[8,0] VIII. De Motu Violento, quod sit fuga et discursatio partium rei propter pressuram, licet minime uisibilis. [8,1] MOTUS uiolentus (quem uocant) per quem missilia, ut lapides, sagittae, globi ferrei, et similia per aerem uolant, fere omnium motuum est uulgatissimus. Atque in huius tamen obseruatione et inquisitione miram et supinam negligentiam hominum notare licet. Neque paruo detrimento in motus istius natura et potestate inuestiganda offenditur ; cum ad infinita sit utilis, et tormentis, machinis, et uniuersae rei mechanicae, sit instar animae et uitae. Plurimi autem se perfunctos inquisitione putant, si motum illum uiolentum esse pronuntient, et a naturali distinguant. Atque is sane est Aristotelis et scholae eius mos proprius et disciplina, curare ut habeant homines quod pronuntient, non quod sentiant ; et docere quomodo aliquis affirmando aut negando se expedire, non cogitando se explicare et sibi satisfacere possit. Alii paulo attentius, arrepto illo posito duo corpora in uno loco esse non posse, restare aiunt ut quod fortius sit impellat, debilius cedat ; eam cessionem siue fugam, si minor adhibeatur uis, non ultra durare quam prima impulsio continuetur ; ut in protrusione ; si autem maior, etiam remoto corpore impellente ad tempus uigere, donec sensim remittatur ; ut in iactu. Atque hi rursus, alio eiusdem scholae more inueterato, primordia rei captant, de processu et exitu non solliciti ; tanquam prima quaeque caetera trahant ; quo fit ut immatura quadam impatientia contemplationem abrumpant. Nam ad id quod corpora sub ipsum ictum cedant, aliquid afferunt ; sed postquam corpus impellens iam remotum sit, adeo ut necessitas illa confusionis corporum iam plane cessauerit, cur postea motus continuetur, nihil dicunt, nec seipsi satis capiunt. Alii autem magis diligentes et in inquisitione perseuerantes, cum uim aeris in uentis et similibus quae uel arbores et turres deiicere possit animaduertissent, opinati sunt eam uim quae huiusmodi missilia post primam impulsionem dedueat et comitetur aeri debere attribui, pone corpus quod mouetur collecto et ingruenti ; cuius impetu corpus tanquam nauis in gurgite aquarum uehatur. Atque hi certe rem non deserunt, atque contemplationem ad exitum perducunt ; sed tamen a ueritate aberrant. Res autem uere in hunc modum se habet. Praecipuus motus partibus ipsius corporis, quod uolat, inesse uidetur : qui, cum uisu ob nimiam subtilitatem non percipiatur, homines non satis attendentes, sed leui obseruatione rem transmittentes, latet. Accuratius autem scrutanti manifeste constat, corpora quae duriora sont pressionis esse impatientissima, et eiusdem ueluti sensum acutissimum habere ; adeo ut quam minimum a naturali positione depulsa, magna pernicitate nitantur ut liberentur et in pristinum statum restituantur. Quod ut fiat, partes singulae, facto principio a parte pulsata, se inuicem non secus ac uis externa protrudunt ac urgent ; et fit continua et intensissima (licet minime uisibilis) partium trepidatio et commotio. Atque hoc uidemus fieri in exemplo uitri, sacchari, et huiusmodi rerum fragilium ; quae si mucrone aut ferro acuto secentur aut diuidantur, protinus in aliis partibus, a tracta mucronis remotis, quasi in instanti disrumpuntur. Quod euidenter demonstrat communicationem motus pressurae in partes succedentes. Qui motus cum per omnia moliatur et ubique tentet, ea parte confractionem inducit qua ex praecedente corporis dispositione minus fortis erat compactio. Neque tamen ipse motus, quando per omnia turbat et percurrit, sub aspectum uenit, donec aperta fiat effractio siue continuitatis solutio. Rursus uidemus, si forte filum ferreum, aut bacillum, aut durior pars calami (uel huiusmodi corpora, quae flexibilia quidem sunt, non absque aliqua renitentia) inter pollicem et indicem per extrema sua curuentur et stringantur, ea statim prosilire. Cuius motus causa manifeste deprehenditur non esse in extremis corporis partibus, quae digitis stringuntur, sed in medio, quod uim patitur ; ad cuius releuationem motus ille se expedit. In hoc autem exemplo plane liquet, causam illam motus quam adducunt de impulsione aeris excludi. Neque enim ulla fit percussio, quae aerem immittat. Atque hoc etiam leui illo experimento euincitur, cum pruni nucleum recentem et lubricum premimus, digitosque paulatim adducimus, atque hac ratione emittimus. Nam et in hoc quoque exemplo compressio illa uice percussionis est. Euidentissimus autem huiusce motus effectus cernitur, in perpetuis conuersionibus siue rotationibus corporum missilium dum uolant. Siquidem ea procedunt utique, sed progressum suum faciunt in lineis spiralibus, hoc est procedendo et rotando. Atque certe is motus spiralis, cum tam sit rapidus, et nihilominus tam expeditus, et rebus quodammodo familiaris, nobis dubitationem mouit, num forte ex altiore principio non penderet. Sed existimamus non aliam causam huic rei subesse, quam eandem quam nunc tractamus. Namque pressura corporis affatim motum in partibus siue minutiis eius excitat, ut se quacunque uia expediant et liberent. Itaque corpus non solum in linea recta agitur et prouolat, sed undequaque experitur, atque ideo se rotat ; utroque enim modo ad se laxandum nonnihil proficit. Atque in rebus solidis subtile quiddam et abditum ; in mollibus euidens et quasi palpabile est. Nam ut cera uel plumbum, et huiusmodi mollia, malleo percussa cedunt, non tantum in directum, sed et in latera undequaque : eodem modo et corpora dura siue renitentia fugiunt et in recta linea et in circuitu. Cessio enim corporalis in mollibus, et localis in duris, ratione conueniunt ; atque in corporis mollis efformatione, corporis duri passio, cum fugit et uolat, optime conspicitur. Interim nemo existimet nos praeter motum istum (qui caput rei est) non etiam aliquas partes aeri deuehenti tribuere, qui motum principalem adiuuare, impedire, flectere, regere possit. Nam et eius rei potestas est non parua. Atque haec motus uiolenti siue mechanici (qui adhuc latuit) explicatio, ueluti fons quidam practicae est.