[2,11] CAPUT XI. Partitio Historiae Ecclesiasticae, in Ecclesiasticam specialem, Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos. HISTORIA Ecclesiastica in genere easdem fere cum Historia Ciuili partitiones subit. Sunt enim Chronica Ecclesiastica, sunt Vitae Patrum, sunt Relationes de Synodis et reliquis ad Ecclesiam spectantibus. Proprio uero nomine, recte diuiditur in Historiam .Ecclesiasticam (generis nomine seruato) et Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos siue Prouidentiae. Prima Ecclesiae Militantis tempora et statum diuersum memorat; siue illa fluctuet, ut Arca in Diluuio; siue itineretur, ut Arca in Eremo ; siue consistat, ut Arca in Templo ; hoc est, Statum Ecclesiae in Persecutione, in Motu, et in Pace. In hac parte defectum aliquem non inuenio ; quin supersunt in illa complura potius quam desunt. Illud sane optarem, ut massae tam praegrandi uirtus quoque et sinceritas narrationum responderent. Secunda pars, quae est Historia ad Prophetias, ex duobus relatiuis constat, Prophetia ipsa et eius Adimpletione. Quapropter tale esse debet huius operis institutum, ut cum singulis ex Scripturis prophetiis, euentuum ueritas coniungatur ; idque per omnes mundi aetates ; tum ad confirmationem fidei, tum ad instituendam disciplinam quandam et peritiam in interpretatione prophetiarum quae adhuc restant complendae. Attamen in hac re admittenda est illa latitudo, quae diuinis uaticiniis propria est et familiaris ; ut adimpletiones eorum fiant et continenter et punctualiter. Referunt enim Authoris sui naturam, "Cui unus dies tanquam mille anni, et mille anni tanquam unus dies" ; atque licet plenitudo et fastigium complementi eorum plerumque alicui certae aetati uel etiam certo momento destinetur, attamen habent interim gradus nonnullos et scalas complementi per diuersas mundi aetates. Hoc opus desiderari statuo ; uerum tale est ut magna cum sapientia, sobrietate, et reuerentia tractandum sit, aut omnino dimittendum. Tertia pars, quae Historia Nemeseos est, sane in calamos nonnullorum piorum uirorum incidit, sed non sine partium studio ; occupata est autem in obseruanda diuina illa conuenientia, quae nonnunquam intercedit inter Dei uoluntatem reuelatam et secretam. Quamuis enim tam obscura sint consilia et iudicia Dei, ut homini animali sint penitus inscrutabilia; quinetiam saepius eorum oculis qui prospiciunt e tabernaculo se subducant; diuinae tamen sapientiae uisum aliquando per uices, ad suorum confirmationem et confusionem eorum qui tanquam sine Deo sunt in mundo, ea, quasi maioribus characteribus descripta, sic proponere conspicienda, ut (sicuti loquitur Propheta) "quiuis etiam in cursu ea perlegere possit" ; hoc est, ut homines mere sensuales et uoluptarii, qui iudicia illa diuina praeteruehi festinant neque cogitationes suas in ea unquam defigunt, tamen quamuis propere currant et aliud agant, ipsa agnoscere cogantur. Talia sunt uindictae serae et inopinae ; salutes subito affulgentes et insperatae ; consilia diuina per ambages rerum tortuosas et stupendas spiras tandem se manifesto expedientia ; et similia; quae ualent non solum ad consolandos animos fidelium, sed ad percellendas et conuincendas conscientias improborum. [2,12] CAPUT XII. De Appendicibus Historiae ; quce circa Verba Hominum (quemadmodum Historia ipsa circa Facta) uersantur : Partitio earum, in Orationes, Epistolas, et Apophthegmata. AT non Factorum solummodo humani generis, uerum etiam Dictorum, memoria seruari debet. Neque tamen dubium quin Dicta illa quandoque historiae ipsi inserantur, quatenus ad res gestas perspicue et grauiter narrandas faciant et deseruiant. Sed Dicta siue Verba Humana proprie custodiunt libri Orationum, Epistolarum, et Apophthegmatum. Atque Orationes sane uirorum prudentium, de negotiis et causis grauibus et arduis habitae, tum ad rerum ipsarum notitiam tum ad eloquentiam multum ualent. Sed maiora adhuc praestantur auxilia ad instruendam prudentiam ciuilem ab Epistolis, quae a uiris magnis de negotiis seriis missae sunt. Etenim ex Verbis Hominum nil sanius aut praestantius, quam huiusmodi Epistolae. Habent enim plus natiui sensus quam orationes, plus etiam maturitatis quam colloquia subita. Eaedem quando continuantur secundum seriem temporum (ut fit in illis quae a legatis, praefectis prouinciarum, et aliis imperii ministris, ad reges uel senatus uel alios superiores suos mittuntur, aut uicissim ab imperantibus ad ministros), sunt certe ad Historiam prae omnibus pretiosissima supellex. Neque Apophthegmata ipsa ad delectationem et ornatum tantum prosunt, sed ad res gerendas etiam et usus ciuiles. Sunt enim (ut aiebat ille) ueluti secures aut mucrones uerborum, qui rerum et negotiorum nodos acumine quodam secant et penetrant. Occasiones autem redeunt in orbem, et quod olim erat commodum rursus adhiberi et prodesse potest ; siue quis ea tanquam sua proferat, siue tanquam uetera. Neque certe de utilitate eius rei ad ciuilia dubitari potest, quam Caesar dictator opera sua honestauit ; cuius liber utinam extaret, cum ea quae usquam habentur in hoc genere nobis parum cum delectu congesta uideantur. Atque haec dicta sint de Historia; ea scilicet parte doctrinae quae respondet uni ex Cellis siue Domiciliis Intellectus, quae est Memoria.