[1,51] Alius error fluit ex nimia reuerentia et quasi adoratione intellectus humani ; unde homines abduxere se a contemplatione naturae atque ab experientia, in propriis meditationibus et ingenii commentis susque deque uolutantes. Caeterum praeclaros hos opinatores et (si ita loqui licet) Intellectualistas, qui tamen pro maxime sublimibus et diuinis philosophis haberi solent, recte Heraclitus perstrinxit; "Homines", inquit, "quaerunt ueritatem in microcosmis suis, non in mundo maiori". Respuunt enim quasi abecedarium naturae, primumque in operibus diuinis tirocinium; quod si non facerent, potuissent fortasse gradatim et sensim, post literas simplices et deinceps syllabas, ad textum et uolumen ipsum creaturarum expedite legendum ascendere. At illi contra iugi mentis agitatione urgent et tanquam inuocant suos Genios, ut uaticinentur eis edantque oracula, quibus merito et suauiter decipiuntur. [1,52] Alius error huic posteriori finitimus est, quod homines saepius imbuant et inficiant meditationes et doctrinaa suas opinionibus quibusdam et conceptibus propriis, quos potissimum in admiratione habent, aut artibus quibus maxime addicti et consecrati sunt ; caetera omnia illis deliciis inficientes et quasi intingentes, licet fuco admodum fallaci. Sic suae philosophiae immiscuit Plato theologiam, Aristoteles logicam, secunda schola Platonis (Proclus scilicet et reliqui) mathematicas. Istas enim artes solebant illi tanquam filiolos suos primogenitos suauiari. At Chymici e paucis experimentis ad foculum et fornacem nouam philosophiam excuderunt. Et Gilbertus, popularis noster, philosophiam aliam ex magnete elicuit. Sic Cicero, cum uarias opiniones de natura animae recensens, tandem in musicum incidisset, qui animam esse harmoniam statuebat, facete dixit ; "Hic ab arte sua non recessit". Sed de hoc genus erroribus apposite et prudenter ait Aristoteles, "Qui respiciunt ad pauca, de facili pronunciant". [1,53] Alius error est impatientia dubitandi, et coeca festinatio decernendi absque debita et adulta suspensione iudicii. Nam biuium contemplationis non est dissimile biuio actionis a ueteribus saepius memorato ; cuius altera uia initio plana et facilis erat fine autem imperuia; altera ingredienti aspera erat et confragosa, ubi paulo processeris expedita et aequabilis. Haud secus in contemplationibus, si quis a certis ordiatur, in dubia desinet; sin a dubiis incipiat eaque aliquandiu patienter toleret, in certis exitum reperiet. [1,54] Similis error se ostendit in modo tradendi doctrinam, qui ut plurimum est imperiosus et magiatralis, non ingenuus et liberalis ; ita demum compositus, ut potius fidem imperet quam examini subiiciatur. Non negauerim in summariis libellis ad praxim destinatis hanc formulam scribendi retineri posse, uerum in iustis tractatibus de scientiis utrumque extremum uitandum censeo, tam Velleii Epicurei, nil tam metuentis quam ne dubitare de re aliqua uideretur quam Socratis et Academiae omnia in dubio relinquentium. Candori potius studendum, resque maiore aut minore contentione tradendae, prout rationum momentis parcius aut plenius sint probatae. [1,55] Alii errores sunt in scopis quos homines praefigunt sibi, et in quos conatus suos et labores dirigunt. Cum enim diligentiores literarum Coryphaei ad id collimare debeant praecipue, ut arti quam profitentur aliquid praeclarum adiiciant ; hi contra in secundis tantummodo consistere sat habent ; uel subtilis interpretis, uel antagonistae uehementis et neruosi, uel methodici abbreuiatoris, nomen ambientes ; unde reditus et uectigalia scientiarum augeri possunt, patrimonium et fundus minime. [1,56] Omnium autem grauissimus error in deuiatione ab ultimo doctrinarum fine consistit. Appetunt enim homines scientiam, alii ex insita curiositate et irrequieta ; alii animi causa et delectationis; alii existimationis gratis ; alii contentionis ergo, atque ut in disserendo superiores sint ; plerique propter lucrum et uictum ; paucissimi ut donum rationis diuinitus datum in usus humani generis impendant. Plane, quasi in doctrina quaereretur lectulus, in quo tumultuans ingenium et aestuans requiesceret ; aut xystus siue porticus, in quo animus deambularet liber aut uagus ; aut turris alta et edita, de qua mens ambitiosa et superba despectaret; aut arx et propugnaculum ad contentiones et praelia; aut officina ad quaestum et mercatum ; et non potius locuples armarium et gazophylacium, ad opificis rerum omnium gloriam et uitae humanae subsidium. Hoc enim illud est, quod reuera doctrinam atque artes condecoraret et attolleret, si contemplatio et actio arctiore quam adhuc uinculo copularentur. Quae certe coniunctio talis foret, qualis est supremorum duorum planetarum syzygia, cum Saturnus, quietis et contemplationis dux, cum Ioue, duce societatis agendique, conspiret. Quanquam cum de praxi atque actione loquor, nullo modo ad doctrinam professoriam et lucrosam innuo. Neque enim me fugit, quantopere hoc ipsum progressionem doctrinae et amplificationem moretur; perinde quidem ut aureum malum ante oculos Atalantae proiectum, quod ut tollat dum flectit se, cursus interea impeditur ; "Declinat cursus, aurumque uolubile tollit!" [1,57] Neque rursus mihi in animo est, quod de Socrate dictum erat, "Philosophiam deuocare de coelo, ut tantummodo uersaretur in terris" ; hoc est, Physicam seponi, ut Moralis Philosophia et Politica celebraretur sola ; sed quemadmodum coelum et terra simul conspirant et consentiunt ad hominum tuendam uitam atque iuuandam, ita sane hic finis esse debet utriusque Philosophiae, ut reiectis uanis speculationibus et quidquid inane ac sterile est, conseruetur quidquid solidum est ac fructuosum ; ut hoc pacto Scientia non sit tanquam scortum, ad uoluptatem, aut tanquam ancilla, ad quaestum ; sed tanquam sponsa, ad generationem, fructum, atque solatium honestum. [1,58] Iam explicasse uideor et quasi dissectione quadam aperuisse uitiosos illos humores, aut saltem eorum praecipuos, qui non solum obstitere profectui literarum, uerum etiam culpandis iisdem ansam dedere. Quod quidem si nimis ad uiuum fecerim, meminisse oportet, "Fidelia uulnera amantis, sed dolosa oscula malignantis". Utcunque, hoc certe mihi uideor assecutus, ut merear fidem in sequenti preeconio, cum superiori censura tam libere egerim. Neque tamen in animo est mihi panegyricum literarum scribere, aut hymnum Musis praecinere, licet forsitan diu iam sit ex quo sacra earum rite celebrata sint; sed consilium est absque pigmentis et hyperbolis uerum doctrinae contra alias res pondus excipere et perpendere, uerumque eius ualorem et pretium ex testimoniis diuinis atque humanis exquirere. [1,59] Primo igitur quaeramus dignitatem scientiae in archetypo, siue exemplari : id est, in attributis atque actis Dei, quatenus reuelantur homini, et sobrie indagari possunt. Qua in re non competit appellatio Doctrinae, cum omnis doctrina sit scientia acquisita ; nulla autem cognitio in Deo acquisita est, sed originalis. Itaque aliud quaerendum est nomen, Sapientia scilicet, ut Sacrae Scripturae eam indigitant. [1,60] Sic autem se res habet : In operibus creationis duplicem uirtutis diuinae emanationem uidemus, quarum una ad potentiam refertur, altera ad sapientiam. Illa praecipue cernitur in creanda mole materiae, haec in pulchritudine formae disponenda. Hoc posito notandum est, nihil in creationis historia obstare, quin fuerit confusa illa coeli terraeque massa et materia unico temporis momento creata ; cui tamen disponendae digerendaeque sex dies fuerunt attributi : adeo signanter Deus opera potentiae ac sapientiae discriminauit. Cui accedit, quod de materiae creatione memoriae proditum non sit dixisse Deum, "Fiat coelum et terra", sicut de sequentibus operibus dictum est ; sed nude atque actualiter, "Deus creauit coelum et terram" : ita ut materia uideatur tanquam manu facta, formae uero introductio stilum habeat legis aut decreti.