium medicinae deum; cui filium dederunt Aesculapium, deum itidem et medicinae professorem ; quippe cum Sol in naturalibus sit uitae author et fons, Medicus eiusdem conseruator et tanquam scaturigo altera. At decus longe illustrius accedit medicinae ex operibus Seruatoris, qui et animae et corporis medicus fuit ; et sicut animam doctrinae suae coelestis, ita corpus miraculorum suorum, obiectum ueluti proprium constituit. Nusquam enim legimus miraculum aliquod ab eo patratum circa honores aut pecunias (praeter unicum quo tributum redderetur Caesari), sed tantum circa corpus humanum aut conseruandum aut sustentandum aut persanandum. Subiectum istud Medicinae (Corpus nimirum Humanum) ex omnibus quae natura procreauit maxime est capax remedii ; sed uicissim illud remedium maxime est obnoxium errori. Eadem namque subiecti subtilitas et uarietas, ut magnam medendi facultatem praebet, sic magnam etiam aberrandi facilitatem. Quocirca, quemadmodum ars ista (praesertim quo nunc habetur modo) inter praecipue coniecturales, ita inquisitio eius reponenda est inter summe arduas et accuratas. Neque propterea cum Paracelso et Alchymistis ita desipimus, ut putemus inueniri in corpore humano quae singulis uniuersitatis rerum speciebus (stellis, mineralibus, et aliis) respondeant, sicut illi fabulantur; leuiter et crassa Minerua traducentes emblema illud ueterum (quod homo esset Microcosmus siue epitome totius mundi) ad hoc commentum suum. Verum nihilominus huc res redit, ut (quod occoepimus dicere) non inueniatur inter corpora naturalia aliquod tam multipliciter compositum quam Corpus Humanum. Videmus enim herbas et plantas ex terra et aqua nutriri ; animalia ex herbis et fructibus ; Hominem uero ex carnibus ipsorum animalium (quadrupedum, auium, piscium) ; etiam ex herbis, granis, fructibus, succis et liquoribus uariis ; non sine multiplici commixtione, conditura, et praeparatione horum corporum, priusquam homini sint in cibum. Adde quod animalibus uiuendi modus sit simplicior, affectusque qui in corpus agant pauciores et ad unum fere modum operantes ; ubi Homo locis habitationum, exercitationibus, affectibus, somno et uigiliis, uices prope infinitas uariaram mutationum subit. Usque adeo uerum est, unam inter res caeteras Corporis Humani massam maxime fermentatam et ex plurimis coagmentatam esse. At Anima contra substantiarum est simplicissima, ut non male cecinerit ille ; " ... purumque reliquit AEthereum sensum, atque aurai simplicis ignem". Unde minime est mirandum, Animam sic collocatam requiem non inuenire ; iuxta axioma illud, "Motum rerum extra locum esse rapidum, placidum in loco". Verum ut ad rem redeamus. Varia ista et subtilis Corporis Humani compositio et fabrica effecit, ut sit instar organi musici operosi et exquisiti, quod harmonia sua facile excidit. Quare apud poetas, summa ratione, Musica cum Medicina in Apolline coniungitur; quia similis fere sit utriusque artis Genius ; atque in eo consistat plane medici officium, ut sciat humani corporis lyram ita tendere et pulsare ut reddatur concentus minime discors et insuauis. Ergo demum ista subiecti inconstantia et uarietas artem reddidit magis coniecturalem; ara autem tam coniecturalis cum sit, locum ampliorem dedit non solum errori, uerum etiam imposturae. Siquidem omnes aliae propemodum artea et scientiae uirtute sua et functione, non successu aut opere, iudicantur. Aduocatum ipsa agendi et dicendi facultas, non exitus causae, commendat; gubernator nauis claui tenendi peritia, non expeditionis fortuna, se probat. At Medicus, et fortasse politicus, uix habent actiones aliquas proprias quibus specimen artis et uirtutis suae liquido exhibeant; sed ab euentu praecipue honorem aut dedecus reportant, iniquissimo prorsus iudicio. Quotus enim quisque nouit, aegroto mortuo aut restituto, item republica stante uel labante, utrum sit res casus an consilii? Fit itaque saepissime ut impostor palmam, uirtus censuram, referat. Quin ea est hominum infirmitas et credulitas, ut saepenumero agyrtam aut sagam docto medico praeponant. Quare poetae oculati plane et perspicaces fuisse uidentur, cum AEsculapio Circem sororem dederunt, utrumque e Sole prognatum ; sicut habetur in uersibus ; de AEsculapio Phoebigena, "Ille repertorem medicinae talis et artis Fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas" ; et similiter de Circe Solis filia, "Diues inaccessis ubi Solis filia lucis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum". Omnibus enim temporibus, fama et opinione uulgi, sagae et aniculae et impostores medicorum quodammodo riuales fuere, et de curationum celebritate cum iisdem fere certarunt. Ex hoc dic sodes quid sequitur? Nempe ut medici ita secum, quemadmodum Salomon in re grauiori, "Si unus et stulti et meus euentus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?" Equidem medicis minus succenseo, si saepenumero uacent alicui alteri studio quod adamant, magis quam arti suae propriae. Inuenies etenim inter eos poetas, antiquarios, criticos, rhetores, politicos, theologos, atque in iis artibus magis quam in professione propria eruditos. Neque hoc fit, ut arbitror, quia (ut quidam declamator contra scientias medicis obiicit) habeant quae sibi obuersentur obiecta tam foeda et tristia, ut animum ad alia abducere iis omnino sit opus; (nam qui homines sint "nihil humani a se alienum putent") sed ob hoc ipsum de quo nunc agimus ; nempe quod arbitrentur parum ipsis interesse uel ad existimationem uel ad lucrum, utrum artis suae mediocritatem an perfectionem in ea maiorem assequantur. Morbi enim taedia, uitae dulcedo, spei fallacia, et amicorum commendatio, efficiunt ut homines facile in medicis qualibuscunque fiduciam collocent. Verum si quis haec attentius perpendat, ea potius ad culpam medicorum quam ad culpae excusationem spectant. Neque enim spem abiicere, sed uires potius intendere debuerant. Nam si cui placet obseruationem expergefacere suam et paulatim circumspicere, etiam ex exemplis obuiis et familiaribus facile deprehendet quantum obtineat imperii Intellectus Subtilitas et Acumen in uarietatem siue Materiae siue Formae Rerum. Nil magis uarium quam hominum facies et uultus ; eorum tamen discrimina infinita retinet memoria; imo pictor ex pauculis colorum testis, acie oculi usus et ui phantasiae et manus constantia, omnium facies qui sunt, fuerunt, atque etiam (si coram repraesentarentur) qui futuri sunt, penicillo imitari ac describere posset. Humana uoce nil magis uarium ; huius tamen discrimina in singulis personis facile internoscimus; quinetiam non desunt moriones et pantomimi quidam, qui quotquot libuerit reddere sciunt et ad uiuum exprimere. Nil magis uarium quam soni articulati, uerba scilicet; uia tamen inita est, ea reducendi ad paucas literas alphabeti. Atque illud uerissimum est, non ex eo quod mens humana sit minus subtilis aut capax, perplexitates et acatalepsias in scientiis plerumque prouenire ; sed ex eo potius, quod obiectum nimis in remoto collocatum sit. Sicut enim sensus procul ab obiecto dissitus plurimum fallitur, debite appropinquatus non multum errat ; ita fit in intellectu. Solent autem homines naturam tanquam ex praealta turri et a longe despicere, et circa generalia nimium occupari ; quando si descendere placuerit, et ad particularia accedere, resque ipsas attentius et diligentius inspicere, magis uera et utilis fieret comprehensio. Itaque huius incommodi remedium non in eo solum est, ut organum ipsum uel acuant uel roborent, sed simul ut ad obiectum propius accedant. Ideoque dubitandum non est quin si medici, missis paulisper istis generalibus, naturae obuiam ire uellent, compotes eius fierent, de quo ait poeta, "Et quoniam uariant morbi, uariabimus artes; Mille mali species, mille salutis erunt." Quod eo magis facere debent, quia philosophiae ipsae quibus innituntur medici, siue methodici siue chymici, (medicina autem in philosophia non fundata res infirma est,) parui reuera sunt. Quare si nimis generalia, licet uera forent, hoc uitium habeant, quod non bene homines ad actionem deducant; certe maius est periculum ab illis generalibus quae in se falsa sunt, atque loco deducendi seducunt. Medicina igitur (uti perspeximus) adhuc taliter comparata est, ut fuerit magis ostentata quam elaborata, etiam magis elaborata quam amplificata; cum labores in eam insumpti potius in circulo quam in progressu se exercuerint. Plurima enim in ea uideo a scriptoribus iterata, addita pauca. Eam in tres partes diuidemus, quae tria eius officia nominabimus. Primum est Conseruatio Sanitatis ; secundum Curatio Morborum ; tertium Prolongatio Vitae. At istud postremum non uidentur medici tanquam partern principalem artis suae agnouisse, uerum idem reliquis duobus satis imperite immiscuisse. Putant enim, si propulsentur morbi antequam ingruant, et curentur postquam inuaserint, prolongationem uitae ultro sequi. Quod licet minime dubium sit, tamen parum acute prospiciunt horum utrumque ad morbos tantum pertinere, et ad eam solummodo uitae prolongationem quae a morbis abbreuiatur et intercipitur. Atqui filum ipsum uitae producere, ac mortem per resolutionem simplicem et atrophiam senilem sensim obrepentem ad tempus summouere, argumentum est quod nemo ex medicis pro dignitate tractauit. Neque uero subeat animos hominum ille scrupulus, ac si haec res fato et Diuinae Prouidentiae commissa in artis officium et munus iam primum a nobis reuocaretur. Prouidentia enim proculdubio mortes quascunque, siue ex uiolentia siue ex morbis siue ex decursu aetatis, pariter regit; neque tamen ideo praeuentiones et remedia excludit. Ars autem et industria humana naturae et fato non imperant, sed subministrant. Verum de hac parte paulo post dicemus ; haec tantum interea praefati, ne quis tertium istud officium medicinae cum duobua prioribus (quod fere adhuc factus est) imperite confundat. Quod ad officium tuendae sanitatis attinet (ex officiis praedictis Medicinae primum), multi de eo scripserunt, cum in aliis rebus satis imperite, tum nimium (ut arbitramur) delectui ciborum, minus quam par est quantitati eorum, tribuentes. Quin et in quantitate ipsa, tanquam philosophi morales, mediocritatem nimis laudarunt; cum et ieiunia in consuetudinem uersa et uictus liberalis cui quis assueuerit melius sanitatem tueantur quam istae mediocritates quae Naturam ignauam fere reddunt, neque excessus neque indigentiae cum opus fuerit patientem. Exercitationum autem species quae in sanitate tuenda plurimum pollent, nemo ex medicis bene distinxit aut annotauit; cum uix inueniatur aliqua inclinatio in morbum quae non exercitatione quadam propria corrigi possit. Morbis renum globorum lusus conuenit, pulmonum sagittatio, stomachi deambulatio et gestatio, atque aliis aliae. Verum cum haec pars, de Valetudinis Conseruatione, secundum totum tractata sit, defectus minores persequi non est nostri instituti. Quod uero ad Curationem Morborum attinet, illa demum pars est Medicinae in qua plurimum laboris insumptum est, licet fructu satis tenui. Continet autem doctrinam de morbis quibus corpus humanum subiicitur; una cum eorundem causis, symptomatibus, et medelis. In hoc secundo officio medicinae, multa sunt quae desiderantur. Ex his pauca sed maxime insignia proponemus, quae enumerasse satis duxerimus absque aliqua ordinis aut methodi lege. Primum est, intermissio diligentiae illius Hippocratis, utilis admodum et accuratae, cui moris erat narratiuam componere casuum circa aegrotos specialium; referendo qualis fuisset morbi natura, qualis medicatio, qualis euentus. Atque huius rei nactis nobis iam exemplum tam proprium atque insigne, in eo scilicet uiro qui tanquam parens artis habitus est, minime opus erit exemplum aliquod forinsecum ab alienis artibus petere ; ueluti a prudentia iurisconsultorum, quibus nihil antiquius quam illustriores casus et nouas decisiones scriptis mandare, quo melius se ad futuros casus muniant et instruant. Istam proinde Continuationem Medicinalium Narrationum desiderari uideo ; praesertim in unum corpus cum diligentia et iudicio digestam; quam tamen non intelligo ita fieri debere amplam, ut plane uulgata et quae quotidie obueniant excipiat (id enim infinitum quiddam esset, neque ad rem) ; nec rursus tam angustam, ut solummodo mirabilia et stupenda (id quod a nonnullis factum est) complectatur. Multa enim in modo rei et circumstantiis eius noua sunt, quae in genere ipso noua non sunt. Qui autem ad obseruandum adiiciet animum, ei etiam in rebus quae uulgares uidentur multa obseruatu digna occurrent. Item in Disquisitionibus Anatomicis fieri solet, ut quae corpori humano in uniuersum competant, ea diligentissime usque ad curiositatem et in minimis quibusque notentur ; at circa uarietatem quae in diuersis corporibus reperitur, medicorum diligentia fatiscit. Ideoque Anatomiam Simplicem luculentissime tractari assero, Anatomiam Comparatam desiderari statuo. Partes enim singulas recte perscrutantur homines, earumque consistentias, figuras, situs ; sed illarum partium diuersam in diuersis hominibus figuram et conditionem minus obseruant Atque huius omissionis causam non aliam esse arbitramur, quam quod ad primam inquisitionem inspectio unius aut alterius anatomiae) sufficere possit ; ad posteriorem uero (quae comparatiua est, et casum recipit) necesse est ut plurimarum dissectionum attenta et perspicax obseruatio adhibeatur. Prior etiam res est, in qua homines docti in praelectionibus suis et in coetu aetantium se iactare possunt ; at secunda ea est, quae tacita et diutina experientia tantum acquiri potest. Illud interea minime dubium est, quod internarum partium figura et structura parum admodum externorum membrorum uarietati et lineamentis cedat; quodque corda aut iecinora aut uentriculi tam dissimilia sint in hominibus, quam aut frontes aut nasi aut aures. Atque in his ipsis differentiis partium internarum reperiuntur saepius causae continentes multorum morborum ; quod non attendentes medici humores interdum minime delinquentes criminantur ; cum ipsa mechanica partis alicuius fabrica in culpa sit. In quorum morborum cura opera luditur, si adhibeantur medicinae alterantes (quia res alterationem non recipit); sed emendanda res est, et accommodanda seu pallianda per uictus regimen et medicinas familiares. Similiter, ad Anatomiam Comparatam pertinent accuratae obseruationes tam humorum omnigenum, quam uestigiorum et impressionum morborum in corporibus uariis dissectis. Etenim Humores in anatomiis tanquam purgamenta et fastidia fera praetermitti soient ; cum tamen inprimis necessarium sit notare quales et quam multiplices sint humorum differentium species (non nimium in hac re tribuendo diuisionibus eorum receptis) qui in corpore humano aliquando inueniantur ; et in quibus cauitatibus et receptaculis quilibet ipsorum sedes et nidulos suos figere potissimum soleat ; quoque iuuamento, aut damno; atque his similia. Itidem uestigia et impressiones morborum, et interiorum partium ab iis laesiones et deuastationes, in diuersis anatomiis cum diligentia notanda ; nempe apostemata, ulcera, solutiones continuitatis, putrefactiones, exesiones, consumptiones; rursus, contractiones, extensiones, conuulsiones, luxationes, dislocationes, obstructiones, repletiones, tumores ; una cum omnibus materiis praeternaturalibus quae in corpore humano inueniuntur (ueluti calculis, carnositatibus, tuberibus, uermibus, et huiusmodi); haec (inquam) omnia, et his similia, per eam quam diximus Anatomiam Comparatam et multorum medicorum experimenta in unum collata, magna cum cura perquiri et componi debent. At Varietas ista Accidentium in Anatomicis aut perfunctorie tracteur, aut silentio praeteritur. De illo uero altero defectu circa Anatomiam (nempe quod non fieri consueuerit in corporibus uiuis) quid attinet dicere? Res enim haec odiosa et barbara, et a Celso recte damnata. Neque tamen illud minus uerum est (quod annotatum fuit a priscis) poros complures et meatus et pertusiones, quae sunt ex subtilioribus, in anatomicis dissectionibus non comparere; quippe quae in cadaueribus occluduntur et latent; cum in uiuentibus dilatentur, et possent esse conspicui. Itaque ut et usui consulatur simul et humanitati, non est omnino reiicienda Anatomia Viuorum, neque ad fortuitas chirurgicorum inspectiones (quod Celsus fecit) remittenda ; cum hoc ipsum bene expediri possit per dissectionem brutorum uiuorum quae, non obstante suarum partium dissimilitudine ab humanis, huic inquisitioni adhibito iudicio satisfacere possint. Item in inquisitione illorum de Morbis, inueniunt morbos complures quos insanabiles decernunt, alios iam inde a principio morborum, alios post talem quampiam periodum. Ita ut L. Sylla et Triumuirorum proscriptiones res nihili fuerint prae medicorum proscriptionibus, per quas tot homines iniquissimis edictis morti dedunt ; quorum tamen plurimi minore cum difficultate euadunt, quam illi olim inter proscriptiones Romanas. Neque igitur dubitabo inter Desiderata reponere opus aliquod de Curationibus Morborum qui habentur pro Insanabilibus; ut euocentur et excitentur medici aliqui egregii et magnanimi, qui huic operi (quantum largitur natura rerum) incumbant ; quando hoc ipsum, istos morbos pronunciare insanabiles, neglectum et incuriam ueluti lege sanciat, et ignorantiam ab infamia eximat. Item, ut paulo ulterius insistam ; etiam plane censeo ad officium medici pertinere, non tantum ut sanitatem restituat, uerum etiam ut dolores et cruciatus morborum mitiget ; neque id ipsum solummodo cum illa mitigatio doloris, ueluti symptomatis periculosi, ad conualescentiam faciat et conducat; imo uero cum, abiecta prorsus omni sanitatis spe, excessum tantum praebeat e uita magis lenem et placidum. Siquidem non parua est foelicitatis pars (quam sibi tantopere precari solebat Augustus Caesar) illa Euthanasia; quae etiam obseruata est in excessu Antonini Pii, quando non tam mori uideretur quam dulci et alto sopore excipi. Scribitur etiam de Epicuro, quod hoc ipsum sibi procurauerit; cum enim morbus eius haberetur pro desperato, uentriculum et sensus meri largiore haustu et ingurgitatione obruit ; unde illud in epigrammate, " ... hinc Stygias ebrius hausit aquas". Vino scilicet Stygii laticis amaritudinem sustulit. At nostris temporibus medicis quasi religio est, aegrotis postquam deplorati sint assidere ; ubi meo iudicio, ai officio suo atque adeo humanitati ipsi deesse nolint, et artem ediscere et diligentiam praestare deberent, qua animam agentes facilius et mitius e uita demigrent. Hanc autem partem, inquisitionem de Euthanasia Exteriori (ad differentiam eius Euthanasiae quae animae praeparationem respicit) appellamus, eamque inter Desiderata reponimus. Item in Curationibus Morborum illud generaliter defiderari reperio ; quod medici huiusce aetatis, licet Generales Intentiones Curationum non male persequantur, Particulares tamen Medicinas quae ad curationes morborum singulorum proprietate quadam spectant, aut non bene norunt aut non religiose obseruant. Nam medici traditionum et experientiae probatae fructum magistralitatibus suis destruxerunt et sustulerunt ; addendo et demendo et mutando circa medicinas, prout iis libitum fuerit; et fere pharmacopaeorum more quid pro quo substituendo ; ita superbe imperantes medicinae, ut medicina non amplius imperet morbo. Demptis enim Theriaca et Mithridatio et fortasse Diascordio et Confectione Alkermes et paucis aliis medicinis, ad nulla fere certa pharmaca se religiose et seuere astringunt. Nam medicamenta illa quae in officinis prostant uenalia, potius in promptu sunt ad intentiones generales, quam accommodata et propria ad curationes particulares ; siquidem speciatim nullum morbum magnopere respiciunt ; uerum generatim ad obstructiones aperiendas, concoctiones confortandas, intemperies alterandas pertinent. Atque hinc praecipue fit, ut empirici et uetulae saepenumero in curandis morbis foelicius operentur quam medici eruditi ; quia medicinarum probatarum confectionem et compositionem fideliter et scrupulose retinent. Equidem memini medicum quendam apud nos in Anglia, practica celebrem, religione prope Iudaeum, librorum lectione tanquam Arabem, solitum dicere, "Medici uestri Europaei sunt quidem uiri docti : sed non norunt particulares curationes morborum". Quinetiam idem ludere solebat, parum decore, dicendo, "Medicos nostros similes esse Episcopis : ligandi et soluendi claues habere, et nihil amplius". Sed ut serio quod res est dicamus; plurimum referre censemus, si medici aliqui, et eruditione et practica insigniores, opus aliquod conficiant de medicinis probatis et experimentalibus ad morbos particulares. Nam quod speciosa quis ratione nixus existimet decere medicum doctum (habita ratione complexionis aegrorum, aetatis, tempestatis anni, consuetudinum, et huiusmodi) potius medicinas ex tempore aptare, quam certis aliquibus praescriptis insistere ; id fallax res est, et experientiae non satis attribuit, iudicio plus nimis. Sane quemadmodum in republica Romana ciues erant utilissimi et optime compositi qui aut consules populo fauebant, sut tribuni in partes senatus inclinabant ; ita in hac materia de qua agimus medicos eos probamus qui aut in magna eruditione traditiones experientiae plurimum faciunt, aut in practica insigni methodos et generalia artis non aspernantur. Modificationes uero medicinarum (si quando sit opus eas adhibere) potius in uehiculis earum exercendae sunt, quam in ipso corpore medicinarum ; in quo nil nouandum, absque euidenti necessitate. Hanc igitur partem, quae de Medicinis Authenticis et Positiuis tractet, desiderari statuimus. Res autem est, qum tentari non debet absque acri et seuero iudicio, et tanquam in synodo medicorum selectorum. Item inter praeparationes medicinarum, mirari subit (praesertim cum Medicinae ex Mineralibus a Chymicis in tantum euectae et celebratae sint, cumque tales medicinae tutius adhibeantur ad exteriora quam intro sumantur) neminem adhuc inuentum, qui per artem Thermas Naturales et Fontes Medicinales imitari annixus fuerit ; cum tamen in confesso sit thermas illas et fontes uirtutes suas ex uenis mineralium, per quas permeant, nancisci; quinetiam, in manifestum huius rei documentum, bene norit humana industria discernere et distinguere per separationes quasdam ex quo genere mineralium huiusmodi aquae inficiantur; ueluti an ex sulphure, uitriolo, chalybe, aut aliquo simili? Quae naturalis aquarum tinctura, si ad artificiosas compositiones reduci posset, fuerit in potestate hominis et plura genera earum prout usus postulat efficere, et temperamentum ipsarum pro arbitrio regere. Hanc igitur partem, de Imitatione Naturae in Balneis Artificialibus (re proculdubio et utili et in promptu) desiderari censemus. Ne uero singula scrupulosius exequamur quam uel instituto nostro uel huiusce tractatus naturae conuenit, claudemus hanc partem defectus alterius cuiusdam enumeratione, qui maximi nobis uidetur momenti; nimirum quod medendi ratio, quae obtinuit, sit nimio plus compendiosa quam ut insigne aliquid aut arduum praestare possit. Etenim iudicio nostro opinio fuerit magis blanda quam uera, si quis existimet medicamentum aliquod tam potens aut foelix fieri posse, ut usus eius simplex curationi alicui grandiori suffïciat. Mirabilis profecto foret oratio quae pronunciata, aut etiam saepius repetita, uitium aliquod animo penitus insitum aut inueteratum corrigere aut tollere possit. Longe certe abest. Verum quae in natura eximie possunt et pollent, sunt ordo, prosecutio, series, uicissitudo artificiosa. Quae, licet maius quoddam in praecipiendo iudicium maioremque in parendo constantiam requirant, tamen effectuum magnitudine abunde rem compensant. Etsi autem ex opera medicorum quotidiana, quam inuisendo, assidendo, praescribendo, aegrotis praestant, putaret quispiam haud segniter ipsos curationem persequi atque in eadem certa quadam uia insistere ; tamen si quis ea quae praescribere et ministrare soleant medici acutius introspiciat, inueniet pleraque uacillationis et inconstantiae plena, et quae ex tempore excogitentur et in mentem illis ueniant absque certo aliquo aut praeuiso curationis tramite. Debuerant autem etiam ab initio, post morbum bene perspectum et cognitum, seriem curandi ordinatam meditari; neque ab ea absque graui causa discedere. Atque sciant pro certo medici, posse (exempli gratia) tria fortasse aut quatuor medicamenta ad morbum aliquem grauem curandum recte praescribi, quae debito ordine et debito interuallo sumpta curationem praestent ; quorum singula si per se tantum sumerentur, aut si ordo inuerteretur, aut interuallum non seruaretur, fuerint prorsus nocitura. Neque tamen id uolumus, ut omnis scrupulosa et superstitiosa curandi ratio in pretio sit tanquam optima (non magis quam omnis uia arcta uia sit ad coelum) : uerum ut aeque recta sit uia, ac arcta et difiîcilis. Hanc autem partem, quam Filum Medicinale uocabimus, desiderari ponimus. Atque haec illa sunt, quae in doctrina medicinae de Curatione Morborum desideramus ; nisi quod restet unicum, quod pluris est quam illa omnia. Desideratur nimirum Philosophia Naturalis Vera et Actiua, cui Medicinae scientia inaedificetur. Caeterum illa non est huiusce tractatus. Tertiam partem Medicinae posuimus illam de Prolongatione Vitae, quae noua est, et desideratur; estque omnium nobilissima. Si enim tale aliquid inueniri posait, non uersabitur tantum medicina in curationum sordibus, nec medici ipsi propter necessitatem solummodo honorabuntur; sed utique propter donum mortalibus ex terrenis quasi maximum, cuius poterint esse secundum Deum dispensatores et administri. Licet enim Mundus homini Christiano ad Terram Promissionis contendenti tanquam Eremus sit, tamen in Eremo ipso profiscentibus calceos et uestes (corpus scilicet nostrum, quod animae loco tegminis est) minus atteri, Gratiae Diuinae munus quoddam aestimandum. Hac de re, quia est ex optimis, eamque inter Desiderata posuimus, ex more nostro et Monita dabimus et Indicia et Praecepta. Primo monemus, ex scriptoribus circa hoc argumentum neminem esse, qui aliquid magni, ne dicamus aliquid sani, repererit. Aristoteles certe commentarium de hoc edidit perpusillum, in quo nonnihil inest acuti; quod ipse omnia esse uult, ut solet. At recentiores tam oscitanter et superstitiose de hoc scripserunt, ut argumentum ipsum ob eorum uanitatem tanquam uanum et uecors haberi coeperit. Secundo monemus, ipsas intentiones quae huc spectant medicorum res nihili esse, et cogitationes hominum a re potius abducere quam uersus eam dirigere. Sermocinantur enim, mortem in destitutione calidi et humidi consistere ; debere itaque calorem naturalem confortari, humorem autem radicalem foueri. Perinde ac si haec res iusculis, aut lactucis et maluis, aut amydo, aut iuiubis, aut rursus aromatibus, aut uino generoso, aut etiam spiritu uini et oleis chymici confici possit; quae omnia obsunt potius quam prosunt. Tertio monemus, ut homines nugari desinant, nec tam faciles sint ut credant grande illud opus, quale est naturae cursum remorari et retrouertere, posse haustu aliquo matutino aut usu alicuius pretiosae medicinae ad exitum perduci; non auro potabili, non margaritarum essentiis, et similibus nugis ; sed ut pro certo habeant Prolongationem Vitae esse rem operosam, et quae ex compluribus remediis atque eorum inter se connexione idonea constet. Neque enim quisquam ita stupidus esse debet, ut credat quod nunquam factum est adhuc, id fieri iam posse, nisi per modos etiam nunquam tentatos. Quarto monemus, ut homines rite animaduertant et distinguant circa ea quae ad uitam sanam, et ea quae ad uitam longam, conferre possunt. Sunt enim nonnulla quae ad spirituum alacritatem, et functionum robur, et morbos arcendos prosunt ; quae tamen de summa uitae detrahunt, et atrophiam senilem absque morbis accelerant. Sunt et alia quae ad prolongationem uitae et atrophiam senilem longius summouendam iuuant; sed tamen non usurpantur absque periculo ualetudinis, adeo ut qui iis utentur ad prolongationem uitae debeant simul incommodis occurrere, quae alioquin ex eorum usu superuenire possint. Atque Monita hactenus dedimus. Quod ad Indicia attinet; tale huius rei (quam animo metimur) plasma est. Conseruantur res et durant duobus modis ; aut in Identitate sua, aut per Reparationem. In Identitate sua, ut musca aut formica in succino; flos aut pomum aut lignum in conseruatoriis niualibus ; cadauer inter balsama. Per Reparationem, ut in flamma, et in mechanicis. Operanti ad Prolongationem Vitae utroque genere utendum est (disiuncta minus possunt), corpusque humanum conseruandum, quemadmodum Inanimata conseruantur, ac rursus quemadmodum Flamma conseruatur, ac denique quadantenus ut Mechanica conseruantur. Tres igitur sunt ad prolongandam uitam intentiones ; Retardatio Consumptionis, Probitas Reparationis, et Renouatio eius quod coepit ueterascere. Consumptio fit a duabus Depraedationibus; depraedatione spiritus innati, et depraedatione aeris ambientis. Prohibitio utriusque duplex ; aut si agentia illa fiant minus praedatoria, aut si patientia (succi scilicet corporis) reddantur minus depraedabilia. Spiritus fit minus praedatorius, si aut substantia densetur, ut in usu opiatorum et nitratorum, et in contristationibus ; aut quantitate minuatur, ut in diaetis Pythagoricis et Monasticis ; aut motu leniatur, ut in otio et tranquillitate. Aer ambiens fit minus praedatorius, si aut minus incalescat a radiis solis, ut in regionibus frigidioribus, in speluncis, in montibus, et columnis anachoretarum ; aut summoueatur a corpore, ut in cute densa, et in plumis auium, et in usu olei et unguentorum absque aromatibus. Succi corporis redduntur minus depraedabiles, si aut duri facti sint, aut roscidi siue oleosi. Duri, ut in uictu aspero, uita in frigido, exercitationibus robustis, balneis quibusdam mineralibus. Roscidi, ut in usu dulcium, et abstinentia a salsis et acidis, et maxime omnium in tali mistione potus, quae sit partium ualde tenuium et subtilium, absque tamen omni acrimonia sut acedine. Reparatio fit per Alimenta. Alimentatio autem promouetur quatuor modis : per concoctionem uiscerum ad extrusionem alimenti, ut in confortantibus uiscera principalia; per excitationem partium exteriorum ad attractionem alimenti, ut exercitationibus et fricationibus debitis, atque unctionibus quibusdam et balneis appropriatis ; per praeparationem alimenti ipsius, ut facilius se insinuet et digestiones ipsas quadantenus anticipet, ut in uariis et artificiosis modis cibi condiendi, potus miscendi, panis fermentandi, et horum trium uirtutes in unum redigendi ; per confortationem ipsius ultimi actus assimilationis, ut in somno tempestiuo, et applicationibus quibusdam exterioribus. Renouatio eius quod coepit ueterascere fit duobus modis: uel per intenerationem habitus corporis ipsius, ut in usu malacissationum ex balneis, emplastris, et unctionibus, quae talia sint ut imprimant, non extrahant ; uel per expurgationem succi ueteris, et substitutionem succi noui, ut in tempestiuis et repetitis purgationibus, sanguinis missionibus, et diaetis attenuantibus, quae florem corporis restituunt. Atque de Indiciis hactenus. Praecepta, quanquam ex ipsis Indiciis plurima possint deduci, tria tamen ueluti praecipua subiungere uisum est. Praecipimus primo, ut prolongatio uitae expectetur potius a diaetis statis quam a regimine aliquo uictus familiari, aut etiam a medicamentorum particularium excellentia. Etenim quae tanta uirtute pollent ut naturam retrouertere ualeant, fortiora plerumque sunt et potentiora ad alterandum quam ut simul in aliqua medicina componi, multo minus in uictu familiari interspergi possint. Superest itaque ut seriatim, et regulariter, et ad tempora certa et uicibus certis recurrentia, adhibeantur. Secundo praecipimus, ut prolongatio uitae expectetur potius ab operatione in spiritus, et a malacissatione partium, quam a modis alimentandi. Etenim cum corpus humanum eiusque fabrica (missis externis) a tribus patiatur, spiritibus scilicet, partibus, et alimentis; uia prolongationis uitae per alimentandi modos longa est, atque per multas ambages et circuitus; at uiae per operationes super spiritus et super partes multo breuiores sunt, et quibus citius ad finem desideratum peruenitur; eo quod spiritus subito patiantur et a uaporibus et ab affectibus, quae miris modis in eos possunt ; partes item per balnea aut unguenta aut emplastra, quae subitas etiam impressiones faciunt. Tertio praecipimus, quod malacissatio partium per exterius fieri debet per Consubstantialia, Imprimentia, et Occludentia. Consubstantialia enim beneuolo partium amplexu libenter excipiuntur, et proprie malacissant. Imprimentia autem et uirtutem malacissantium, tanquam uehicula, facilius et altius deducunt, atque ipsa partes nonnihil expandunt. Occludentia autem uirtutem utrorumque retinent et paulisper figunt, et perspirationem, quae est res malacissationi opposita (quia humidum emittit), cohibent. Itaque per haec tria, (sed potius ordine disposita et succedentia, quam commixta,) res absoluitur. Interim in hac parte monemus, non eam esse intentionem malacissationis ut nutriat partes per exterius, sed tantum ut eas reddat magis idoneas ad nutriendum. Quidquid enim magis aridum est, minus est actiuum ad aasimilandum. Atque de Prolongatione Vitae, quae est pars tertia Medicinae nouiter ascripta, haec dicta sint. Veniamus ad Cosmeticam, quae certe partes habet ciuiles, partes rursus effoeminatas. Corporis enim munditia et decor honestus recta existimatur promanare a modestia quadam morum, et a reuerentia; inprimis erga Deum, cuius creaturae sumus ; tum erga societatem, in qua degimus ; tum etiam erga nosmetipsos, quos non minus, imo magis, quam alios reuereri debemus. Verum adulterina illa decoratio, quia fucos et pigmenta adhibet, digna certe est illis defectibus qui eam semper comitantur ; cum non sit aut ad fallendum satis ingeniosa, aut ad utendum satis commoda, aut ad salubritatem satis tuta et innocua. Miramur autem prauam hanc consuetudinem fucandi leges censorias, tam ecclesiasticas quam ciuiles, (quae alias in luxuriam circa uestes sut cultus capillorum effoeminatos admodum fuerint seuerae) ita diu fugisse. Legimus certe de Iezabele, quod pigmentis faciem obliuerit; uarum de Esthera et Iuditha nil tale perhibetur. Pergamus ad Athleticam. Eam sensu intelligimus paulo largiori, quam accipi consueuit. Huc enim referimus, quidquid uersatur circa conciliandam qualemcunque (quam corpus humanum suscipit) Habilitatem ; siue sit Agilitatis, siue Tolerantiae. Quarum Agilitas duas habet partes, Robur et Velocitatem ; ac Tolerantia itidem duas, uel Indigentiarum Naturalium Patientiam, uel in Cruciatibus Fortitudinem. Quorum omnium uidemus saepenumero exempla insignia, in practica funambulorum ; in duro uictu hominum quorundam barbarorum ; in stupendis uiribus maniacorum ; et in constantia nonnullorum inter exquisita tormenta. Imo si aliqua alia reperiatur facultas quae in priorem partitionem non cadit (qualis in Urinatoribus saepe conspicitur, qui mirifice anhelitum cohibere possunt), ad hanc ipsam artem aggregari uolumus. Atque quod talia fieri quandoque possint, manifestissimum est; at philosophia et inquisitio causarum circa eadem fere neglecta iacet ; hanc arbitramur ob causam, quod hominibus persuasum sit huiusmodi magisteria naturae solummodo uel ex peculiari certorum hominum indole (quae sub disciplinam non cadit), uel a diutina ab annis usque puerilibus consuetudine (quae potius imperari quam doceri solet), obtinere. Quod etsi uerum prorsus non sit, tamen defectus huiusmodi rerum quid attinet notare ? Certamina enim Olympica iam diu cessarunt; tum etiam in eiusmodi rebus mediocritas sufficit ad usum, excellentia autem mercenariae cuidam ostentationi fere inseruit. Postremo accedimus ad Artes Voluptarias. Eae secundum sensus ipsos dispertitae sunt. Oculos oblectat praecipue Pictoria, cum aliis artibus innumeris (quae ad magnificentiam spectant) circa aedificia, hortos, uestes uasa, calices, gemmae, et similia. Aures demulcet Musica, quae tanta uocum, spiritus, chordarum, uarietate et apparatu instructa est. Olim etiam Hydraulica pro Coryphaeis quibusdam artis eius habita sunt, quae nunc prope obsoleuerunt. Atque artes, quae ad uisum aut auditum spectant, prae aliis praecipue liberales habitae sunt. Sensus hi duo magis casti; scientiae magis eruditae; quippe qui etiam Mathematicam ueluti ancillam in familiis suis habeant. Etiam altera ad memoriam et demonstrationes, altera ad mores et affectus animi nonnihil respicit. Reliquorum sensuum oblectationes, atque artes circa ipsos, minus in honore sunt; ueluti luxuriae quam magnificentiae propiores. Unguenta, odoramenta, deliciae et cupediae mensarum, maxime autem incitamenta libidinis, rectius censore quam doctore indigent. Optime sane a quibusdam annotatum est, nascentibus et crescentibus rebuspublicis artes militares florere, in statu et culmine positis liberales, at ad declinationem et decasum uergentibus uoluptarias. Haec uero aetas nostra, uereor ne tanquam in decasu foelicitatis in artes uoluptarias inclinet. Quare ista missa faciamus. Cum Artibus Voluptariis Ioculares copulo. Deceptiones siquidem sensuum inter delectationes sensuum reponendae sunt. Iam uero, transcursis doctrinis illis circa Corpus Humanum (Medicina, Cosmetica, Athletica, Voluptaria), illud obiter monemus: cum in corpore humano tot res in considerationem ueniant, Partes, Humores, Functiones, Facultates, Accidentia ; cumque (si nobis integrum esset) constitui oportuisset corpus unicum doctrinae de Corpore Humano, quae ista omnia complecteretur (simile illi doctrinae de Anima de qua mox dicemus), tamen ne artes nimis multiplicentur, neue ueteres artium limites (plus quam necesse fuerit) transponantur; doctrinam de Partibus Corporis Humani, de Functionibus, de Humoribus, de Respiratione, de Somno, de Generatione, de Foetu et Gestatione in Utero, de Augmentis, de Pubertate, de Canitie, de Impinguatione, et similibus, in Corpus Medicinae recipimus ; licet ad officia illa tria non proprie pertineant; sed quia Corpus ipsum Hominis sit per omnia Medicinae subiectum. Motum autem Voluntarium, et Sensum, ad doctrinam de Anima reiicimus ; siquidem Animae partes in his duobus sunt potiores. Atque sic doctrinam, quae circa Corpus Hominis uersatur, (quod Animae pro tabernaculo duntaxat est,) claudimus. [4,3] CAPUT III. Partitio Philosophiae Humanae circa Animam, in Doctrinam de Spiraculo et Doctrinam de Anima Sensibili siue Producta. Partitio secunda eiusdem Philosophiae in Doctrinam de Substantia et Facultatibus Animae et Doctrinam de Usu et Obiectis Facultatum. Appendices duae Doctrinae de Facultatibus Animae; Doctrina de Diuinatione Naturali, et Doctrina de Fascinatione. Distributio Facultatum Animae Sensibilis, in Motum et Sensum. VENIAMUS ad doctrinam de Anima Humana; e cuius thesauris omnes caeterae doctrinae depromptae sunt. Eius duae sunt partes ; altera tractat de Anima Rationali, quae diuina est; altera de Irrationali, quae communis est cum brutis. Notauimus autem paulo superius (ubi de Formis loquebamur) differentes illas duas Animarum emanationes, quae in prima utriusque creatione se dant conspiciendas ; nimirum, quod altera ortum habuerit a Spiraculo Dei, altera e Matricibus Elementorum. Nam de Animae Rationalis generatione primitiua ita ait Scriptura, "Formauit hominem de limo terrae, et spirauit in faciem eus spiraculum uitae". At generatio Animae Irrationalis, siue Brutorum, facta est per uerba illa, "Producat aqua; Producat terra"; haec autem Anima (qualis est in homine) Animae Rationali organum tantum est, atque originem habet et ipsa quoque, quemadmodum in brutis, e limo terrae. Neque enim dictum est, "Formauit corpus hominis de limo terrae", sed "Formauit hominem" ; integrum scilicet hominem, excepto illo spiraculo. Quamobrem partem primam doctrinae generalis circa Animam Humanam, doctrinam de Spiraculo appellabimus ; Secundam uero, doctrinam de Anima Sensibili siue Producta. Neque tamen, cum hactenus Philosophiam solam tractemus (quippe Sacram Theologiam in fine operis collocauimus) partitionem istam a Theologia mutuaremus, niai etiam cum principiis Philosophiae conueniret. Plurimae enim et maximae sunt Animae Humanae praecellentiae supra animas brutorum, etiam philosophantibus secundum sensum manifestae. Ubicunque autem tot et tantarum inuenitur excellentiarum symbolum, ibi merito semper constitui debet differentia specifica. Itaque nobis non nimium placet confusa illa et promiscua philosophorum de Animae Functionibus tractatio ; ac si Anima Humana gradu potius quam specie discriminata esset ab anima brutorum ; non aliter quam sol inter astra, aut aurum inter metalla. Subiungenda est etiam partitio alia Doctrinae Generalis circa Animam Humanam, antequam de speciebus fusius loquamur. Etenim quae de speciebus postea dicemus utramque partitionem, tum illam quam iam modo posuimus, tum istam quam nunc proponemus, simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de Substantia et Facultatibus Animae, et doctrinam de Usu et Obiectis Facultatum. Praemissis itaque his partitionibus geminis, ad species accedamus. Doctrina de Spiraculo, eademque de Substantia Animae Rationalis, complectitur inquisitiones illas de natura eius; "utrum natiua sit illa, an aduentitia; separabilis, an inseparabilis; mortalis, an immortalis; quatenus legibus materiae alligata, quatenus minime" ; et similia. Quae uero huius sunt generis, licet etiam in philosophia et diligentiorem et altiorem inquisitionem subire possint quam adhuc habetur, utcunque tamen in fine religioni determinanda et diffinienda rectius transmitti censemus. Aliter enim erroribus haud paucis et sensus illusionibus omnino exponentur. Etenim cum Substantia Animae in creatione sua non fuerit extracta aut deducta ex massa coeli et terrae, sed immediate inspirata a Deo; cumque leges coeli et terrae sint propria subiecta philosophiae; quomodo possit cognitio de Substantia Animae Rationalis ex philosophia peti et haberi? Quinimo ab eadem inspiratione diuina hauriatur, a qua Substantia Animae primo emanauit. Doctrina uero de Anima Sensibili siue Producta, etiam quatenus ad Substantiam eius, uere inquiritur; at ea inquisitio nobis quasi desiderari uidetur. Quid enim ad doctrinam de Substantia Animae faciunt Actus Ultimus et Forma Corporis, et huiusmodi nugae logicae? Anima siquidem Sensibilis siue Brutorum plane substantia corporea censenda est, a calore attenuata et facta inuisibilis; aura (inquam) ex natura flammee et aerea conflata, aeris mollitie ad impressionem recipiendam, ignis uigore ad actionem uibrandam, dotata ; partim ex oleosis, partim ex aqueis nutrita ; corpore obducta, atque in animalibus perfectis in capite praecipue locata, in neruis percurrens, et sanguine spirituoso arteriarum refecta et reparata ; quemadmodum Bernardinus Telesius, et discipulus eius Augustinus Donius, aliqua ex parte non omnino inutiliter asseruerunt. Itaque de hac doctrina diligentior fiat inquisitio ; eo magis, quod haec res non bene intellecta opiniones superstitiosas et plane contaminatas, et dignitatem Animae Humanae pessime conculcantes, de Metempsychosi et Lustrationibus Animarum per periodos annorum, denique de nimis propingua Animae Humanae erga animas brutorum per omnia cognitione, peperit. Est autem haec Anima in brutis anima principalis, cuius corpus brutorum organum ; in homine autem, organum tantum et ipsa Animae Rationalia ; et Spiritus potius appellatione quam Animas indigitari possit. Atque de Substantia Animae hactenus. Facultates autem Animas notissimae sunt; Intellectus, Ratio, Phantasia, Memoria, Appetitus, Voluntas, denique uniuersae illae, circa quas uersantur scientiae Logicae et Ethicae. Sed in doctrina de Anima, Origines ipsarum tractari debent, idque physice, prout animae innatae sint et adhaereant; Usus tantum ipsarum, et Obiecta, illis alteris artibus deputantur. Atque in hac parte nihil egregii (ut nobis uidetur) adhuc repertum est ; quanquam desiderari eam haud sane dixerimus. Habet etiam pars ista De Facultatibus Animae, appendices duas; quae et ipsae, quemadmodum tractantur, potius fumos nobis exhibuerunt quam flammam aliquam lucidam ueritatis. Altera harum est doctrina de Diuinatione Naturali; altem de Fascinatione. Diuinationem ab antiquis, nec male, in duas partes diuisam habemus ; Artificialem, et Naturalem. Artificialis, ratiocinando, ex indicatione signorum, praedictionem colligit : Naturalis, ex ipsa animi praesensione interna, absque signorum adminiculis, praesagit. Artificialis duplex ; altera argumentatur ex Causis, altera ex Experimentis tantum, caeca quadam authoritate. Quae posterior, ut plurimum, superstitiosa est; quales erant ethnicorum disciplinae circa Inspectionem Extorum, Volatum Auium, et similia. Etiam Chaldaeorum Astrologia solennior, non multo melior. At Artificialis Diuinatio utraque inter diuersas scientias spargitur. Habet Astrologue praedictiones suas, ex situ astrorum. Habet etiam Medicus suas, de morte ingruente; de conualescentia; de symptomatibus morborum superuenturis, ex urinis, pulsibus, aspectu aegrorum, et similibus. Habet et Politicus suas ; "O urbem uenalem, et cito perituram si emptorem inuenerit" ; cuius uaticinii fides non diu morata est ; impleta primum in Sylla, postea in Caesare. Huiusmodi igitur praedictiones praesentis non sunt instituti, uerum ad artes proprias remitti debent. Naturalis autem Diuinatio, ex ui scilicet interna animi ortum habens, ea demum est de qua nunc agitur. Haec duplex est ; altera Natiua, altera per Influxum. Natiua hoc nititur suppositionis fundamento ; quod anima in se reducta atque collecta, nec in corporis organa diffusa, habeat ex ui propria essentiae suae aliquam praenotionem rerum futurarum. Illa uero optime cernitur in somnis, ecstasibus, confiniis mortis; rarius inter uigilandum, aut cum corpus sanum sit ac ualidum. Huiusmodi uero status animi procuratur fere aut adiuuatur ex abstinentiis, atque illis rebus quae animam a muneribus corporis exercendis maxime seuocant, ut sua natura absque impeditionibus exteriorum gaudere possit. Diuinatio uero per Influxum hoc altero suppositionis fundamento nititur ; quod anima, ueluti speculum, illuminationem quandam secundariam a praescientia Dei et spirituum excipiat; cui etiam idem, qui priori, status et regimen corporis confert. Eadem enim animae seuocatio efficit, ut et sua natura impensius utatur, et diuinorum influxuum sit magis susceptiua; nisi quod in Diuinationibus per Influxum anima feruore quodam atque tanquam numinis praesentis impatientia (quae apud priscos Sacri Furoria nomine uocabatur) corripiatur ; in Diuinatione autem Natiua, quieti potius et uacationi propior sit. Fascinatio autem est uis et actus imaginationis intensiuus in corpus alterius: (uim enim imaginationis super corpus proprium ipsius imaginantis superius perstrinximus.) In hoc genere schola Paracelsi, et ementitae Naturalis Magiae cultores, tam fuerunt immodici ut imaginationis impetum et apprehensionem Miracula patranti Fidei tantum non exaequarint. Alii ad similitudinem ueri propius accedentes, cum occultas rerum energias et impressiones, sensuum irradiationes, contagionum de corpore in corpus transmissiones, uirtutum magneticarum delationes, acutius intuerentur, in eam opinionem deuenerunt, ut multo magis a spiritu in spiritum (cum spiritus prae rebus omnibus sit et ad agendum strenuus, et ad patiendum tener et mollis) impressiones et delationes et communicationes fieri poterint. Unde increbuerunt opiniones factae quasi populares de Genio superiori, de hominibus quibusdam infaustis et ominosis, de ictibus amoris et inuidiae, et aliae his similes. Atque huic coniuncta est disquisitio, quomodo imaginatio intendi et fortificari possit? Quippe si imaginatio fortis tantarum sit uirium, operae pretium fuerit nosse quibus modis eam exaltari et seipsa maiorem fieri detur? Atque hic oblique, nec minus periculose, se insinuat palliatio quaedam et defensio maximae partis Magiae Caeremonialis. Speciosus enim fuerit praetextus, caeremonias, characteres, incantationes, gesticulationes, amuleta, et similia, non ex aliquo tacito aut sacramentali cum malis spiritibus contractu uires nancisci ; sed eo pertinere tantum, ut imaginatio illius qui his utitur roboretur et exaltetur; quemadmodum etiam in religione usus imaginum, ad mentes hominum in rerum contemplatione defigendas et deuotionem precantium excitandam, inualuit. Attamen mea talis est sententia; etiamsi detur uim imaginationis esse utique potentem; atque insuper caeremonias uim illam intendere et roborare ; posito denique quod adhibeantur caeremoniae ad hanc intentionem sincere, atque tanquam remedium physicum, absque aliqua uel minima cogitatione de inuitandis per ipsas auxiliis spirituum ; haberi nihilominus debent pro illicitis, propterea quod sententiae illi diuinae aduersus hominem propter peccatum latae repugnent et recalcitrent, "In sudore uultus comedes panem tuum". Siquidem Magia eius generis egregios illos fructus quibus Deus pretium laborem constituit, adipiscendos proponit per paucas easque faciles et minime operosas obseruantias. Supersunt doctrinas duae, quae ad Facultates Animae Inferioris aiue Sensibilis praecipue spectant; utpote quae cum organis corporeis maxime communicant; altera de Motu Voluntario, altera de Sensu et Sensibili. In priori harum, etiam alias satis ieiune inquisita, unica pars fere integra deest. Etenim de officio et fabrica commoda neruorum et musculorum, et aliorum quae ad hunc motum requiruntur ; quaeque pars corporis quiescat dum alia moueatur ; tum quod huiusce motus rector et quasi auriga sit imaginatio, adeo ut dimissa imagine ad quam motus fertur statim intercipiatur et sistatur motus ipse (ut cum deambulamus, si alia subeat cogitatio acris et defixa, continuo consistimus) ; et aliae nonnullae subtilitates non malae, in obseruationem et inquisitionem iampridem uenerunt. Quomodo uero compressiones et dilatationes et agitationes spiritus (qui proculdubio motus fons est) corpoream et crassam partium molem flectat, excitet, aut pellat, adhuc diligenter inquisitum et tractatum non est. Neque mirum, cum Anima ipsa Sensibilis hactenus potius pro entelechia et functione quadam habita sit, quam pro substantia. At quando iam innotuerit ipsam esse substantiam corpoream et materiatam, necesse est etiam ut quibus nixibus aura tam pusilla et tenera corpora tam crassa et dura in motu ponere possit inquiratur. De hac parte igitur, cum desideretur, fiat inquisitio. At de Sensu et Sensibili longe uberior et diligentior adhibita est inquisitio, tam in tractatibus circa ea generalibus quam in artibus specialibus, utpote Perspectiua, Musica; quam uere, nihil ad institutum ; quandoquidem illa tanquam Desiderata ponere non liceat. Sunt tamen duae partes nobiles et insignes, quas in hac doctrina desiderari statuimus ; altera de Differentia Perceptionis et Sensus, altera de Forma Lucis. Atque differentiam inter Perceptionem et Sensum bene enucleatam debuerant philosophi tractatibus suis de Sensu et Sensibili praemittere, ut rem maxime fundamentalem. Videmus enim quasi omnibus corporibus naturalibus inesse uim manifestam percipiendi ; etiam electionem quandam amica amplectendi, inimica et aliena fugiendi. Neque nos de subtilioribus perceptionibus tantum loquimur; ueluti cum magnes ferrum allicit; flamma ad naphtham assilit; bulla bullae approximata coit; radiatio ab obiecto albo dissilit; corpus animalis utilia assimilat, inutilia excernit; spongiae pars (etiam super aquam eleuata) aquam attrahit, aerem expellit ; et huiusmodi. Etenim quid attinet talia enumerare ? Nullum siquidem corpus ad aliud admotum illud immutat aut ab illo immutatur, nisi operationem praecedat Perceptio reciproca. Percipit corpus meatus quibus se insinuat ; percipit impetum alterius corporis cui cedit; percipit amotionem alterius corporis a quo detinebatur, cum se recipit ; percipit diuulsionem sui continui, cui ad tempus resistit; ubique denique est Perceptio. Aer uero Calidum et Frigidum tam acute percipit, ut eius Perceptio sit longe subtilior quam tactus humani ; qui tamen pro calidi et frigidi norma habetur. Duplex igitur deprehenditur circa hanc doctrinam hominum culpa; alia, quod eam intactam et intractatam (cum tamen sit res nobilissima) plerumque reliquerunt; alia, quod qui huic contemplationi forte animum adiecerunt longius quam par est prouecti sunt, et Sensum corporibus omnibus tribuerunt ; ut piaculum fere sit ramum arboris auellere, ne forte instar Polydori ingemiscat. At debuerant illi Differentiam Perceptionis et Sensus, non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia, secundum corpus integrum, explorare, (ueluti plantarum et animalium) ; uerum etiam in corpore ipso sensibili animaduertere, quid in causa sit cur tot actiones expediantur absque omni tamen Sensu; cur alimenta digerantur, egerantur; humores et succi sursum deorsum ferantur; cor et pulsus uibrent ; uiscera sua quaeque opificia, sicut officinae, producant; et tamen haec omnia, et complura alia, absque Sensu fiant? Verum homines non satis acute, qualis sit actio Sensus, uiderunt; atque quod genus corporis, quae mora, quae conduplicatio impressionis ad hoc requirantur, ut dolor uel uoluptas sequatur? Denique differentiam inter Perceptionem simplicem et Sensum nullo modo nosse uidentur ; nec quatenus fieri possit Perceptio absque Sensu. Neque enim haec uerborum tantum controuersia est, sed de re magni prorsus momenti. De hac igitur doctrina (ut inprimis utili, et ad plurima spectante) melius inquiratur. Quandoquidem etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex antiquis philosophis potuerit, ut omnibus sine discrimine corporibus animam infundi putauerint ; neque enim uidebant quomodo Motus cum discretione fieri potuerit absque Sensu, aut Sensus adesse absque Anima. De Forma Lucia quod debita non facta fuerit inquisitio (praesertim cum in Perspectiua strenue elaborarint homines), stupenda quaedam negligentia censeri possit. Etenim nec in Perspectiua nec alias aliquid de Luce quod ualeat inquisitum est. Radiationes eius tractantur, origines minime. Sed collocatio demum Perspectiuae inter Mathematica hunc ipsum defectum, et alios similes, peperit; quia a Physicis praemature discessum est. Tractatio autem de Luce et causis eius in Physicis rursus superstitiosa fere est, tanquam de re inter diuina et naturalia media ; adeo ut quidam ex Platonicis eam Materia ipsa antiquiorem introduxerint : cum enim spatium esset dilatum, id primum lumine, postea uero corpore impletum fuisse, uanissimo commento asseruerunt; quando tamen Scripturae Sacrae massam coeli et terrae tenebrosam, ante lucem creatam, diserte posuerint. Quae uero physice et secundum sensum de ea tractantur, ea statim ad radiationes descendunt, ut parum physicae inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, et quid sit Corporibus omnibus Lucidis commune inquirere, tanquam de Forma Lucis. Etenim quam immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit cur aliqua ignescant, et Lucem ex se iaciant calefacta, alia minime ? Ferrum, metalla, lapides, uitrum, ligna, oleum, seuum, ab igne, uel flammam uibrant uel saltem rubescunt; at aqua, aer, acerrimo et tanquam furenti calore feruefacta, nihil tamen Lucis adipiscuntur, nec splendent. Quod si quis hoc eo fieri putet quod proprium sit ignis lucere, aqua autem et aer igni omnino inimica sint ; is sane nunquam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate calida, remigauit; cum guttulas aquae, ex remorum concussione subsilientcs, micare et lucescere uidere potuisset. Quod etiam fit in spuma maris feruentiore, quam Pulmonem Marinum uocant. Quid denique habent commune cum flamma et ignitis cicendulae et luciolae ; et musca Indica, quae cameram totam illustrat ; et oculi quorundam animalium in tenebris; et saccharum inter radendum aut frangendum ; et sudor equi nocte aestuosa festinantis; et alia nonnulla? Quin et homines tam parum in hac re uiderunt, ut plerique scintillas e silice, aerem attritum putent. Attamen quando aer calore non ignescat, et Lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit ut noctuae et feles et alia nonnulla animalia noctu cernant ? Adeo ut ipsi aeri (quando uisio absque Luce non transigatur) necesse est inesse Lucem aliquam natiuam et genuinam, quamuis tenuem admodum et infirmam, quae tamen sit radiis uisiuis huiusmodi animalium proportionata, iisque ad uidendum sufficiat. Verum huiusce mali (ut plurimorum) causa est, quod homines ex instantiis particularibus Formas naturarum Communes non elicuerunt ; id quod nos tanquam subiectum proprium Metaphysicae posuimue, quae et ipsa Physicae siue doctrinae de Natura pars est. Itaque de Forma et Originibus Lucia fiat inquisitio, eaque interim inter Desiderata ponatur. Atque de doctrina circa Substantiam Animte tam Rationalis quam Sensibilis, cum Facultatibus suis; atque de eiusdem doctrinae Appendicibus, haec dicta sint.