Antiquitatem enim proprie dici mundi ipsius senium, aut aetatem provectiorem. Atque revera consentaneum esse, quemadmodum maiorem rerum humanarum notitiam et maturius iudicium ab homine sene expetamus, quam a iuvene, ob experientiam, et eorum quae vidit et audivit et cogitavit multitudinem; eodem modo et a nostra aetate (si vires suas nosset, et experiri et intendere vellet) maiora quam a priscis temporibus sperari par esse; utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus cumulata et aucta. Neque pro nihilo aestimandum, quod per longinquas illas navigationes et peregrinationes, quae aetate increbuerunt, plurima in natura patuerunt, quae novam Philosophiae lucem affundere possint. Quin et turpe hominibus esse, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint, globi autem intellectualis fines intra veterum inventa et angustias steterint. (Francesco Bacone, Cogitata et visa de interpretatione naturae, sive de inventione rerum et operum, in Francesco Bacone, Opera omnia, Francoforte s. M., J. B. Schonwetter, tip. M. Kempfer, 1665, col. 593-594)