[2,13] CAPUT XIII. De secundo Membro principali Doctrinae, nempe Poesi. Partitio Poeseos in Narratiuam, Dramaticam, et Parabolicam. Exempla Parabolicae tria proponuntur. Iam ad Poesim ueniamus. Poesis est genus doctrinae, uerbis plerunque astrictum, rebus solutum et licentiosum ; itaque, ut initio diximus, ad Phantasiam refertur, quae iniqua et illicita prorsus rerum coniugia et diuortia comminisci et machinari solet. Poesis autem (ut supra innuimus) duplici accipitur sensu, quatenus ad Verba, uel quatenus ad Res respiciat. Priore sensu, Sermonis quidam Character est: Carmen enim stili genus, et elocutionis formula quaedam, nec ad res pertinet ; nam et uera narratio carmine, et ficta oratione soluta conscribi potest. Posteriore uero sensu, constituimus eam ab initio Doctrinae Membrum Principale, eamque iuxta Historiam collocauimus, cum nihil aliud sit quam Historiae Imitatio ad Placitum. Nos igitur in partitionibus nostris ueras doctrinarum uenas indagantes et persequentes, neque consuetudini et diuisionibus receptis (in multis) cedentes, Satiras et Elegias et Epigrammata et Odas et huiusmodi ab instituto sermone remouemus, atque ad philosophiam et artes orationis reiicimus. Sub nomine autem Poeseos de Historia ad Placitum conficta tantummodo tractamus. Partitio Poeseos uerissima atque maxime ex proprietate, praeter illas diuisiones quae sunt ei cum Historia communes (sunt enim ficta Chronica, Vitae fictae, fictae etiam Relationes), ea est, ut sit aut Narratiua, aut Dramatica, aut Parabolica. Narratiua prorsus historiam imitatur, ut fere fallat, nisi quod res extollat saepius supra fidem. Dramatica est ueluti historia spectabilis ; nam constituit imaginem rerum tanquam praesentium, historia autem tanquam praeteritarum. Parabolica uero est historia cum typo, quae intellectualia deducit ad sensum. Atque de Poesi Narratiua, siue eam Heroicam appellare placet, (modo hoc intelligas de Materia, non de Versu,) ea a fundamento prorsus nobili excitata uidetur, quod ad dignitatem humanae naturae inprimis spectat. Cum enim mundus sensibilis sit anima rationali dignitate inferior, uidetur Poesis haec humanae naturae largiri, quae historia denegat ; atque animo umbris rerum utcunque satisfacere, cum solida haberi non possint. Si quis enim rem acutius introspiciat, firmum ex Poesi sumitur argumentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfectum, et uarietatem magis pulchram, animae humanae complacere, quam in natura ipsa, post lapsum, reperire ullo modo possit. Quapropter, cum res gestae et euentus qui uerae historiae subiiciuntur non sint eius amplitudinis in qua anima humana sibi satisfaciat, praesto est Poesis, quae facta magis heroica confingat ; cum historia uera successus rerum minime pro meritis uirtutum et scelerum narret, corrigit eam Poesis, et exitus et fortunas secundum merita et ex lege Nemeseos exhibet ; cum historia uera, obuia rerum satietate et similitudine, animae humanae fastidio sit, reficit eam Poesis, inexpectata et uaria et uicissitudinum plena canens. Adeo ut Poesis ista non solum ad delectationem, sed etiam ad animi magnitudinem et ad mores conferat. Quare et merito etiam diuinitatis cuiuspiam particeps uideri possit; quia animum erigit et in sublime rapit, rerum simulacra ad animi desideria accommodando, non animum rebus (quod ratio facit et historia) submittendo. Atque his quidem illecebris et congruitate qua animum humanum demulcet, addito etiam consortio musices unde suauius insinuari possit, aditum sibi patefecit, ut honori fuerit etiam saeculis plane rudibus et apud nationes barbaras, culn aliae doctrinae prorsus exclusae essent. Dramatica autem Poesis, quae theatrum habet pro mundo, usu eximia est, si sana foret. Non parua enim esse posset theatri et disciplina et corruptela. Atque corruptelarum in hoc genere abunde est ; disciplina plane nostris temporibus est neglecta. Attamen licet in rebuspublicis modernis habeatur pro re ludicra actio theatralis, nisi forte nimium trahat e satira et mordeat ; tamen apud antiquos curae fuit, ut animos hominum ad uirtutem institueret. Quinetiam uiris prudentibus, et magnis philosophis, ueluti animorum plectrum quoddam censebatur. Atque sane uerissimum est, et tanquam secretum quoddam naturae, hominum animos cum congregati sint, magis quam cum soli sint, affectibus et impressiouibus patere. At Poesis Parabolica inter reliquas eminet, et tanquam res sacra uidetur et augusta; cum praesertim religio ipsa eius opera plerumque utatur, et per eam commercia diuinorum cum humanis exerceat. Attamen et haec quoque ingeniorum circa allegorias leuitate et indulgentia contaminata inuenitur. Est autem usus ambigui, atque ad contraria adhibetur. Facit enim ad inuolucrum; facit etiam ad illustrationem. In hoc docendi quaedam ratio ; in illo occultandi artificium quaeri uidetur. Haec autem docendi ratio, quae facit ad illustrationem, antiquis saeculis plurimum adhibebatur. Cum enim rationis humanae inuenta et conclusiones (etiam eae quae nunc tritae et uulgatae sunt) tunc temporis nouae et insuetae essent, uix illam subtilitatem capiebant ingenia humana, nisi propius eae ad sensum per huiusmodi simulachra et exempla deducerentur. Quare omnia apud illos fabularum omnigenarum et parabolarum et aenigmatum et similitudinum plena fuerunt. Hinc tesserae Pythagorae, aenigmata Sphingis, Aesopi fabulae, et similia. Quinetiam apophthegmata ueterum Sapientum fere per similitudines rem demonstrabant. Hinc Menenius Agrippa apud Romanos (gentem eo saeculo minime literatam) seditionem fabula repressit. Denique ut hieroglyphica literis, ita parabolae argumentis erant antiquiores. Atque hodie etiam, et semper, eximius est et fuit parabolarum uigor ; cum nec argumenta tam perspicua nec uera exempla tam apta esse possint. Alter est usus Poeseos Parabolicae, priori quasi contrarius, qui facit (ut diximus) ad inuolucrum ; earum nempe rerum, quarum dignitas tanquam uelo quodam discreta esse mereatur ; hoc est, cum occulta et mysteria Religionis, Politicae, et Philosophiae, fabulis et parabolīs uestiuntur. Utrum uero fabulis ueteribus poetarum subsit aliquis sensus mysticus, dubitationem nonnullam habet. Atque ipsi certe fatemur nos in eam sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poetarum fabulis mysterium infusum fuisse putemus. Neque nos mouet, quod ista pueris fore et grammaticis relinquantur, et uilescant, ut de illis contemptim sententiam feramus; quin contra cum plane constet scripta illa, quae fabulas istas recitant, ex scriptis hominum post Literas Sacras esse antiquissima, et longe his antiquiores fabulas ipsas, (etenim tanquam prius creditae et receptae, non tanquam excogitatae ab illis scriptoribus, referuntur) ; uidentur esse instar tenuis cuiusdam aurae, quae ex traditionibus nationum magis antiquarum in Graecorum fistulas inciderunt. Cum uero quae circa harum parabolarum interpretationem adhuc tentata sint, per hommes scilicet imperitos nec ultra locos communes doctos, nobis nullo modo satisfaciant ; Philosophiam secundum Parabolas Antiquas inter Desiderata referre uisum est. Eius autem operis exemplum unum aut alterum subiungemus. Non quod res sit fortasse tanti, sed ut institutum nostrum seruemus. Id huiusmodi est, ut de operibus illis quae inter Desiderata ponimus (si quid sit paulo obscurius) perpetuo aut praecepta ad opus illud instruendum, aut exempla proponamus ; ne quis forte existimet leuem aliquam tantum notionem de illis mentem nostram perstrinxisse, nosque regiones siclut augures animo tantum metiri, neque eas ingrediendi uias nosse. Aliam aliquam partem in Poesi desiderari non inuenimus ; quin potius cum planta sit Poesis, quae ueluti a terra luxuriante absque certo semine germinauerit, supra caeteras doctrinas excreuit et diffusa est. Verum iam Exempla proponemus, tria tantum numero ; unum e Naturalibus, e Politicis unum, atque unum denique e Moralibus. Exemplum primum Philosophiae secundum Parabolas antiquas, in Naturalibus. De Uniuerso, secundum fabulam Panis. ANTIQVI uenerationem Panis in dubio relinquunt. Alii enim eum a Mercurio genitum, alii longe alium generationis modum ei tribuunt. Aiunt enim procos uniuersos cum Penelope rem habuisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Neque praetermittenda, est tertia iIla generationis explicatio. Quidam enim prodiderunt eum Iouis et Hybreos (id est, Contumeliae) filium fuisse. Utcunque orto, Parcae illi sorores fuisse perhibentur, quae in specu subterraneo habitabant ; Pan autem morabatur sub dio. Effigies Panis talis ab antiquitate describitur ; cornutus, cornibus in acutum surgentibus, et usque ad coelum fastigiatis ; corpore toto hispidus et uillosus ; barba in primis promissa ; figura, biformis, humana quoad superiora, sed semifera et in caprae pedes desinente. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam et septem calamis compactam, dextra pedum siue baculum superius curuum et inflexum. Induebatur chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera huiusmodi attribuuntur, ut sit Deus uenatorum, etiam pastorum, et in uniuersum ruricolarum ; praeses item montium. Erat etiam, proximus a Mercurio, nuncius Deorum. Habebatur etiam dux et imperator Nympharum, quae circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant : comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat insuper potestatem terrores immittendi, praesertim inanes et superstitiosos, qui et Panici uocati sunt. Res gestae autem eius non multae memorantur. Illud praecipuum, quod Cupidinem prouocauit ad luctam, a quo etiam in certamine uictus est. Etiam Typlionem gigantem retibus implicauit et cohibuit. Atque narrant insuper, cum Ceres moesta et ob raptam Proserpinam indignata se abscondisset, atgne Dii omnes ad eam inuestigandam magnopere incubuissent et se per uarias uias dispertiti essent, Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse ut inter uenandum eam inueniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de uictoria musices decertare, atque etiam Mida iudice praelatus est ; ob quod iudicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari ; quod mirum, inter turbam Deorum prorsus tam profuse amatoriam, uideri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, que etiam uxor eius est habita ; atque unam praeterea nympham, Syringam nomine ; in quam, propter iram et uindictam Cupidinis (quem ad luctam prouocare non reueritus esset) incensus est. Etiam Lunam quondam in altas siluas seuocasse dicitur. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum Dii, praesertim masculi, prolifici admodum essent), nisi quod ei attribuatur tanquam filia, muliercula quaedam ancilla, Iambe nomine ; quae ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, eiusque proles ex coniuge Echo esse a nonnullis existimabatur. Parabola talis esse uidetur. Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) Uniuersum, siue Uniuersitatem Rerum, repraesentat et proponit. De huius origine duplex omnino sententia est, atque adeo esse potest. Aut enim a Mercurio est, uerbo scilicet diuino (quod et Sacrae Literae extra controuersiam ponunt, et philosophi ipsi qui magis diuini habiti sunt uiderunt), aut ex confusis rerum seminibus. Etenim quidam e philosophis semina rerum etiam substantia infinita statuerunt ; unde opinio de homoiomeris fluxit, quam Anaxagoras aut inuenit aut celebrauit. Nonnulli uero magis acute et sobrie censebant ad uarietatem rerum expediendam sufficere, si semina substantia eadem, figuris uaria sed certis et definitis, essent ; et reliqua in positura et complexu seminum ad inuicem ponebant ; ex quo fonte opinio de Atomis emanauit, ad quam Democritus se applicauit, cum Leucippus eius autor fuisset. At alii, licet unum rerum principium assererent (aquam Thales, aerem Anaximenes, ignem Heraclitus), tamen illud ipsum principium actu unicum, potentia uarium et dispensabile posuerunt, ut in quo rerum omnium semina laterent. Qui uero Materiam omnino spoliatam, et informem, et ad Formas indifferentem introduxerunt, (ut Plato et Aristoteles) multo etiam propius et propensius ad parabolae figuram accesserunt. Posuerunt enim Materiam tanquam publicam meretricem, Formas uero tanquam procos ; adeo ut omnes de rerum principiis opiniones huc redeant et ad illam distributionem reducantur, ut mundus sit uel a Mercurio, uel a Penelope et procis omnibus. Tertia autem Generatio Panis eiusmodi est, ut uideantur Graeci aliquid de Hebraeis mysteriis uel per Aegyptios internuncios, uel utcunque, inaudiuisse. Pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum. Ille enim status Dei et Peccati (siue Contumeliae) proles fuit, ac manet. Fuit enim peccatum Adami ex genere Contumeliae, cum Deo similis fieri uellet. Itaque triplex ista narratio de Generatione Panis etiam uera uideri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur. Nam iste Pan (qualem eum nunc intuemur et complectimur) ex Verbo Diuino, mediante confusa Materia (quae tamen ipsa Dei opus erat), et subintrante Praeuaricatione et per eam corruptione, ortum habet. Naturae rerum Fata rerum sorores uere perhibentur et ponuntur. Fata enim uocantur, ortus rerum, et durationes, et interitus ; atque depressiones etiam, et eminentiae, et labores, et felicitates, denique conditiones quaecunque indiuidui ; quae tamen nisi in indiuiduo nobili (utpote homine, aut urbe, aut gente) fere non agnoscuntur. Atqui ad istas conditiones tam uarias deducit indiuidua illa singula Pan, rerum scilicet natura ; ut tanquam eadem sit res (quatenus ad indiuidua) catena Naturae, et filum Parcarum. Ad haec insuper finxerunt antiqui Panem semper sub dio morari, sed Parcas sub specu ingenti subterraneo habitare, atque inde maxima pernicitate ad homines subito aduolare ; quia Natura atque Uniuersi facies spectabilis est et aperta, at Fata indiuiduorum occulta et rapida. Quod si Fatum accipiatur largius, ut omnem prorsus euentum, non illustriores tantum denotet, tamen utique et eo sensu optime conuenit cum uniuersitate rerum ; cum ex ordine naturae nil tam exiguum sit quod sine causa fiat, et rursus nil tam magnum ut non aliunde pendeat ; adeo ut fabrica ipsa naturae suo sinu et gremio omnem euentum et minimum et maximum complectatur, et suo tempore certa lege prodat. Itaque nil mirum, si Parcae ut Panis sorores introductae sint, et certe legitimae. Nam Fortuna uulgi filia est, et leuioribus tantum philosophis placuit. Sane Epicurus non solum profanum instituere sermonem, sed etiam desipere uidetur, cum dixit praestare credere fabulam Deorum, quam Fatum asserere ; ac si quicquam in Uniuerso esse possit instar insulae, quod a rerum nexu separetur. Verum Epicurus, philosophiam suam naturalem (ut ex ipsius uerbis patet) morali suae accommodans et subiiciens, nullam opinionem admittere uoluit quae animum premeret et morderet, atque Euthymiam illam (quam a Democrito acceperat) lacesseret aut turbaret. Itaque suauitati cogitationum indulgens potius quam ueritatis patiens, plane iugum iactauit, et tam Fati necessitatem quam Deorum metum repudiauit. Verum de Parcarum germanitate cum Pane satis dictum est. Cornua autem mundo attribuuntur, ab imo latiora, ad uerticem acuta. Omnis enim rerum natura instar pyramidis acuta est. Quippe indiuidua, in quibus basis naturae exporrigitur, infinita sunt ; ea colliguntur in species, et ipsas multiplices ; species rursus insurgunt in genera, atque haec quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur ; ut tandem natura tanquam in unum coire uideatur ; quod figura illa pyramidali Cornuum Panis significatur. Mirum uero minime est, Panis cornua etiam coelum ferire ; cum excelsa naturae, siue ideae uniuersales, ad diuina quodam modo pertingunt. Itaque et catena illa Homeri decantata, (causarum scilicet naturalium,) ad pedem solii Iouis fixa memorabatur ; neque quisquam (ut uidere est) metaphysicam et quae in natura aeterna et immobilia sunt tractauit, atque animum a fluxu rerum paulisper abduxit, qui non simul in Theologiam Naturalem inciderit ; adeo paratus et propinquus est transitus a uertice illa pyramidis ad diuina. Corpus autem Naturae elegantissime et uerissime depingitur hirsutum, propter rerum radios. Radii enim sunt tanquam Naturae crines, siue uilli ; atque omnia fere uel magis uel minus radiosa sunt. Quod in facultate uisus manifestissimum est ; nec minus in omni uirtute magnetica et operatione ad distans. Quidquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest. Sed maxime omnium prominet Barba Panis, quia radii corporum coelestium, et praecipue Solis, maxime ex longinquo operantur et penetrant ; adeo ut superiora terrae atque etiam interiora ad distantiam nonnullam, plane uerterint et subegerint, et spiritu impleuerint. Elegantior autem est figura de Barba Panis, quod et Sol ipse, quando parte superiore eius nube obuoluta radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus cernitur. Etiam corpus Naturae rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim ob pulchritudinem et motus aequalitatem et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura repraesentantur ; cum natura humana ordinis et dominationis particeps sit. Haec autem ob perturbationem, et motus incompositos, et quod a coelestibus in plurimis regantur, bruti animalis figura contenta esse possunt. Porro eadem corporis biformis descriptio pertinet ad participationem specierum. Nulla enim Naturae species simplex uideri potest, sed tanquam ex duobus participans et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque reuera biformia sunt, et ex specie superiore et inferiore compacta. Acutissima autem est allegoria de Pedibus Caprae, propter ascensionem corporum terrestrium uersus regiones aeris et coeli, ubi etiam pensilia fiunt, et inde deiiciuntur magis quam descendunt. Capra enim animal scansorium est, eaque e rupibus pendere atque in praecipitiis haerere amat ; similiter etiam res, licet inferiori globo destinatae, faciunt ; idque miris modis, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est. Imo non sine causa Gilbertus, qui de magnete laboriosissime et secundum uiam experimentalem conscripsit, dubitationem iniecit : numnon forte corpora grauia, post longam a terra distantiam, motum uersus inferiora paulatim exuant ? Insignia autem in manibus Panis ponuntur duplicia ; alterum harmoniae, alterum imperii. Fistula enim ex septem calamis concentum rerum et harmoniam, siue concordiam cum discordia mixtam (quae ex septem stellarum errantium motu conficitur), euidenter ostendit. Neque enim alii, praeterquam septem planetarum, inueniuntur in coelo errores siue expatiationes manifestae, quae cum aequalitate stellarum fixarum earumque perpetua et inuariabili ad se inuicem distantia compositae et temperatae, tum constantiam specierum tum fluxum indiuiduorum tueri et ciere possint. Si qui uero sint planetae minores, qui non conspiciuntur ; si qua etiam mutatio in coelo maior (ut in cometis nonnullis superlunaribus) ; uidentur illa profecto tanquam fistulae aut omnino mutae aut ad tempus tantum streperae ; utpote quarum operationes uel ad nos non perlabantur, uel harmoniam illam septem fistularum Panis non diu interturbent. Pedum autem illud Imperii nobilis translatio est, propter uias naturae partim rectas, partim obliquas. Atque Baculum illud, siue Virga, uersus superiorem partem praecipue curua est, quia omnia Prouidentiae Diuinae opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt ; ut aliud agi uideri possit, aliud reuera agatur : sicut Iosephi uenditio in Egyptum, et similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernacula sedent, populo conuenientia, per praetextus et uias obliquas felicius quae uolunt quam ex directo, superinducunt et insinuant. Etiam (quod mirum fortasse uideri possit) in rebus mere naturalibus, citius naturam fallas quam premas ; adeo quae ex directo fiunt inepta sunt et seipsa impediunt ; cum contra uia obliqua et insinuans molliter fluat, et effectum sortiatur. Vestis Panis et amiculum ingeniose admodum ex pelle pardalis fuisse fingitur, propter maculas ubique sparsas. Coelum enim stellis, maria insulis, tellus floribus, consperguntur ; atque etiam res particulares fere uariegatae esse soient circa superficiem, quae ueluti rei clilamys est. Officium autem Panis nulla alia re tam ad uiuum proponi atque explicari potuerit, quam quod Deus Venatorum sit. Omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et progressio, nillil aliud quam Venatio est. Nam et scientiae et artes opera sua uenantur ; et consilia humana fines suos ; atque res naturales omnes uel alimenta sua ut conseruentur, uel uoluptates et delicias suas ut perficiantur, uenantur; (omnis siquidem uenatio est aut praedae aut animi causa;) idque modis peritis et sagacibus ; "Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, Florentem cytisum sequitur lasciua capella". Etiam Ruricolarum in genere Pan Deus est, quia huiusmodi homines magis secundum naturam uiuant, cum in urbibus et aulis natura a cultu nimio corrumpatur ; ut illud poetae amatorium, uerum propter huiusmodi delicias etiam de natura, sit, "Pars minima est ipsa puella sui". Montium autem inprimis Praeses dicitur Pan, quia in montibus et locis editis Natura Rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis subiicitur. Quod alter a Mercurio Deorum Nuncius sit Pan, ea allegoria plane diuina est; cum, proxime post uerbum Dei, ipsa mundi imago diuinae potentiae et sapientiae praeconium sit. Quod et poeta diuinus cecinit, "Coeli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum eius indicat firmamentum". At Pana oblectant Nymphae Animae scilicet ; deliciae enim mundi Animae uiuentium sunt. Hic autem merito illarum imperator, cum illae naturam quaeque suam tanquam ducem sequantur, et circa eum infinita cum uarietate, ueluti singulae more patrio, saltent et choreas ducant, motu neutiquam cessante. Itaque acute quidam ex recentioribus facultates animae omnes ad Motum reduxit, et nonnullorum ex antiquis fastidium et praecipitationem notauit, qui memoriam et phantasiam et rationem defixis praepropere oculis intuentes et contemplantes, Vim Cogitatiuam, quae primas tenet, praetermiserunt. Nam et qui meminit, aut etiam reminiscitur, cogitat ; et qui imaginatur similiter cogitat ; et qui ratiocinatur utique cogitat : denique Anima, siue a sensu monita, siue sibi permissa, siue in functionibus intellectus, siue affectuum et uoluntatis, ad modulationem cogitationum saltat ; quae est illa Nympharum tripudiatio. Una uero perpetuo comitantur Satyri et Sileni, Senectus scilicet et Iuuentus. Omnium enim rerum est aetas quaedam hilaris et motu gaudens, atque rursus aetas tarda et bibula ; utriusque autem aetatis studia uere contemplanti fortasse ridicula et deformia uideantur, instar Satyri alicuius aut Sileni. De Panicis autem Terroribus prudentissima doctrina proponitur. Natura enim rerum omnibus uiuentibus indidit metum et formidinem, uitae atque essentiae suae conseruatricem, ac mala ingruentia uitantem et depellentem. Veruntamen eadem Natura modum tenere nescia est, sed timoribus salutaribus semper uanos et inanes admiscet; adeo ut omnia, (si intus conspici darentur,) Panicis terroribus plenissima sint ; praesertim humana ; et maxime omnium apud uulgum, qui superstitione (quae uere nihil aliud quam Panicus terror est) in immensum laborat et agitatur, paecipue temporibus duris et trepidis et aduersis. Neque superstitio ista tantummodo in uulgo regnat, sed ab opinionibus uulgi etiam in sapientiores aliquanclo insilit, ut diuine Epicurus (si caetera quae de Diis disseruit ad hanc normam fuissent) locutus sit ; "Non Deos uulgi necare profanum, sed uulgi opiniones Diis applicare profanum". Quod uero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per prouocationem cum Cupidine; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et recidiuationem in illud Chaos antiquum, nisi praeualida rerum concordia (per Amorem siue Cupidinem significata) malitia et impetus eius cohiberetur, et in ordinem compelletur. Itaque bone admodum hominum et rerum fato fit (uel potius immensa bonitate diuina) ut Pan illud certamen aduersum experiatur, et uictus abscedat. Eodem prorsus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato, quia utcunque aliquando uasti et insoliti rerum tumores (ici quod Typhon sonat), siue intumescant maria, siue intumescant nubes, siue intumescat terra, siue alia, tamen rerum natura huiusmodi corporum exuberantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coercet, et ueluti catena adamantina deuincit. Quod autem Inuentio Cereris huic Deo attribuatur, idque inter uenationem ; reliquis autem Diis negetur, licet sedulo quaerentibus et illud ipsum agentibus ; monitum habet rarum aclmodum et prudens : hoc scilicet, ne rerum utilium ad uitam et cultum inuentio a philosophiis abstractis, tanquam Diis Maioribus, expetetur, licet totis uiribus in illud ipsum incumbant ; sed tantummodo a Pane, id est experientia sagaci, et rerum mundi notitia uniuersali ; quae etiam casu quodam, ac ueluti inter uenandum, in huiusmodi inuenta incidere solet. Utilissima enim quaeque inuenta experientiae debentur, et ueluti donaria quaedam fuere casu in homines sparsa. Illud autem Musices certamen eiusque euentus salutarem exhibet doctrinam, atque eam quae rationi et iudicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis uincula iniicere possit. Duplex enim uidetur esse harmonia, et quasi Musica; altera sapientiae diuinae, altera rationis humanae. Iudicio enim humano, ac ueluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum et iudicia diuina secretiora sonant aliquid durum et quasi absonum ; quae inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et illae ipsae aures secreto non palam gestantur. Neque enim huiusce rei deformitas a uulgo conspicitur aut notatur. Postremo minime mirum est si nulli Amores Pani attribuantur, praeter Coniugium Echus. Mundus enim se ipso, atque in se rebus omnibus, fruitur ; qui amat autem frui uult ; neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiundi cupido (cum se ipse contentus sit), nisi fortasse amores Sermonis. Ii sunt Nympha Echo, res non solida sed uocalis; aut si accuratiores sint, Syringa, quando scilicet uerba et uoces numeris quibusdam, siue poeticis siue oratoriis, et tanquam modulamine reguntur. Inter sermones autem siue uoces, excellenter ad coniugium mundi sumitur sola Echo. Ea enim demum uera est philosophia, quae mundi ipsius uoces fidelissime reddit, et ueluti dictante mundo conscripta est ; et nihil aliud est quam eiusdem simulachrum et reflexio ; neque addit quicquam de proprio, sed tantum lterat et resonat. Nam quod Lunam Pan in altas siluas aliquando seuocasset, uidetur pertinere ad congressum sensus cum rebus coelestibus siue diuinis. Nam alia est Nndymionis ratio, alia Panis. Ad Endymionem dormientem sponte se demittit Lima ; siquidem ad intellectum sopitum, et a sensibus abductum, quandoque sponte influunt diuina; quod si accersantur et uocentur a sensu, tanquam a Pane, tum uero non aliud lumen praebent quam illud, "Quale sub incertam lunam, sub luce maligna, Est iter in siluis". Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat ; per totum quomodo generare possit, cum corpus extra ipsum non sit? Nam de muliercula illa Iambe, filia Panis putatiua, est sane ea adiectio quaedam ad fabulam sapientissima. Per illam enim repraesentantur eae, quae perpetuis temporibus passim uagantur atque omnia implent, uaniloquae de rerum natura doctrinae, reipsa infructuosae, genere quasi subdititiae, garrulitate uero interdum iucundae, interdum molestae et importunae. Exemplum alterum Philosophiae, secundum Parabolas antiquas, in Politicis. De Bello, secundum fabulam Persei. PERSEUS, Orientalis cum fuisset, missus traditur a Pallade ad obtruncandam Medusam; quae populis plurimis ad Occidentem in extremis Iberiae partibus maximae calamitati fuit. Monstrum enim hoc, alias crudele et immane, etiam aspectu tam dirum atque horrendum fuit, ut eo solo homines in saxa uerteret. Erat autem e Gorgonibus una Medusa, ac sola inter eas mortalis, cum reliquae passiuae non essent. Perseus igitur, ad tam nobile facinus se comparans, arma ad dona a tribus Diis mutuo accepit ; alas a Mercurio, talares scilicet non axillares : a Plutone autem galeam ; scutum denique a Pallade et speculum. Neque tamen (licet tanto apparatu instructus) ad Medusam recta perrexit, sed primum ad Graeas diuertit. Eae sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Graeae istae canae etiam a natiuitate erant, et tanquam uetulae. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus ; quos, prout exire foras quamque contigerat, uicissim gestabant, reuersae autem deponere solebant. Hunc itaque oculum atque hunc dentem illae Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum iudicaret, ad Medusam properauit impiger et uolans. Illam autem offendit dormientem, neque tamen aspectui eius (si forsan euigilaret) se committere audebat, sed ceruice reflexa et in speculum illud Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput Medusae abscidit. Ex sanguine uero eiusdem in terram fuso statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis transtulit et inseruit, cui etiamnum sua mansit uis, ut ad eius intuitum omnes ceu attoniti aut syderati obrigerent. Fabula conficta uidetur de belligerandi ratione et prudentia. Atque primo omnis belli susceptio debet esse tanquam missio a Pallade ; non a Venere certe (ut bellum Troianum fuit), aut alia leui ex causa ; quippe cum in consiliis solidis decreta de bellis fundari oporteat. Deinde de genere belli eligendo tria proponit fabula praecepta, sana aclmodum et grauia. Primum est, ut de subiugatione nationum finitimarum quis non magnopere laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus priuatis uicinitas praediorum spectatur, sed in propagando imperio occasio et belli conficiendi facilitas et fructus loco uicinitatis esse debent. Itaque Perseus, licet Orientalis, tamen tam longinquam expeditionem usque ad extremum Occidentem minime detrectauit. Huius rei exemplum insigne est in belligerandi diuersa ratione patris et filii regum, Philippi et Alexandri. Ille enim in finitimis bellis occupatus urbes paucas imperio adiecit, idque non sine maxima contentione et periculo; quippe qui et alias, et praecipue in praelio Chaeroneo, in ultimum discrimen adductus fuit; at Alexander, longinquam expeditionem bene ausus in Persas, nationes infinitas subiugauit, magis itineribus quam praeliis fatigatus. Hoc ipsum adhuc clarius cernitur in propagatione imperii Romanorum, qui quo tempore ex parte Occidentis uix ultra Liguriam armis penetrauerant, eodem tempore Orientis prouincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Etiam Carolus Octauus rex Galliae bellum Britannicum (quod matrimonio tandem compositum est) non admodum facile expertus, expeditionem illam Neapolitanam longinquam admiranda quadam facilitate et felicitate transegit. Habent certe hoc bella longinqua, ut cum iis manus conseratur qui militiae et armis inuasoris minime sint assueti, quod in finitimis secus se habet. Etiam et apparatius in huiusmodi expeditionibus solet esse diligentior et instructior, et terror apud hostes ex ipso ausu et fiducia maior. Neque etiam fere possit fieri in iis expeditionibus remotis, per hostes ad quos tam longo itinere peruenitur, diuersio aliqua aut inuasio reciproca, quae in belligerandi ratione cum finitimis saepius adhibetur. Caput autem rei est, quod in subiugandis finitimis occasionum delectus in angusto uersatur ; at si quis longinquiora non detrectet, poterit pro arbitrio suo eo transferre bellum ubi aut disciplina militaris maxime est eneruata, aut uires nationis plurimum attritae et consumptae, aut dissidia ciuilia opportune oborta, aut aliae huiusmodi commoditates se ostendant. Secundum est, ut semper subsit causa belli iusta et pia et honorifica et fauorabilis. Id enim alacritatem tum militibus tum populis impensas conferentibus addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Inter causas autem belli, admodum fauorabilis est ea que ducit ad debellandas tyrannides, sub quibus populus succumbit et prosternitur sine animis et uigore, tanquam sub Aspectum Medusae quod etiam Herculi diuinitatem conciliauit. Romanis certe magna religio fuit, strenue et impigre accurrere ad socios tuendos, si quoquo modo oppressi fuissent. Etiam bella ob uindictam iustam fere semper felicia fuerunt, sicut bellum aduersus Brutum et Cassium ad uindicandam mortem Caesaris ; Seueri ad uindicandam mortem Pertinacis ; Iunii Bruti ad uindicandam mortem Lucretiae. Denique quicunque bello calamitates hominum et iniurias aut leuant aut uindicant, sub Perseo militant. Tertium, ut in omni bello suscipiendo uera sit aestimatio uirium; atque recte perpendatur utrum bellum sit tale quod confici et ad exitum perduci possit, ne quis uastas et infinitas spes persequatur. Prudenter enim Perseus inter Gorgonas (per quas bella representantur) eam delegit quae in sua natura mortalis erat, neque ad impossibilia animum adiecit. Atque de iis quae in suscipiendo bello deliberationem subeunt, haec praecipit fabula; reliqua ad belligerationem ipsam pertinent. In bello maxime omnium prosunt illa tria Dona Deorum, adeo ut fortunam ipsam fere regant et trahant. Accepit enim Perseus celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et prouidentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alae illae celeritatis in rebus conficiendis (cum celeritas in bello plurimum possit) talares non axillares fuerint, atque pedibus non humeris additae ; quia non tam in primis belli aggressibus, quam in iis quae sequuntur et primis subsidio sunt, celeritas requiritur. Nullus enim error in bello magis frequens fuit, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum alacritati non respondeant. At galea Plutonis (quae homines inuisibiles reddere solebat) manifesta parabola est. Nam consiliorum occultatio, post celeritatem, maximi ad bellum est momenti. Cuius etiam celeritas ipsa pars magna est. Celeritas enim consiliorum euulgationem praeuertit. Ad galeam Plutonis spectant, ut unus bello praesit cum mandatis liberis ; consultationes enim cum multis habent aliquid potius ex cristis Martis, quam ex galea Plutonis. Eodem spectant praetextus uarii, et designationes ancipites, et famae emissariae, quae oculos hominum aut perstringunt aut auertunt, atque uera consiliorum in obscuro ponunt. Etiam cautiones diligentes et suspicaces de literis, de legatis, de perfugis, et complura alia, galeam Plutonis ornant et reuinciunt. At non minus interest consilia hostium explorare, quam sua occultare. Itaque galeae Plutonis adiungendum est speculum Palladis, per quod hostium uires, inopia, occulti fautores, dissidia et factiones, progressus, consilia cernantur. Quoniam uero tantum fortuitorum suscipit bellum, ut nec in consiliis propriis occultandis nec in hostinm explorandis nec in celeritate ipsa multum fiduciae ponendum sit, ideo ante omnia sumendum Palladis scutum, Prouidentiae scilicet, ut quam minimum Fortunae relinquatur. Huc pertinent, explorato uias inire, castra diligenter munire (quod in militia moderna in desuetudinem fere abiit, castra uero instar urbis munitae Romanis ad aduersos praelii euentus erant), acies stabilis et ordinata, non nimium fldendo cohortibus leuis armaturae, aut etiam equitum turmis ; denique, omnia quae ad solidam et sollicitam defensiuam spectant ; cum plus ualeat utique in bellis scutum Palladis, quam gladius ipse Martis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo restat aliud quidpiam, maximi per omnia momenti, antequam bellum incipiatur: nimirum, ut diuertat ad Graecas. Graeae autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non germanae illae quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proclitiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est, ut canae a natiuitate sint et tanquam uetulae, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem uis, (antequam in manifestam defectionem erumpant,) aut in oculo, aut in dente est. Omuis enim factio, a statu quopiam alienata et in proditionem propensa, et speculatur et mordet. Atque huiusmodi oculus et dens tanquam communis est; nam quicquid didicerunt et nouerunt, fere per manus ab una ad alteram transit et percurrit. Et quod ad dentem attinet, uno quasi ore mordent, et eadem scandala iactant; ut si unam audias, omnes audias. Itaque Perseo sunt istae Graeae conciliandae atque in auxilium adducendae, praesertim ut oculum et dentem suum ei commodent ; oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos et inuidiam conflandam et animos hominum sollicitandos. Postquam uero omnia bene sint ad bellum praeparate disposita, illud in primis curandum, quod Perseus fecit, ut Medusa dormiens inueniatur. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum, et securitati propiorem. Denique in ipsis belli actionibus atque insultibus, ille intuitus in speculum Palladis adoperandus est. Plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt ; at in ipso periculi articulo aut terrore offunduntur, aut pericula nimium praecipites et a fronte spectant ; unde in illa temere ruunt, uincendi memores, uitandi obliti. At neutrum horum fieri debet ; sed in speculum Palladis ceruice reflexa inspiciendum, ut impetus recte dirigatur absque uel terrore uel furore. A bello perfecto et uictoria sequuntur effecta duo ; Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quae satis euidenter Famam denotat, quae per omnia, uolat, et uictoriam celebrat, et reliquias belli faciles et in uotum cedentes efficit. Secundum, gestatio capitis Medusae in scuto ; siquidem nullum praesidii genus huic ob praestantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feeliciter gestum et perpetratum, omnes hostium motus obrigescere facit, atque maleuolentiam ipsam stupidam reddit. Exemplum tertium Philosophiae secundum Parabolas antiquas, in Moralibus. De Cupiditate, secundum fabulam Dionysi. NARRANT Semelem Iouis pellicem, postquam iuramento eum inuiolabili ad uotum indefinitum obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos accederet talis qualis cum Iunone consuesset. Itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur eius insutus est, donec menses foetui destinatos compleret. Ex quo tamen onere Iupiter interim nonnihil claudicabat. Itaque puer, quod Iouem, dum in femore eius portaretur, grauaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est ; cum uero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus uideretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus quondam erat ad tempus, et non ita multo post reuixit. Atque prima iuuenta uitis culturam, atque adeo uini confectionem et usum, primus inuenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus orbem terrarum subiugauit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem uehebatur a tigribus tracto ; circa eum subsultabant daemones deformes, Cobali uocati, Acratus et alii. Quin et Musae comitatui eius se adiungebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnem, a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et caeremoniarum inuentor et institutor habebatur ; eius tamen generis, quae et fanaticae erant et plenae corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgyis eius, a mulieribus furore percitis duo uiri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus ; ille dum arbore conscensa spect.ator eorum quae agerentur curiosus esse uoluisset ; hic cum lyram suauiter et perite pulsaret. Atque huius dei res gestae cum Iouis rebus fere confunduntur. Fabula uidetur ad Mores pertinere, ut uix quicquam in philosophia morali melius inueniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, siue affectuum et perturbationum animi. Primum igitur, quod ad natalia Cupiditatis attinet. Origo cupiditatis omnis, licet nocentissimae, non alia est quam Bonum Apparens. Sicut enim uirtutis mater est Bonum Existens, similiter cupiditatis mater est Bonum Apparens. Altera Iouis (sub cuius persona anima humana repraesentatur) uxor legitima, altera pellex ; quae tamen Iunonis honores aemuletur, tanquam Semele. Concipitur uero Cupiditas in uoto illicito, prius temere concesso quam rite intellecto et iudicato. Atque postquam efferuescere coeperit, Mater eius (natura scilicet et species boni), ex nimio incendio destruitur et perit. Processus autem Cupiditatis a conceptu suo talis est. Illa ab animo humano (qui eius est genitor) et nutricatur et occultatur, praecipue in inferiori parte eius, tanquam femore; atque animum pungit et conuellit et deprimit, adeo ut actiones et decreta ab ea impediantur et claudicent. Quinetiam postquam consensu et tempore confirmata est et in actus erumpit, ut iam quasi menses compleuerit et edita plane sit atque nata, primo tamen ad tempus nonnullum apud Proserpinam educatur, id est latebras quaerit, atque clandestina est, et quasi subterranea ; donec remotis Pudoris et Metus fraenis, et coalita audacia, aut uirtutis alicuius praetextum sumit aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud uerissimum est, oinnem affectum uehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum uirilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud praeclare, Bacchum mortuum reuiuiscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti; sed nulla fides habenda est iis, ne sepultis quidem ; siquidem praebita materia et occasione, resurgunt. De Inuentione Vitis parabola prudens est. Omnis enim affectus ingeniosus est admodum et sagax, ad inuestigandum ea quae ipsum alant et foueant. Atqui ante omnia quae hominibus innotuere, uinum ad perturbationes cuiuscunque generis excitandas et inflammandas patentissimum est et maxime efficax ; atque est Cupiditatibus in genere instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur Affectus, siue Cupiditas, prouinciarum subiugator et expeditionis infinitae susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et nouis semper inhiat. Etiam tigres apud Affectus stabulant, et ad currum eorum subinde iugantur. Postquam enim Affectus curulis esse coeperit, non pedestris, sed uictor rationis et quasi triumphator factus sit, in omnes qui aduersantur aut se opponunt crudelis est et indomitus ac immitis. Facetum autem est, quod circa currum Bacchi subsultant illi daemones deformes et ridiculi. Omnis enim affectus uehementior progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes; adeo ut qui sibi ipsi fortasse in aliquo affectu (ueluti ira, arrogantia, amore) uideatur magnificus et tumidus, aliis tamen appareat turpis et ridiculus. Conspiciuntur autem in Cupiditatis comitatu Musae. Neque enim reperitur ullus fere affectus tam prauus et uilis, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia et procacitas Musarum maiestatem in immensum minuit ; ut cum duces uitae et signiferi esse debeant, sint non raro cupiditatum pedissequae et oblectatrices. Inprimis uero nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quae ab alio relicta erat et fastidita. Certissimum enim est, affectus id petere atque ambire, quod experientia iampridem repudiauit. Atque norint omnes, qui affectibus suis seruientes et indulgentes pretium potiundi in iminensum augent (siue honores appetant, siue amores, siue gloriam, siue scientiam, siue alia quaecunque) se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere saecula post experimentum dimissas et repudiatas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo conuenit ; primum quod hedera hyeme uirescat ; deinde quod circa tot res (arbores, parietes, aedificia) serpat ac circumfundatur et se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis cupiditas per renitentiam et uetitum et tanquam antiperistasin (ueluti per frigora brumae hedera) uirescit, ac uigorem acquirit. Secundo, affectus aliquis in humana anima praedominans omnes eius actiones et decreta tanquam hedera circumsepit ; neque fere quicquam purum inuenias, cui illa clauiculas suas non imprimat. Neque mirum est, si superstitiosi ritus Baccho attribuantur ; cum omnis fere malesanus affectus in prauis religionibus luxurietur, adeo ut haereticorum colluuies bacchanalia ethnicorum superarit ; quorum etiam superstitiones non minus cruentae quam turpes extiterunt. Neque itidem mirum est, si furores a Baccho immitti putentur ; cum et omnis affectus in excessu suo ueluti furor breuis sit, et si uehementius obsideat et incumbat, in insania saepius terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo inter Orgya Bacchi laceratis, euidentem parabolam habet ; cum affectus quisque praeualidus erga duas res sit asperrimus atque infensissimus ; quarum altera est inquisitio in eum curiosa, altera admonitio salutaris et libera. Neque auxilio fuerit, si illa inquisitio fiat tantum contemplationis aut spectandi gratia, tanquam arbore conscensa, absque omni animi malignitate ; neque rursus, si admonitio illa multa cum suauitate et dexteritate adhibeatur ; uerum utcunque non tolerant Orgya aut Pentheum aut Orpheum. Postremo, illa confusio personarum Iouis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest ; quandoquidem res gestae nobiles et clarae, atque merita insignia et gloriosa, interdum a Virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum autem a latente affectu et occulta cupiditate (utcunque famae et laudis celebritate utraque res pariter gaudeat) proueniant ; ut non facile sit distinguere facta Dionysi a factis Iouis. Verum in theatro nimis diu moramur ; transeamus ad palatium animi ; cuius limina maiori cum ueneratione et cura ingredi conuenit.