[1,41] Ad tertiam quod attinet, quae ad falsitatem et mendacium spectat; una haec omnium turpissima est, quippe quae ipsam naturam animamque destruit scientiae, quae nihil aliud est quam ueritatis imago. Nam ueritas essendi et ueritas cognoscendi idem sunt ; nec plus a se inuicem differunt, quam radius directus et reflexus. Hoc uitium itaque duplex uel potius duplicatum est, impostura et credulitas ; haec decipitur, illa decipit; quae licet uideantur discrepantis naturae, alteraque a calliditate quadam, altera a simplicitate profecta, plerumque tamen coeunt. Ut enim in carmine habetur, "Percontatorem fugito, nam garrulus idem est"; innuendo, qui curiosus est eundem esse et futilem ; pariter fit, ut qui facile credat idem libenter decipiat. Quemadmodum quoque fieri uidemus in fama et rumoribus, ut qui cito iisdem fidem habeat, pari facilitate eos auxerit. Quod Tacitus prudenter innuit his uerbis, "Fingunt simul creduntque"; adeo finitimae sunt uoluntas fallendi et facilitas credendi. [1,42] Haec credendi recipiendique omnia (licet leui authoritate munita) facilitas, duorum generum est, pro ratione subiectae materiae ; aut enim creditur narrationi siue facto (ut loquuntur Iurisconsulti), aut dogmati. In priori genere uidemus quanto dignitatis detrimento hic error affecerit ex Ecclesiasticis Historiis nonnullas ; quae nimis faciles se praebuerunt in prodendis transcribendisque miraculis, a Martyribus, Eremitis, Anachoretis, et aliis sanctis uiris, atque ab eorum reliquiis, sepulchris, sacellis, imaginibus, editis. Eodem modo in naturali historia uidemus multa temere ac parum cum delectu aut iudicio recepta et descripta ; ut liquet ex scriptis Plinii, Cardani, Alberti, et plurimorum ex Arabibus, quae commentitiis et fabulosis narrationibus passim scatent ; iisque non solum incertis et neutiquam probatis, sed perspicue falsis et manifesto conuictis; ingenti philosophiae naturalis dedecore, apud homines graues et sobrios. In quo sane elucescit Aristotelis sapientia et integritas, qui cum diligentem scripserit atque accuratam historiam Animalium, tam parce ficta aut fabulosa admiscuerit ; quin potius auditiones admirandas, quas memoratu dignas iudicauit, in unum commentariolum coniecit; prudenter perpendens, perspicue uera (quae, tanquam basis experientiae solida, philosophiae et scientiis substerni possint) haud temere esse cum rebus suspectae fidei miscenda; et rursus etiam rara atque insolita, quae plerisque incredibilia uidentur, non omnino esse supprimenda, neque memoriae posterorum deneganda. [1,43] At illa altera credulitas, quae non historiae aut narrationibus sed artibus et opinionibus tribuitur, duplex est; aut cum artibus ipsis, aut cum authoribus in arte, nimium credimus. Artes ipsae, quae plus habent ex phantasia et fide quam ex ratione et demonstrationibus, sunt praecipue tres ; Astrologia, Naturalis Magia, et Alchymia ; quarum tamen fines non sunt ignobiles. Profitetur enim Astrologia superiorum in inferiora influxum et dominatum recludere. Magia sibi proponit naturalem philosophiam a uarietate apeculationum ad magnitudinem operum reuocare. Chymica in se suscipit partes rerum heterogeneas, quae in corporibus naturalibus latent et implicantur, separare et extrahere; corporaque ipsa inquinata depurare, impedita liberare, immatura perficere. Sed uiae atque rationes quae ducere putantur ad hos fines, tam in theoria illarum artium quam in praxi, erroris et nugarum plenae sunt. Neque adeo traditio ipsarum ut plurimum candida est, sed artificiis et latebris munita. Chymicae tamen hoc certe debetur, quod uere comparari possit agricolae apud AEsopum, qui e uita exiturus dixit filiis, "Se illis uim magnam auri in uinea, nec satis meminisse quo loco, defossam reliquisse"; qui cum uineam diligenter ligonibus ubique inuertissent, aurum quidem repererunt nullum ; sed tamen uindemiam insequentis anni, propter fossionem circa, radices uitium, tulerunt longe uberrimam. Sic strenui illi Chymistarum labores et molimina circa aurum conficiendum haud paucis nobilibus inuentis et experimentis, tum ad reserandam naturam tum ad usus uitae apprime idoneis, quasi facem accenderunt. [1,44] Illa autem credulitas, quae certos scientiarum authores dictatoria quadam potestate muniuit ut edicant, non senatoria ut consulant, ingens damnum scientiis intulit ; tanquam praecipua causa, quae tantopere illas afflixit et depressit, ut absque insigni aliquo augmento exangues iacerent. Hinc nempe factum est, ut in artibus mechanicis primi inuentores palma excogitauerint, tempus reliqua suppleuerit et perfecerit ; at in scientiis primi authores longissime penetrauerint, tempus plurima detriuerit et corruperit. Sic uidemus Tormentariam, Nauticam, Typographicam, sub initiis imperfectas et propemodum informes fuisse et exercentibus onerosas, temporis uero progressu expolitas et accommodas. At contra philosophiae et scientiae Aristotelis, Platonis, Democriti, Hippocratis, Euclidis, Archimedis, in ipsis illis authoribus uiguerunt, tractu temporis degenerarunt potius et non minimum splendoris amiserunt ; cuius rei non est alia ratio, quam quod in artibus mechanicis ingenia multorum in unum coierunt, in artibus et scientiis liberalibus ingenia multorum sub uno succubuerunt; quem tamen ipsum saepenumero sequaces sui potius deprauarunt quam illustrarunt. Ut enim aqua non ascendet altius quam caput fontis a quo promanat, ita doctrina ab Aristotele deducta supra doctrinam Aristotelis nunquam assurget. Ideoque etsi non displiceat regula, "Oportet discentem credere"; huic tamen coniungendum est, "Oportet iam edoctum iudicio suo uti". Discipuli enim debent magistris temporariam solum fidem, iudiciique suspensionem, donec pentus imbiberint artes ; non autem plenam libertatis eiurationem, perpetuamque ingenii seruitutem. Quare, ut absoluam hanc partem, hoc tantum adiiciam ; magnis authoribus suus sic constet honos, ut authori authorum et ueritatis parenti, Tempori, non derogetur. [1,45] Explicauimus tandem tres doctrinae intemperies, siue morbos; praeter quos nonnulli sunt, non tam morbi confirmati quam uitiosi humores; qui tamen non adeo occulti sunt aut latentes, quin in multorum sensum et reprehensionem incurrant, ideoque neutiquam praetermittendi. [1,46] Horum primus est immodicum studium duorum extremorum, Antiquitatis et Nouitatis ; qua in re Temporis filiae male patrissant. Ut enim Tempus prolem deuorat, sic haec se inuicem; dum Antiquitas nouis inuideat augmentis, et Nouitas non sit contenta recentia adiicere, nisi uetera prorsus eliminet et reiiciat. Certe consilium Prophetae uera in hac re norma est: "State super uias antiquas, et uidete quaenam sit uia recta et bona, et ambulate in ea". Antiquitas eam meretur reuerentiam, ut homines aliquamdiu gradum sistere et supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere quae sit uia optima ; quum autem de uia bene constiterit, tunc demum non restitandum, sed alacriter progrediendum. Sane, ut uerum dicamus, "Antiquitas saeculi iuuentus mundi". Nostra profecto sunt antiqua tempora, cum mundus iam senuerit ; non ea, quae computantur ordine retrogrado initium sumendo a saeculo nostro. [1,47] Alius error e priori oriundus, est suspicio quaedam et diffidentia, quae nihil nunc posse inueniri autumat, quo mundus tam diu carere potuit; ac si illa obiectio conueniret erga tempus, qua Lucianus impetit Iouem caeterosque ethnicorum deos. "Miratur enim, cur tot olim genuerint liberos, nullos autem suo saeculo ? interrogatque iocans, ecquid septuagenarii iam essent, aut lege Papia contra senum nuptias lata constricti?" Sic uidentur homines subuereri, ne Tempus effoetum iam factum sit et ad generationem ineptum. Quin potius leuitas hominum atque inconstantia hinc optime perspici potest, qui donec res aliqua perfecta sit, eam mirantur fieri posse ; postquam facta semel est, iterum mirantur eam iampridem factam non fuisse. Ita Alexandri expeditio in Asiam habita est initio pro uasto et arduo admodum negotio ; quam tamen postes placuit Liuio in tantum eleuare ut diceret de Alexandro, "Nil aliud quam bene ausus est uana contemnere". Idem Columbo euenit, circa occidentalem nauigationem. Sed in rebus intellectualibus hoc fit multo frequentius, uti uidere est in plerisque propositionibus apud Euclidem, quia antequam demonstrentur mirae uidentur, et quibus quis non facile assenserit; post demonstrationem autem factam, arripit eas mens per retractionem quandam (ut loquuntur Iureconsulti), tanquam ante perspectas et cognitas. [1,48] Alius error superiori affinis, est eorum qui omnium sectarum atque haeresium ueterum, postquam excussae fuissent et uentilatae, optimam semper obtinuisse posthabitis aliis existimant. Itaque putant, si quis de integro institueret inquisitionem et examen, non posset non incidere in aliquas ex reiectis opinionibus, et post reiectionem amissis et obliteratis; quasi uero multitudo, aut etiam sapientes multitudinis deliniendae gratia, non illud saepe probarint quod populare magis atque leue sit, quam quod solidum atque alte radices agens. Tempus siquidem simile est fluuio, qui leuia atque inflata ad nos deuehit, solida autem et pondus habentia submergit. [1,49] Alius error a reliquis diuersus, est praematura atque proterua reductio doctrinarum in artes et methodos ; quod cum fit, plerunque scientia aut parum aut nihil proficit. Nimirum ut ephebi, postquam membra et lineamenta corporis ipsorum perfecte efformata sunt, uix amplius crescunt; sic scientia, quamdiu in aphorismos et obseruationes spargitur, crescere potest et exurgere ; sed methodis semel circumscripta et conclusa, expoliri forsan et illustrari aut ad usus humanos edolari potest, non autem porro mole augeri. [1,50] Alius error succedens ipsi quem postremo notauimus, est quod post singulas scientias et artes suas in classes distributas, mox a plerisque uniuersali rerum cognitioni et Philosophiae Primae renunciatur; quod quidem profectui doctrinarum inimicissimum est. Prospectationes fiunt e turribus sut locis praealtis, et impossibile est ut quis exploret remotiores interioresque scientiae alicuius partes, si stet super plano eiusdem scientiae, neque altioris scientiae ueluti speculam conscendat.