µ00 PRAEFATIO I. ... iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset. II. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum uel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut, quando usus uenisset aut rei aut uerbi, cuius me repens forte obliuio tenuisset, et libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde nobis inuentu atque depromptu foret. III. Facta igitur est in his quoque commentari is eadem rerum disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breuiter et indigeste et incondite ex auditionibus lectionibusque uariis feceramus. IV. Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festiuitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt. V. Nam quia uariam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiuerant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt. VI. Namque alii Musarum inscripserunt, alii siluarum, ille peplon, alius Amaltheias keras, alius keria, partim leimonas, quidam lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius antheron et item alius heurematon. VII. Sunt etiam, qui lychnous inscripserint, sunt item, qui stromateis, sunt adeo, qui pandektas et Helikona et problemata et encheiridia et paraxiphidas. VIII. Est qui memoriales titulum fecerit, est qui pragmatika et parerga et didaskalika, est item qui historiae naturalis, est qui pantodapes historias, est praeterea qui pratum, est itidem qui pankarpon est, qui topon scripserit; IX. sunt item multi, qui coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaestionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia. X. Nos uero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum uigiliarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis. XI. Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci multa et uaria lectitantes, in quas res cumque inciderant, "alba" ut dicitur "linea" sine cura discriminis solam copiam sectati conuerrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum alterumue reppererit, quod sit aut uoluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse. XII. Ego uero, cum illud Ephesii uiri summe nobilis uerbum cordi haberem, quod profecto ita est: polymathie noon ou didaskei, ipse quidem uoluendis transeundisque multis admodum uoluminibus per omnia semper negotiorum interualla, in quibus furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam uitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque uerborum imperitia uindicarent. XIII. Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia uel ex grammatica uel ex dialectica uel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae uirum ciuiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est. XIV. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus uoluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque uolumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur quasi nota inuolgataque. XV. Nam ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita. XVI. Quae porro noua sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine uano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint uel ad alendum studium uescae uel ad oblectandum fouendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum uegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior. XVII. Quae autem parum plana uidebuntur aut minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et quasi demonstratione uestigiorum contenti persequantur ea post, si libebit, uel libris repertis uel magistris. XVIII. Quae uero putauerint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus. XIX. Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando numquam uoluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus uigilias uigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a noctibus his procul atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui. XX. Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaeuitas et inuidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festiuissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neue adeat profestum et profanum uolgus a ludo musico diuersum. XXI. Versus legis datae hi sunt: euphemein chre kaxistasthai tois hemeteroisi choroisin, hostis apeiros toionde logon e gnomei me kathareuei e gennaion orgia Mouson met'eiden met'echoreusen, toutois audo, kauthis apaudo, kauthis to triton mal'apaudo existasthai mystaisi chorois; hymeis d'anegeirete molpen kai pannychidas tas hemeteras, hai teide prepousin heortei. XXII. Volumina commentariorum ad hunc diem uiginti iam facta sunt. XXIII. Quantum autem uitae mihi deinceps deum uoluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciua et subsecundaria tempora ad colligendas huiusce modi memoriarum delectatiunculas conferam. XXIV. Progredietur ergo numerus librorum diis bene iuuantibus cum ipsius uitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque longiora mihi dari spatia uiuendi uolo, quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus. XXV. Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic uniuersa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri inuenirique possit. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI PRIMI I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter homines uiueret. II. Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico seiunxit uolgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent. III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt. IV. Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam. V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est. VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit. VII. In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque uitium, errareque istos, qui bonos libros uiolant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est. VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore. IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi. X. Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem. XI. Quod Thucydides scriptor inclutus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, uerbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria. XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est. XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diuersae sententiae. XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum donarent. XV. Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae uiris detestatione iusta culpata sit. XVI. Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt. XVII. Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit. XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit. XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur. XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod uolgus legeret "sensu torquebit amaro". XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit. XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. XXIV. Tria epigrammata trium ueterum poetarum, Naeuii, Plauti, Pacuuii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. XXV. Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit uocabuli indutiarum. XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI SECVNDI I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia. II. Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres priuati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. III. Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque ueteres immiserint "h" litterae spiritum. IV. Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii "diuinationem" appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem uocabuli dixerint. V. Quam lepide signateque dixerit Fauorinus philosophus, quid intersit Platonis et Lysiae orationem. VI. Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur. VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit. VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina. IX. Quod idem Plutarchus euidenti calumnia uerbum ab Epicuro dictum insectatus sit. X. Quid sint fauisae Capitolinae; et quid super eo uerbo M. Varro Seruio Sulpicio quaerenti rescripserit. XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna. XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta. XIII. "Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamue ueteres dixisse. XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses uadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque uerbi ratio reddita. XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo. XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animaduerterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero obseruauerat. XVIII. Quod Phaedon Socraticus seruus fuit; quodque item alii complusculi seruitutem seruierunt. XIX. "Rescire" uerbum quid sit; et quam habeat ueram atque propriam significationem. XX. Quae uolgo dicuntur "uiuaria", id uocabulum ueteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit. XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos "septentriones" uocamus; ac de utriusque uocabuli ratione et origine. XXII. De uento "iapyge" deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus. XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est. XXIV. De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis. XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian uocent. XXVI. Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de generibus colorum uocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi sit. XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium. XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem diuinam fieri oporteat, cum terra mouet. XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis. XXX. Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI TERTII I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius auaritiam dixerit non animum modo uirilem, sed corpus quoque ipsum effeminare. II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postue eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui ciuiles nominantur et usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod rationem ciuilis anni non habuerit. III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce uerae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in carcere fabulas scriptitarint. IV. Quod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit. V. Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter. VI. De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur. VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici uirtutem cum Spartano Leonida aequiperat. VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae. IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui "spadices" uocantur; deque istius uocabuli ratione. X. Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose. XI. Quibus et quam friuolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. XII. Largum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo uiro, noua et prope absurda uocabuli figura "bibosum" dictum. XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est. XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audiui" aliaque huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere; eiusque uitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam ueterem hisce uerbis ita usum esse. XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et uim magni nouique motus non sustinente. XVI. Temporis uarietas in puerperiis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; uerbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes. XVII. Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus. XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem uerba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet". XIX. Qua ratione Gauius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis Fauorinus hanc traditionem eius eluserit. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI QVARTI I. Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus uerbis "penus" a Q. Scaeuola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. II. Morbus et uitium quid differat; et quam uim habeant uocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diuersaeque super ea re sententiae. III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe. Roma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie "paelex", quaeque eius uocabuli ratio sit. IV. Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum. V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium consultori pessimum est". VI. Verba ueteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint "hostiae succidaneae", quid item "porca praecidanea", et quod Capito Ateius ferias quasdam "praecidaneas" appellauit. VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine auaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curauit. IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae deuerticula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. X. Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis. XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. XII. Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus monumentis repertae memoria dignae. XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia prouocatum est. XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione malign4 reprehenderint. XVI. De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis ueterum relata. XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando uictu puerorum inpubium. XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI QVINTI I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque laudari philosophum disserentem a uociferantibus et in laudando gestientibus. II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi. IV. De uerbo "duouicesimo", quod uolgo incognitum, set a uiris doctis multifariam in libris scriptum est. V. Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea. VII. "Personae" uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus. VIII. Defensus error a Vergilii uersibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etymologiai uocis eius. IX. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. X. De argumentis, quae Graece antistrephonta appellantur, a nobis "reciproca" dici possunt. XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri antistrephein. XII. De nominibus deorum populi Romani Diouis et Vediouis. XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani obseruato. XIV. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia hominis et leonis. XV. Corpusne sit uox an asomaton, uarias esse philosophorum sententias. XVI. De ui oculorum deque uidendi rationibus. XVII. Quam ob causam dies primi post kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique uitent. XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo. XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. XX. Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare dicere, sed Latine. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI SEXTI I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum. III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus. IV. Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum uenierint; atque id ipsum "sub corona" quid sit. V. Historia de Polo histrione memoratu digna. VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. VII. An "affatim", quasi "admodum", prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum uocum accentibus. VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. IX. "Peposci" et "memordi", "pepugi" et "spepondi" et "cecurri" plerosque ueterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per "o" aut per "u" litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles a uerbo "descendo" non "descendi", sed "descendidi" dixerunt. X. Vt "ususcapio" copulate recto uocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse. XI. Neque "leuitatem" neque "nequitiam" ea significatione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur. XII. De tunicis chirodytis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Galo obiecit. XIII. Quem "classicum" dicat M. Cato, quem "infra classem". XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt. XV. Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod seruandum datum commodatumue esset. XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi uersus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutauit. XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione uocabuli, quod est "obnoxius"; deque eius uocis origine. XVIII. De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legauit. XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis uerbis relata. XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e uersu suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum. XXI. "Quoad uiuet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI SEPTIMI I. Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, qui prouidentiam consistere negauerunt. II. Quo itidem modo et uim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmauerit. III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente inuisitatae longitudinis. IV. Quid idem Tubero nouae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandauerit; quid etiam Tuditanos super eodem Regulo scripserit. V. Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus interpretandis errauit. VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod "praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aues praepetes et quid illae sint aues, quas Nigidius "inferas" appellauit. VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arualium. VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna. IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae. X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam nauiter sectandam. XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium grauitatis dignitatisque uitae ducentia. XII. Quod neque "testamentum", sicuti Seruius Sulpicius existimauit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia uerba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum. XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in conuiuio agitatis, quae "sympoticae" uocantur. XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium. XV. De uerbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat. XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius uerbi exemplisque ueterum scriptorum. XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI OCTAVI I. "Hesterna noctu" rectene an cum uitio dicatur et quaenam super istis uerbis grammatica traditio sit; item quod decemuiri in XII tabulis "nox" pro "noctu" dixerunt. II. Quae mihi decem uerba ediderit Fauorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in ueterum libris reperiantur. III. Quem in modum et quam seuere increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem. IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum uere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluuiali et niue rem non satis exploratam pro comperta posuerit. V. Quid illud sit, quod Vergilius "caelum stare puluere", et quod Lucilius "pectus sentibus stare" dixit. VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et uerba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius uerbis additum. VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque. VIII. Quid mihi usu uenerit, interpretari et quasi effingere uolenti locos quosdam Platonicos Latina oratione. IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus uerba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus uerecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem uerba facienti euenerit. X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora uerborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante. XI. Quam festiue responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent. XII. Quid significet in ueterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod ea uerba accepta a Graecis uidentur. XIII. "Cupsones", quod homines Afri dicunt, non esse uerbum Poenicum, sed Graecum. XIV. Lepidissima altercatio Fauorini philosophi aduersus quendam intempestiuum de ambiguitate uerborum disserentem; atque inibi uerba quaedam ex Naeuio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines uocabulorum exploratae. XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi uersus super eadem re eiusdem Laberii. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI NONI I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undeuicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum. II. Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente uersis in mares. V. Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri in sectatus est. VI. Verbum, quod est ab "ago" frequentatiuum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. VII. De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti sententia. IX. Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. X. Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinauit. XI. De Valerio Coruino; et unde Coruinus. XII. De uerbis, quae in utramque partem significatione aduersa et reciproca dicuntur. XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocatoris pugnam depinxit. XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium uocabulorum declinationibus. XV. De genere controuersiae, quod Graece aporon appellatur. XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque uitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI DECIMI I. "Tertium"ne "consul" an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius uerbi de consilio Ciceronis uitauerit. II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandauerit. III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiua esse, sed naturalia. V. "Auarus" simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio uidetur. VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi castigationis. IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint uocabula. X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Romani anulum in eo digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus. XI. Verbum "mature" quid significet quaeque uocis eius ratio sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis". XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro uolucri columbae. XIII. "Cum partim hominum" qua ratione ueteres dixerint. XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali uerborum ordine Cato dixerit. XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; uerbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem. XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animaduerterit in Romana historia erratos. XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese priuauerit; et super ea re uersus Laberii pure admodum et uenuste facti. XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. XIX. Non purgari neque leuari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccauerunt, similitudo; atque inibi uerba ex oratione super ea re Demosthenis. XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebiscitum", quid "priuilegium"; et quantum ista omnia differant. XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino uerbis "nouissime" et "nouissimus" obseruantissime uitarit. XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta uerae philosophiae ignorant. XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum ueterum uictu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare. XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc uolgo dicuntur. XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi nauium quoque uocabula? quae scripta in ueterum libris reperiuntur. XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent. XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli. XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum. XXIX. Quod particula "atque" non complexiua tantum sit, sed uim habeat plusculam uariamque. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI VNDECIMI I. De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae "suprema" appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit. II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur. III. Qualis quantaque sit "pro" particulae uarietas; deque exemplis eius uarietatis. IV. Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit. V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per Castorem. VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas uenia sibi ante eius imperitiae petita composuit. IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta. X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C. Gracchi relata. XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit "mentiri" et "mendacium dicere". XII. Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat. XIII. Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit. XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum. XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus uerborum productionibus; et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et "errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura usus est. XVI. Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur polypragmosyne. XVII. Quid significet in ueteribus praetorum edictis: "qui flumina retanda publice redempta habent". XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI DVODECIMI I. Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret. II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio leui futtilique iudicio fuit. III. "Lictoris" uocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis. IV. Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem. V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta. VI. De aenigmate. VII. Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit. VIII. Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu dignae. IX. Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod "honoris" quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit. X. Quod "aeditumus" uerbum Latinum sit. XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia. XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii. XIII. "Intra Kalendas" cum dicitur, quid significet, utrum "ante Kalendas" an "Kalendis" an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli "intra oceanum" et "intra montem Taurum" et in quadam epistula "intra modum". XIV. "Saltem" particula quam uim habeat et quam originem. XV. Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiuscemodi saepenumero usus est: "celatim", "uellicatim", "saltuatim". NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI I. Inquisitio uerborum istorum M. Tulli curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro "multa autem inpendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent, "fatum" atque "natura", an diuersum. II. Super poetarum Pacuuii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. III. An uocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint. IV. Descripta Alexandri ... V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti uerecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. VI. Quid ueteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod uocabulum "barbarismi" non usurpauerint neque Romani antiquiores neque Attici. VII. Diuersum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus", quae sunt stellarum uocabula. X. Quid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P. Nigidius. XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis. XII. Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non habere. XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a priuato ad praetorem uocari posse. XIV. Quid sit "pomerium". XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. XVI. Item uerba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus auocent comitiatum. XVII. "Humanitatem" non significare id, quod uolgus putat, sed eo uocabulo, ui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. XVIII. Quid aput M. Catonem significent uerba haec "inter os atque offam". XIX. ... XX. De genere atque nominibus familiae Porciae. XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est. XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de uestitu atque calciatu non decoro. XXIII. ... XXIV. ... XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi uerbis pluribus idem significantibus. XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem uerbis ad rectam scripturam pertinentia. XXVII. De uersibus, quos Vergilius sectatus uidetur, Homeri ac Partheni. XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cauendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. XXIX. Quod Quadrigarius "cum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum differret, si dixisset "cum multi hominibus". XXX. Non hactenus esse "faciem", qua uolgo dicitur. XXXI. Quid sit in satura M. Varronis "caninum prandium". NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI I. Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur. II. Quem in modum disseruerit Fauorinus consultu a me super officio iudicis. III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato. IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque uerborum depinxit. V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu uocatiuo uocabuli, quod est "egregius". VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis singularum urbium regionumque inmutatis. VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellauit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi. VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus conuocandi consulendique habeat. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI QVINTI DECIMI I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere. II. Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conuiuiis inuitatiunculas uini non inutiles esse existimauit. III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est uerbis "aufugio" et "aufero"; et an in uerbo "autumo" eadem istaec praepositio esse uideri debeat. IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est. V. Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque. VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace. VII. Obseruatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem obseruatione exemplum adpositum epistulae diui Augusti ad Gaium filium. VIII. Locus ex oratione Fauorini, ueteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit. IX. Quod Caecilius poeta "frontem" genere uirili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellauit. X. De uoluntario et admirando interitu uirginum Milesiarum. XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item uerba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant. XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus. XIII. De uerbis inopinatis, quae utroqueuersum dicuntur et a grammaticis "communia" uocantur. XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis nouam ex orationibus Graecis mutuatus est. XV. "Passis uelis" et "passis manibus" dixisse ueteres non a uerbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando". XVI. De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis. XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent. XVIII. Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris, quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis uaticinium eodem ipso die in Italia Pataui. XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur peri edesmaton. XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, uita, moribus; deque eiusdem fine uitae. XXI. Quod a poetis Iouis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur. XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur. XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis. XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit. XXV. De uerbis quibusdam nouis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus. XXVI. Quibus uerbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum uerbis Latinis factum. XXVII. Quid sint "comitia calata", quid "curiata", quid "centuriata", quid "tributa", quid "concilium"; atque inibi quaedam eiusdemmodi. XXVIII. Quod errauit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et uiginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. XXIX. Quali figura orationis et quam noua L. Piso annalium scriptor usus sit. XXX. Vehiculum, quod "petorritum" appellatur, cuiatis linguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae. XXXI. Quae uerba legauerint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI SEXTI DECIMI I. Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri obseruarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta. II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio. III. Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; uerbaque ipsa Erasistrati super ea scripta. IV. Quo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae uerba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset. V. "Vestibulum" quid significet; deque eius uocabuli rationibus. VI. Hostiae, quae dicuntur "bidentes", quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae. VII. Quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item uerbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet. VIII. Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod "axioma" dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur. IX. Quid significet uerbum in libris ueterum creberrime positum "susque deque". X. Quid sint "proletarii", quid "capite censi"; quid item sit in XII tabulis "adsiduus"; et quae eius uocabuli ratio sit. XI. Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant. XII. De his uocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit. XIII. Quid sit "municipium" et quid a "colonia" differat; et quid sint "municipes" quaeque sit eius uocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod diuus Hadrianus in senatu de iure atque uocabulo municipum uerba fecit. XIV. Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit. XV. Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus. XVI. "Agrippas" a partus aegri et inprosperi uitio appellatos; deque his deabus, quae uocantur "Prorsa" et "Postuerta". XVII. Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani. XVIII. Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae optike appellatur, et item alia, quae kanonike, et tertia itidem, quae dicitur metrike. XIX. Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI SEPTIMI DECIMI I. Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid aduersus homines stolidissimos pro eadem sententia uere digneque dici possit. II. Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim in legendo notata. III. Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo humanarum, quibus contra opinionem uolgariam interpretatus est Homeri uersum. IV. Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis uictus est. V. Nequaquam esse uerum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus uideatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, uitioso argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque. VI. Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de seruo recepticio scriptum reliquit. VII. Verba haec ex Atinia lege: "quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto", P. Nigidio et Q. Scaeuolae uisa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cauisse. VIII. In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: "cur oleum saepe et facile, uina rarius congelascant, acetum haut fere umquam" et "quod aquae fluuiorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur". IX. De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex uetere historia petitis; et quid skytale sit Laconica. X. Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. XI. Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae tracheia dicitur, aduersum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis. XII. De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Fauorino exercendi gratia disputatis. XIII. "Quin" particula quot qualesque uarietates significationis habeat et quam saepe in ueterum scriptis obscura sit. XIV. Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. XV. Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri. XVI. Anates Ponticas uim habere uenenis digerendis potentem; atque inibi de Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia. XVII. Mithridatem, Ponti regem, duarum et uiginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam. XVIII. Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum. XIX. Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo uerba obseruanda praeceperit omnium rerum longe salubria. XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque uerborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem uersa. XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres uiri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium. NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI DUODEVICESIMI I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Fauorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda uita beata uirtus ualeret quantumque esset in his, quae dicuntur "extranea". II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria. III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusauit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset. IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid uerba ista apud Sallustium significarent: "incertum, stolidior an uanior". V. Quod Q. Ennius in septimo annali "quadrupes eques" ac non "quadrupes ecus", ut legunt multi, scriptum reliquit. VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem familias" existimauit differentia longe uanissima. VII. Quem in modum Fauorinus tractauerit intempestiuum quendam de uerborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat "contio". VIII. Homoioteleuta et homoioptota atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque uersibus declarari. IX. Quid significet apud M. Catonem uerbum "insecenda"; quodque "insecenda" potius legendum sit quam, quod plerique existimant, "insequenda". X. Errare istos, qui in exploranda febri uenarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum. XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; uersusque ipsi, in quibus ea uerba sunt, subscripti. XII. Morem istum ueteribus nostris fuisse uerba patiendi mutare ac uertere in agendi modum. XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti. XIV. Quid sit numerus "hemiolios", quid "epitritos"; et quod uocabula ista non facile nostri ausi sunt uertere in linguam Latinam. XV. Quod M. Varro in herois uersibus obseruauerit rem nimis anxiae et curiosae obseruationis. ... (capitula libri undeuicesimi desunt) NOCTIVM ATTICARVM - CAPITVLA LIBRI VICESIMI I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Fauorini philosophi de legibus duodecim tabularum. II. Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet. III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit. IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re uerba Aristotelis philosophi adscripta. V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam uersa. VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere "habeo curam uestri", an "uestrum". VII. ... VIII. De his, quae habere symptosian uidentur cum luna +mansuescente ac senescente. IX. Qualibus uerbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat "numquam uestimenta a populo poposci". X. ... XI. ... µ01 I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum uitam inter homines uiueret. I. Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque uirtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. II. Nam cum fere constaret curriculum stadii, quod est Pisis apud Iouem Olympium, Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breuiora, facile intellexit modum spatiumque plantae Herculis ratione proportionis habita tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera. III. Comprehensa autem mensura Herculani pedis secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret. II. Ab Herode Attico C. V. tempestiue deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, uerba Epicteti Stoici, quibus festiuiter a uero Stoico seiunxit uolgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent. I. Herodes Atticus, uir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in uillas ei urbi proximas me et clarissimum uirum Seruilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. II. Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in uilla, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lauacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque uillae uenustate aquis undique canoris atque auibus personante. III. Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior. IV. Is plerumque in conuiuio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestiue atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea uocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat kyrieuontas et hesychazontas et soreitas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissoluere. Rem uero ethicam naturamque humani ingenii uirtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum uitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseuerabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. V. Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque uitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat ac ne oris quoque et uultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari. VI. Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent uerbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens "permitte," inquit "philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos uocas idiotas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia uestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus", iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille uenerandus senex iuuenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta incessiuit. VII. Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus uerbis Epictetus seuere simul et festiuiter seiunxit atque diuisit a uero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio akolytos, ananankastos, aparapodistos, eleutheros, euporon, eudaimonon, uolgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque uerborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur: VIII. Eipe moi peri agathon kai kakon. Akoue. Iliothen me pheron enemos Kikonessi pelassen. IX. Ton onton ta men estin agatha, ta de kaka, ta de adiaphora. Agatha men oun aretai kai ta metechonta auton, kaka de kakia kai ta metechonta kakias, adiaphora de kai ta metaxu touton, ploutos, hygeia, zoe, thanatos, hedone, ponos. X. Pothen oidas? Hellanikos legei en tois Aigyptiakois. Ti gar diapherei touto eipein, e hoti Diogenes en tei ethikei e Chrysippos e kleanthes? Bebasanikas oun ti auton kai dogma sautou pepoiesai? XI. Deiknye, pos eiothas en ploioi cheimazesthai; memnesai tautes tes diaireseos, hotan psophesei to histion kai anakraugaseis? An soi tis kakoscholos pos parastas eipei: "lege moi, tous theous soi, ha proien eleges, me ti kakia estin to nauagesai, me ti kakias metechon?" ouk ara xylon enseiseis autoi? "ti hemin kai soi, anthrope! apollymetha, kai sy elthon paizeis." XII. Ean de se ho Kaisar metapempsetai kategoreumenon ... XIII. His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent. III. Quod Chilo consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt. I. Lacedaemonium Chilonem, uirum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui uitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandauerunt, eum Chilonem in uitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: II. "Dicta" inquit "mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut uos etiam sciatis. III. Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet. IV. Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. V. Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultaui. Visum est esse id, quod feci, praequam erant alia, toleratu facilius: VI. ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absoluerent, persuasi. VII. Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta saluum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diuersum eius aliis suasisse." VIII. Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitauit, eaque res in fine quoque uitae ipso animum eius anxit, IX. et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiuerunt, ut uerbis, quae scripta sunt, ipsis utar, ei dei boethein toi philoi para to dikaion kai mechri posou kai poia. Ea uerba significant quaesisse eos, an nonnumquam contra ius contraue morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum. X. Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum uel diligentissime a Theophrasto disputatur, uiro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius de amicitia primo. XI. Eum librum M. Cicero uidetur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto existimauit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; XII. hunc autem locum, de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque ea, quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa genus ipsum rei tantum paucis uerbis notauit. XIII. Ea uerba Ciceronis, si recensere quis uellet, apposui: "His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, uoluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustae uoluntates amicorum adiuuandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de uia sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae uenia dari possit." "Cum agetur" inquit "aut caput amici aut fama, declinandum est de uia, ut etiam iniquam uoluntatem illius adiutemus." XIV. Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuuandum digressio et in quanta uoluntatis amici iniquitate, non dicit. XV. Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de uia esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de uia, quousque degredi debeam? "Est enim" inquit "quatenus dari amicitiae uenia possit." XVI. Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae uenia debeat. XVII. Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conseruandi amici causa de uia declinauit. Sed uideo, quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. XVIII. Id ipsum tamen in fine quoque uitae, an iure posset reprehendi culparique, dubitauit. "Contra patriam" inquit Cicero "arma pro amico sumenda non sunt." XIX. Hoc profecto nemo ignorauit, et "priusquam Theognis", quod Lucilius ait, "nasceretur". Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salua tamen libertate atque pace faciendum est et cum de uia, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. XX. Pericles ille Atheniensis, uir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum uerbis usus est: Dei men symprattein tois philois, alla mechri ton theon. XXI. Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero disserit. XXII. Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim uniuersimque utitur ad hunc ferme modum: XXIII. "Parua" inquit "et tenuis uel turpitudo uel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leue damnum delibatae honestatis maiore alia grauioreque in adiuuando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur. XXIV. "Neque nominibus" inquit "moueri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non uocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. XXV. Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum uero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non graui leuis iactura est, tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parua lamna auri pretiosius." XXVI. Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: Ouk, ei de pou touto toi genei timioteron, ede kai, hotioun an ei meros toutou, pros to telikon thaterou synkrinomenon haireton estai. Lego de oion, ouk, ei chrysion timioteron chalkou megethos antiparaballomenon pleon doxei: alla poiesei tina rhopen kai to plethos kai to megethos. XXVII. Fauorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae tempestiue laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine his uerbis definiuit: He kaloumene charis para tois anthropois, touto estin hyphesis akribeias en deonti. XXVIII. Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: "Has tamen" inquit "paruitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas." XXIX. Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum uarietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt. XXX. Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. "Hac" inquit "fini ames, tamquam forte fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus." XXXI. Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro peri psyches primo uerbis his ita scripsit: Cheilon ho palaios akousas tinos legontos medena echein echthron erotesen, ei medena philon echei, nomizon ex anankes epakolouthein kai synemplekesthai philiais apechtheias. IV. Quam tenuiter curioseque explorauerit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii uerbi ab eo mutati argutiam. I. Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili ueterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut uirtutes pensitabat aut uitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres. II. Is Iulianus super eo enthymemati, quod est in oratione M. Tullii, quam pro Cn. Plancio dixit, ita existimauit - sed uerba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: III. "Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissoluit, statim non habet id, quod reddidit, qui autem debet, is retinet alienum: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. IV. Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc soluero, nec minus ei redderem uoluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset" - "crispum sane" inquit "agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum uenustum, sed quod cum uenia legendum sit uerbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salua esset. V. Namque debitio gratiae et pecuniae conlata uerbum hoc utrubique seruari postulat. VI. Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio uidebitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eueniat in pecunia debita solutaue, quid contra in gratia debita redditaue, debitionis uerbo utrimque seruato disseratur. Cicero autem," inquit "cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, uerbum "debet" in pecunia ponit, in gratia "habet" subicit pro "debet"; ita enim dicit: "gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert." VII. Sed id uerbum "habet" cum proposita comparatione non satis conuenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: "et qui debet, in eo ipso, quod debet, refert"; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. VIII. Inmutauit ergo," inquit "subdidit uerbum ei uerbo, quod omiserat, finitimum, ut uideretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse." Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque ueterum scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes lectitabant. V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque uestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est. I. Demosthenen traditum est uestitu ceteroque cultu corporis nitido uenustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei ta kompsa illa chlaniskia et malakoi chitoniskoi ab aemulis aduersariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum uerbis non temperatum, quin parum uir et ore quoque polluto diceretur. II. Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. III. Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestiuo, grauius acerbiusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum uoce molli atque demissa Hortensius "Dionysia," inquit "Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, amousos, anaphroditos, aprosdionysos". VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit. I. Multis et eruditis uiris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, grauis ac diserti uiri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. II. In ea oratione ita scriptum fuit: "Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis uno modo uiui possit, saluti perpetuae potius quam breui uoluptati consulendum est." III. Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseueraret et, si quae tamen accidere nonnumquam uiderentur, paruas et leues facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et uoluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae uitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia euenire. IV. Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. "Aliter" inquit "censor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori concessum est sententiis uti falsis, audacibus, uersutis, subdolis, captiosis, si ueri modo similes sint et possint mouendos hominum animos qualicumque astu inrepere." Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. V. "Sed enim Metellum," inquit "sanctum uirum, illa grauitate et fide praeditum cum tanta honorum atque uitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod uerum esse sibi atque omnibus uidebatur, praesertim cum super ea re diceret, quae cotidiana intellegentia et communi peruolgatoque uitae usu comprenderetur. VI. De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus eaque confessione fidem sedulitatis ueritatisque commeritus, tum denique facile et procliuiter, quod fuit rerum omnium ualidissimum atque uerissimum, persuasit ciuitatem saluam esse sine matrimoniorum frequentia non posse." VII. Hoc quoque aliud ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimauimus adsidua lectione non hercle minus, quam quae a grauissimis philosophis scripta sunt. VIII. Verba Metelli haec sunt. "Di immortales plurimum possunt; sed non plus uelle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimilius exspectemus, nisi malis rationibus finem facimus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi aduersarii non sunt. Dii immortales uirtutem adprobare, non adhibere debent." VII. In hisce uerbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque uitium errareque istos, qui bonos libros uiolant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis uerbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero auide sectatus est. I. In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae fidei Tironiana cura atque disciplina facto scriptum fuit: II. "Homines tenues obscuro loco nati nauigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo uenerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia ciuitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud ciues solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque uenerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum." III. Videbatur compluribus in extremo uerbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non "futurum", sed "futuram", neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset "manifestarius". IV. Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia ueterum litterarum quaesita, meditata euigilataque erant. V. Is libro inspecto ait nullum esse in eo uerbo neque mendum neque uitium et Ciceronem probe ac uetuste locutum. VI. "Nam "futurum"" inquit "non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose uidetur, neque pro participio positum est, set uerbum est indefinitum, quod Graeci appellant aparemphaton, neque numeris neque generibus praeseruiens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus uerbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: VII. "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos dicturum" inquit, non "dicturos"; VIII. uideturne ea ratione positum esse aput Gracchum "dicturum", qua est aput Ciceronem "futurum"? sicut in Graeca oratione sine ulla uitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi uerba: erein, poiesein, esesthai, et similia." IX. In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali uerba haec esse dixit: "Dum i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum"; in duodeuicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: "Si pro tua bonitate et nostra uoluntate tibi ualitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum"; X. item in Valerii Antiatis libro quarto uicesimo simili modo scriptum esse: "Si eae res diuinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse". XI. "Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, "occisurum" dixit, non "occisuram", his uerbis: etiamne habet Casina gladium? - habet, sed duos. - Quid duos ? - altero te occisurum ait, altero uilicum. XII. Item Laberius in Gemellis: non putaui, inquit, hoc eam facturum. XIII. Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchus "dicturum" et Quadrigarius "futurum" et "facturum" et Antias "processurum" et Plautus "occisurum" et Laberius "facturum" indefinito modo dixerunt, XIV. qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur, XV. sicuti M. Cicero "futurum" dixit non uirili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed uerbo usus est ab omni necessitate generum absoluto." XVI. Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: "Cum uestros portus atque eos portus, quibus uitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis", XVII. neque soloecismum esse aiebat "in potestatem fuisse", ut uulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur et Plautus uerborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit: num uero mi in mentem fuit, non, ut dici solitum est, "in mente". XVIII. Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud ueteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his uulgo adnotamentis inspersimus. XIX. Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa uerborum satis declarat id potius epimeleiai ton lexeon modulamentisque orationis M. Tulli conuinisse, ut, quoniam utrumuis dici Latine posset, "potestatem" dicere mallet, non "potestate". XX. Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuauius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod "explicauit" dicere maluit quam "explicuit", quod esse iam usitatius coeperat. Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit: "Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicauit." At si "explicuit" diceret, inperfecto et debili numero uerborum sonus clauderet. VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore. I. Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis uir fuit. Is librum multae uariaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit keras Amaltheias. II. Ea uox hoc ferme ualet, tamquam si dicas "cornum Copiae". III. In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam uenustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conuentusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum." IV. Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: ou pantos andros es Korinthon esth'ho plous quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. V. "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. VI. "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expauidusque Demosthenes auertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk onoumai, inquit, drachmon metameleian. IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum obseruatumque sit discendi simul ac tacendi. I. Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae et successionis eius recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: II. Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant, ephysiognomonei. Id uerbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et uultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. III. Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. IV. Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique akoustikoi. V. Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen echemythia, tum uerba facere et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere potestas erat; VI. hi dicebantur in eo tempore mathematikoi, ab his scilicet artibus, quas iam discere atque meditari inceptauerant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores mathemata ueteres Graeci appellabant; uulgus autem, quos gentilicio uocabulo "Chaldaeos" dicere oportet, "mathematicos" dicit. VII. Exinde his scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur physikoi. VIII. Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: "nunc autem" inquit "isti, qui repente pedibus inlotis ad philosophos deuertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino atheoretoi, amousoi, ageometretoi, sed legem etiam dant, qua philosophari discant. IX. Alius ait "hoc me primum doce", item alius "hoc uolo" inquit "discere, istud nolo"; hic a symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem. X. Est etiam," inquit "pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non uitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior." XI. Haec Taurus dicere solitus nouicios philosophorum sectatores cum ueteribus Pythagoricis pensitans. XII. Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat, in medium dabat, et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque uerbo Romano appellabatur "ercto non cito". X. Quibus uerbis compellauerit Fauorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem. I. Fauorinus philosophus adulescenti ueterum uerborum cupidissimo et plerasque uoces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: "Curius" inquit "et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi uiri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae uerbis locuti sunt; II. tu autem, proinde quasi cum matre Euandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem uis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod uis, abunde consequaris, taces? III. Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. IV. Viue ergo moribus praeteritis, loquere uerbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae uiro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens uerbum"." XI. Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit uerbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria. I. Auctor historiae Graecae grauissimus Thucydides Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumue signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei diuinae gratia neque autem, ut excitarentur atque euibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. II. Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem uirtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. III. Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. IV. Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo uenerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam uis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. V. Sed ipsius illius egregii scriptoris uti uerbis libet, quae et dignitate et fide grauiora sunt: Kai meta tauta he xynodos en; Argeioi men kai hoi symmachoi entonos orgei chorountes, Lakedaimonioi de bradeos kai hypo auleton pollon nomou enkathestoton ou tou theiou charin, all'hina homalos meta rhythmou bainontes proselthoien kai me diaspastheie autois he taxis, hoper philei ta megala stratopeda en tais prosodois poiein. VI. Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; VII. Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lasciuientium delicias conuiuiorum. VIII. Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos: hoi d'ar'isan sigei menea pneiontes Achaioi ei thymoi memaotes alexemen alleloisin. IX. Quid ille uult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memorauere? contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum uero prope ad manus uentum est, tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est? X. Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem uenit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. XI. Sed nequaquam sic est, ut a uulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, et uariis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. XII. Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam uaria tibicen incineret? XIII. Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula breui sensim grauiusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus uocis eius efferuescentes; XIV. namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi uehementia indiguisse non, opinor, existimanda est. XV. M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saeuientemque cohiberet. XVI. Verba ipsius Ciceronis apposui: "Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem seruum sibi ille habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione reuocaret." XVII. Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedaemonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas. XVIII. "Nam diffidentiae" inquit "et timori cum ingressione huiuscemodi minime conuenit, et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt." XIX. Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Dia ti, epeidan kindyneuein mellosin, pros aulon embainousin? hina tous deilous aschemonountas ginoskosin. ... XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat, simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est. I. Qui de uirgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negauerunt capi fas esse; II. item quae non sit patrima et matrima; III. item quae lingua debili sensuue aurium deminuta aliaue qua corporis labe insignita sit; IV. item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi uiuo patre in aui potestate sit; V. item cuius parentes alter amboue seruitutem seruierunt aut in negotiis sordidis uersantur. VI. Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimuirum sacris faciundis aut septemuirum epulonum aut Salius est. VII. Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae uacatio a sacerdotio isto tribui solet. VIII. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. IX. Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur. X. De more autem rituque capiundae uirginis litterae quidem antiquiores non exstant, nisi, quae capta prima e t, a Numa rege esse captam. XI. Sed Papiam legem inuenimus, qua cauetur, ut pontificis maximi arbitratu uirgines e populo uiginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius uirginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat. XII. Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc uideri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat saluis religionum obseruationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit. XIII. "Capi" autem uirgo propterea dici uidetur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, ueluti bello capta abducitur. XIV. In libro primo Fabii Pictoris, quae uerba pontificem maximum dicere oporteat, cum uirginem capiat, scriptum est. Ea uerba haec sunt: "Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio." XV. Plerique autem "capi" uirginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures "capi" dicebantur. XVI. L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scripsit: "P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus." XVII. M. Cato de Lusitanis, cum Seruium Galbam accusauit: "Tamen dicunt deficere uoluisse. Ego me nunc uolo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? si uolo augurium optime tenere, ecquis me ob eam rem augurem capiat?" XVIII. Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim tabulas composuit, ita scriptum est: "Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur." XIX. "Amata" inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam, quae prima capta est, hoc fuisse nomen traditum est. XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandauit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diuersae sententiae. I. In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae kathekontai appellant, quaeri solet, an negotio tibi dato et, quid omnino faceres, definito contra quid facere debeas, si eo facto uideri possit res euentura prosperius exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandauit. II. Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus uiris arbitrata est. III. Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putauerint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset, IV. si res forte melius uertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum uideretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. V. Alii existimauerunt incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leuiora minoraque, utilitas autem contra grauior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse aduersum mandata fieri censuerunt, ne oblata diuinitus rei bene gerendae occasio amitteretur, VI. neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. VII. Cumprimis autem respiciendum putauerunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. VIII. Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est. IX. Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti uiri, apposuerimus. X. Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex maximus. XI. Is cum in consulatu obtineret Asiam prouinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistratum Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos uidisset, uter maior esset, cum mittendum curaret. XII. Tum magistratus comperto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. XIII. Crassus eum uocari iussit et, cum interrogasset, cur non, quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis uestimenta detrahi imperauit uirgisque multum cecidit corrumpi atque dissolui officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat. XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna uir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti graue aurum donarent. I. Iulius Hyginus in libro de uita rebusque inlustrium uirorum sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, uenisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac beniuole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod uiderent multa ad splendorem domus atque uictus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse. II. Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad uentrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere. XV. Quam inportunum uitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae uiris detestatione iusta culpata sit. I. Qui sunt leues et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum pondere innixi uerbis uuidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt non esse liberam nec uagam, sed uinclis de pectore imo ac de corde aptis moueri et quasi gubernari. II. Sed enim uideas quosdam scatere uerbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque uideantur loqui sese nescire. III. Vlixen contra Homerus, uirum sapienti facundia praeditum, uocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque uocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque uerborum coercendae uallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque uigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. IV. Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt: all'hote de opa te megalen ek stetheos heie, et: poion se epos phygein herkos odonton. V. M. Tullii quoque uerba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam grauiter et uere detestatus est: VI. "Dummodo" inquit "hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, uerba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem." VII. Item in libro de oratore primo uerba haec posuit: "Quid enim est tam furiosum quam uerborum uel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?" VIII. Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce uitii insectator est. IX. Namque in oratione, quae inscripta est si se Caelius tribunus plebis appellasset: "numquam" inquit "tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam ueternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non coueniatis, cum conuocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius uerba audiuntur; uerum se nemo committit, si aeger est." X. Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi uilitatem obprobrans non loquendi tantum, uerum etiam tacendi: "frusto" inquit "panis conduci potest, uel uti taceat uel uti loquatur." XI. Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ametroepe et akritomython appellat uerbaque illius multa et akosma strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. XII. Quid enim est aliud ekoloa? Eupolidis quoque uersus de id genus hominibus consignatissime factus est: lalein aristos, adynatotatos legein, quod Sallustius noster imitari uolens sic scribit: XIII. "loquax" inquit "magis quam facundus." XIV. Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non uulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit: glosses toi thesauros en anthropoisin aristos, pheidoles pleiste de charis kata metron iouses. XV. Epicharmium quoque illud non inscite se habet: ou legein tyg'essi deinos, alla sigan adynatos, XVI. ex quo hoc profecto sumptum est: "qui cum loqui non posset, tacere non potuit." XVII. Fauorinum ego audiui dicere uersus istos Euripidi: achalinon stomaton anomou t'aphrosynas to telos dystychia, non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed uel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluuione uerborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo uocabulo kataglossoi appellantur. XVIII. Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto uiro, comperi Sallustianum illud: "satis eloquentiae, sapientiae parum", breui antequam uita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmauisse: "satis loquentiae, sapientiae parum", quod "loquentia" nouatori uerborum Sallustio maxime congrueret, "eloquentia" cum insipientia minime conueniret. XIX. Huiuscemodi autem loquacitatem uerborumque turbam magnitudine inani uastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus uocabulis denotauit in his uersibus: anthropon agriopoion, authadostomon, echont'achalinon, akrates, apyloton stoma, aperilaleton, kompophakelorrhemona, XX. neque minus insigniter ueteres quoque nostri hoc genus homines in uerba proiectos "locutuleios" et "blaterones" et "linguaces" dixerunt. XVI. Quod uerba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt. I. Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: "Ibi occiditur mille hominum." II. "Occiditur", inquit, non "occiduntur". Item Lucilius in tertio satirarum: ad portam mille a porta est; exinde Salernum, "mille" inquit "est" non "mille sunt". III. Varro in XVII. humanarum: "Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est." IV. M. Cato in primo originum: "Inde est ferme mille passum." V. M. Cicero in sexta in Antonium: "Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? quis umquam in illo Iano inuentus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?" VI. In his atque in multis aliis "mille" numero singulari dictum est; VII. neque hoc, ut quidam putant, uetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sed sic uidetur ratio poscere. VIII. "Mille" enim non pro eo ponitur, quod Graece chilioi dicitur, sed quod chilias, et sicuti una chilias et duae chiliades, ita "unum mille" et "duo milia" certa atque directa ratione dicitur. IX. Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum "mille denarium in arca est" et "mille equitum in exercitu est". X. Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat; nam in libro XV. ita dicit: XI. hunc, milli passum qui uicerit atque duobus, Campanus sonipes succussor nullus sequetur maiore in spatio ac diuersus uidebitur ire; XII. item in libro nono: tu milli nummum potes uno quaerere centum; XIII. "milli passum" dixit pro "mille passibus" et "uno milli nummum" pro "unis mille nummis" aperteque ostendit "mille" et uocabulum esse et singulari numero dici eiusque pluratiuum esse "milia" et casum etiam capere ablatiuum. XIV. Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque uocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur. XV. Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit Pro Milone, ita scriptum reliquerit: "Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum uersabatur ualentium", non "uersabantur", quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione "mille homines", alia "mille hominum" dicendum est. XVII. Quanta cum animi aequitate tolerauerit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit. I. Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. II. Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogauit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. III. "Quoniam," inquit Socrates "cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram." IV. Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: "Vitium" inquit "uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit uitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit." V. Haec uerba Varronis "tollere" et "ferre" lepide quidem composita sunt, sed "tollere" apparet dictum pro "corrigere". VI. Id etiam apparet eiusmodi uitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a uiro honeste potest; uitia enim flagitiis leuiora sunt. XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit. I. In XIV. rerum diuinarum libro M. Varro doctissimum tunc ciuitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod uocabulum Graecum uetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resoluerit in uoces Latinas ratione etymologica falsa. II. Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: "In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, errauit aliquotiens. Nam aliquot uerborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est leuipes, sed quod est uocabulum anticum Graecum. Multa uetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc uocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent "Graecum", quod nunc nominant Hellena, "puteum", quod uocant phrear, "leporem", quod lagoon dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur." III. Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione uocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L. Aelio clementissime. IV. Sed in posteriore eiusdem libri parte "furem" dicit ex eo dictum, quod ueteres Romani "furuum" atrum appellauerint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. V. Nonne sic uidetur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc kleptes dicitur, antiquiore Graeca lingua phor dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui phor Graece, est Latine "fur". VI. Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit "furem" a "furuo", id est nigro, appellari, in hac re de uiro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est. XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. I. In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: II. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit nouem libros ferens, quos esse dicebat diuina oracula; eos uelle uenundare. III. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; IV. rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. V. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex nouem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere uellet, regem interrogauit. VI. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. VII. Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. VIII. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. IX. Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci uisam constitit. X. Libri tres in sacrarium conditi "Sibyllini" appellati; XI. ad eos quasi ad oraculum quindecimuiri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt. XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis uocabulis appellentur. I. Figurarum, quae geometrae appellant, genera sunt duo, "planum" et "solidum". II. Haec ipsi uocant epipedon kai stereon. "Planum" est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. III. "Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, uel qualia sunt quadrata undique, quae kybous illi nos "quadrantalia" dicimus. IV. Kybos enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M. Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae kyboi." V. In numeris etiam similiter Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese soluitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. VI. Huius numeri cubum Pythagoras uim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et uiginti diebus et numerus ternio, qui trias Graece dicitur tantundem efficiat in cubo. VII. "Linea" autem a nostris dicitur, quam grammen Graeci nominant. VIII. Eam M. Varro ita definit: "Linea est" inquit "longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. IX. Eukleides autem breuius praetermissa altitudine: "gramme" inquit "est mekos aplates", quod exprimere uno Latine uerbo non queas, nisi audeas dicere "inlatabile". XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod uulgus legeret "Sensu torquebit amaro". I. Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt: at sapor indicium faciet manifestus et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro. II. Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseuerat non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse inuenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii: et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror, III. neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam uiris complacitum, quoniam uidetur absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse" inquiunt "sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi dicatur "sensus sensu amaro torquet"." IV. Sed enim cum Fauorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuauitas illius "sensu torquebit amaro", risit et: "Iouem lapidem," inquit "quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego uerum dicere arbitror. V. Non enim primus finxit hoc uerbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti inuento usus est non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis." VI. Verba ex IV Lucreti haec sunt: dilutaque contra cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror. VII. Non uerba autem sola, sed uersus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium uidemus. XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit. I. Inroborauit inueterauitque falsa atque aliena uerbi significatio, quod dicitur "hic illi superest", cum dicendum est aduocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. II. Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe uolgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. III. Qui integre autem locuti sunt, magnam partem "superesse" ita dixerunt, ut eo uerbo significarent superfluere et superuacare atque esse supra necessarium modum. IV. Itaque M. Varro in satura, quae inscripta est nescis quid uesper uehat, "superfuisse" dicit immodice et intempestiue fuisse. V. Verba ex eo libro haec sunt: "In conuiuio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint biopsele et delectent, potius ut id quoque uideatur non defuisse quam superfuisse." VI. Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi aduocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse aduocatum eum non habere, et cum is, qui uerba faciebat, reclamasset: "ego illi V. C. supersum", respondisse praetorem festiuiter: "tu plane superes, non ades". VII. M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure ciuili in artem redigendo, uerba haec posuit: "nec uero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit." In quo loco "superfuit" significare uidetur "supra fuit et praestitit superauitque maiores suos doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim Tubero stoicas dialecticas percalluerat. VIII. In libro quoque de republica secundo id ipsum uerbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: "Non grauarer, Laeli, nisi et hos uelle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus." IX. Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim perisson in utramque partem ponere, uel quod superuacaneum esset ac non necessarium, uel quod abundans nimis et afluens et exuberans; X. sic nostros quoque ueteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti et uaciuo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis. XI. Qui dicit ergo "superesse se" ei, quem defendit, XII. nihil istorum uult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scripsit: primus ego in patriam mecum, modo uita supersit. Hoc enim in loco Vergilius akyroteron eo uerbo usus uidetur, quod "supersit" dixit pro "longinquius diutiusque adsit", XIII. illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius: florentisque secant herbas fluuiosque ministrant farraque, ne blando nequeat superesse labori; significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore. XIV. An autem "superesse" dixerint ueteres pro "restare et perficiendae rei deesse", quaerebamus. XV. Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed "superare" dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superauerant." XVI. Sed inuenimus in tertio Enni annalium in hoc uersu: inde sibi memorat unum super esse laborem, id est relicum esse et restare, quod, quia id est, diuise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse uideatur, sed duae. XVII. Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non "superesse", sed "restare" dicit. XVIII. Praeter haec "superesse" inuenimus dictum pro "superstitem esse". XIX. Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem uerbis his: "Nam neque deesse reipublicae uolo neque superesse", per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se uiuere. XX. In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his uersibus, qui sunt eius comoediae primi: sicut tuum uis unicum gnatum tuae superesse uitae sospitem et superstitem. XXI. Cauenda igitur est non inproprietas sola uerbi, sed etiam prauitas ominis, si quis senior aduocatus adulescenti "superesse se" dicat. XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. I. Historia de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione, qua usus est ad milites contra Galbam, cum multa quidem uenustate atque luce atque munditia uerborum. II. Ea Catonis uerba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictaui. III. Quod si non uirtutes dignitatesque uerborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est: IV. Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. V. Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuitque, ut eam rem, super qua tractauissent, ne quis enuntiaret, priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. VI. Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. VII. Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum euerberat: quaerit igitur compressius uiolentiusque. VIII. Tum puer matre urgente lepidi atque festiui mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum uideretur utilius exque republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. IX. Hoc illa ubi audiuit, animus compauescit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas. X. Peruenit ad senatum postridie matrum familias caterua; lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. XI. Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec uellet, mirabantur. XII. Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. XIII. Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum "Praetextatus" ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam. XXIV. Tria epigrammata trium ueterum poetarum, Naeuii, Plauti, Pacuuii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. I. Trium poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naeuii, Plauti, M. Pacuuii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et uenustatis scribenda in his commentariis esse duxi. II. Epigramma Naeui plenum superbiae Campanae, quod testimonium iustum esse potuisset, nisi ab ipso dictum esset: inmortales mortales si foret fas flere, fierent diuae Camenae Naeuium poetam. itaque postquam est Orcho traditus thesauro, obliti sunt Romae loquier lingua Latina. III. Epigramma Plauti, quod dubitassemus, an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro de poetis primo: postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget, scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt. IV. Epigramma Pacuuii uerecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima grauitate: adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas. Hic sunt poetae Pacuui Marci sita ossa. Hoc uolebam, nescius ne esses. Vale. XXV. Quibus uerbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit uocabuli indutiarum. I. Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace, "indutiae" quid sint, definit. "Indutiae sunt" inquit "pax castrensis paucorum dierum"; II. item alio in loco: "indutiae sunt" inquit "belli feriae". III. Sed lepidae magis atque iucundae breuitatis utraque definitio quam plana aut proba esse uidetur. IV. Nam neque pax est indutiae - bellum enim manet, pugna cessat -, neque in solis castris neque "paucorum" tantum "dierum" indutiae sunt. V. Quid enim dicemus, si indutiis mensium aliquot factis in oppida castris concedatur? VI. nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae "paucorum" tantum "dierum" appellandae sunt? VII. "belli" autem "ferias" festiue magis dixit quam aperte atque definite. VIII. Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ekecheirian dixerunt exempta littera una sonitus uastioris et subdita lenioris. IX. Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ekecheirian appellarunt. X. Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inseruiret. XI. Satis enim uisum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci typois magis et hypograpsas quam horismous uocant. XII. "Indutiarum" autem uocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus. XIII. Sed ex multis, quae uel audimus uel legimus, probabilius id, quod dicam, uidetur. XIV. "Indutias" sic dictas arbitramur, quasi tu dicas "inde uti iam". XV. Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. XVI. Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi uenit "inde uti iam" pugnetur, idcirco ex his, quibus dixi, uocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est. XVII. Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, "indutiae" inquit "dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo" inquit "nomen factum uidetur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus." XVIII. Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id uideretur, tamquam id nos originem uerbi requirentes fugisset. XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur. I. Interrogaui in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. II. Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis uellet, potestatem. III. Is cum grauiter, copiose de morbo affectuue irae disseruisset, quae et in ueterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, conuertit ad me, qui interrogaueram, et: "haec ego" inquit "super irascendo sentio; sed, quid et Plutarchus noster, IV. uir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque audias. V. Plutarchus" inquit "seruo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. VI. Coeperat uerberari et obloquebatur non meruisse, ut uapulet; nihil mali, nihil sceleris admisisse. VII. Postremo uociferari inter uapulandum incipit neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed uerba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae dissertauisse, librum quoque peri aorgesias pulcherrimum conscripsisse; his omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam conuenire, quod prouolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret. VIII. Tum Plutarchus lente et leniter: "quid autem," inquit "uerbero, nunc ego tibi irasci uideor? ex uultune meo an ex uoce an ex colore an etiam ex uerbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremue efferuesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio. IX. Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent." Et simul ad eum, qui caedebat, conuersus: "interim," inquit "dum ego atque hic disputamus, tu hoc age"." X. Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimauit aorgesian et analgesian aliudque esse non iracundum animum, aliud analgeton et anaistheton, id est hebetem ac stupentem. XI. Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi "affectus" uel "affectiones", Graeci pathe appellant, ita huius quoque motus animi, qui, cum est ulciscendi causa saeuior, "ira" dicitur, non priuationem esse utilem censuit, quam Graeci steresin dicunt, sed mediocritatem, quam metrioteta illi appellant. µ02 II. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem uiri temperantia. I. Inter labores uoluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae uices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insueuisse: II. stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum orientem inconiuens, immobilis, isdem in uestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. III. Quam rem cum Fauorinus de fortitudine eius uiri ut pleraque disserens attigisset: pollakis inquit ex heliou eis helion heistékei astrabèsteros ton premnon. IV. Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere uitae suae tempora ualitudine inoffensa uixerit. V. In illius etiam pestilentiae uastitate, quae in belli Peloponnesiaci principis Atheniensium ciuitatem interneciuo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a uoluptatum labe cauisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius. II. Quae ratio obseruatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres priuati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. I. Ad philosophum Taurum Athenas uisendi cognoscendique eius gratia uenerat V. C., praeses Cretae prouinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater. II. Taurus sectatoribus commodum dimissis sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. III. Introiuit prouinciae praeses et cum eo pater; IV. assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. V. Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque, dum aliae promebantur, apposita est. Inuitauit Taurus patrem praesidis, uti sederet. VI. Atque ille ait: "Sedeat hic potius, qui populi Romani magistratus est." VII. "Absque praeiudicio" inquit Taurus "tu interea sede, dum inspicimus quaerimusque, utrum conueniat tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est." VIII. Et, cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, uerba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione. IX. Eorum uerborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, potestatibus collata interquiescere paululum et coniuere, sed cum extra rempublicam in domestica re atque uita sedeatur, ambuletur, in conuiuio quoque familiari discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem priuatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. X. "Hoc igitur," inquit "quod ad me uenistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, priuata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque uestrae te uti priorem decet." XI. Haec atque alia in eandem sententiam Taurus grauiter simul et comiter disseruit. XII. Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re uisum est, ut adscriberemus. XIII. Posuimus igitur uerba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta: "Deinde facti consules Sempronius Gracchus iterum Q. Fabius Maximus, filius eius, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obuiam in equo uehens uenit neque descendere uoluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima concordia conuenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Vbi iuxta uenit, tum consul ait: "quid postea?"; lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudauit, cum imperium, quod populi esset, retineret." III. Qua ratione uerbis quibusdam uocabulisque ueteres immiserint "h" litterae spiritum. I. "H" litteram siue illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam ueteres nostri plerisque uocibus uerborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset uiridior uegetiorque; atque id uidentur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. II. Satis notum est Atticos hichthyn et hippon et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. III. Sic "lachrumas", sic "sepulchrum", sic "ahenum", sic "uehemens", sic "incohare", sic "helluari", sic "halucinari", sic "honera", sic "honestum" dixerunt. IV. In his enim uerbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio uisa est, nisi ut firmitas et uigor uocis quasi quibusdam neruis additis intenderetur. V. Sed quoniam "aheni" quoque exemplo usi sumus, uenit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae uetustatis emptum in sigillariis uiginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti uersus cum ita scripti forent: uestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus exsultat telis et luce coruscus aena, additam supra uidimus "h" litteram et "ahena" factum. VI. Sic in illo quoque Vergili uersu in optimis libris scriptum inuenimus: aut foliis undam trepidi despumat aheni. IV. Quam ob causam Gauius Bassus genus quoddam iudicii "diuinationem" appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem uocabuli dixerint. I. Cum de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluribusue accusatio subscriptioue in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio "diuinatio" appellatur. II. Id uocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet. III. Gauius Bassus in tertio librorum, quos de origine uocabulorum composuit: "diuinatio" inquit "iudicium appellatur, quoniam diuinet quodammodo iudex oportet, quam sententiam sese ferre par sit." IV. Nimis quidem est in uerbis Gaui Bassi ratio inperfecta uel magis inops et ieiuna. V. Sed uidetur tamen significare uelle idcirco dici "diuinationem", quod in aliis quidem causis iudex ea, quae didicit quaeque argumentis uel testibus demonstrata sunt, sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parua admodum et exilia sunt, quibus moueri iudex possit, et propterea, quinam magis ad accusandum idoneus sit, quasi diuinandum est. VI. Hoc Bassus. Sed alii quidam "diuinationem" esse appellatam putant, quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco, quod adhuc usque deest et latet, diuinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus. V.Quam lepide signateque dixerit Fauorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem. I. Fauorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: "Si ex Platonis" inquit "oratione uerbum aliquod demas mutesue atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia." VI. Quibus uerbis ignauiter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur. I. Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte uerbum positum in his uersibus: candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias uexasse rates et gurgite in alto a! timidos nautas canibus lacerasse marinis. II. "Vexasse" enim putant uerbum esse leue et tenuis ac parui incommodi nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint. III. Item aliud huiuscemodi reprehendunt: quis aut Eurysthea durum aut inlaudati nescit Busiridis aras? "Inlaudati" parum idoneum esse uerbum dicunt neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus esset. IV. Item aliud uerbum culpauerunt: per tunicam squalentem auro latus haurit apertum, tamquam si non conuenerit dicere "auro squalentem", quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluuies sit contraria. V. Sed de uerbo "uexasse" ita responderi posse credo: "Vexasse" graue uerbum est factumque ab eo uidetur, quod est "uehere", in quo inest uis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui uehitur. "Vexare" autem, quod ex eo inclinatum est, ui atque motu procul dubio uastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is uexari proprie dicitur, sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere", unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius largiusque est quam "iacere", unde id uerbum traductum est, et "quassare" quam "quatere" grauius uiolentiusque est. VI. Non igitur, quia uolgo dici solet "uexatum esse" quem fumo aut uento aut puluere, propterea debet uis uera atque natura uerbi deperire, quae a ueteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conseruata est. VII. M. Catonis uerba sunt ex oratione, quam de Achaeis scripsit: "Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque uexaret"; "uexatam" Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saeuitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit; VIII. M. Tullius IV. in Verrem: "Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus uexata esse uideatur." IX. De "inlaudato" autem duo uidentur responderi posse. Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus uersus uice prouerbii celebratus est: pollaki gar kai moros aner mala kairion eipen. X. Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni uacat, is "inlaudatus" est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae priuatio "inculpatum" facit. "Inculpatus" autem instar est absolutae uirtutis; "inlaudatus" quoque igitur finis est extremae malitiae. XI. Itaque Homerus non uirtutibus appellandis, sed uitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est: to d'ouk akonte petesthen, et item illud: enth'ouk an brizonta idois Agamemnona dion, oude kataptossont',oud'ouk ethelonta machesthai. XII. Epicurus quoque simili modo maximam uoluptatem priuationem detractionemque omnis doloris definiuit his uerbis: Horos tou megethous ton hedonon pantos tou algountos hypexaireis. XIII. Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem. XIV. Nam sicut "inlaudatum" kata steresin laudis, ita "inamabilem" kata amoris steresin detestatus est. XV. Altero modo "inlaudatus" ita defenditur: XVI. "Laudare" significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus ciuilibus auctor "laudari" dicitur, quod est nominari. XVII. "Inlaudatus" autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, XVIII. sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret. XIX. Tertium restat ex his, quae reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auro" dixit. XX. Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. "Squalere" enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumue coriis uisuntur. XXI. Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat: quem pellis, inquit, ahenis in plumam squamis auro conserta tegebat, et alio loco: XXII. iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis horrebat squamis. XXIII. Accius in Pelopidis ita scribit: eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae. XXIV. Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret uisentibus facie noua horrorem, id "squalere" dicebatur. XXV. Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor" appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id uerbum ita contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit. VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit. I. Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. II. Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt. III. Earum una est: omnia, quae pater imperat, parendum; IV. altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum; V. tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere. VI. Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius, quae dicta sunt, dicemus. VII. "Aut recte" inquiunt "imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non, quia imperat, parendum, sed quoniam id fieri ius est, faciendum est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum, quod fieri non oportet." VIII. Deinde ita concludunt: "numquam est igitur patri parendum, quae imperat". IX. Set neque istam sententiam probari accepimus - argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus, X. friuola et inanis est, neque autem illa, quam primo in loco diximus, uera et proba uideri potest omnia esse, quae pater iusserit, parendum. XI. Quid enim si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit turpia aut impia? XII. Media igitur sententia optima atque tutissima uisa est quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. XIII. Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et uerecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda. XIV. Conclusio uero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest: XV. Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. XVI. Quae sua ui recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, siue imperet pater siue non imperet; XVII. sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. XVIII. Quae uero in medio sunt et a Graecis tum mesa, tum adiaphora appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum uenire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, ueluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. XIX. Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. XX. Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia. XXI. Non ergo integra est propositio dicentium "aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia", neque hygies et nominon diezeugmenon uideri potest. XXII. Deest enim diiunctioni isti tertium: "aut neque honesta sunt neque turpia". Quod si additur, non potest ita concludi: "numquam est igitur patri parendum". VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina. I. Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit uerbaque ipsa Epicuri ponit: "Ho thanatos ouden pros hemas; to gar dialythen anaisthetei; to de anaisthetoun ouden pros hemas. II. "Nam praetermisit," inquit "quod in prima parte sumere debuit, ton thanaton einai psyches kai somatos dialysin, III. tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. IV. Progredi autem hic" inquit "synlogismus nisi illo prius posito non potest." V. Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari uelis, sic dici oportet: ho thanatos psyches kai somatos dialysis; to de dialythein anaisthetei; to de anaisthetoun ouden pros hemas. VI. Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia uidetur partem istam synlogismi praetermisisse, VII. neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte euidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus erat obuium. VIII. Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum quis non uidet? IX. Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos repudiato conuersoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse. IX. Quod idem Plutarchus euidenti calumnia uerbum ab Epicuro dictum insectatus sit. I. In eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod uerbo usus sit parum proprio et alienae significationis. II. Ita enim scripsit Epicurus: Horos tou megethous ton hedonon he pantos tou algountos hypexaireis. "Non" inquit "pantos tou algountos, sed pantos tou algeinou dicere oportuit; III. detractio enim significanda est doloris," inquit "non dolentis". IV. Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando lexitherei. V. Has enim curas uocum uerborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur. X. Quid sint fauisae Capitolinae; et quid super eo uerbo M. Varro Seruio Sulpicio quaerenti rescripserit. I. Seruius Sulpicius, iuris ciuilis auctor, uir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogauitque, ut rescriberet, quid significaret uerbum, quod in censoris libris scriptum esset. II. Id erat uerbum "fauisae Capitolinae". Varro rescripsit in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset uoluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam "fauisae" impedissent. III. Id esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa uetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris inuenisse, cur "fauisae" dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos "thesauros" Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos "flauisas" dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. IV. Coniectare igitur se detractam esse ex eo uerbo secundam litteram et "fauisas" esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res ueteres religiosas. XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna. I. L. Sicinium Dentatum, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus, quam credi debeat, strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. II. Is pugnasse in hostem dicitur centum et uiginti proeliis, cicatricem auersam nullam, aduersas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, ciuicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeuiginti; phaleris item donatus est quinquies uiciesque; III. spolia militaria habuit multiiuga, in his prouocatoria pleraque; IV. triumphauit cum imperatoribus suis triumphos nouem. XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta. I. In legibus Solonis illis antiquissimis, quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: "Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu ciuilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo ciuitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto." II. Cum hanc legem Solonis singulari sapientia praediti legissemus, tenuit nos grauis quaedam in principio admiratio requirentes, quam ob causam dignos esse poena existimauerit, qui se procul a seditione et ciuili pugna remouissent. III. Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerat, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se sic habent. IV. Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem diuidi sese adiunxerint, tum eueniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis uiris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et aduersarios sanatos magis cupiunt quam perditos. V. Hoc idem Fauorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis beniuoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum uiam sibi ad utriusque concordiam muniant. VI. "Nunc autem plerique" inquit "partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos aduocatis maliuolis aut auaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri." XIII. "Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamue ueteres dixisse. I. Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamue "liberos" multitudinis numero appellarunt. II. Idque nos, cum in complurium ueterum libris scriptum aliquotiens aduerterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarunt quinto ita esse positum offendimus. III. Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit. IV. Eius uerba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: "Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur." V. Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: "Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem uirile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendauit prope flens." XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses uadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque uerbi ratio reddita. I. In libro uetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: "Quid si uadimonium capite obuoluto stitisses?" Recte ille quidem "stitisses" scripsit: II. sed falsa et audax ... emendatores "e" scripto et per libros "stetisses" fecerunt, tamquam "stitisses" uanum et nihili uerbum esset. III. Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant "stitisses" dictum a Catone, quoniam "sisteretur" uadimonium, non "staretur". Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo. XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo. I. Apud antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum uicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti. II. A conuiuio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur. III. Sed postquam suboles ciuitati necessaria uisa est et ad prolem populi frequentandam praemiis atque inuitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem quique liberos haberent senioribus neque liberos neque uxores habentibus. IV. Sicuti kapite VII. legis Iuliae priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit. V. Sed si par utrique numerus liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum est, praefertur; VI. si uero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est, prior fasces sumit. VII. Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in lege de aetate est. VIII. Solitos tamen audio, qui lege potiores essent, fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione. XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione I. Vergilii uersus sunt e libro sexto: ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx educet siluis regem regumque parentem: unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. II. Videbantur haec nequaquam conuenire: tua postuma proles, et: quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx educet siluis. III. Nam si hic Siluius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post patris mortem natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: quem tibi longaeuo serum Lauinia coniunx educet siluis? IV. Haec enim uerba significare uideri possunt Aenea uiuo ac iam sene natum ei Siluium et educatum. V. Itaque hanc sententiam esse uerborum istorum Caesellius opinatus in commentario lectionum antiquarum: ""postuma"" inquit ""proles"" non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Siluius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus." VI. Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat; VII. Siluium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt. VIII. Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animaduertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit "Quem tibi longaeuo". ""Longaeuo"" inquit "non seni significat - hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aeuum et perpetuum recepto immortalique facto. IX. Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum uita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aeuo potiturum." X. Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est "longum aeuum", aliud "perpetuum", neque dii "longaeui" appellantur, sed "inmortales". XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animaduerterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero obseruauerat. I. Obseruate curioseque animaduertit M. Tullius "in" et "con" praepositiones uerbis aut uocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt in "sapiente" atque "felice", in aliis autem omnibus correpte pronuntiari. II. Verba Ciceronis haec sunt: "Quid uero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "indoctus" dicimus breui prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" breui, "infelix" longa et, ne multis, quibus in uerbis hae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice", producte dicuntur, in ceteris omnibus breuiter; itemque "conposuit", "consueuit", "concrepuit", "confecit". Consule ueritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit: dicent iuuare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio." III. Manifesta quidem ratio suauitatis est in his uocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione "pro", quae, cum produci et corripi soleat, obseruationem hanc tamen M. Tullii aspernata est? IV. Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in uerbo "fecit", quam Cicero hanc habere uim significat, ut propter eam rem "in" et "con" praepositiones producantur. V. Nam "proficisci" et "profugere" et "profundere" et "profanum" et "profestum" correpte dicimus, "proferre" autem et "profligare" et "proficere" producte. VI. Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere obseruauit, non in omnibus consimilibus eandem uim aut rationis aut suauitatis tenet, sed aliam uocem produci facit, aliam corripi? Neque uero "con" particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. VII. Nam et Cato et Sallustius: "faenoribus" inquiunt "copertus est". VIII. Praeterea "coligatus" et "conexus" producte dicitur. IX. Sed tamen uideri potest in his, quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea "n" littera: nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur. X. Quod quidem etiam in eo seruatur, quod est "cogo"; neque repugnat, quod "coegi" correpte dicimus: XI. non enim salua id analogiai dicitur a uerbo, quod est "cogo". XVIII. Quod Phaedon Socraticus seruus fuit; quodque item alii complusculi seruitutem seruierunt. I. Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. II. Eius nomini Plato librum illum diuinum de immortalitate animae dedit. III. Is Phaedon seruus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. IV. Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. V. Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. VI. Alii quoque non pauci serui fuerunt, qui post philosophi clari exstiterunt. VII. Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii "cynicas", ipse appellat "Menippeas". VIII. Sed et Theophrasti Peripatetici seruus Pompylus et Zenonis Stoici seruus, qui Persaeus uocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres uixerunt. IX. Diogenes etiam Cynicus seruitutem seruiuit. Sed is ex libertate in seruitutem uenum ierat. Quem cum emere uellet Xeniades Korinthios, ecquid artificii nouisset, percontatus "noui" inquit Diogenes "hominibus liberis imperare". X. Tum Xeniades responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: "accipe" inquit "liberos meos, quibus imperes". De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque seruus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit. XIX. "Rescire" uerbum quid sit; et quam habeat ueram atque propriam significationem. I. Verbum "rescire" obseruauimus uim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum uerborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut "rescribere", "relegere", "restituere" ... substituere dicimus, itidem dicimus "rescire"; II. nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie "rescire". III. Cur autem in hoc uno uerbo "re" particula huius sententiae uim habeat, equidem adhuc quaero. IV. Aliter enim dictum esse "resciui" aut "rescire" apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum inuenimus, quam super is rebus, quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemue usu uenerint, V. quamquam ipsum "scire" de omnibus communiter rebus dicatur uel aduersis uel prosperis uel insperatis uel exspectatis. VI. Naeuius in Triphallo ita scripsit: si umquam quicquam filium resciuero argentum amoris causa sumpse mutuum, extemplo illo te ducam, ubi non despuas. VII. Claudius Quadrigarius in primo annali: "Ea Lucani ubi resciuerunt sibi per fallacias uerba data esse." VIII. Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata uerbo isto ita utitur: "Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstrauimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in uiam prouolarunt." IX. M. Cato in quarto originum: "Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam te, si uis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum "iam resciuere"." Quae uolgo dicuntur "uiuaria", id uocabulum ueteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit. XX. Quae uolgo dicuntur "uiuaria," id uocabulum ueteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit. I. "Viuaria", quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae uiuae pascuntur, M. Varro in libro de re rustica III. dicit "leporaria" appellari. II. Verba Varronis subieci: "Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes uillae solent pasci. Leporaria te accipere uolo, non ea, quae tritaui nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, adficta uillae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascuntur." III. Is item infra eodem in libro ita scribit: "Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere." IV. "Viuaria" autem quae nunc uulgus dicit, quos paradeisous Graeci appellant, quae "leporaria" Varro dicit, haut usquam memini apud uetustiores scriptum. V. Sed quod apud Scipionem omnium aetatis suae purissime locutum legimus "roboraria", aliquot Romae doctos uiros dicere audiui id significare, quod nos "uiuaria" dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum uidimus in Italia locis plerisque. VI. Verba ex oratione eius contra Claudium Asellum quinta haec sunt: "Vbi agros optime cultos atque uillas expolitissimas uidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere uiam, aliis per uineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per uillam." VII. Lacus uero aut stagna piscibus uiuis coercendis clausa suo atque proprio nomine "piscinas" nominauerunt. VIII. "Apiaria" quoque uulgus dicit loca, in quibus siti sunt aluei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse. IX. M. autem Varro in libro de re rustica tertio: "Melissonas" inquit "ita facere oportet, quae quidam "mellaria" appellant." Sed hoc uerbum, quo Varro usus est, Graecum est; nam melissones ita dicuntur, ut ampelones et daphnones. XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos "septentriones" uocamus; ac de utriusque uocabuli ratione et origine. I. Ab Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in naui tramittebamus. II. Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul uniuersi et lucentia sidera considerabamus. III. Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid hamaxa esset, et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moueretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quaedam alia, scite ista omnia ac perite disserebant. IV. Hic ego ad nostros iuuenes conuertor et "quin" inquam "uos opici dicitis mihi, quare, quod hamaxan Graeci uocant, nos "septentriones" uocamus? V. non enim satis est, quod septem stellas uidemus, sed quid hoc totum, quod "septentriones" dicimus, significet, scire" inquam "id prolixius uolo." VI. Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque ueteres dediderat: "uulgus" inquit "grammaticorum "septentriones" a solo numero stellarum dictum putat. VII. "Triones" enim per sese nihil significare aiunt, sed uocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod "quinquatrus" dicamus, quinque ab Idibus dierum numerus sit, "atrus" nihil. VIII. Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui "triones" rustico uocabulo boues appellatos scribunt quasi quosdam "terriones", hoc est arandae colendaeque terrae idoneos. IX. Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri uidetur, antiqui Graecorum hamaxan dixerunt, nostri quoque ueteres a bubus iunctis "septentriones" appellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur. X. Praeter hanc" inquit "opinionem id quoque Varro addit dubitare sese, an propterea magis hae septem stellae "triones" appellatae sint, quia ita sunt sitae, ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant "trigona", id est triquetras figuras." XI. Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius est, subtilius elegantiusque est uisum. Intuentibus enim nobis in illud ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra uideretur. XXII. De uento "iapyge" deque aliorum uentorum uocabulis regionibusque accepta ex Fauorini sermonibus. I. Apud mensam Fauorini in conuiuio familiari legi solitum erat aut uetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae. II. Legebatur ergo ibi tunc in carmine Latino "iapyx" uentus quaesitumque est, quis hic uentus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis uocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse uellet, quia uulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conueniret. III. Tum Fauorinus ita fibulatus est: "Satis" inquit "notum est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. IV. Exortus et occasus mobilia et uaria sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. V. Oritur enim sol non indidem semper, sed aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur isemerinos, aut "solstitialis", quae sunt therinai tropai, aut "brumalis", quae sunt cheimerinai tropai. VI. Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut "brumalis". VII. Qui uentus igitur ab oriente uerno, id est aequinoctiali, uenit, nominatur "eurus" ficto uocabulo, ut isti etymologikai aiunt, ho apo tes eous rheon. VIII. Is alio quoque a Graecis nomine apheliotes, Romanis nauticis "subsolanus" cognominatur. IX. Sed qui ab aestiua et solstitiali orientis meta uenit, Latine "aquilo", boreas Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero aithregeneten appellatum; boream autem putant dictum apo tes boes, quoniam sit uiolenti flatus et sonori. X. Tertius uentus, qui ab oriente hiberno spirat - "uolturnum" Romani uocant, eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, euronoton appellant. XI. Hi sunt igitur tres uenti orientales: "aquilo", "uolturnus", "eurus", quorum medius eurus est. XII. His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus", quem solent Graeci appellare argesten: is aduersus aquilonem flat; item alter "fauonius", qui Graece zephyros uocatur: is aduersus eurum flat; tertius "africus", qui Graece lips: is aduersus uolturnum facit. XIII. Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese aduersae sex habere uentos uidentur. XIV. Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem uentum habet: is Latine "auster", Graece notos nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; notis enim Graece umor nominatur. XV. Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece aparktias appellatus. XVI. Ex his octo uentis alii quattuor uentos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor uentos nouerit: eurum, austrum, aquilonem, XVII. fauonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominauimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. XVIII. Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque. XIX. "Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium uentorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum uocabulis, in quibus colunt, aut ex alia qua causa, quae ad faciendum uocabulum acciderat. XX. Nostri namque Galli uentum ex sua terra flantem, quem saeuissimum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius ac uertigine; XXI. ex Iapygias ipsius orae proficiscentem quasi sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem" dicunt. XXII. Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est occidentalis et uidetur exaduersum eurum flare. XXIII. Itaque Vergilius Cleopatram e nauali proelio in Aegyptum fugientem uento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, quo uentum, uocabulo "iapygem" appellauit. XXIV. Est etiam uentus nomine kaikias, quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese uocet, ex quo uersum istum prouerbialem factum ait: helkon eph'hauton hoste kaikias nephos. XXV. Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam uenti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "prodromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque omnium uocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus uobis reticentibus uerba fecissem, quasi fieret a me akroasis epideiktike. XXVI. In conuiuio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est" inquit "neque commodum." XXVII. Haec nobis Fauorinus in eo, quo dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia uerborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarrauit. XXVIII. Sed quod ait uentum, qui ex terra Gallia flaret, "circium" appellari, M. Cato in libris originum eum uentum "cercium" dicit, non "circium". XXIX. Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, uerba haec posuit: "Set in his regionibus ferrariae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit." XXX. Quod supra autem dixi etesias ex alia atque alia parte caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. XXXI. P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de uento composuit, uerba haec sunt: "Et etesiai et austri anniuersarii secundo sole flant." Considerandum igitur est, quid sit "secundo sole". XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est. I. Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac uersas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. II. Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et uenuste scriptae uideantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. III. Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa uenerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiuerunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. IV. Nuper adeo usus huius rei nobis uenit. V. Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. VI. Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam uerterat. VII. Sed enim postquam in manus Menander uenit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius uisus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. VIII. Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore diuite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat uenundare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; uersus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. IX. Menander sic: ep'amphotera nyn hepikleros he kale mellei katheudesein. Kateirgastai mega kai periboeton ergon; ek tes oikias exebale ten lypousan, hen ebouleto, hin'apobleposin pantes eis to Krobyles prosopon ei t'eugnostos ous'eme gyne despoina. Kai ten opsin, hen ektesato onos en pithekois touto de to legomenon estin. Siopan boulomai ten nykta ten pollon kakon archegon. Oimoi Krobylen labein em'ei kai deka talanta ... ten rhin'echousin pecheos; eit'esti to phryagma pos hypostaton? ma ton Dia ton Olympion kai ten Athenan, oudamos. Paidiskrion therapeutikon de kai logou tachion apagesth'hode. Tis ar'an eisagoi? X. Caecilius autem sic: is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium. Quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet, qui quasi ad hostes captus liber seruio salua urbe atque arce. Quae mihi, quidquid placet, eo priuatu uim me seruatum. Dum ego eius mortem inhio, egomet uiuo mortuus inter uiuos. Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit, ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit, eam uti uenderem; nunc credo inter suas aequalis et cognatas sermonem serit: "quis uestrarum fuit integra aetatula, quae hoc idem a uiro impetrarit suo, quod ego anus modo effeci, paelice ut meum priuarem uirum?" haec erunt concilia hodie, differor sermone miser. XI. Praeter uenustatem autem rerum atque uerborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio qua mimica inculcauit et illud Menandri de uita hominum media sumptum, simplex et uerum et delectabile, nescio quo pacto omisit. XII. Idem enim ille maritus senex cum altero sene uicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans haec ait: A. Echo d'epikleron Lamian; ouk eireka soi tout'? eit'ar'ouchi? kyrian tes oikias kai ton agron kai panton ant'ekeines echomen. B. Apollon, hos chaleton. A. Chalepotaton. Hapasi d'argalea 'stin, ouk emoi monoi, Çioi poly mallon, thygatri. B. Pragm'amachon legeis. A. Eu oida. XIII. Caecilius uero hoc in loco ridiculus magis, quam personae isti, quam tractabat, aptus atque conueniens uideri maluit. Sic enim haec corrupit: A. Sed tua morosane uxor, quaeso, est? B. Va! rogas? A. Qui tandem? B. Taedet mentionis, quae mihi, ubi domum adueni, adsedi, extemplo sauium dat ieiuna anima. A. Nil peccat de sauio: ut deuomas, uult, quod foris potaueris. XIV. Quid de illo loco in utraque comoedia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia: XV. Filia hominis pauperis in peruigilio uitiata est. XVI. Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro uirgine. XVII. Ex eo uitio grauida mensibus exactis parturit. XVIII. Seruus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino uitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. XIX. Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia uacua sunt. XX. Post, ubi idem seruus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum uoces facit: o tris kakodaimon, hostis on penes gamei kai paidopoiei. Hos alogistos est'aner, hos mete phylaken ton anankaion echei, met',an atychesei eis ta koina tou biou, epamphiesai dynaito touto chremasin, all'en akalyptoi kai talaiporoi bioi cheimazomenos zei ton men aniairon echon to meros hapanton, ton d'agathon ouden meros. Hyper gar henos algon hapantas noutheto. XXI. Ad horum autem sinceritatem ueritatemque uerborum an adspirauerit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis uerba tragici tumoris: is demum infortunatus est homo, pauper qui educit in egestatem liberos, cui fortuna et res ut est continuo patet. Nam opulento famam facile occultat factio. XXII. Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam uidentur ingrata ignauaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, quod assequi nequiret. XXIV. De uetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis. I. Parsimonia apud ueteres Romanos et uictus atque cenarum tenuitas non domestica solum obseruatione ac disciplina, sed publica quoque animaduersione legumque complurium sanctionibus custodita est. II. Legi adeo nuper in Capitonis Atei coniectaneis senatus decretum uetus C. Fannio et M. Valerio Messala consulibus factum, in quo iubentur principes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules uerbis conceptis non amplius in singulas cenas sumptus esse facturos, quam centenos uicenosque aeris praeter olus et far et uinum, neque uino alienigena, sed patriae usuros neque argenti in conuiuio plus pondo quam libras centum inlaturos. III. Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. IV. Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit: Fanni centussis misellus. V. In quo errauerunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putauerunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos. VI. Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominauit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos. VII. Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos acris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis autem et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset tamen e terra, uite, arbore, promisce atque indefinite largita est. VIII. Huius legis Laeuius poeta meminit in Erotopaegniis. IX. Verba Laeuii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita, ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam: "lex Licinia" inquit "introducitur, lux liquida haedo redditur". X. Lucilius quoque legis istius meminit in his uerbis: legem uitemus Licini. XI. Postea L. Sulla dictator, cum legibus istis situ atque senio oblitteratis plerique in patrimoniis amplis helluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conuiuiorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit, qua cautum est, ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset" ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos. XII. Praeter has leges Aemiliam quoque legem inuenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est. XIII. Lex deinde Antia praeter sumptum acris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumue capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret. XIV. Postrema lex Iulia ad populum peruenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille. XV. Esse etiam dicit Capito Ateius edictum - diuine Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini, quo edicto per dierum uarias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae efferuescentis aestus coerceretur. XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian uocent. I. In Latino sermone, sicut in Graeco, alii analogian sequendam putauerunt, alii anomalian. II. Analogia est similium similis declinatio, quam quidam Latine "proportionem" uocant. III. Anomalia est inaequalitas declinationum consuetudinem sequens. IV. Duo autem Graeci grammatici illustres Aristarchus et Crates summa ope, ille analogian, hic anomalian defensitauit. V. M. Varronis liber ad Ciceronem de lingua Latina octauus nullam esse obseruationem similium docet inque omnibus paene uerbis consuetudinem dominari ostendit: VI. "Sicuti cum dicimus" inquit ""lupus lupi", "probus probi" et "lepus leporis", item "paro paraui" et "lauo laui", "pungo pupugi", "tundo tutudi" et "pingo pinxi". VII. Cumque" inquit "a "ceno" et "prandeo" et "poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" et "potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "extergeor" et "lauor" "destrinxi" et "extersi" et "laui" dicimus. VIII. Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco" "Osce", "Tusce", "Graece", a "Gallo" tamen et "Mauro" "Gallice" et "Maurice" dicimus; item a "probus" "probe", a "doctus" "docte", sed a "rarus" non dicitur "rare", sed alii "raro" dicunt, alii "rarenter"." IX. Inde M. Varro in eodem libro: ""Sentior"" inquit "nemo dicit et id per se nihil est, "adsentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen uincere consuetudinem potuerunt." X. Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scripsit. XI. Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes contra analogian dicere et item rursum pro analogiai. XXVI. Sermones M. Frontonis et Fauorini philosophi de generibus colorum uocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi sit. I. Fauorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum uisum iret, uoluit me quoque ad eum secum ire. II. Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque uiris doctis praesentibus sermones de coloribus uocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent, III. "plura" inquit "sunt" Fauorinus "in sensibus oculorum quam in uerbis uocibusque colorum discrimina. IV. Nam ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et uiridis colores singula quidem uocabula, multas autem species differentis habent. V. Atque eam uocum inopiam in lingua magis Latina uideo, quam in Graeca. Quippe qui "rufus" color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi uarietates Latina oratio singulis propriisque uocabulis non demonstrat omniaque ista significat una "ruboris" appellatione, cum ex ipsis rebus uocabula colorum mutuatur et "igneum" aliquid dicit et "flammeum" et "sanguineum" et "croceum" et "ostrinum" et "aureum". VI. "Russus" enim color et "ruber" nihil a uocabulo "rufi" dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, xanthos autem et erythros et pyrrhos et Çirros et phoinix habere quasdam distantias coloris rufi uidentur uel augentes eum uel remittentes uel mixta quadam specie temperantes." VII. Tum Fronto ad Fauorinum: "non infitias" inquit "imus, quin lingua Graeca, quam tu uidere elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi uidemur. VIII. Non enim haec sunt sola uocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "russus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: "fuluus" enim et "flauus" et "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore uiridi miscentes aut nigro infuscantes aut uirenti sensim albo illuminantes. IX. Nam "poeniceus", quem tu Graece phoinika dixisti, et "rutilus" et "spadix" poenicei synonymos, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est: X. spadika enim Dorici uocant auulsum e palma termitem cum fructu. XI. "Fuluus" autem uidetur de rufo atque uiridi mixtus in aliis plus uiridis, in aliis plus rufi liabere. Sic poeta uerborum diligentissimus "fuluam aquilam" dicit et "iaspidem", "fuluos galeros" et "fuluum aurum" et "arenam fuluam" et "fuluum leonem", sic Q. Ennius in annalibus "aere fuluo" dixit. XII. "Flauus" contra uidetur e uiridi et rufo et albo concretus: sic "flauentes comae" et, quod mirari quosdam uideo, frondes olearum a Vergilio "flauae" dicuntur, sic multo ante Pacuuius aquam "flauam" dixit et "fuluum puluerem". XIII. Cuius uersus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini: cedo tuum pedem mi, lymphis flauis fuluum ut puluerem manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi, abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine. XIV. "Rubidus" autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, "luteus" contra rufus color est dilutior; XV. inde ei nomen quoque esse factum uidetur. XVI. Non igitur," inquit "mi Fauorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur. XVII. Sed ne uiridis quidem color pluribus a uobis uocabulis dicitur, XVIII. neque non potuit Vergilius colorem equi significare uiridem uolens caerulum magis dicere ecum quam "glaucum", sed maluit uerbo uti notiore Graccho, quam inusitato Latino. XIX. Nostris autem ueteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis glaukopis, ut Nigidius ait, "de colore caeli quasi caelia."" XX. Postquam haec Fronto dixit, tum Fauorinus scientiam rerum uberem uerborumque eius elegantiam exosculatus: "absque te" inquit "uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in uersu Homerico est, id facis: Kai ny ken e parelassas e ampheriston ethekas. XXI. Sed cum omnia libens audiui, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod uarietatem flaui coloris enarrasti fecistique, ut intellegerem uerba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: uerrunt extemplo placidum mare: marmore flauo caeruleum spumat mare conferta rate pulsum; XXII. non enim uidebatur "caeruleum mare" cum "marmore flauo" conuenire. XXIII. Sed cum sit, ita ut dixisti, flauus color e uiridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas uirentis maris "flauom marmor" appellauit." XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii uerbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium. I. Verba sunt haec grauia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Heoron d'auton ton Philippon, pros hon en hemin ho agon, hyper arches kai dynasteias ton ophthalmon ekkekommenon, ten klein kateagota, ten cheira, to skelos peperomenon, pan ho ti bouletheie meros e tyche tou somatos parelesthai, touto proiemenon, hoste toi loipoi meta times kai doxes zen. II. Haec aemulari uolens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita scripsit: "Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque patrata primo per ignobilitatem, deinde per inuidiam scriptorum incelebrata sunt, quae uiuus facie sua ostentabat aliquot aduersis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur neque illis anxius, quia reliqua gloriosius retinebat." III. De utriusque his uerbis T. Castricius cum iudicaret, "nonne" inquit "ultra naturae humanae modum est dehonestamento corporis laetari? siquidem laetitia dicitur exsultatio quaedam animi gaudio efferuentior euentu rerum expetitarum. IV. Quanto illud sinceriusque et humanis magis condicionibus conueniens: pan ho ti an bouletheie meros he tyche tou somatos parelesthai, touto proiemenon. V. Quibus uerbis" inquit "ostenditur Philippus non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est" inquit "insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum." XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem diuinam fieri oporteat, cum terra mouet. I. Quaenam esse causa uideatur, quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit, uentorumne ui accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cauis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti uidentur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum seisichthona appellauerunt, an cuius aliae rei causa alteriusue dei ui ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum. II. Propterea ueteres Romani cum in omnibus aliis uitae officiis tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animaduertendis castissimi cautissimique, ubi terram mouisse senserant nuntiatumue erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui seruari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. III. Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam "si deo, si deae" immolabant, idque ita ex decreto pontificum obseruatum esse M. Varro dicit, quoniam, et qua ui et per quem deorum dearumue terra tremeret, incertum esset. IV. Sed de lunae solisque defectionibus non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. V. Quippe M. Cato, uir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. VI. Verba Catonis ex originum quarto haec sunt: "Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit." VII. Vsque adeo parui fecit rationes ueras solis et lunae deficientium uel scire uel dicere. XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis. I. Aesopus ille e Phrygia fabulator haut inmerito sapiens existimatus est, cum, quae utilia monitu suasuque erant, non seuere neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festiuos delectabilesque apologos commentus res salubriter ac prospicienter animaduersas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit. II. Velut haec eius fabula de auiculae nidulo lepide atque iucunde promonet spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haut umquam in alio, set in semetipso habendam. III. "Auicula" inquit "est parua, nomen est cassita. IV. Habitat nidulaturque in segetibus id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus. V. Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiuiores; propterea frumentis flauescentibus pulli etiam tunc inuolucres erant. VI. Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos, ut, si quid ibi rei nouae fieret dicereturue, animaduerterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarem. VII. Dominus postea segetum illarum filium adulescentem uocat et "uidesne" inquit "haec ematuruisse et manus iam postulare? idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges, ueniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuuent." VIII. Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem, ut iam statim properet inque alium locum sese asportet: "nam dominus" inquiunt "misit, qui amicos roget, uti luce oriente ueniant et metant". IX. Mater iubet eos otioso animo esse: "si enim dominus" inquit "messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est, hodie uti uos auferam." X. Die" inquit "postero mater in pabulum uolat. Dominus, quos rogauerat, opperitur. Sol feruit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. XI. Tum ille rursum sum ad filium: "amici isti magnam partem" inquit "cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus, ut assint creas temperi ad metendum?" Itidem hoc pulli pauefacti matri nuntiant. XII. Mater hortatur, ut tum quoque sine metu ac sine cura sint; cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant: "uos modo" inquit "aduertite, si modo quid denuo dicetur". XIII. Alia luce orta auis in pastum profecta est. Cognati et adfines operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. XIV. Ad postremum igitur dominus filio: "ualeant" inquit "amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram, et frumentum nosmetipsi manibus nostris cras metemus". XV. Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audiuit: "tempus" inquit "est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim iam uertitur, cuia res est, non in alio, unde petitur". XVI. Atque ita cassita nidum migrauit, seges a domino demessa est." XVII. Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum quorum leui plerumque et inani fiducia. XVIII. Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia, quae extra nos extraque nostrum animum sunt, neque pro nostris neque pro nobis ducamus? XIX. Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in satiris scite admodum et uenuste uersibus quadratis composuit. XX. Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto: hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm: ne quid exspectes amicos, quod tute agere possies. XXX. Quid obseruatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque. I. Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones uenti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt ... in mari austri atque africi. II. Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac uentus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. III. At non idem fit flante austro uel africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument, et a uento quidem iamdudum tranquilla sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. IV. Eius rei causa esse haec coniectatur, quod uenti a septentrionibus ex altiore caeli parte in mare incidentes deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae uoluuntur, dum illius infusi desuper spiritus uis manet. V. Austri uero et africi ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi inferiores et humiles per suprema aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in aduersum aquae etiam desistente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. VI. Id autem ipsum, quod dicimus, ex illis quoque Homericis uersibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. VII. Nam de austri flatibus ita scripsit: entha notos mega kyma poti skaion rhion othei, VIII. contra autem de borea, quem "aquilonem" nos appellamus, alio dicit modo: kai borees aithregenetes mega kyma kylindon. IX. Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona uolui dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore ui quadam propelli sursum atque subici. X. Id enim significat uerbum otheiut alio in loco: laan ano otheske poti lopon. XI. Id quoque a peritissimis rerum philosophis obseruatum est austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros problematorum praecerperemus, notaui. µ03 I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius auaritiam dixerit non animum modo uirilem, sed corpus quoque ipsum effeminare. I. Hieme iam decedente apud balneas Titias in area subcalido sole cum Fauorino philosopho ambulabamus, atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat. II. Cumque haec uerba ex eo libro lecta essent: "Auaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupiuit; ea quasi uenenis malis inbuta corpus animumque uirilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur", tum Fauorinus me aspiciens "quo" inquit "pacto corpus hominis auaritia effeminat? III. quid enim istuc sit, quod animum uirilem ab ea effeminari dixit, uideor ferme assequi; set quonam modo corpus quoque hominis effeminet, nondum reperio." IV. "Et ego" inquam "longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem." V. Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Fauorini, qui uidebatur esse in litteris ueterator, "Valerium" inquit "Probum audiui hoc dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere uellet hominem auaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex animo et corpore est." VI. "Numquam," inquit Fauorinus "quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, uel subtilissimum breuitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret." VII. Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus. VIII. Is quoque a Fauorino rogatus, ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi uerbis usus est: IX. "Quorum" inquit "auaritia mentem tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere uitae occupatos uidemus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque uirilis exercendique corporis studium relictui sit. X. Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum uigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, "effeminatur"." XI. Tum Fauorinus legi denuo uerba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, "quid igitur" inquit "dicimus, quod multos uidere est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse uegeto ac ualenti?" XII. Tum ille ita respondit non hercle inscite. "Quisquis" inquit "est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum uel studio uel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum. XIII. Nam si auaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque uirtutis neque uirium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id uere dici potest effeminando esse et animo et corpori, qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam." XIV. Tum Fauorinus: "aut hoc," inquit "quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio auaritiae plus, quam oportuit, eam criminatus est." II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postue eam nati sunt; atque de temporibus terminisque dierum, qui ciuiles nominantur et usquequaque gentium uarie obseruantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpauisset, quod rationem ciuilis anni non habuerit. I. Quaeri solitum est, qui noctis hora tertia quartaue siue qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne, quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est. II. M. Varro in libro rerum humanarum, quem de diebus scripsit: "homines", inquit "qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis uiginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur." III. Quibus uerbis ita uidetur dierum obseruationem diuisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra uero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die uideri natum, qui post eam noctem diluxerit. IV. Athenienses autem aliter obseruare idem Varro in eodem libro scripsit eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere. V. Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare; VI. multos uero in terra Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; "quod quidem" inquit "nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis uideri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam." VII. Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. VIII. Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna; sed ea, quae inter noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus; IX. quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur, qui proximus eam noctem inlucescit. X. Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse obseruationem docet: nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id, super quo auspicauerunt, agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridialem solem agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur. XI. Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem reuertuntur, non uidentur afuisse unum diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi parte aliqua illius in urbe Roma sunt. XII. Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud uirum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. XIII. kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a uiro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. XIV. Ista autem omnia de dierum temporibus et finibus ad obseruationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris ueterum inueniremus, non dubitabamus, quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta ueteris ritus significatione: XV. "torquet" inquit "medios nox umida cursus, et me saeuus equis oriens afflauit anhelis." XVI. His enim uersibus oblique, sicuti dixi, admonere uoluit diem, quem Romani "ciuilem" appellauerunt, a sexta noctis hora oriri. III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce uerae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naeuius in carcere fabulas scriptitarint. I. Verum esse comperior, quod quosdam bene litteratos homines dicere audiui, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis, quae dicuntur "ambiguae", crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. II. Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum uidemus. III. Nam praeter illas unam et uiginti, quae "Varronianae" uocantur, quas idcirco a ceteris segregauit, quoniam dubiosae non erant, set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probauit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto uindicauit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. IV. Nam cum in illis una et uiginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitauit, quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitauerit, si uel hos solos ex ea fabula uersus cognouerit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus. V. Parasitus ibi esuriens haec dicit: ut illum di perdant, primus qui horas repperit, quique adeo primus statuit hic solarium! qui mihi conminuit misero articulatim diem. Nam me puero uenter erat solarium multo omnium istorum optimum et uerissimum: ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat. Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet; itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis, maior pars populi aridi reptant fame. VI. Fauorinus quoque noster, cum Neruulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia uersum hunc: scrattae, scrupedae, strittiuillae sordidae, delectatus faceta uerborum antiquitate meretricum uitia atque deformitates significantium: "uel unus hercle" inquit "hic uersus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse". VII. Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id comoediae, quam Plauti esse quidam non putant -, haut quicquam dubitauimus, quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina. VIII. Ex qua duo hos uersus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini: nunc illud est, quod "responsum Arreti" ludis magnis dicitur: peribo, si non fecero, si faxo, uapulabo. IX. M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii uerba haec ponit: "Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis compressa nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi." X. In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae illae" "Plauti" inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae. XI. Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; XII. sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et uiginti eius esse solas existimauit. XIII. Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non uidentur et nomini eius addicuntur, ueterum poetarum fuerint et ab eo retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. XIV. Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum uictum ad circumagendas molas, quae "trusatiles" appellantur, operam pistori locasset. XV. Sicuti de Naeuio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes ciuitatis de Graecorum poetarum more dicta in uincula Romae a triumuiris coniectus esset. Vnde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his, quas supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat, diluisset. IV. Quod P. Africano et aliis tunc uiris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit. I. In libris, quos de uita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animaduertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphauerat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque non candida ueste uti neque fuisse cultu solito reorum. II. Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset, mirabamur. III. Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles uiros barbam in eiusmodi aetate rasitauisse, idcircoque plerasque imagines ueterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas uidemus. V. Deliciarum uitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiuiter. I. Plutarchus refert Arcesilaum philosophum uehementi uerbo usum esse de quodam nimis delicato diuite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. II. Nam cum uocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae uoluptatisque plenos uideret : "nihil interest," inquit "quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus". VI. De ui atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur. I. Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problematorum et Plutarchus in octauo symposiacorum dicit. II. "Si super palmae" inquiunt "arboris lignum magna pondera inponas ac tam grauiter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed aduersus pondus resurgit et sursum nititur recuruaturque"; III. "propterea" inquit Plutarchus "in certaminibus palmam signum esse placuit uictoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat." VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; uerbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici uirtutem cum Spartano Leonida aequiperat. I. Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit. II. Id profecto est ad hanc ferme sententiam: III. Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obuiam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. IV. Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. V. Tribunus ad consulem uenit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum. VI. "Censeo," inquit "si rem seruare uis, faciundum, ut quadringentos aliquos milites ad uerrucam illam" - sic enim Cato locum editum asperumque appellat - "ire iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes profecto ubi id uiderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praeuertentur unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur. VII. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. VIII. Alia nisi haec salutis uia nulla est." Consul tribuno respondit consilium quidem istud aeque prouidens sibi uiderier; "sed istos" inquit "milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit, qui ducat?" IX. "Si alium" inquit tribunus "neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do." X. Consul tribuno gratias laudesque agit. XI. Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. XII. Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in exspectando sunt. XIII. Sed ubi apparuit ad eam uerrucam occupandam iter intendere, mittit aduersum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in exercitu uiros habuit strenuissimos. XIV. Romani milites circumueniuntur, circumuenti repugnant; fit proelium diu anceps. XV. Tandem superat multitudo. XVI. Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. XVII. Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit. XVIII. Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, diuinitus in eo proelio usu uenit, non iam nostris, sed ipsius Catonis uerbis subiecimus: XIX. "Dii inmortales tribuno militum fortunam ex uirtute eius dedere. Nam ita euenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen uolnus capiti nullum euenit, eumque inter mortuos defetigatum uolneribus atque, quod sanguen eius defluxerat, cognouere. Eum sustulere, isque conualuit, saepeque postilla operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum seruauit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius uirtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decorauere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parua laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem seruauerat." XX. Hanc Q. Caedici tribuni uirtutem M. Cato tali suo testimonio decorauit. XXI. Claudius autem Quadrigarius annali tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio. VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae. I. Cum Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem desciuisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim uenit ac praemium petiuit et, si de praemio conueniret, promisit regem uenenis necare idque facile esse factu dixit, quoniam filii sui pocula in conuiuio regi ministrarent. II. Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. III. Senatus ad regem legatos misit mandauitque, ut de Timochare nihil proderent, sed monerent, uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. IV. Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis historia scriptum est. V. Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captiuosque omnes, quos tum habuit, uestiuisse et reddidisse. VI. Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, VII. Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: VIII. "Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo uisum, ut te saluum uelimus, ut esset, quem armis uincere possimus. Ad nos uenit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negauimus uelle, neue ob eam rem quicquam commodi exspectaret, et simul uisum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio ciuitates putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caues, iacebis." IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in prouerbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui "spadices" uocantur; deque istius uocabuli ratione. I. Gauius Bassus in commentariis suis, item Iulius Modestus in secundo quaestionum confusarum historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione: II. Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset, tamquam de genere equorum progenitus foret, qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules Diomede occiso e Thracia Argos perduxisset. III. Eum equum fuisse dicunt magnitudine inuisitata, ceruice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato siue fortuna ferunt, ut, quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret. IV. Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumuirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem in Syriam proficiscentem fama istius equi adductum Argos deuertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello ciuili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse. V. Eum Cassium postea satis notum est uictis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse; deinde post Antonium post interitum Cassii parta uictoria equum illum nobilem Cassii requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea uictum atque desertum detestabili exitio interisse. VI. Hinc prouerbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum: "ille homo habet equum Seianum". VII. Eadem sententia est illius quoque ueteris prouerbii, quod ita dictum accepimus: "aurum Tolosanum". Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique exitu perit. VIII. Hunc equum Gauius Bassus uidisse Argis refert haut credibili pulcritudine uigoreque et colore exuberantissimo. IX. Quem colorem nos, sicuti dixi, "poeniceum" dicimus, Graeci partim phoinika, alii spadika appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu auulsus "spadix" dicitur. X. Quod est quaedam septenarii numeri uis et facultas in multis naturae rebus animaduersa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose. I. M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades uel de imaginibus, septenarii numeri, quem Graece hebdomada appellant, uirtutes potestatesque multas uariasque dicit. II. "Is namque numerus" inquit "septentriones maiores minoresque in caelo facit, item uergilias, quas pleiadas Graeci uocant, facit etiam stellas, quas alii "erraticas", P. Nigidius "errones" appellat." III. Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, polous appellari dicit; sed eos in sphaera, quae krikote uocatur, propter breuitatem non inesse. IV. Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. V. Dies deinde illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit. VI. Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus; "nam die duodetricesimo luna", inquit "ex quo uestigio profecta est, eodem redit", auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animaduerti debere dicit, quod quater septenis, id est octo et uiginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos progressus est, numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et uiginti, quot dies sunt curriculi lunaris. VII. Ad homines quoque nascendos uim numeri istius porrigi pertinereque ait: "Nam cum in uterum" inquit "mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius uirile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus" inquit "homo in utero absoluitur." VIII. Illam quoque uim numeri huius obseruatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur. IX. Pericula quoque uitae fortunarumque hominum, quae "climacteras" Chaldaei appellant, grauissimos quosque fieri affirmat septenarios. X. Praeter hoc modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes. XI. Quod esse magis uerum arbitramur, quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo historiarum inuentum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, uastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc quasi iam mundo senescente rerum atque hominum decrementa sunt. XII. Dentes quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis. XIII. Venas etiam in hominibus uel potius arterias medicos musicos dicere ait numero moueri septenario, quod ipsi appellant ten dia tessaron symphonian, quae fit in collatione quaternarii numeri. XIV. Discrimina etiam periculorum in morbis maiore ui fieri putat in diebus, qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, krisimous uideri: primam hebdomadam et secundam et tertiam. XV. Neque non id etiam sumit ad uim facultatesque eius numeri augendas, quod, quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt. XVI. Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: ueluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item ueteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos. XVII. Tum ibi addit se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse. XI. Quibus et quam friuolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. I. Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur. II. Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. III. M. autem Varro in primo de imaginibus, uter prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem uixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. IV. Accius autem in primo didascalico leuibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesiodum natu priorem: V. "quod Homerus," inquit "cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus, non addidit; quam rem procul" inquit "dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum uideret. De Cyclope itidem," inquit "uel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus inuolgatum esset." VI. De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. M. Varro in libro de imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit: VII. capella Homeri candida haec tumulum indicat, quod hac letae mortuo faciunt sacra. XII. Largum atque auidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo uiro, noua et prope absurda uocabuli figura "bibosum" dictum. I. Bibendi auidum P. Nigidius in commentariis grammaticis "bibacem" et "bibosum" dicit. II. "Bibacem" ego ut "edacem" a plerisque aliis dictum lego; "bibosum" dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. III. Non enim simile est ut "uinosus" aut "uitiosus" ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a uocabulis, non a uerbo, inclinata sunt. IV. Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, uerbo hoc ita utitur: non mammosa, non annosa, non bibosa, mon procax. XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est. I. Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum adulescentem uentitare in Academiam Platonemque audire solitum. II. "Atque is" inquit "Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes uideret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum. III. Is Callistratus Athenis orator in republica fuit, quos illi demagogous appellant. IV. Visum est paulum deuertere experirique, an digna auditio tanto properantium studio foret. V. Venit" inquit "atque audit Callistratum nobilem illam ten peri Oropou diken dicentem atque ita motus et demultus et captus est, ut Callistratum iam inde sectari coeperit, Academiam cum Platone reliquerit." XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audiui" aliaque huiuscemodi qui dicat, uitiose dicere; eiusque uitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam ueterem hisce uerbis esse. I. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audiui" uel quid aliud huiuscemodi male ac uitiose dici existumat Varro. II. "Oportet enim" inquit "dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et "dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non "dimidiatum" recepisse dicemus, sed "dimidium". III. At si scyphus" inquit "argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum debeo, non "dimidium", argentum autem, quod in eo scypho inest, IV. "dimidium" meum esse, non "dimidiatum"," disseritque ac diuidit subtilissime, quid "dimidium" "dimidiato" intersit, et Q. Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait: V. sicut si quis ferat uas uini dimidiatum, sicuti pars, quae deest ei uaso, non "dimidiata" dicenda est, sed "dimidia". VI. Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: "dimidiatum" est quasi "dismediatum" et in partis duas pares diuisum, VII. "dimidiatum" ergo nisi ipsum, quod diuisum est, dici haut conuenit; VIII. "dimidium" uero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. IX. Cum igitur partem dimidiam libri legisse uolumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si "dimidiam fabulam" aut "dimidium librum" dicimus, peccamus; totum enim ipsum, quod dimidiatum atque diuisum est, "dimidium" dicis. X. Itaque Lucilius eadem secutus: "uno oculo" inquit "pedibusque duobus dimidiatus ut porcus", et alio loco: quidni? et scruta quidem ut uendat, scrutarius laudat, praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam. XI. Iam in uicesimo manifestius "dimidiam horam" dicere studiose fugit, sed pro "dimidia" "dimidium" ponit in hisce uersibus: tempestate sua atque eodem uno tempore et horae dimidio et tribus confectis dumtaxat eandem ad quartam. XII. Nam cum obuium proximumque esset dicere: "dimidia et tribus confectis", uigilate atque attente uerbum non probum uitauit. XIII. Per quod satis apparet ne "horam" quidem "dimidiam" recte dici, sed uel "dimidiatam horam" uel "dimidiam partem horae". XIV. Propterea Plautus quoque in Bacchidibus "dimidium auri" dicit, non "dimidiatum aurum"; XV. item in Aulularia "dimidium obsoni", non "dimidiatum obsonium", in hoc uersu: ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari; XVI. in Menaechmis autem "dimidiatum diem" non "dimidium", in hoc uersu: dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust. XVII. M. etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: "Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato." XVIII. "Dimidiatum" inquit "digitum", non "dimidium". Nam "digiti" quidem "dimidium", digitum autem ipsum "dimidiatum" dici oportet. XIX. Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: "Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt." XX. Neque quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his uerbis sequius quam dixi usus est. XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et uim magni nouique motus non sustinente. I. Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula. II. Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum praeter spem uicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. III. De Rhodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentis habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem. Eos omnis uidit uincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi cum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis sauiarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflauit. IV. Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem nuntio de morte filii adlato luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non uerus fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus repente filio uiso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est. XVI. Temporis uarietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque ueterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; uerbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes. I. Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiuerunt. Multa opinio est eaque iam pro uero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octauo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominem gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. II. Idque Plautum, ueterem poetam, dicere uidemus in comoedia Cistellaria his uerbis: tum illa, quam compresserat, decumo post mense exacto hic peperit filiam. III. Hoc idem tradit etiam Menander, poeta uetustior, humanarum opinionum uel peritissimus; uersus eius super ea re de fabula Plocio posui: gyne kyei deka menas ...? IV. sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octauum, quem praeterierat Menander. Caecilii uersus hisce sunt: soletne mulier decimo mense parere? - pol nono quoque, etiam septimo atque octauo. V. Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus desciuisse M. Varro uti credamus facit. VI. Nam mense nonnumquam octauo editum esse partum in libro quarto decimo rerum diuinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octauo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat. VII. Sed huius de mense octauo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est peri trophes, ex quo libro uerba haec sunt: Estin de kai ouk estin ta oktamena. VIII. Id tamen obscure atque praecise tamquam aduerse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, uerbis his enarrauit: Estin men phainomena hos zoa meta ten ekptosin; ouk estin de, thneskonta meta tauta; kai estin oun kai ouk estin phantasiai men parautika onta, dynamei de ouketi. IX. Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo neque praeter hos aliis partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse, idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense. X. "Nam "Parca"" inquit "inmutata una littera a partu nominata, item "Nona" et "Decima" a partus tempestiui tempore." XI. Caesellius autem Vindex in lectionibus suis antiquis: "tria" inquit "nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma" "Morta", et uersum hunc Liuii, antiquissimi poetae, ponit ex Odysseiai: quando dies adueniet, quem profata Morta est. Sed homo minime malus Caesellius "Mortam" quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet. XII. Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta in libris legi, hoc quoque usu uenisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemuiri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed diuum Hadrianum causa cognita decreuisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis ueterum philosophorum et medicorum sententiis. XIII. Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, uerba haec: "Si quis mihi filius unus pluresue in decem mensibus gignantur, ii, si erunt onoi lyras, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense kata Aristotelen natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me." XIV. Per hoc uetus prouerbium Varro significat, sicuti uulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: "idem Atti, quod Tetti", ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim. XV. Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet, cur Homerus scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens compressae: chaire gyne philoteti; periplomenou d'eniautou texeis aglaa tekn',epei ouk apopholioi eunai athanaton. XVI. Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii conuenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. XVII. Sed Fauorinus mihi ait periplomenou eniautou non "confecto" esse "anno", sed "adfecto". XVIII. In qua re uerbo usus est non uulgariae significationis. XIX. "Adfecta" enim, sicuti Marcus Cicero et ueterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductaue erant. Hoc uerbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit de prouinciis consularibus. XX. Hippocrates autem in eo libro, de quo supra scripsi, cum et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum uerbis usus est: Ginetai de en toutois kai pleio kai elasso kai holon kai kata meros; ou pollon de kai pleio kai elasso elasso. Quibus uerbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius. XXI. Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum negotio non rei tunc paruae postulante, an octauo mense infans ex utero uiuus editus et statim mortuus ius trium liberorum suppleuisset, cum abortio quibusdam, non partus, uideretur mensis octaui intempestiuitas. XXII. Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoueramus, uisum est non praetereundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis historiae legimus. XXIII. Id autem quia extra fidem esse uideri potest, uerba ipsius Plinii posuimus: "Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei uideretur." XXIV. In eodem libro Plini Secundi uerba haec scripta sunt: "Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortiuum." XVII. Id quoque esse a grauissimis uiris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus. I. Memoriae mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum. II. Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium. III. Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia. IV. Timon amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui sillos inscribitur. V. In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Timonos hi sunt: kai sy, Platon, kai gar se matheteies pothos eschen, pollon d'argyrion oligen ellaxao biblon, enthen aparchomenos timaiographein edidachthes. XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; Quamque habeant uerba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque sententiam dicere licet". I. Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores" appellatos, qui sententiam in senatu non uerbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. II. Quid igitur? cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne uniuersi senatores sententiam pedibus ferebant? III. Atque haec etiam uocabuli istius ratio dicitur, quam Gauius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit. IV. Senatores enim dicit in ueterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam uehi, in quo curru sella esset, super quam considerent, quae ob eam causam "curulis" appellaretur: sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itauisse in curiam; propterea senatores nondum maioribus honoribus "pedarios" nominatos. V. M. autem Varro in satira Menippea, quae Hippokyon inscripta est, equites quosdam dicit "pedarios" appellatos uideturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum ueniebant et sententiae ius habebant. VI. Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas discedebant. VII. Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam uocant, seruandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. VIII. Verba edicti haec sunt: "Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet." IX. Versum quoque Laberii, in quo id uocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae inscriptus est: caput sine lingua pedarii sententia est. X. Hoc uocabulum a plerisque barbare dici animaduertimus; nam pro "pedariis" "pedaneos" appellant. XIX. Qua ratione Gauius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam esse eius uocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque uerbis Fauorinus hanc traditionem eius eluserit. I. Apud cenam Fauorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, seruus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; uelut eo die, quo ego affui, legebatur Gauii Bassi, eruditi uiri, liber de origine uerborum et uocabulorum. II. In quo ita scriptum fuit: ""Parcus" composito uocabulo est dictus quasi "par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur eiusque custodia seruantur et continentur, ita homo tenax paruoque contentus omnia custodita ac recondita habet sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi "pararcus" est nominatus." III. Tum Fauorinus, ubi haec audiuit: "superstitiose" inquit "et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem uocabuli Gauius iste Bassus, quam enarrauit. IV. Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius uideatur, ut accipiamus "parcum" ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque inpendi arceat et prohibeat quasi "pecuniarcus"? V. Quin potius," inquit "quod simplicius ueriusque est, id dicimus? "Parcus" enim neque ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est "parum" et "paruum", denominatus est." µ04 I. Sermo quidam Fauorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus uerbis "penus" a Q. Scaeuola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. I. In uestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum Fauorino philosopho praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia de generibus et casibus uocabulorum disserens cum arduis superciliis uocisque et uultus grauitate composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum. II. Tum aspiciens ad Fauorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset: ""penus" quoque" inquit "uariis generibus dictum et uarie declinatum est. Nam et "hoc penus" et "haec penus" et "huius peni" et "penoris" ueteres dictauerunt; III. "mundum" quoque muliebrem Lucilius in satirarum XVI non uirili genere, ut ceteri, sed neutro appellauit his uerbis: legauit quidam uxori mundum omne penumque. Atqui quid mundum, quid non? quis diuidet istuc?" IV. Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Fauorinus et "amabo," inquit "magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus. V. Quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere "penum" dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus? VI. sed hoc plane indigeo discere, quid sit "penus" et qua fini id uocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in uenalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet uoce appellem." VII. "Quaeris" inquit "rem minime obscuram. Quis adeo ignorat "penum" esse uinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?" VIII. "Etiamne" inquit Fauorinus "milium et panicum et glans et hordeum "penus" est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi"; IX. cumque ille reticens haereret, "nolo" inquit "hoc iam labores, an ista, quae dixi, "penus" appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire genere proposito et differentiis adpositis, quid sit "penus"?" "Quod" inquit "genus et quas differentias dicas, non hercle intellego." X. "Rem" inquit Fauorinus "plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem peruolgatum est definitionem omnem ex genere et differentia consistere. XI. Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia." XII. Ac deinde ita exorsus est: "Si" inquit "ego te nunc rogem, ut mihi dicas et quasi circumscribas uerbis, cuiusmodi "homo" sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non, quid homo sit, dicere. Sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal mortale rationis et scientiae capiens uel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit "penus", dicas, non ut aliquid ex penu nomines." XIII. Tum ille ostentator uoce iam molli atque demissa: "philosophias" inquit "ego non didici neque discere adpetiui et, si ignoro, an hordeum ex "penu" sit aut quibus uerbis "penus" definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio." XIV. "Scire," inquit ridens iam Fauorinus "quid "penus" sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. XV. Meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, "penum struere" uel "longam" uel "longo ordine"; utrumque enim profecto scis legi solitum. XVI. Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem ueteres iuris magistri, qui "sapientes" appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit "penus". XVII. Nam Quintum Scaeuolam ad demonstrandam penum his uerbis usum audio: ""Penus" est", inquit "quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eos aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est. ..., ut Mucius ait, "penus" uideri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, "penus" non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, "penus" dicta est." XVIII. Haec ego," inquit "cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam ciuibus Romanis Latine loquentibus rem non suo uocabulo demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine appellare." XIX. Sic Fauorinus sermones id genus communes a rebus paruis et frigidis abducebat ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque. XX. Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putaui Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum. XXI. Masurius autem Sabinus in iuris ciuilis secundo etiam, quod iumentorum causa apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. XXII. Ligna quoque et uirgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait uideri esse in penu. XXIII. Ex his autem, quae promercalia et usaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat, quae satis sint usu annuo. II. Morbus et uitium quid differat; et quam uim habeant uocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diuersaeque super ea re sententiae. I. In edicto aedilium curulium, qua parte de mancipiis uendundis cautum est, scriptum sic fuit: "Titulus seruorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit, quid morbi uitiiue cuique sit, quis fugitiuus erroue sit noxaue solutus non sit." II. Propterea quaesierunt iureconsulti ueteres, quod "mancipium morbosum" quodue "uitiosum" recte diceretur quantumque "morbus" a "uitio" differret. III. Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem refert, quid esset "morbus", hisce uerbis definisse: "Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem." IV. Sed "morbum" alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis "morbum" esse, ueluti sit pthisis aut febris, partis autem, ueluti sit caecitas aut pedis debilitas. V. "Balbus autem" inquit "et atypus uitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro uitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam uitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui uitiosus est non morbosus esse. Quamobrem, cum de homine morboso agetur, aeque" inquit "ita dicetur: "quanto ob id uitium minoris erit"." VI. De eunucho quidem quaesitum est, an contra edictum aedilium uideretur uenundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse. VII. Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum; VIII. sues etiam feminae si sterilae essent et uenum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse. IX. De sterila autem muliere, si natiua sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. X. Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si ualitudo eius offendisset exque ea uitium factum esset, ut concipere fetus non posset, tum sanam non uideri et esse in causa redhibitionis. XI. De myope quoque, qui "luscitiosus" Latine appellatur, dissensum est; alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id uitium morbo contractum esset. XII. Eum uero, cui dens deesset, Seruius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negauit: "nam et magna" inquit "pars dente aliquo carent, neque eo magis plerique homines morbosi sunt, et absurdum admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur." XIII. Non praetereundum est id quoque in libris ueterum iurisperitorum scriptum esse "morbum" et "uitium" distare, quod "uitium" perpetuum, "morbus" cum accessu decessuque sit. XIV. Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est contra Labeonis, quam supra dixi, sententiam. XV. Verba Masuri Sabini apposui ex libro iuris ciuilis secundo: "Furiosus mutusue cuiue quod membrum lacerum laesumue est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus uidet tam sanus est quam qui tardius currit." III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Caruilianum diuortium; atque inibi, quid sit proprie "paelex", quaeque eius uocabuli ratio sit. I. Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur nullis etiamtunc matrimoniis diuertentibus. II. Seruius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse uisas scripsit, cum Spurius Caruilius, cui Ruga cognomentum fuit, uir nobilis, diuortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis uitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo uicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atque is Caruilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praeuertisse, quod iurare a censoribus coactus erat uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum. III. "Paelicem" autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: "Paelex aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito." "Paelex" autem quasi pallax, id est quasi pallakis. Vt pleraque alia, ita hoc quoque uocabulum de Graeco flexum est. IV. Quid Seruius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more ueterum sponsaliorum. I. Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque iure solita fieri scripsit Seruius Sulpicius in libro, quem scripsit de dotibus: II. "Qui uxorem" inquit "ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium datum ... iri; qui ducturus erat, itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur "sponsalia". Tunc, quae promissa erat, "sponsa" appellabatur, qui spoponderat ducturum, "sponsus". Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobrem data acceptaue non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae uidebatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum, qui spoponderat, ei qui stipulatus erat, condemnabat." III. Hoc ius sponsaliorum obseruatum dicit Seruius ad id tempus, quo ciuitas uniuerso Latio lege Iulia data est. IV. Haec eadem Neratius scripsit in libro quem de nuptiis composuit. V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem uersus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium consultori pessimum est". I. Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi uiri, de caelo tacta est. II. Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis religionibus procurare atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, III. quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret. IV. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque eam statuam, proinde ut uerae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene et prospere populo Romano cessit. V. Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animaduersum uindicatumque fuerat, uersus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur: malum consilium consultori pessimum est. VI. Ea historia de aruspicibus ac de uersu isto senario scripta est in annalibus maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo rerum memoria dignarum. VII. Videtur autem uersus hic de Graeco illo Hesiodi uersu expressus: he de kake boule toi bouleusanti kakiste. VI. Verba ueteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae mouissent; atque ibi enarratum, quid sint "hostiae succidaneae", quid item "porca praecidanea"; et quod Capito Ateius ferias quasdam "praecidaneas" appellauit. I. Vt terram mouisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in ueteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias mouisse. II. Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: "Quod C. Iulius L. filius pontifex nuntiauit in sacrario in regia hastas Martias mouisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Ioui et Marti procuraret et ceteris dis, quibus uideretur, lactantibus. Ibus uti procurasset, satis habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret." III. Quod "succidaneas" hostias senatus appellauit, quaeri solet, quid uerbum id significet. In Plauti quoque comoedia, quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso uerbo requiri audio in his uersibus: IV. men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? V. "Succidaneae" autem "hostiae" dicuntur "ae" littera per morem compositi uocabuli in "i" litteram mutata quasi "succaedaneae", appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; VI. quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, "succidaneae" nominatae "i" littera scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac uoce barbare corripere. VII. Eadem autem ratione uerbi "praecidaneae" quoque hostiae dicuntur, quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur. VIII. "Porca" etiam "praecidanea" appellata, quam piaculi gratia ante fruges nouas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgauerant aut aliter eam rem, quam oportuerat, procurauerant. IX. Sed porcam et hostias quasdam "praecidaneas", sicuti dixi, appellari uolgo notum est, ferias "praecidaneas" dici id, opinor, a uolgo remotum est. X. Propterea uerba Atei Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio iure composuit, scripsi: "Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decreuit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent." VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. I. Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit. II. Is "Hannibalem" et "Hasdrubalem" et "Hamilcarem" ita pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios ueteres eo modo pronuntiasse affirmat, III. solius tamen Ennii uersum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur. IV. Eum uersum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. Versus Ennii, quem dixit, ita est: V. quaque propter Hannibalis copias considerat. VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine auaro dixerit, quem cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curauit. I. Fabricius Luscinus magna gloria uir magnisque rebus gestis fuit. II. P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et auaritia acri erat. III. Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit. IV. Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus deferretur. V. Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem auarum, cui esset inimicissimus, VI. creari consulem uellet, "malo," inquit "ciuis me compilet, quam hostis uendat". VII. Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum censor Fabricius senatu mouit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet. VIII. Id autem, quod supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino gratias agenti, quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo de oratore. IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae diuerticula significatio istius uocabuli flexa sit; et uerba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. I. Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo commentariorum grammaticorum uersum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum: religentem esse oportet, religiosus ne fuas, cuius autem id carmen sit, non scribit. II. Atque in eodem loco Nigidius: "Hoc" inquit "inclinamentum semper huiuscemodi uerborum, ut "uinosus", "mulierosus", "religiosus", significat copiam quandam inmodicam rei, super qua dicitur. Quocirca "religiosus" is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligauerat, eaque res uitio assignabatur." III. Sed praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diuerticulo significationis "religiosus" pro casto atque obseruanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus. IV. Simili autem modo illa quoque uocabula ab eadem profecta origine diuersum significare uidentur: "religiosi dies" et "religiosa delubra". V. "Religiosi" enim "dies" dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res diuinas facere et rem quampiam nouam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum praue et perperam "nefastos" appellat. VI. Itaque M. Cicero in libro epistularum nono ad Atticum "maiores" inquit "nostri funestiorem diem esse uoluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in uolgus ignotus". VII. Idem tamen M. Tullius in oratione de accusatore constituendo "religiosa delubra" dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis uenerationisque plena. VIII. Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit: ""religiosum"" inquit "est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est; uerbum a "relinquendo" dictum, tamquam "caerimoniae" a "carendo"." IX. Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra, quae non uolgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reuerenda et reformidanda sunt magis quam inuolganda: X. sed dies "religiosi" dicti, [XI.] quos ex contraria causa propter ominis diritatem relinquimus. XII. Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, ut "uinosus", "mulierosus", "morosus", "uerbosus", "famosus", cur "ingeniosus" et "formosus" et "officiosus", quae pariter ab ingenio et forma et officio inclinata sunt, cur etiam "disciplinosus", "consiliosus", "uictoriosus", quae M. Cato ita figurauit, cur item "facundiosa", quod Sempronius Asellio XIII rerum gestarum ita scripsit: "facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent", cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius? XIII. Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque uarii, et uerba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et inuidiosast, neque laudabilia neque utilia sunt; XIV. ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et uictoria et facundia sicut ipsae uirtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt. X. Quid obseruatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis. I. Ante legem, quae nunc de senatu habendo obseruatur, ordo rogandi sententias uarius fuit. II. Alias primus rogabatur, qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias, qui designati consules erant; III. quidam e consulibus studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is uisum erat, honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant. IV. Obseruatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret. V. C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat Pompeium rogare. VI. Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert itaque se ex patrono suo audisse scribit. VII. Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio senatorio composuit, scriptum reliquit. VIII. In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: "C." inquit "Caesar consul M. Catonem sententiam rogauit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica uidebatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid uellet aliae rei et quoad uellet. Caesar consul uiatorem uocauit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac" inquit "inuidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit." XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandauit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. I. Opinio uetus falsa occupauit et conualuit Pythagoram philosophum non esitauisse ex animalibus item abstinuisse fabulo, quem Graeci kyamon appellant. II. Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit: kai kyamon apo cheiras echein aniontos edestou kago, Pythagoras hos ekeleue, lego. III. Ex eadem item opinione M. Cicero in libro de diuinatione primo haec uerba posuit: "Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba uescerentur, quae res habet inflationem magnam tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam." IV. Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, uir litterarum ueterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro, quem de Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim aluum et leuigaret. V. Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Pythagoras de ton osprion malista ton kyamon edokimasen; leiantikon te gar einai kai diachoretikon; dio kai malista kechretai autoi. VI. Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus uictitasse idem Aristoxenus refert. VII. Quem rem uidetur cognouisse e Xenophilo Pythagorico, familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae ... VIII. Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Pythagorizousa inscribitur, docet. IX. Videtur autem de kyamoi non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, uersus hic inuenitur: deiloi, pandeiloi, kyamon apo cheiras echesthai. X. Opinati enim sunt plerique kyamous legumentum dici, ut a uulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, kyamous hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice kyamous appellatos, quod sint aitioi tou kyein et geniturae humanae uim praebeant; idcircoque Empedoclen uersu isto non a fabulo edendo, sed a rei ueneriae proluuio uoluisse homines deducere. XI. Plutarchus quoque, homo in disciplinis graui auctoritate, in primo librorum, quos de Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam. XII. Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi: Aristoteles de metras kai kardias kai akalephes kai toiouton tinon allon apechesthai phesin tous Pythagorikous, chresthai de tois allois. XIII. Akalephe autem est animal marinum, quod "urtica" appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos Plutarchus in Symposiacis dicit. XIV. Pythagoram uero ipsum sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his, quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerat Alco. XII. Notae et animaduersiones censoriae in ueteribus monumentis repertae memoria dignae. I. Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque arauerat neque purgauerat, siue quis arborem suam uineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium, censoresque aerarium faciebant. II. Item, quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum uisus erat, "inpolitiae" notabatur; id uerbum significat, quasi tu dicas "incuriae". III. Cuius rei utriusque auctoritates sunt, et M. Cato id saepenumero adtestatus est. XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. I. Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, II. minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inueni. III. Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur ..., in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. IV. Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea uitiis quoque aut medellis animorum et corporum. XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; uerbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia prouocatum est. I. Cum librum IX Atei Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum uisum est grauitatis antiquae plenum. II. Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est : Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit. III. Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, uulnusque ex eo lapide ostendebat. IV. Manilia ad tribunos plebi prouocauit. V. Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas uenisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum ui inrumperet, lapidibus depulsum. VI. Tribuni decreuerunt aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum uenire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret, intercesserunt. XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. I. Elegantia orationis Sallustii uerborumque fingendi et nouandi studium cum multa prorsus inuidia fuit, multique non mediocri ingenio uiri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne uellicant. Nonnulla tamen uideri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat eam speciem quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt: II. "Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum uidetur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique, quae delicta reprehenderis, maliuolentia et inuidia dicta putant. Vbi de magna uirtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra, ueluti ficta, pro falsis ducit." III. "Proposuit" inquiunt "dicturum causas, quamobrem uideatur esse arduum res gestas scribere; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, sed querellas dicit. IV. Non enim causa uideri debet, cur historiae opus arduum sit, quod hi, qui legunt, aut inique interpretantur quae scripta sunt, aut uera esse non credunt." V. Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam rem dicendam aiunt quam "arduam"; quia, quod est arduum, sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus. VI. Haec illi maliuoli reprehensores dicunt. Sed "arduum" Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, quod Graeci chalepon appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum uerborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret. XVI. De uocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis ueterum relata. I. M. Varronem et P. Nigidium, uiros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam "senatuis" et "domuis" et "fluctuis", qui est patrius casus ab eo, quod est "senatus", "domus", "fluctus"; huic "senatui", "domui", "fluctui" ceteraque is consimilia pariter dixisse. II. Terentii quoque comici uersus in libris ueteribus itidem scriptus est: eius anuis causa, opinor, quae est emortua. III. Hanc eorum auctoritatem quidam e ueteribus grammaticis ratione etiam firmare uoluerunt, quod omnis datiuus singularis "i" littera finitus, si non similis est genetiui singularis, "s" littera addita genetiuum singularem facit, ut "patri patris", "duci ducis", "caedi caedis". IV. "Cum igitur" inquiunt "in casu dandi "huic senatui" dicamus, genetiuus ex eo singularis "senatuis" est, non "senatus"." V. Set non omnes concedunt in casu datiuo "senatui" magis dicendum quam "senatu". VI. Sicuti Lucilius in eodem casu "uictu" et "anu" dicit, non "uictui" nec "anui", in hisce uersibus: quod sumptum atque epulas uictu praeponis honesto et alio in loco: "anu noceo" inquit. VII. Vergilius quoque in casu dandi "aspectu" dicit, non "aspectui": teque aspectu ne subtrahe nostro et in georgicis: quod nec concubitu indulgent. VIII. C. etiam Caesar, grauis auctor linguae Latinae, in Anticatone: "unius" inquit "arrogantiae, superbiae dominatuque." Item in Dolabellam actionis I. lib. I.: "Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu." IX. In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine "i" littera dicenda censet. XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae uerbis intendi atque produci barbare et inscite uidentur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. I. Lucilii ex XI. uersus sunt: Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus lustrum illo censore malum infelixque fuisse. "Obiciebat" "o" littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt, ut ratio numeri salua sit. II. Idem infra: conicere in uersus dictum praeconis uolebam Grani. In hac quoque primi uerbi praepositione "o" ob eandem causam producunt. III. Item XV: subicit huic humilem et suffercitus posteriorem, "subicit" "u" littera longa legunt, quia primam syllabam breuem esse in uersu heroico non conuenit. IV. Item apud Plautum in Epidico "con" syllabam productam pronuntiant: age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice. V. Apud Vergilium quoque "subicit" uerbum produci a plerisque audio: etiam Parnasia laurus parua sub ingenti matris se subicit umbra. VI. Sed neque "ob" neque "sub" praepositio producendi habet naturam, neque item "con", nisi cum eae litterae secuntur, quae in uerbis "constituit" et "confecit" secundum eam primae sunt, uel cum eliditur ex ea "n" littera, sicut Sallustius: "faenoribus" inquit "copertus." VII. In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his uerbis per duo "i", non per unum scribenda est. VIII. Nam uerbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est "icio", sed "iacio", et praeteritum non "icit" facit, sed "iecit". Id ubi compositum est, "a" littera in "i" mutatur, sicuti fit in uerbis "insilio" et "incipio", atque ita uim consonantis capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam breuem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in uersu et ratio in pronuntiatu manet. IX. Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, quod apud Vergilium in sexto positum inuenimus: eripe me his, inuicte, malis aut tu mihi terram inice, sic esse "iniice", ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque uerbo "in" praepositionem metri gratia protendat. X. Quaerimus igitur, in "obicibus" "o" littera qua ratione intendatur, cum id uocabulum factum sit a uerbo "obiicio" et nequaquam simile sit, quod a uerbo "moueo" "motus" "o" littera longa dicitur. XI. Equidem memini Sulpicium Apollinarem, uirum praestanti litterarum scientia, "obices" et "obicibus" "o" littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere: qua ui maria alta tumescant obicibus ruptis; XII. sed ita, ut diximus, "i" litteram, quae in hoc uocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat. XIII. Congruens igitur est, ut "subices" etiam, quod proinde ut "obices" compositum est, "u" littera breui dici oporteat. XIV. Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, "subices" pro aere alto ponit, qui caelo subiectus est, in his uersibus: per ego deum sublimas subices humidas, unde oritur imber sonitu saeuo et spiritu; plerosque omnes tamen legere audias "u" littera producta. XV. Id ipsum autem uerbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione, quam de consulatu suo habuit: "ita nos" inquit "fert uentus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum." Et Pacuuius item in Chryse: Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit. XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. I. Scipio Africanus antiquior quanta uirtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. II. Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exsuperantiae ingentis: III. Cum M. Naeuius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali uiro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas uitae suae atque gloria postulabat: "memoria," inquit "Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio uestro inimicissimum magno proelio uici in terra Africa pacemque et uictoriam uobis peperi inspectabilem. Non igitur simus aduersum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Ioui optimo maximo gratulatum." IV. Id cum dixisset, auertit et ire in Capitolium coepit. V. Tum contio uniuersa, quae ad sententiam de Scipione ferendam conuenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. VI. Fertur etiam oratio, quae uidetur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non ueram, non eunt infitias, quin haec quidem uerba fuerint, quae dixi, Scipionis. VII. Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; VIII. fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea prouincia legatus. IX. Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; X. illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. XI. "Sed enim id iam non faciam" inquit "nec me ipse afficiam contumelia eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit aegre passus, XII. quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur. XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando uictu puerorum inpubium. I. Pueros inpubes conpertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad ueterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere. II. Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in logistorico scripsit, qui inscriptus est Catus aut de liberis educandis. XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiuiter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus. I. Inter censorum seueritates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae. II. Vnum est huiuscemodi: Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; III. uerba erant ita concepta: "Vt tu ex animi tui sententia uxorem habes?" Qui iurabat, cauillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit. IV. Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum ita, uti mos erat, censor dixisset "ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?", V. "habeo equidem" inquit "uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia." VI. Tum censor eum, quod intempestiue lasciuisset, in aerarios rettulit causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit. VII. Altera seueritas eiusdem sectae disciplinaeque est. VIII. Deliberatum est de nota eius, qui ad censores ab amico aduocatus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitauit atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset uagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. IX. Sed cum ille deiurasset inuitissimum sese ac repugnantem oscitatione uictum tenerique eo uitio, quod "oscedo" appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est. X. Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione, quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur. XI. Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali seuere factum: "Censores" inquit "Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum uiderunt et "cur" inquiunt "ita est, ut tu sis quam equus curatior?" "Quoniam" inquit "ego me curo, equum Statius nihili seruos." Visum est parum esse reuerens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est." XII. "Statius" autem seruile nomen fuit. Plerique apud ueteres serui eo nomine fuerunt. XIII. Caecilius quoque ille comoediarum poeta inclutus seruus fuit et propterea nomen habuit "Statius". Sed postea uersum est quasi in cognomentum, appellatusque est "Caecilius Statius". µ05 I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobauitque laudari philosophum disserentem a uociferantibus et in laudando gestientibus. I. ... Musonium philosophum solitum accepimus. "Cum philosophus" inquit "hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudue quid disciplinarum disserit, tum, qui audiunt, si de summo et soluto pectore obuias uulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si uocum eius festiuitatibus, si modulis uerborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis mouentur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere. II. Animus" inquit "audientis philosophum, dum, quae dicuntur, utilia ac salubria sunt et errorum atque uitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. III. Quisquis ille est, qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur, IV. uarios adeo uultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium aut sincerarum aut aegrarum philosophi pertractatio." V. Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem, quae maxima est, non uerba parere, sed silentium. VI. "Idcirco" inquit "poetarum sapientissimus auditores illos Vlixi labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultare nec strepere nec uociferari facit, sed consiluisse uniuersos dicit quasi attonitos et obstupidos delenimentis aurium ad origines usque uocis permanantibus: hos phato; toi d'ara pantes aken egenonto siopei, kelethmoi d'eschonto kata megara skioenta. II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. I. Equus Alexandri regis et capite et nomine "Bucephalas" fuit. II. Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. III. Super hoc equo dignum memoria uisum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. IV. Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi prouidens inmisisset coniectisque undique in Alexandrum telis uulneribus altis in ceruice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem uiuacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani solacio animam exspirauit. V. Tum rex Alexander parta eius belli uictoria oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores "Bucephalon" appellauit. III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi. I. Protagoram, uirum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt uictus quaerendi gratia in mercedem missum uecturasque onerum corpore suo factitauisse, II. quod genus Graeci achthophorous uocant, Latine "baiulos" appellamus. III. Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo breui circumdatos portabat. IV. Tum forte Democritus, ciuitatis eiusdem ciuis, homo ante alios uirtutis et philosophiae gratia uenerandus, cum egrederetur extra urbem, uidet eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque, ut paululum adquiescat. V. Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus aceruum illum et quasi orbem caudicum breui uinculo comprehensum ratione quadam quasi geometrica librari continerique animaduertit, interrogauit, quis id lignum ita composuisset, et, cum ille a se compositum dixisset, desiderauit, uti solueret ac denuo in modum eundem collocaret. VI. At postquam ille soluit ac similiter composuit, tum Democritus animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus: "mi adulescens," inquit "cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque, quae facere mecum possis", abduxitque eum statim secumque habuit et sumptum ministrauit et philosophias docuit et esse eum fecit, quantus postea fuit. VII. Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cuma discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere, quanam uerborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: ton hetto logon kreitto poiein. IV. De uerbo "duouicesimo", quod uolgo incognitum, set a uiris doctis multifariam in libris scriptum est. I. Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, uir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae uetustatis libri, quos uenditor sine mendis esse contendebat. II. Grammaticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quoduis pignus uocabat, si in una uspiam littera delictum esset. III. Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: "Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est duouicesimo anno, postquam Romam Galli ceperunt." IV. "Non" inquit ""duouicesimo", sed "duoetuicesimo" scribi oportuit. V. Quid enim est "duouicesimo?"" ... hic ita scripsit: "Mortuus est anno duouicesimo; rex fuit annos XXI ..." V. Cuiusmodi ioco incauillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. I. In libris ueterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cauillatum esse. II. Ea cauillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo Romano facturus comparauerat, conuertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; III. inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. IV. Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et "putasne" inquit "conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?" V. Tum Poenus eludens ignauiam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: "Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi auarissimi sunt." VI. Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: VII. rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiuerat, respondit Hannibal de praeda. VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae ciuica, quae muralis, quae castrensis, quae naualis, quae oualis, quae oleaginea. I. Militares coronae multae, uariae sunt. II. Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: "triumphalem, obsidionalem, ciuicam, muralem, castrensem, naualem"; III. est ea quoque corona, IV. quae "oualis" dicitur, est item postrema "oleaginea", qua uti solent, qui in proelio non fuerunt, sed triumphum procurant. V. "Triumphales" coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. VI. Id uulgo dicitur "aurum coronarium". VII. Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae. VIII. "Obsidionalis" est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui liberauit. IX. Ea corona graminea est, obseruarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur. X. Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset. XI. "Ciuica" corona appellatur, quam ciuis ciui, a quo in proelio seruatus est, testem uitae salutisque perceptae dat. XII. Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus uictusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii: "aduehuntur" inquit "cum ilignea corona et chlamyde: di uestram fidem!" XIII. Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium ciuicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui ciuem seruauerat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius ciuicae coronae negat concessum. XIV. Tiberium tamen Caesarem consultum, an ciuicam coronam capere posset, qui ciuem in proelio seruasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque ciuica dignum uideri, quod appareret e tam iniquo loco ciuem ab eo seruatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiuerit. XV. Hac corona ciuica L. Gellius, uir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta uindicataque. XVI. "Muralis" est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum subiit inque oppidum hostium per uim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. XVII. "Castrensis" est corona, qua donat imperator eum, qui primus hostium castra pugnans introiuit; ea corona insigne ualli habet. XVIII. "Naualis" est, qua donari solet, maritimo proelio qui primus in hostium nauem ui armatus transiluit; ea quasi nauium rostris insignita est. XIX. Et "muralis" autem et "castrensis" et "naualis" fieri ex auro solent. XX. "Oualis" corona murtea est; XXI. ea utebantur imperatores, qui ouantes urbem introibant. Ouandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut seruorum piratarumque, aut deditione repente facta inpuluerea, ut dici solet, incruentaque uictoria obuenit. XXII. Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. XXIII. Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitiuorum confecto ouans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curauit, ut lauro, non murto, coronaretur. XXIV. Marcus Cato obicit M. Fuluio Nobiliori, quod milites per ambitum coronis de leuissimis causis donasset. XXV. De qua re uerba ipsa apposui Catonis. "Iam principio quis uidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?" XXVI. Fuluius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donauerat milites, quia uallum curauerant, aut qui puteum strenue foderant. XXVII. Praetereundum non est, quod ad ouationes attinet, super quo dissensisse ueteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt, qui ouaret, introire solitum equo uehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ouantes dicit sequentibus eos non militibus, sed uniuerso senatu. VII. "Personae" uocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse uocis eius originem dixerit Gauius Bassus. I. Lepide mi hercules et scite Gauius Bassus in libris, quos de origine uocabulorum composuit, unde appellata "persona" sit, interpretatur; a personando enim id uocabulum factum esse coniectat. II. Nam "caput" inquit "et os coperimento personae tectum undique unaque tantum uocis emittendae uia peruium, quoniam non uaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque uocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare uocem facit, ob eam causam "persona" dicta est "o" littera propter uocabuli formam productiore." VIII. Defensus erroe a Vergilii uersibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etimologiai uocis eius. I. Ipse Quirinali lituo paruaque sedebat subcinctus trabea laeuaque ancile gerebat. In his uersibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animaduerterit deesse aliquid hisce uerbis: ipse Quirinali lituo. II. "Nam si nihil" inquit "deesse animaduerterimus, uidetur ita dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est" inquit "absurdissimum; quippe cum lituus sit uirga breuis in parte, qua robustior est, incurua, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo" uideri potest?" III. Immo ipse Hyginus parum animaduertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. IV. Veluti cum dicitur "M. Cicero homo magna eloquentia" et "Q. Roscius histrio summa uenustate", non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. V. Vt Vergilius alio in loco: uictorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi: in medium geminos inmani pondere caestus proiecit ac similiter: domus sanie dapibusque cruentis, intus opaca, ingens. VI. Sic igitur id quoque uideri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat", sicuti dicimus: "statua grandi capite erat". VII. Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. VIII. Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animaduertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; IX. utrumque enim pari forma et pariter incuruum est. X. Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico uerbo: linxe bios, necesse est ita accipi, ut uirga auguralis a tubae similitudine lituus uocetur. XI. Vtitur autem uocabulo isto Vergilius et pro tuba: et lituo pugnas insignis obibat et hasta. IX. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. I. Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adoleuisset, item nihil fari quibat. II. Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius bello magno uictum et urbe, in qua erat, capta hostis gladio educto regem esse ignorans inuaderet, diduxit adulescens os clamare nitens eoque nisu atque impetu spiritus uitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. III. Tum et hostis gladium reduxit, et rex uita donatus est, et adulescens loqui prorsum deinceps incepit. IV. Herodotus in historiis huius memoriae scriptor est, eiusque uerba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: Anthrope, me kteine Kroison. V. Sed et quispiam Samius athleta, - nomen illi fuit Echeklous - cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse. VI. Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et aduersarios non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animaduertisset, repente in eum, qui id faciebat, uidere sese, quid faceret, magnum inclamauit. Atque is oris uinculo solutus per omne inde uitae tempus non turbide neque adhaese locutus est. X. De argumentis, quae Graece antistrephonta appellantur, a nobis "reciproca" dici possunt. I. Inter uitia argumentorum longe maximum esse uitium uidetur, quae antistrephonta Graeci dicunt. II. Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde "reciproca" appellauerunt. III. Id autem uitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra conuertique in eum potest, a quo dictum est, et utrimque pariter ualet; quale est peruolgatum illud, quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt aduersus Euathlum, discipulum suum. IV. Lis namque inter eos et controuersia super pacta mercede haec fuit. V. Euathlus, adulescens diues, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit. VI. Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiuerat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim, priusquam disceret, pepigitque, ut relicum dimidium daret, quo primo die causam apud iudices orasset et uicisset. VII. Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promouisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id uideretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum: VIII. petere institit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur. IX. Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia uenissent, tum Protagoras sic exorsus est: "Disce," inquit "stultissime adulescens, utroque id modo fore, uti reddas, quod peto, siue contra te pronuntiatum erit siue pro te. X. Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia tia debebitur, quia ego uicero; sin uero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu uiceris." XI. Ad ea respondit Euathlus: "Potui" inquit "huic tuae tam ancipiti captioni isse obuiam, si uerba non ipse facerem atque alio patrono uterer. XII. Sed maius mihi in ista uictoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto uinco. XIII. Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore, uti non reddam, quod petis, siue contra me pronuntiatum fuerit siue pro me. XIV. Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego uicero; sin contra me pronuntiauerint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non uicero." XV. Tum iudices dubiosum hoc inexplicabileque esse, quod utrimque dicebatur, rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt. XVI. Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis uersute excogitatae frustratus fuit. XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse uideri antistrephein. I. Existimant quidam etiam illud Biantis, uiri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud, de quo dixi modo, antistrephon. II. Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere, an uitam uiuere caelibem: etoi, inquit kalen axeis e aischran; kai ei kalen, hexeis koinen, ei de aischran, hexeis poinen; hekateron de ou lepteon; ou gameteon ara. III. Sic autem hoc rursum conuertunt: Ei men kalen axo, ouch hexo poinen; ei de aischran, ouch exo koinen; gameteon ara. IV. Sed minime hoc esse uidetur antistrephon, quoniam ex altero latere conuersum frigidius est infirmiusque. V. Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei, qui duxerit. VI. Qui conuertit autem, non ab eo se defendit incommodo, quod adest, sed carere se altero dicit, quod non adest. VII. Satis est autem tuendae sententiae, quam Bias dixit, quod eum, qui duxit uxorem, pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut koinen habeat aut poinen. VIII. Sed Fauorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius, quo Bias usus est, cuius prima protasis est: etoi kalen axeis e aischran, non ratum id neque iustum diiunctiuum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus, quae diiunguntur, uerum esse, quod in proloquio diiuiictiuo necessarium est. IX. Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae uidentur. X. "Est autem" inquit "tertium quoque inter duo ista, quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit. XI. Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio uacat; XII. qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti uocabulo "stata" dicitur, quae neque koine futura sit neque poine." XIII. Quam formam modicam et modestam Fauorinus non mi hercule inscite appellabat "uxoriam". XIV. Ennius autem in ista, quam dixit, tragoedia eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse, quae stata forma forent. XII. De nominibus deorum populi Romani Diouis et Vediouis. I. In antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animaduertimus: "Diouis" et "Vediouis"; II. est autem etiam aedes Vediouis Romae inter arcem et Capitolium. III. Eorum nominum rationem esse hanc comperi: IV. "Iouem" Latini ueteres a "iuuando" appellauere eundemque alio uocabulo iuncto "patrem" dixerunt. V. Nam quod est elisis aut inmutatis quibusdam litteris "Iupiter", id plenum atque integrum est "Iouispater". Sic et "Neptunuspater" coniuncte dictus est et "Saturnuspater" et "Ianuspater" et "Marspater" - hoc enim est "Marspiter" - itemque Iouis "Diespiter" appellatus, id est diei et lucis pater. VI. Idcircoque simili nomine Iouis "Diouis" dictus est et "Lucetius", quod nos die et luce quasi uita ipsa afficeret et iuuaret. VII. "Lucetium" autem Iouem Cn. Naeuius in libris belli Poenici appellat. VIII. Cum Iouem igitur et Diouem a iuuando nominassent, eum contra deum, qui non iuuandi potestatem, sed uim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant -, "Vediouem" appellauerunt dempta atque detracta iuuandi facultate. IX. "Ve" enim particula, quae in aliis atque aliis uocabulis uaria, tum per has duas litteras, tum "a" littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diuersum capit. X. Nam et augendae rei et minuendae ualet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit, ut quaedam uocabula, quibus particula ista praeponitur, ambigua sint et utroqueuersum dicantur, ueluti "uescum", "uehemens" et "uegrande", de quibus alio in loco uberiore tractatu facto admonuimus; "uesani" autem et "uecordes" ex una tantum parte dicti, quae priuatiua est, quam Graeci kata steresin dicunt. XI. Simulacrum igitur dei Vediouis, quod est in aede, de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt uidelicet partae ad nocendum. XII. Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano capra, eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat. XIII. Propterea Vergilium quoque aiunt multae antiquitatis hominem sine ostentationis odio peritum numina laeua in georgicis deprecari significantem uim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuuando potentem. Versus Vergilii sunt: in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem numina laeua sinunt auditque uocatus Apollo. XIV. In istis autem diis, quos placari oportet, uti mala a nobis uel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus. XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani obseruato. I. Seniorum hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque ueterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit praesente et audiente me de gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur, quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non consentiebatur. II. Conueniebat autem facile constabatque ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque. III. Huius moris obseruationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus. IV. M. Cato in oratione, quam dixit apud censores in Lentulum, ita scripsit: "Quod maiores sanctius habuere defendi pupillos quam clientem non fallere. Aduersus cognatos pro cliente testatur, testimonium aduersus clientem nemo dicit. Patrem primum, postea patronum proximum nomen habuere." V. Masurius autem Sabinus in libro iuris ciuilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: "In officiis apud maiores ita obseruatum est: primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Aequa causa feminae uiris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam aduersus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti in eadem causa pupillo aderant." VI. Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam pro Bithynis dixit, hoc principio usus est: "Vel pro hospitio regis Nicomedis uel pro horum necessitate, quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet, quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus." XIV. Quod Apion, doctus homo, qui "Plistonices" appellatus est, uidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia hominis et leonis. I. Apion, qui "Plistonices" appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque uaria scientia fuit. II. Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme, quae mirifica in Aegypto uisuntur audiunturque, historia comprehenditur. III. Sed in his, quae uel audisse uel legisse sese dicit, fortassean uitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui uenditator -; IV. hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma uidisse oculis suis confirmat. V. "In circo maximo" inquit "uenationis amplissimae pugna populo dabatur. VI. Eius rei, Romae cum forte essem, spectator" inquit "fui. VII. Multae ibi saeuientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque inuisitata aut forma erat aut ferocia. VIII. Sed praeter alia omnia leonum" inquit "immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. IX. Is unus leo corporis impetu et uastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque ceruicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese conuerterat. X. Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus seruus uiri consularis ; ei seruo Androclus nomen fuit. XI. Hunc ille leo ubi uidit procul, repente" inquit "quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit. XII. Tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande mouet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. XIII. Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. XIV. Tum quasi mutua recognitione facta laetos" inquit "et gratulabundos uideres hominem et leonem." XV. Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset. XVI. Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. XVII. "Cum prouinciam" inquit "Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis uerberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. XVIII. Tum sole medio" inquit "rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque in eam me penetro et recondo. XIX. Neque multo post ad eandem specum uenit hic leo debili uno et cruento pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque uulneris commiserantia." Atque illic primo quidem conspectu aduenientis leonis territum sibi et pauefactum animum dixit. ........ XXI. "Sed postquam introgressus" inquit "leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, uidet me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia uisus est. XXII. Ibi" inquit "ego stirpem ingentem uestigio pedis eius haerentem reuelli conceptamque saniem uolnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccaui penitus atque detersi cruorem. XXIII. Illa tunc mea opera et medella leuatus pede in manibus meis posito recubuit et quieuit, XXIV. atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et uictu uiximus. XXV. Nam, quas uenabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam. XXVI. Sed ubi me" inquit "uitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in uenatum profecto reliqui specum et uiam ferme tridui permensus a militibus uisus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. XXVII. Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curauit. XXVIII. Intellego autem" inquit "hunc quoque leonem me tunc separato captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre." XXIX. Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. XXX. "Postea" inquit "uidebamus Androclum et leonem loro tenui reuinctum urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obuios dicere: "Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis"." XV. Corpusne sit uox an asomaton, uarias esse philosophorum sententias. I. Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit uox an incorporeum. II. Hoc enim uocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur asomaton. III. Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graece definitur: to etoi poioun e paschon. IV. Quam definitionem significare uolens Lucretius poeta ita scripsit: tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res. V. Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt to triche diastaton. VI. Sed uocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera; VII. Plato autem non esse uocem corpus putat: "non enim percussus" inquit "aer, sed plaga ipsa atque percussio, id uox est". VIII. Democritus ac deinde Epicurus ex indiuiduis corporibus uocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum uerbis utar, rheuma atomon appellant. IX. Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus uel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem uitae pertinens aut finem ullum quaerendi uideremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait: philosophandum est paucis; nam omnino haud placet. XVI. De ui oculorum deque uidendi rationibus. I. De uidendi ratione deque cernendi natura diuersas esse opiniones philosophorum animaduertimus. II. Stoici causas esse uidendi dicunt radiorum ex oculis in ea, quae uideri queunt, emissionem aerisque simul intentionem. III. Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum uidendi putat. IV. Plato existimat genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque coniunctum continuatumque uel cum luce solis uel cum alterius ignis lumine sua ui et externa nixum efficere, ut, quaecumque offenderit inlustraueritque, cernamus. V. Sed hic aeque non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in eam ingurgitandum. XVII. Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas uel Nonas uel Idus quasi religiosum plerique uitent. I. Verrius Flaccus in quarto de uerborum significatu dies, qui sunt postridie kalendas, Nonas, Idus, quos uulgus imperite "nefastos" dicit, propter hanc causam dictos habitosque "atros" esse scribit. II. "Vrbe" inquit "a Gallis Senonibus recuperata L. Atilius in senatu uerba fecit Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam aduersus Gallos pugnaturum rem diuinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse; compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res diuina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod uideretur, statuerent. Pontifices decreuerunt nullum his diebus sacrificium recte futurum." III. Ante diem quoque quartum kalendas uel Nonas uel Idus tamquam inominalem diem plerique uitant. IV. Eius obseruationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet. V. Nihil nos super ea re scriptum inuenimus, nisi quod Q. Claudius annalium quinto cladem illam pugnae Cannensis uastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles. XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re uerba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo. I. "Historiam" ab "annalibus" quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit "historia", quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret; II. eamque esse opinionem quorundam Verrius Flaccus refert in libro de significatu uerborum quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem uideri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem praesentium. III. Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse, IV. quod historiae sint, historias non omnino esse id, quod annales sint: V. sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse est hominem esse. VI. Ita "historias" quidem esse aiunt rerum gestarum uel expositionem uel demonstrationem uel quo alio nomine id dicendum est, "annales" uero esse, cum res gestae plurium annorum obseruato cuiusque anni ordine deinceps componuntur. VII. Cum uero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco uocabulo ephemeris dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura uerba ascripsimus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit, ostenderemus. VIII. "Verum inter eos", inquit "qui annales relinquere uoluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo, quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ephemerida uocant. Nobis non modo satis esse uideo, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare." IX. Paulo post idem Asellio in eodem libro: "Nam neque alacriores" inquit "ad rempublicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commouere quicquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit, et eo libro, quae in bello gesta sint, non praedicare autem interea quid senatus decreuerit aut quae lex rogatioue lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint, iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere." XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; uerbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. I. Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum. II. Quod per praetorem fit, "adoptatio" dicitur, quod per populum, "arrogatio". III. Adoptantur autem, cum a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, uindicantur; IV. adrogantur hi, qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt. V. Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; VI. nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae "curiata" appellantur, aetasque eius, qui adrogare uult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. VII. Sed adrogari non potest, nisi iam uesticeps. VIII. "Adrogatio" autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. IX. Eius rogationis uerba haec sunt: "Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei uitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita, uti dixi, ita uos, Quirites, rogo." X. Neque pupillus autem neque mulier, quae in parentis potestate non est, adrogari possunt: quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant. XI. Libertinos uero ab ingenuis adoptari quidem iure posse Masurius Sabinus scripsit. XII. Sed id neque permitti dicit neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum inuadant. XIII. "Alioquin", inquit "si iuris ista antiquitas seruetur, etiam seruus a domino per praetorem dari in adoptionem potest." XIV. Idque ait plerosque iuris ueteris auctores posse fieri scripsisse. XV. Animaduertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpauisse, quod filius adoptiuos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. XVI. Verba ex ea oratione haec sunt: "In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, filium adoptiuum tam procedere, quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit uenire." XX. Quod uocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellauerint ueteres Latini; quibusque uerbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. I. "Soloecismus" Latino uocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis "inparilitas" appellatus uetustioribus Latinis "stribiligo" dicebatur a uersura uidelicet et prauitate tortuosae orationis tamquam "strobiligo" quaedam. II. Quod uitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce uerbis definit: ""Soloecismus" est" inquit "impar atque inconueniens compositura partium orationis." III. Cum Graecum autem uocabulum sit "soloecismus", an Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri solet. IV. Sed nos neque "soloecismum" neque "barbarismum" apud Graecorum idoneos adhuc inuenimus; V. nam sicut barbaron, ita soloikon dixerunt. VI. Nostri quoque antiquiores "soloecum" facile, "soloecismum" haut scio an umquam dixerunt. VII. Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua "soloecismus" probe dicitur. XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare dicere, sed Latine. I. "Pluria" forte quis dixit sermocinans uir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se ferens ostentandi neque quo "plura" non dicendum putaret. II. Est enim doctrina homo seria et ad uitae officia deuincta ac nihil de uerbis laborante. III. Sed, opinor, assidua ueterum scriptorum tractatione inoleuerat linguae illius uox, quam in libris saepe offenderat. IV. Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus uerborum, qui perpauca eademque a uolgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas partim rudes inchoatasque partim non probas easque quasi puluerem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat. V. Sicut tunc amico nostro: "barbare" inquit "dixisti "pluria"; nam neque rationem uerbum hoc neque auctoritates habet." VI. Ibi ille amicus ridens: "amabo te," inquit "uir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, uelim doceas nos, cur "pluria" siue "compluria" - nihil enim differt - non Latine, sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius uerbi habemus praeter poetarum oratorumque ueterum multam copiam." VII. Atque ille nimis arroganter: "tibi" inquit "habeas auctoritates istas ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas atque huic rationi respondeas. VIII. Nullum enim uocabulum neutrum comparatiuum numero pluratiuo recto casu ante extremum "a" habet "i" litteram, sicuti "meliora, maiora, grauiora." Proinde igitur "plura", non "pluria" dici conuenit, ne contra formam perpetuam in comparatiuo "i" littera sit ante extremum "a"." IX. Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus uerbis non dignum existimaret: "Sinni" inquit "Capitonis, doctissimi ueri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis. X. Prima epistula scripta est ad Pacuuium Labeonem, cui titulus praescriptus est pluria, non plura dici debere. XI. In ea epistula rationes grammaticas posuit, per quas docet "pluria" Latinum esse, "plura" barbarum. XII. Ad Capitonem igitur te dimittimus. XIII. Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris, quod in ea epistula scriptum est, "pluria" siue "plura" absolutum esse et simplex, non, ut tibi uidetur, comparatiuum." XIV. Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod, "complures" cum dicimus, non comparatiue dicimus. XV. Ab eo autem, quod est "compluria", aduerbium est factum "compluriens". XVI. Id quoniam minus usitatum est, uersum Plauti subscripsi ex comoedia? quae Persa inscribitur: quid metuis? - metuo hercle uero; sensi ego compluriens. XVII. Item M. Cato in IV. originum eodem in loco ter hoc uerbum posuit: "Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere." µ06 I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. I. Quod de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriae datum est. II. Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de uita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperauisse. III. Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, uisum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque his, qui uiderant, territis et clamantibus elapsum inueniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore, ut liberi gignerentur, neque multis diebus, postquam ille anguis in lecto uisus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensum pati; IV. exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum, qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo uicit. V. Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento uirum esse uirtutis diuinae creditum est. VI. Id etiam dicere haut piget, quod idem illi, quos supra nominaui, litteris mandauerint Scipionem hunc Africanum solitauisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium uentitare ac iubere aperiri cellam Iouis atque ibi solum diu demorari quasi consultantem de republica cum Ioue, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saeuientes neque latrarent eum neque incurrerent. VII. Has uolgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare uidebantur dicta factaque eius pleraque admiranda. VIII. Ex quibus est unum huiuscemodi. Assidebat obpugnabatque oppidum in Hispania situ, moenibus, defensoribus ualidum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat, atque ex eo loco id oppidum procul uisebatur. IX. Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogauit quispiam ex more, in quem diem locumque uadimonium promitti iuberet, et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens: X. "perendie" inquit "sese sistant illo in loco". XI. Atque ita factum: die tertio, in quem uadari iusserat, oppidum captum est, eodemque die in arce eius oppidi ius dixit. II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscriptis lectionum antiquarum. I. Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis. II. Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. III. Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. annali "cor" dixisse genere masculino. IV. Verba Caeselli subiecta sunt: "Masculino genere, ut multa alia, enuntiauit Ennius. Nam in XIII. annali "quem cor" dixit." V. Ascripsit deinde uersus Ennii duo: Hannibal audaci cum pectore de me hortatur, ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor? VI. Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et permouetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano uolentem dehortetur. VII. Hos autem uersus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: "Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere uult?" VIII. Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius. IX. Nam tres uersus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium uersum Caesellius non respexit: Hannibal audaci cum pectore de me hortatur, ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor suasorem summum et studiosum robore belli. X. Horum uersuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi - hoc est enim "cor meum credidit", proinde atque diceret "quem ego stultus homo credidi" - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum faciam. XI. Caesellius autem forte rhathymoteron iunctura ista uerborum captus "quem cor" dictum putauit et "quem" accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem. XII. Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi "cor" Caeselli masculinum, ut uideatur tertius uersus separatim atque diuise legendus, proinde, quasi praecisis interruptisque uerbis exclamet Antiochus: "suasorem summum!" Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, responderi. III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus. I. Ciuitas Rhodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et nauigandi sollertia naualibusque uictoriis celebrata est. II. Ea ciuitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rhodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere. III. Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequiuit, uerba a plerisque Rhodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rhodienses regem aduersus populum Romanum adiutarent. IV. Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. V. At ubi Perses uictus captusque est, Rhodienses pertimuere ob ea, quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. VI. Legati postquam Romam uenerunt et in senatum intromissi sunt uerbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae; VII. cumque partim senatorum de Rhodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus uiris intenti infensique erant, defensum conseruatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est pro Rhodiensibus et in quintae originis libro scripta est. VIII. Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti et haudquaquam rerum litterarumque ueterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. IX. Sed profecto plus ausus est, quam ut tolerari ignoscique possit. X. Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet uisus est orationem istam pro Rhodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. XI. Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: maiore scilicet uenia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. XII. Culpauit autem primum hoc, quod Cato "inerudite et anagogos", ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum uereri sese ostendit, ne patres gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. XIII. "In principiis autem" inquit "patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspectatione causae suspensos rigentesque honorificis uerecundisque sententiis commulcere, non iniuris atque imperiosis minationibus confutare." XIV. Ipsum deinde principium apposuit, cuius uerba haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo aduorsi eueniat, quod nostras secundas res confutet, neue haec laetitia nimis luxuriose eueniat. Aduorsae res edomant et docent, quid opus siet facto, secundae res laetitia transuorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus." XV. "Quae deinde Cato iuxta dicit, ea" inquit "confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemue criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihil ad purgandum est. Atque etiam" inquit "insuper profitetur Rhodienses, qui accusabantur, quod aduersus populum Romanum regi magis cupierint fauerintque, id eos cupisse atque fauisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege uicto ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent." XVI. Eaque ipsa uerba ponit, ita ut infra scriptum: "Atque ego quidem arbitror Rhodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen uinci. Sed non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint euenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem uereremur, quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in seruitute nostra essent. Libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuuere. Cogitate, quanto nos inter nos priuatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis aduorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa ui contra nititur, ne aduorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi." XVII. Sed quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem defensos esse Rhodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio uiro, quidquid optimum esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. XVIII. Alia namque principia conducunt reos apud iudices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, uiro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum grauiter ac libere indignanti simul ac dolenti. XIX. Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos uel periculi uel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius, qui apud eos accusatus est. XX. At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut fieri iam coepto differendum est, tum? qui se in eiusmodi principiis occupat, ut beniuolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis uerbis sumit. XXI. Iamdudum enim negotia, pericula ipsa reipublicae communia consiliis eos capiendis conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris beniuolentiam. XXII. Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rhodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano uinci, atque id eum dixisse non Rhodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumue crimen ualere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur. XXIII. Verba ponit Catonis et aliis tamen eum uerbis calumniatur. XXIV. Non enim Cato confitetur noluisse Rhodienses uictoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rhodiensium culpae confessio. XXV. In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum uacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere uisus est contra Rhodienses, quod sentiebat, et parta sibi ueritatis fide ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco uel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile is esset et uellent regi esse factum, nihil tamen adiuuandi eius gratia fecerint. XXVI. Postea uerba haec ex eadem oratione ponit: "Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus uoluisse facere, id nos priores facere occupabimus?" XXVII. "Hoc" inquit "enthymema nequam et uitiosum est. Responderi enim potuit: "occupabimus certe; nam si non occupauerimus, opprimemur, incidendumque erit in insidias, a quibus ante non cauerimus." XXVIII. Recteque" inquit "hoc uitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum uerbis eluserit: ei gar s'emellen, hos sy phes, kteinein posis, chren kai se mellein, hos chronos parelythen. XXIX. At hoc enim" inquit "plane stultitiae plenum est eo consilio atque ea fini facere uelle aliquid, uti numquam id facias, quod uelis." XXX. Sed uidelicet Tiro animum non aduertit non esse in omnibus rebus cauendis eandem causam, neque humanae uitae negotia et actiones et officia uel occupandi uel differendi uel etiam ulciscendi uel cauendi similia esse pugnae gladiatoriae. XXXI. Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est aut occidere, si occupauerit, aut occumbere, si cessauerit. XXXII. Hominum autem uita non tam iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam, nisi feceris, pati possis. XXXIII. Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit. XXXIV. Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non uiri eius, qui alioqui fuit, sed uafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis. XXXV. "Nam cum obiceretur" inquit "Rhodiensibus, quod bellum populo Romano facere uoluissent, negauit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime uoluissent", induxisseque eum dicit, quam dialectici epagogen appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad ueritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque neminem, qui male facere uoluit, plecti aequum esse, nisi quod factum uoluit, etiam fecerit. XXXVI. Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt: "Qui acerrime aduersus eos dicit, ita dicit "hostes uoluisse fieri". Ecquis est tandem, qui uestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere uoluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim." XXXVII. Deinde paulo infra dicit: "Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat "si quis illud facere uoluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; si quis plus quingenta iugera habere uoluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere uoluerit, tantum damnas esto?" Atque nos omnia plura habere uolumus, et id nobis impune est." XXXVIII. Postea ita dicit. "Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere uoluisse quis dicit neque fecit tamen, Rhodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia uoluisse dicuntur facere?" XXXIX. His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rhodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani uoluissent, ut qui maxime non fuissent. XL. Dissimulari autem non posse ait, quin paria et consimilia non sint plus quingenta iugera habere uelle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere uelle, neque item infitiari posse, quin alia causa in praemio sit, alia in poenis. XLI. "Nam beneficia" inquit "promissa opperiri oportet neque ante remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis praecauisse iustum est, quam exspectauisse. XLII. Summa enim professio stultitiae" inquit "est non ire obuiam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt, poeniantur." XLIII. Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter; XLIV. sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc epagogen facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis conuelat et, quia non Rhodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum uia seruatum ire socios niteretur. XLV. Ac primum ea non incallide conquisiuit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito. XLVI. In quibus rebus, quod prohibitum est, fieri quidem per leges non licet; uelle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est. XLVII. Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque uelle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis euidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat neque tenues istas et enucleatas uoluntatum in rebus inlicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rhodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rhodienses bellum neque facere uoluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium uocanda, sed uoluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum nouarum mouet; sed enim contra, si ignoscatur, conseruatum iri ostendit populi Romani magnitudinem. XLVIII. Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rhodiensibus obiectum erat, mirifica et prope diuina responsionis figura elusit et eluit. XLIX. Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit: L. "Rhodiensis superbos esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici uelim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?" LI. Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque grauius neque munitius aduersus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent. LII. Praeterea animaduertere est in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum uoluptariis fieri uidemus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte uario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rhodiensium famosissima multorum odio atque inuidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc, ne bona diuitiaeque eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum, deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit. LIII. Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque uiuidius potuisse dici non uidentur. LIV. Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis aptis inter sese et cohaerentibus paruum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum uoluntates non censuerit poeniendas. LV. Commodius autem rectiusque de his meis uerbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curauerit. Ita enim nos sincerius exploratiusque uel corrigere poterit uel probare. IV. Cuiusmodi seruos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris ciuilis auctor, pilleatos uenundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum uenierint; atque id ipsum "sub corona" quid sit. I. Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uenditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. II. Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent, quodnam esset mancipiorum genus; III. "sicuti" inquit "antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantur "sub corona" uenire. Namque ut ea corona signum erat captiuorum uenalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi seruos uenundari, quorum nomine emptori uenditor nihil praestaret." IV. Est autem alia rationis opinio, cur dici solitum sit captiuos "sub corona" uenundari, quod milites custodiae causa captiuorum uenalium greges circumstarent eaque circumstatio militum "corona" appellata sit. V. Sed id magis uerum esse, quod supra dixi, M. Cato in libro, quem composuit de re militari, docet. Verba sunt haec Catonis: "Vt populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus ueneat." V. Historia de Polo histrione memoratu digna. I. Histrio in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et uocis claritudine et uenustate ceteris antistabat: II. nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseuerate actitauit. III. Is Polus unice amatum filium morte amisit. IV. Eum luctum quoniam satis uisus est eluxisse, rediit ad quaestum artis. V. In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. VI. Ita compositum fabulae argumentum est, ut ueluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum. VII. Igitur Polus lugubri habitu Electrae indutus ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et quasi Oresti amplexus oppleuit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis ueris et spirantibus. VIII. Itaque cum agi fabula uideretur, dolor actus est. VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. I. Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, uisu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci aistheseis appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritaue. II. Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus. III. Verba ex libro eius, quem peri mnemes composuit, haec sunt: Ten de haphen kai ten geusin panta echei, plen ei ti ton zoon ateles. VII. An "affatim", quasi "admodum", prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum uocum accentibus. I. Annianus poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque ueterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suauitate. II. Is "affatim" ut "admodum" prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita ueteres locutos censebat. III. Itaque se audiente Probum grammaticum hos uersus in Plauti Cistellaria legisse dicit: potine tu homo facinus facere strenuum? - aliorum affatim est, qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi uirum, IV. causamque esse huic accentui dicebat, quod "affatim" non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam uocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod "exaduersum" dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his uersibus: in quo haec discebat ludo, exaduersum loco tonstrina erat quaedam. V. Addebat etiam, quod "ad" praeuerbium tum ferme acueretur, cum significaret epitasin, quam "intentionem" nos dicimus, sicut "adfabre" et "admodum" et "adprobe" dicuntur. VI. Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putauit, non id perpetuum uidetur; VII. nam et "adpotus" cum dicimus et "adprimus" et "adprime", intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen "ad" particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. VIII. "Adprobus" tamen, quod significat "ualde probus", non infitias eo, quin prima syllaba acui debeat. IX. Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, uocabulo isto utitur: Hierocles hospes est mi adulescens adprobus. X. Num igitur in istis uocibus, quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in uocabulis syllabarum plurium quam duarum? XI. "Adprimum" autem longe primum L. Liuius in Odyssia dicit in hoc uersu: ibidemque uir summus adprimus Patroclus. XII. Idem Liuius in Odyssia "praemodum" dicit, quasi admodum: "parcentes" inquit "praemodum", quod significat "supra modum", dictumque est quasi "praeter modum"; in quo scilicet prima syllaba acui debebit. VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. I. Delphinos uenerios esse et amasios non modo historiae ueteres, sed recentes quoque memoriae declarant. II. Nam et sub Caesaris Augusti imperio in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt. III. Neque hi amauerunt, quod sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in nauiculis forte aut in uadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt. IV. Verba subscripsi Apionos, eruditi uiri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios uidisse dicit: V. Autos d'au eidon peri Dikaiarchias paidos A - Hyakinthos ekaleito - pothois eptoemenon delphina. Prossainei ten phonen autou ten psychen pteroumenos entos tas te akanthas hypostellon, me ti tou pothoumenou chrotos amyxei pheidomenos, hippedon te peribebekota mechri diakosion anege stadion. Execheito he Rhome kai pasa Italia tes Aphrodites xynorontes heniochoumenon ichthyn. VI. Ad hoc adicit rem non minus mirandam. "Postea" inquit "idem ille puer delphineromenos morbo adfectus obit suum diem. VII. At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnauit et puer, qui in primo uado aduentum eius opperiri consueuerat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inuentus ab his, qui rem cognouerant, in sui pueri sepulcro humatus est." IX. "Peposci" et "memordi", "pepugi" et "spepondi" et "cecurri" plerosque ueterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per "o" aut per "u" litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod uiri non indocti neque ignobiles a uerbo "descendo" non "descendi", sed "descendidi" dixerunt. I. "Poposci", "momordi", "pupugi", "cucurri" probabiliter dici uidetur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce uerbis utuntur. II. Sed Q. Ennius in saturis "memorderit" dixit per "e" litteram, non "momorderit": "meum" inquit "non est, ac si me canis memorderit." III. Item Laberius in Gallis: de integro patrimonio meo centum milia nummum memordi. IV. Item idem Laberius in Coloratore: itaque leni pruna percoctus simul sub dentes mulieris ueni, bis, ter memordit. V. Item P. Nigidius de animalibus libro II.: "Vt serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur." VI. Item Plautus in Aulularia: ut admemordit hominem. VII. Sed idem Plautus in Trigeminis neque "praememordisse" neque "praemomordisse" dicit, sed "praemorsisse": "nisi fugissem" inquit "medium, credo, praemorsisset." VIII. Item Atta in Conciliatrice: ursum se memordisse autumat. IX. "Peposci" quoque, non "poposci", Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: "Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit." X. "Pepugero" aeque Atta in Aedilicia dicit: sed si pepugero, metuet. XI. Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto "occecurrit" dixisse Probus adnotauit et haec eius uerba apposuit: "Si generalis species occecurrerit." XII. Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII. "speponderant" scripsisse annotauit uerbaque eius haec posuit: "Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant." XIII. Ratio autem istarum dictionum haec esse uideri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod parakeimenon appellant, secundam uerbi litteram in "e" plerumque uertunt, ut grapho gegrapha, poio pepoika, lalo lelaleka, krato kekrateka, louo lelouka, XIV. sic igitur mordeo "memordi", posco "peposci", tendo "tetendi", tango "tetigi", pungo "pepugi", curro "cecurri", tollo "tetuli", spondeo "spepondi" facit. XV. Sic M. Tullius et C. Caesar "mordeo, memordi", "pungo, pepugi", "spondeo, spepondi" dixerunt. Praeterea inueni a uerbo "scindo" simili ratione non "sciderat", sed "sciciderat" dictum esse. XVI. L. Accius in Sotadicorum libro I. "sciciderat" dicit. Verba haec sunt: non ergo aquila ita, uti praedicant, sciciderat pectus? XVII. Ennius quoque in Melanippa: cum saxum sciciderit. ... Valerius Antias in libro historiarum LXXV. uerba haec scripsit: "Deinde funere locato ad forum descendidit." Laberius quoque in Catulario ita scripsit: ego mirabar, quomodo mammae mihi ... X. Vt "ususcapio" copulate recto uocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem uocabuli forma dictum esse. I. Vt haec "ususcapio" dicitur copulato uocabulo "a" littera in eo tractim pronuntiata, ita "pignoriscapio" iuncte et producte dicebatur. II. Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum quaestionum: "Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, uocabulum seorsum fit." III. Per quod satis dilucet hanc "capionem" posse dici quasi hanc "captionem" et in usu et in pignore. XI. Neque "leuitatem" neque "nequitiam" ea significatione esse, qua in uulgi sermonibus dicuntur. I. "Leuitatem" plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et "nequitiam" pro sollertia astutiaque. II. Sed ueterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt, "leues" dixerunt, quos uolgo nunc uiles et nullo honore dignos dicimus, et "leuitatem" appellauerunt proinde quasi uilitatem et "nequam" ... hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere asoton uel akolastos dicunt. III. Qui exempla horum uerborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inueniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum. IV. Nam cum genus quoddam sordidissimum uitae atque uictus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad uesperum perpotaret, quod ore inuoluto iter faceret, ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: "uidete" inquit "hominis leuitatem", tamquam prorsus ista dedecora hoc conuicio in homine notarentur. V. Ac postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit: "O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere." VI. Sed ex eo loco M. Tullii uerba compluscula libuit ponere: "At uidete leuitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra uenisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotauit ad uesperum; inde cisio celeriter ad urbem aduectus domum uenit ore inuoluto. Ianitor rogat: "Quis tu?" "A Marco tabellarius." Confestim ad eam, cuius causa uenerat, deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens - erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse -, cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in conum inuasit. O hominem nequam! - nihil enim magis proprie possum dicere: ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?" VII. Consimiliter Q. quoque Claudius in primo annalium "nequitiam" appellauit luxum uitae prodigum effusumque in hisce uerbis: "Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat." VIII. M. Varro in libris de lingua Latina: "Vt ex "non" et "uolo"" inquit ""nolo", sic ex "ne" et "quicquam" media syllaba extrita compositum est "nequam"." IX. P. Africanus pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: "Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Vtrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere uis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicauisti, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non uis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu uerbis conceptis coniurauisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui spondet mille nummum?" XII. De tunicis chirodytis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Galo obiecit. I. Tunicis uti uirum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos Romae atque in omni Latio indecorum fuit. II. Eas tunicas Graeco uocabulo nostri "chirodytas" appellauerunt feminisque solis uestem longe lateque diffusam decere existimauerunt ad ulnas cruraque aduersus oculos protegenda. III. Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breues tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt exomidas. IV. Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, uir omnibus bonis artibus atque omni uirtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. V. Verba sunt haec Scipionis: "Nam qui cotidie unguentatus aduersum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba uulsa feminibusque subuulsis ambulet, qui in conuiuiis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica interior accubuerit, qui non modo uinosus, sed uirosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?" VI. Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur: "et tunicae" inquit "manicas et habent redimicula mitrae." VII. Q. quoque Ennius Carthaginiensium "tunicatam iuuentutem" non uidetur sine probro dixisse. XIII. Quem "classicum" dicat M. Cato, quem "infra classem". I. "Classici" dicebantur non omnes, qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines qui centum et uiginti quinque milia aeris ampliusue censi erant. II. "Infra classem" autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quod supra dixi, censebantur. III. Hoc eo strictim notaui, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam legem suasit, quaeri solet, quid sit "classicus", quid "infra classem". XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt. I. Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci charakteras uocant nominaque eis fecerunt hadron, ischnon, meson. II. Nos quoque, quem primum posuimus, "uberem" uocamus, secundum "gracilem", tertium "mediocrem". III. Vberi dignitas atque amplitudo est, gracili uenustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps. IV. His singulis orationis uirtutibus uitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. V. Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. VI. Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuuium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. VII. Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore. VIII. Animaduersa eadem tripertita uarietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi R. legauerant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi uastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. IX. Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conuentu hominum dissertauerunt. X. Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. "Violenta" inquiunt "et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria." XI. Vnumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum. XV. Quam seuere moribus maiorum in fures uindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaeuola super eo, quod seruandum datum commodatumue esset. I. Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et seuera iudicia de furtis habita esse apud ueteres scripsit idque Brutum solitum dicere et furti damnatum esse, qui iumentum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat, quam in quem locum petierat. II. Itaque Q. Scaeuola in librorum, quos de iure ciuili composuit, XVI. uerba haec posuit: "Quod cui seruandum datum est, si id usus est, siue, quod utendum accepit, ad aliam rem, atque accepit, usus est, furti se obligauit." XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton, inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi uersus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutauit. I. M. Varro in satura, quam peri edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis uersibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit. II. Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. III. Et ipsos quidem uersus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat; IV. genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluuies uestigauit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: V. pauus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus ..., helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica. VI. Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiqueuorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si uersus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus tamquam edendi ... repertas esse non per usum uitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciuiam. VII. Versus Euripidi adscribendos putaui: epei ti dei brotoisi plen dyein monon Demetros aktes pomatos th'hydrechoou, haper paresti kai pephych'hemas trephein? hon ouk aparkei plesmone, tryphei de toi allon edeston mechanas therometha. XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione uocabuli, quod est "obnoxius"; deque eius uocis origine. I. Percontabar Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis non hercle experiundi uel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret "obnoxius" quaeque eius uocabuli origo ac ratio esset. II. Atque ille aspicit me inludens leuitatem quaestionis prauitatemque: "Obscuram" inquit "sane rem quaeris multaque prorsus uigilia indagandam. III. Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici "obnoxium", cui quid ab eo, cui esse "obnoxius" dicitur, incommodari et noceri potest et qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius" inquit "haec mittis nugalia et affers ea, quae digna quaeri tractarique sint?" IV. Tum uero ego permotus agendum iam oblique ut cum homine stulto existimaui et "cetera," inquam "uir doctissime, remotiora grauioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus uenerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe "obnoxius" et, quid dicerem, nesciui, didici ex te et scire nunc coepi, quod non ego omnium solus, ut tibi sum uisus, ignoraui, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in uerbis Latinae princeps, quid esset "obnoxius", nesciuit; uersus enim est in Sticho illius ita scriptus: nunc ego hercle perii plane, non obnoxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria "plane" et "obnoxie", quod a tua significatione longe abest." V. Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi "obnoxius" et "obnoxie" non declinatione sola, sed re atque sententia differrent: "ego" inquit "dixi, quid esset "obnoxius", non quid "obnoxie"." VI. Ac tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam: "mittamus," inquam "sicuti uis, quod Plautus "obnoxie" dixit, VII. si id nimis esse remotum putas, atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit: VIII. "Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret", et quod uidetur nouius peruulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi: nam neque tunc astris acies obtunsa uideri nec fratris radiis obnoxia surgere luna, quod tu ais "culpae suae conscium". IX. Alio quoque loco Vergilius uerbo isto utitur a tua sententia diuerse in his uersibus: iuuat arua uidere non rastris hominum, non ulli obnoxia curae; cura enim prodesse aruis solet, non nocere, quod tu de "obnoxio" dixisti. X. Iam uero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce uersibus: sed uirum uera uirtute uiuere animatum addecet fortiterque innoxium uocare aduersum aduersarios ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat, aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent?" XI. At ille oscitans et alucinanti similis: "nunc" inquit "mihi operae non est. Cum otium erit, reuises ad me atque disces, quid in uerbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint." XII. At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem uolet non originem solam uerbi istius, sed significationem quoque eius uarietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi uersus ex Asinaria: maximas opimitates gaudio effertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii nostro deuincti beneficio. XIII. Qua uero ille grammaticus finitione usus est, ea uidetur in uerbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu, quo Caecilius usus est in Chrysio in his uersibus: quamquam ego mercede huc conductus tua aduenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium reare; audibis male, si maledicis mihi. XVIII. De obseruata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captiuis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legauit. I. Iusiurandum apud Romanos inuiolate sancteque habitum seruatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest. II. Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captiuis nostris electos decem Romam misit mandauitque eis pactusque est, ut, si populo Romano uideretur, permutatio fieret captiuorum et pro his, quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram. III. Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captiuos non permutarent. IV. Veniunt Romam decem captiui. V. Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt. VI. Permutatio senatui non placita. VII. Parentes cognati adfinesque captiuorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire uellent, orabant. VIII. Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio uincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. IX. Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent. X. Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti uulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos deierauerant, non fecissent. XI. Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandauit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus ad Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non uideretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles inuisosque fuisse, ut taedium uitae ceperint necemque sibi consciuerint. XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis uerbis relata. I. Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. II. Id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogauit eumque ob eam causam praedes poscebat. III. Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum prouocabat petebatque, ut uirum consularem triumphalemque a collegae ui defenderent. IV. Octo tribuni cognita causa decreuerunt. V. Eius decreti uerba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: "Quod P. Scipio Africanus postulauit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per uim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogauerit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in uincula duci iubeat, ut eum a collegae ui prohibeamus; et quod contra collega postulauit, ne sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in uincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus." VI. Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus grauis ob plerasque in republica dissensiones esset, iurauit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitauit. VII. Eius decreti uerba haec sunt: "Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum uidetur esse dignitate reipublicae in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae ui prohibeo." VIII. Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates ueterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum. XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e uersu suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum. I. Scriptum in quodam commentario repperi uersus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos: talem diues arat Capua et uicina Veseuo Nola iugo; postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse "oram"que pro "Nola" mutasse atque ita reliquisse: et uicina Veseuo ora iugo. II. Ea res uerane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suauiusque ad aures sit "ora" quam "Nola," dubium id non est. III. Nam uocalis in priore uersu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. IV. Est adeo inuenire apud nobiles poetas huiuscemodi suauitatis multa, quae appareat nauata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. V. Vno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis uocibus pluribus facit: he d'hetere therei proreei eikyia chalazei e chioni psychrei e ex hydatos krystalloi atque item alio in loco: laan ano otheske poti lophon. VI. Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce uersibus: minister uetuli puer Falerni, inger mi calices amariores, ut lex Postumiae iubet magistrae, ebria acina ebriosioris, cum dicere "ebrio" posset, et quod erat usitatius "acinum" in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suauitatem "ebriam" dixit propter insequentis "a" litterae concentum. Qui "ebriosa" autem Catullum dixisse putant aut "ebrioso" - nam id quoque temere scriptum inuenitur -, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt. XXI. "Quoad uiuet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. I. "Quoad uiuet" cum dicitur, cum item dicitur "quoad morietur", uidentur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque uerba demonstrant. II. Item cum dicitur "quoad senatus habebitur" et "quoad senatus dimittetur", tametsi "haberi" atque "dimitti" contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in uerbo ostenditur. III. Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur. XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. I. Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. II. Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. III. Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis uideri possit cum ignominia fuisse. IV. Quod si ita accipias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum neque indesidem uisum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque. µ07 I. Quem in modum responderit Chrysippus aduersum eos, qui prouidentiam consistere negauerunt. Quibus non uidetur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae prouidentia gubernari, graui se argumento uti putant, cum ita dicunt: I. "si esset prouidentia, nulla essent mala." Nihil enim minus aiunt prouidentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter homines fecisse dicatur, tantam uim esse aerumnarum et malorum. II. Aduersus ea Chrysippus cum in libro peri pronoias quarto dissereret: "nihil est prorsus istis" inquit "insubidius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. III. Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo aduerso quaeque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. IV. Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae priuatio? quid item fortitudo intellegi posset nisi ex ignauiae adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? V. Proinde" inquit "homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut ueritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et uoluptas. VI. Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, uerticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque." VII. Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, ei hai ton anthropon nosoi kata physin ginontai, id est, si natura ipsa. rerum uel prouidentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit. VIII. Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios; numquam enim hoc conuenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum. IX. "Sed cum multa" inquit "atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis, quae faciebat, cohaerentia"; eaque non per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat kata parakolouthesin. X. "Sicut," inquit "cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulauit, ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret. XI. Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque paruis fragile. XII. Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur. XIII. Sicut hercle," inquit "dum uirtus hominibus per consilium naturae gignitur, uitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt." II. Quo itidem modo et uim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmauerit. I. Fatum, quod heimarmenen Graeci uocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: "Fatum est" inquit "sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena uoluens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est." II. Ipsa autem uerba Chrysippi, quantum ualui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum uidebitur esse obscurius, ad ipsius uerba animaduertat. III. In libro enim peri pronoias quarto heimarmenen esse dicit physiken tina syntaxin ton holon ex aidiou ton heteron tois heterois epakolouthounton kai metapoloumenon aparabatou ouses tes toiautes epiplokes. IV. Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt: V. "Si Chrysippus" inquiunt "fato putat omnia moueri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et uolumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis uoluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato", omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte ueniunt, sed fato trahuntur. VI. Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi sententia est. VII. "Quamquam ita sit," inquit "ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. VIII. Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam uim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin uero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi paruo siue nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaeuitate et uoluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt. IX. Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum uocatur. X. Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non uacent." XI. Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. "Sicut" inquit "lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps uoluitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae uolubilitas habet: sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum mouet, impetus uero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas uoluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur." XII. Infert deinde uerba haec his, quae dixi, congruentia: Dio kai hypo ton Pythagoreion eiretai: gnosei d'anthropous authaireta pemat'echontas, hos ton blabon hekastois par'autous ginomenon kai kath'hormen auton hamartanonton te kai blaptomenon kai kata ten auton dianoian kai thesin. XIII. Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignauos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio reuicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt. XIV. Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce uersibus: o potoi, oion de ny theous brotoi aitioontai. ex hemeron gar phasi kak'emmenai; hoi de kai autoi spheisin atasthalieisin hyper moron alge'echousin. XV. Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his uerbis: "Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur." III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente inuisitatae longitudinis. I. Tubero in historiis scriptum reliquit bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa castris apud Bagradam flumen positis proelium grande atque acre fecisse aduersus unum serpentem in illis locis stabulantem inuisitatae inmanitatis eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et uiginti Romam misisse. IV. Quid idem Tubero nouae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandauerit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit. I. Quod satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea, quae in senatu Romae dixit suadens, ne captiui cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse uenenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut uiueret quidem tantisper, quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim ueneno contabesceret. II. Eundem Regulum Tubero in historiis redisse Carthaginem nouisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit: III. "In atras" inquit "et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat uisus sol ardentissimus, repente educebant et aduersus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne coniuere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant." IV. Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita uita priuatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captiuos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse. V. Quod Alfenus iureconsultus in uerbis ueteribus interpretandis errauit. I. Alfenus iureconsultus, Seruii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo: "in foedere," inquit "quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum inuenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset "purum putum". Respondi" inquit "ego "putum" esse ualde purum, sicuti nouum "nouicium" dicimus et proprium "propicium" augere atque intendere uolentes noui et proprii significationem." II. Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem uisam esse Alfeno "puri" et "puti", quae sit "nouicii" et "noui"; III. nam si esset "puricium", tum sane uideretur dici quasi "nouicium". IV. Id etiam mirum fuit, quod "nouicium" per augendi figuram dictum existimauit, cum sit "nouicium" non, quod magis nouum sit, sed quod a "nouo" dictum sit inclinatumque. V. His igitur assentimus, qui "putum" esse dicunt a "putando" dictum et ob eam causam prima syllaba breui pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus uidetur, qui a "puro" id esse factum scripsit. VI. "Putare" autem ueteres dixerunt uacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine uitio uideretur, relinquere. VII. Sic namque arbores et uites et sic rationes etiam "putari" dictum. VIII. Verbum quoque ipsum "puto", quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod uideatur esse uerum et integrum et incorruptum, retineamus. IX. Argentum ergo in Carthaginiensi foedere "putum" dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo uitiis detractis emaculatum et candefactum. X. Scriptum est autem "purum putum" non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis ueterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis, quae inscripta est dis paides hoi gerontes. VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod "praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aues praepetes et quid illae sint aues, quas Nigidius "inferas" appellauit. I. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna praepetibus pennis ausus se credere caelo. II. In his Vergilii uersibus reprehendit Iulius Hyginus "pennis praepetibus" quasi inproprie et inscite dictum. III. "Nam "praepetes"" inquit "aues ab auguribus appellantur, quae aut opportune praeuolant aut idoneas sedes capiunt." IV. Non apte igitur usum uerbo augurali existimauit in Daedali uolatu nihil ad augurum disciplinam pertinente. V. Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum, quid "praepetes" essent, se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum uirum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam uolucrem "praepetem" appellauit in hoc uersu: dum dat uincendi praepes Victoria palmam. VI. Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in annalibus non pennas Daedali, sed longe diuersius: "Brundisium" inquit "pulcro praecinctum praepete portu"? VII. Set si uim potius naturamque uerbi considerasset neque id solum, quod augures dicerent, inspexisset, ueniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione uerborum, non significatione propria utentibus. VIII. Nam quoniam non ipsae tantum aues, quae prosperius praeuolant, sed etiam quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, "praepetes" appellantur, idcirco Daedali pennas "praepetes" dixit, quoniam ex locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora peruenerat. IX. Locos porro "praepetes" et augures appellant, et Ennius in annalium primo dixit: praepetibus sese pulcrisque locis dant. X. Auibus autem "praepetibus" contrarias aues "inferas" appellari Nigidius Figulus in libro primo augurii priuati ita dicit: "Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae." XI. Ex quo est coniectare "praepetes" appellatas, quae altius sublimiusque uolitent, cum differre a "praepetibus" Nigidius "inferas" dixerit. XII. Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audiui Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio "praepetum" auium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere "praepetes" sibi uideri esse alites, quas Homerus panypterygas appellauerit, quoniam istas potissimum augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praeuolarent. Atque ibi hos Homeri uersus dixit: tyne d'oionoisi tanypterygessi keleueis peithesthai, ton ou ti metatrepom'oud'alegizo. VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arualium. I. Accae Larentiae et Gaiae Taraciae, siue illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem uiuae amplissimi honores a populo Romano habiti. II. Et Taraciam quidem uirginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium feminarum ut sit datur. Id uerbum est legis ipsius Horatiae; contrarium est in duodecim tabulis scriptum: III. "Inprobus intestabilisque esto." IV. Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere uoluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum siue Martium populo condonasset. V. Sed Acca Larentia corpus in uulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. VI. Ea testamento, ut in Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. VII. Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. VIII. Sed Sabinus Masurius in primo memorialium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. "Ea" inquit "mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres aruales" appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arualium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae." VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna. I. Apion, Graecus homo, qui Pleistoneikes appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. II. Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: "Victi" inquit "hostis uxorem, facie incluta mulierem, uetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret." III. Lepide igitur agitari potest, utrum uideri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla ciuitate in Hispania expugnata uirginem tempestiuam forma egregia, nobilis uiri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inuiolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exsuperanti forma, uidere noluit perducique ad sese prohibuit. IV. Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebrauerint, quibus abunde et ingenii et otii et uerborum est; V. nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, uerone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce uersus a Cn. Naeuio poeta in eum scriptos esse: etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose, cuius facta uiua nunc uigent, qui apud gentes solus praestat, eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit. VI. His ego uersibus credo adductum Valerium Antiatem aduersus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captiuam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam. IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae. I. Quod res uidebatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flauium Anni filium aedilem curulem L. Piso in tertio annali scripsit, eaque res perquam pure et uenuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis annali transposuimus. II. "Cn." inquit "Flauius patre libertino natus scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiauerunt. III. Aedilem, qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. IV. Cn. Flauius Anni filius dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est. V. "Idem Cn. Flauius Anni filius dicitur ad collegam uenisse uisere aegrotum. Eo in conclaue postquam introiuit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo uoluit. VI. Cn. Flauius Anni filius aedilis id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inuiti uiderent sese in sella curuli sedentem." X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam nauiter sectandam. I. Philosophus Taurus, uir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum uel maxime ista re iuuenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitauisse. II. "Decreto" inquit "suo Athenienses cauerant, ut, qui Megaris ciuis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; III. tanto Athenienses" inquit "odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. IV. Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueuerat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum aduesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio uersicolore amictus et caput rica uelatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut uel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius uiginti eadem ueste illa tectus redibat. V. At nunc" inquit "uidere est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuuenum diuitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne uinum edormiant." XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium grauitatis dignitatisque uitae ducentia. I. Cum inquinatissimis hominibus non esse conuicio decertandum neque maledictis aduersum inpudentes et inprobos uelitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas, atque audias, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis uiri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum. II. Verba haec sunt Metelli aduersus C. Manlium tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus: III. "Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror, cui a uiris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias." XII. Quod neque "testamentum", sicuti Seruius Sulpicius existimauit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia uerba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum. I. Seruius Sulpicius iureconsultus, uir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus "testamentum" uerbum esse duplex scripserit, non reperio; II. nam compositum esse dixit a mentis contestatione. III. Quid igitur "calciamentum", quid "paludamentum", quid "pauimentum", quid "uestimentum", quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? IV. Obrepsisse autem uidetur Seruio, uel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc uocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. V. Nam in libro de religionibus secundo: ""sacellum" est" inquit "locus paruus deo sacratus cum ara." Deinde addit uerba haec: " "Sacellum" ex duobus uerbis arbitror compositum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella"." VI. Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat "sacellum" et simplex uerbum esse et non ex "sacro" et "cella" copulatum, sed ex "sacro" deminutum? XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in conuiuio agitatis, quae "sympoticae" uocantur. I. Factitatum obseruatumque hoc Athenis est ab his, qui erant philosopho Tauro iunctiores: II. cum domum suam nos uocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli ueniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum. III. Vnusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis. IV. Quaerebantur autem non grauia nec reuerenda, sed enthymematia quaedam lepida et minuta et florentem uino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam. V. Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in morte esset, an cum etiamtum in uita foret? et quando surgens surgeret: cum iam staret, an cum etiamtum sederet? et qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset, an cum etiamtum non esset? VI. Vtrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius uidebitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum. VII. Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, "nolite" inquit Taurus "haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari. VIII. Grauissimi philosophorum super hac re serio quaesiuerunt: et alii moriendi uerbum atque momentum manente adhuc uita dici atque fieri putauerunt, alii nihil in eo tempore uitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti uindicauerunt; IX. item de ceteris similibus in diuersa tempora et in contrarias sententias discesserunt. X. Sed Plato" inquit "noster neque uitae id tempus neque morti dedit idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit. XI. Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis altero manente alterum constitui quaestionemque fieri per diuersorum inter se finium mortis et uitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam nouum in confinio tempus, quod uerbis propriis atque integris ten exaiphnes physin appellauit, idque ipsum ita, uti dico," inquit "in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis." XII. Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, pragmata. XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium. I. Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. II. Vna est causa, quae Graece uel kolasis uel nouthesia dicitur, cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. III. Altera est, quam hi, qui uocabula ista curiosius diuiserunt, timorian appellant. Ea causa animaduertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animaduersio contemptum eius pariat et honorem leuet; idcircoque id ei uocabulum a conseruatione honoris factum putant. IV. Tertia ratio uindicandi est, quae paradeigma a Graecis nominatur, cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco ueteres quoque nostri "exempla" pro maximis grauissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccauit, citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est, cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studio uisum est. V. Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit. VI. Plato autem ipse uerbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus. VII. Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Prosekei de panti toi en timoriai onti hyp'allou orthos timoroumenoi e beltioni gignesthai kai oninasthai, e paradeigmati allois gignesthai, hina alloi hoi horontes paschonta phoboumenoi beltious gignontai. VIII. In hisce uerbis facile intellegas timorian Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. IX. Anne autem quasi omnino paruam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam dicebat, rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in uita neque inter homines, sed post uitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo. XV. De uerbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat. I. Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, uerbum "quiescit" usitate "e" littera correpta dixit. II. Alter item amicus, homo in doctrinis quasi in praestigiis mirificus communiumque uocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere. III. Nam "quiescit" ita oportere dici praedicauit, ut "calescit", "nitescit", "stupescit" et alia huiuscemodi multa. IV. Id etiam addebat, quod "quies" "e" producto, non breui diceretur. V. Noster autem, qua est rerum omnium uerecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; VI. litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et "quiesco" non esse his simile, quae supra posui, nec a "quiete" dictum, sed ab eo "quietem", Graecaeque uocis et modum et originem uerbum istud habere demonstrauit rationibusque haut sane frigidis docuit "quiesco" "e" littera longa dici non conuenire. XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius uerbi exemplisque ueterum scriptorum. I. Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque orationis Latinae usurpationes rationesue ullas didicerat, cum in Lycio forte uespera ambularemus, ludo ibi et uoluptati fuit. II. Nam cum esset uerbum "deprecor" doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos uersus esse dicebat omnium quidem iudicio uenustissimos, quos subscripsi: Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam de me: Lesbia me dispeream nisi amat. quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam assidue, uerum dispeream nisi amo. III. "Deprecor" hoc in loco uir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a uulgo dicitur, quod significat "ualde precor" et "oro" et "supplico", in quo "de" praepositio ad augendum et cumulandum ualet. IV. Quod si ita esset, frigidi sane uersus forent. V. Nunc enim contra omnino est: nam "de" praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque uerbo duplicem uim capit. Sic enim "deprecor" a Catullo dictum est, quasi "detestor" uel "exsecror" uel "depello" uel "abominor": VI.contra autem ualet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: "Quam multorum hic uitamst a Sulla deprecatus." VII. Item in dissuasione legis agrariae: "Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a uobis deprecentur." VIII. Sed neque solus Catullus ita isto uerbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc uerbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui. IX. Q. Ennius in Erechtheo non longe secus dixit quam Catullus: "qui nunc" inquit "aerumna mea libertatem paro, quibus seruitutem mea miseria deprecor;" signat "abigo" et "amolior" uel prece adhibita uel quo alio modo. X. Item Ennius in Cresphonte: ego cum meae uitae parcam, letum inimico deprecer. XI. Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: "Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo inuidia pari non erant, sed etiam Claudi inuidiam Gracchi caritas deprecabatur"; hic quoque item non est "ualde precabatur", sed quasi propulsabat inuidiam et defensabat inuidiam, quod Graeci propinqua significatione paraiteisthai dicunt. XII. Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero uerbo isto utitur. "Quid" inquit "huic homini facias? nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?" XIII. Item in Verrem actionis secundae primo: "Nunc uero quid faciat Hortensius? auaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit." Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret. XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum. I. Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes Athenarum potitus urbe ipsa praeter arcem incensa abstulit asportauitque in Persas. II. Eos porro libros uniuersos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curauit. III. Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus uel conquisitus uel confectus est ad milia ferme uoluminum septingenta; sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea ciuitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt. µ08 I. "Hesterna noctu" rectene an cum uitio dicatur et quaenam super istis uerbis grammatica traditio sit; item quod decemuiri in XII tabulis "nox" pro "noctu" dixerunt. II. Quae mihi decem uerba ediderit Fauorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in ueterum libris reperiantur. III. Quem in modum et quam seuere increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem. Et adsiduo oscitantem uidit atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes. IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum uere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluuiali et niue rem non satis exploratam pro comperta posuerit. V. Quid illud sit, quod Vergilius "caelum stare puluere", et quod Lucilius "pectus sentibus stare" dixit. VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et uerba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius uerbis additum. VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque. VIII. Quid mihi usu uenerit interpretari et quasi effingere uolenti locos quosdam Platonicos Latina oratione. IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus uerba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus uerecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem uerba facienti euenerit. X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora uerborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante. XI. Quam festiue responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent. XII. Quid significet in ueterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod ea uerba accepta a Graecis uidentur. XIII. "Cupsones", quod homines Afri dicunt, non esse uerbum Poenicum, sed Graecum. XIV. Lepidissima altercatio Fauorini philosophi aduersus quendam intempestiuum de ambiguitate uerborum disserentem; atque inibi uerba quaedam ex Naeuio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines uocabulorum exploratae. XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi uersus super eadem re eiusdem Laberii. Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda. µ09 I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undeuicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum. I. Quintus Claudius in undeuicesimo annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: "Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest: nam neutrum potest deorsum uersum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime." II. Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc ita usu ueniret, quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si uel lapidem uel sagittam sursum uersus iacias quam deorsum, cum procliuior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna. III. Tum Iulianus comprobato genere quaestionis: "quod de sagitta" inquit "et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest. IV. Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum uelis, non ferire. V. Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio mittentis praecipitantia ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur. VI. At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit, quod ieceris." VII. Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii uerbis nobiscum sermocinatus est. VIII. Quod ait idem Q. Claudius: "a pinnis hostis defendebant facillime" animaduertendum est usum esse eum uerbo "defendebant" non ex uulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine. IX. Nam "defendere" et "offendere" inter sese aduersa sunt, quorum alterum significat empodon echein, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ekpodon poiein, id est auertere atque depellere, quod hoc in loco a Q. Claudio dicitur. II. Qualibus uerbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. I. Ad Herodem Atticum, consularem uirum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari eis artous. II. Tum Herodes interrogat, quisnam esset. III. Atque ille uultu sonituque uocis obiurgatorio philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit, cur quaerendum putasset, quod uideret. IV. "Video" inquit Herodes "barbam et pallium, philosophum nondum uideo. V. Quaeso autem te, cum bona uenia dicas mihi, quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?" VI. Interibi aliquot ex his, qui cum Herode erant, erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, ac nisi accipiat, quod petit, conuicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes: "demus" inquit "huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam homini", VII. et iussit dari pretium panis triginta dierum. VIII. Tum nos aspiciens, qui eum sectabamur: "Musonius" inquit "aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: axios oun estin argyriou. IX. Sed hoc potius" inquit "dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi appellantur. X. Maiores autem mei Athenienses nomina iuuenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam seruis indere liceret, decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae deuota seruili contagio pollui. XI. Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere? Simili autem" inquit "exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eam causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut uocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis uiderentur." III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. I. Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius uirtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius uim atque arma toti Graeciae cauenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque uocificant, II. is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli uictoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. III. Feruntur adeo libri epistularum eius munditiae et uenustatis et prudentiae plenarum, uelut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiauit. IV. Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda uisa est ad commonendos parentum animos. V. Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: "Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione." VI. Ipsius autem Philippi uerba haec sunt: Philippos Aristotelei chairein. Isthi moi gegonota hyion. Pollen oun tois theois echo charin, ouch houtos epi tei genesei tou paidos, hos epi toi kata ten sen helikian auton gegonenai; elpizo gar auton hypo sou traphenta kai paideuthenta axion esesthai kai hemon kai tes ton pragmaton diadoches. IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente uersis in mares. I. Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e naui in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito uocabulo "praepetem" appellauit, fasces librorum uenalium expositos uidimus. II. Atque ego auide statim pergo ad libros. III. Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores ueteres non paruae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus et Hegesias; IV. ipsa autem uolumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant. V. Accessi tamen percontatusque pretium sum et adductus mira atque insperata uilitate libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notaui mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis omnino et anezoos inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur. VI. Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum uesci eiusque uictus alimento uitam ducere et anthropophagous nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae uelocitatis uestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae "Albania" dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluuium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere. VII. Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi naturalis historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias uoce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudauerint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia nulli aliae causae obnoxia. VIII. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant uidendo, quos diutius irati uiderint, eosque ipsos mares feminasque, qui uisu tam nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. IX. Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus, eosque uesci auium et ferarum uenatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula, homines qui "monocoli" appellentur, singulis cruribus saltuatim currentes, uiuacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis ceruicibus oculos in humeris habentes. X. Iam uero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae corporibus hirtis et auium ritu plumantibus nullo cibatu uescentem, sed spiritu florum naribus hausto uictitantem; Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem. XI. Haec atque alia istiusmodi plura legimus; XII. sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium nihil ad ornandum iuuandumque usum uitae pertinentis. XIII. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, uir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque uidisse in libro naturalis historiae septimo scripsit. XIV. Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa ueterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena. XV. "Ex feminis" inquit "mutari in mares non est fabulosum. Inuenimus in annalibus Q. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Casini puerum factum ex uirgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit uisum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nubsisse etiam, mox barbam et uirilitatem prouenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se uisum. Ipse in Africa uidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium ciuem Thysdritanum, uiuebatque, cum proderem haec." XVI. Idem Plinius in eodem libro uerba haec scripsit: "Gignuntur homines utriusque sexus, quos "hermaphroditos" uocamus, olim "androgynos" uocatos et in prodigiis habitos, nunc uero in deliciis." V. Diuersae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura uoluptatis; uerbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est. I. De uoluptate ueteres philosophi diuersas sententias dixerunt. II. Epicurus uoluptatem summum bonum esse ponit; eam tamen ita definit: sarkos eustathes katastema; III. Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc uerbum est: manein mallon e hesthein. IV. Speusippus uetusque omnis Academia uoluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utriusque medium foret. V. Zeno censuit uoluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco uocabulo adiaphoron appellauit. VI. Critolaus Peripateticus et malum esse uoluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, incurias, desidias, obliuiones, ignauias. VII. Plato ante hos omnis ita uarie et multiformiter de uoluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae, quas supra posui, uideantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius uoluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum, quas tractat, rerumque, quas efficere uult, ratio desiderat. VIII. Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat uerba haec Hieroclis Stoici, uiri sancti et grauis: Hedore telos, pornes dogma; ouk estin pronoia, oude pornes dogma. VI. Verbum, quod est ab "ago" frequentatiuum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. I. Ab eo, quod est "ago" et "egi", uerba sunt, quae appellant grammatici "frequentatiua", "actito" et "actitaui". II. Haec quosdam non sane indoctos uiros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in uerbo principali, quod est "ago", prima littera breuiter pronuntiatur. III. Cur igitur ab eo, quod est "edo" et "ungo", in quibus uerbis prima littera breuiter dicitur, "esito" et "unctito", quae sunt eorum frequentatiua, prima littera longa promimus et contra "dictito" ab eo uerbo, quod est "dico", correpte dicimus? num ergo potius "actito" et "actitaui" producenda sunt? quoniam frequentatiua ferme omnia eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his uerbis, unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti "lego, lectus" facit "lectito"; "ungo, unctus" "unctito"; "scribo, scriptus" "scriptito"; "moueo, motus" "motito"; "pendeo, pensus" "pensito"; "edo, esus" "esito"; "dico" autem "dictus" "dictito" facit; "gero, gestus" "gestito"; "ueho, uectus" "uectito"; "rapio, raptus" "raptito"; "capio, captus" "captito"; "facio, factus" "factito". Sic igitur "actito" producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod est "ago" et "actus". VII. De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die: deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. I. Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et solstitiali die conuerti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem. II. Quod nobis quoque semel atque iterum experiri uolentibus ita esse propemodum uisum est. III. Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti uiri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicrae historiae primo satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: neruias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare. VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Fauorini philosophi cum breuitate eleganti sententia. I. Verum est profecto, quod obseruato rerum usu sapientes uiri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas, tuenda. II. Quisquis igitur multa habens cauere atque prospicere uelit, ne quid egeat neue quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit. III. Hanc sententiam memini a Fauorino inter ingentes omnium clamores detornatam inclusamque uerbis his paucissimis: Ton gar myrion kai pentakischilion chlamydon deomenon ouk esti me pleionon deisthai; ois gar echo prosdeomenos, aphelon hon echo, arkoumai ois echo. IX. Quis modus sit uertendi uerba in Graecis sententiis; deque his Homeri uersibus, quos Vergilius uertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. I. Quando ex poematis Graecis uertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino uerba in eum, in quem dicta sunt, modum uertamus. II. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi inuita et recusantia uiolentius transferantur. III. Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit. IV. Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animaduertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suaue est, uerti autem neque debuit neque potuit. V. Sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit: ballei kai maloisi ton aipolon ha Klearista tas aigas parelanta kai hady ti poppyliazei, - VI. malo me Galatea petit, lasciua puella, et fugit ad salices et se cupit ante uideri. VII. Illud quoque alio in loco animaduertimus caute omissum, quod est in Graeco uersu dulcissimum: Tityr', emin to kalon pephilemene, boske tas aigas kai poti tan kranan age, Tityre; kai ton enorchan ton Libykon knakona phylasseo, me ty kophypsei. VIII. Quo enim pacto diceret: to kalon pephilemene, uerba hercle non translaticia, sed cuiusdam natiuae dulcedinis? IX. Hoc igitur reliquit et cetera uertit non infestiuiter, nisi quod "caprum" dixit, X. quem Theocritus enorchan appellauit - auctore enim M. Varrone is demum Latine "caper" dicitur, qui excastratus est -: XI. Tityre, dum redeo, breuis est uia, pasce capellas et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caueto. XII. Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque ueteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero uertisse quam uersus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: hoe d'Artemis eisi kat'oureos iocheaira, e kata Teygeton perimeketon e Erymanthon terpomene kaproisi kai okeieis elaphoisin; tei de th'hama nymphai, kourai Dios aigiochoio, agronomoi paizousi; gegethe de te phrena Leto; pasaon d'hyper he ge kare echei ede metopa, rheia d'arignote peletai, kalai de te pasai - XIII. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus. XIV. Primum omnium id uisum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem uirgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte atque commode confertur cum Diana uenante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conueniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, "instans operi", sicut ipse ait, "regnisque futuris", nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque uenatibus Dianae congruat; XV. tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in uenando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de uenatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et sarcinam; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Leto gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae uigens, siquidem non aliud est: gegethe de te phrena Leto, ipse autem imitari hoc uolens gaudia fecerit pigra et leuia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia; nescire enim sese, quid significaret aliud "pertemptant"; XVI. praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium uideri omisisse, quod hunc Homeri uersum exigue secutus sit: rheia d'arignoton peletai, kalai de te pasai, XVII. quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur. X. Quod Annaeus Cornutus uersus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinauit. I. Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae uiri summis adsiduisque laudibus hos Vergilii uersus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, uerecunda quadam translatione uerborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. II. Sic enim scripsit: ea uerba locutus optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem. III. Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda uerbis uti uno atque altero breui tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit parthenien zonen et lektroio thesmon et erga philotesia, IV. tot uero et tam euidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque uerbis uenerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse. V. Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius istius uerecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione uiolauit. VI. Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse uersus dixisset: " "membra" tamen" inquit "paulo incautius nominauit." XI. De Valerio Coruino; et unde Coruinus. I. De Maximo Valerio, qui Coruinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corui alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum, qui secus dixerit. II. Ea res prorsus admiranda sic profecto est in libris annalibus memorata: III. Adulescens tali genere editus L. Furio Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris. IV. Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant, instruebanturque acies a consulibus de ui ac multitudine hostium satis agentibus. V. Dux interea Gallorum uasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia uenire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet. VI. Tum Valerius tribunus ceteris inter metum pudoremque ambiguis impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inmaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obuiam; et congrediuntur et consistunt, et conserebantur iam manus, atque ibi uis quaedam diuina fit: VII. coruus repente inprouisus aduolat et super galeam tribuni insistit atque inde in aduersari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saeuierat, reuolabat in galeam tribuni. VIII. Sic tribunus spectante utroque exercitu et sua uirtute nixus et opera alitis propugnatus ducem hostium ferocissimum uicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Coruinus. IX. Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam. X. Statuam Coruino isti diuus Augustus in foro suo statuendam curauit. In eius statuae capite corui simulacrum est rei pugnaeque, quam diximus, monimentum. XII. De uerbis, quae in utramque partem significatione aduersa et reciproca dicuntur. I. Vt "formidulosus" dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut "inuidiosus" et qui inuidet et cui inuidetur, ut "suspiciosus" et qui suspicatur et qui suspectus est, ut "ambitiosus" et qui ambit et qui ambitur, ut item "gratiosus" et qui adhibet gratias et qui admittit, ut "laboriosus" et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita "infestus" quoque ancipiti significatione est. II. Nam et is "infestus" appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque "infestus" dicitur. III. Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi locuntur, ut "infestum" dicant inimicum atque aduersum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est. IV. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et ueteres plerique ita dixerunt, et M. Tullius in oratione, quam Pro Cn. Plancio scripsit, uocabulo hoc sic usus est: V. "Dolebam" inquit "iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque uitam sua beniuolentia praesidio custodiaque texisset." VI. Nos igitur de origine et ratione uerbi quaerebamus atque ita in Nigidianis scriptum inuenimus: ""Infestum" a festinando dictum; nam qui instat" inquit "alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque "infestus" dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam uel facturus cuipiam uel passurus est." VII. Ne quis autem de "suspicioso", quod supra posuimus, et de "formiduloso" in eam partem, quae minus usitata est, exemplum requirat, inueniet de "suspicioso" aput M. Catonem de re Floria ita scriptum: "Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locauisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, uim in corpus liberum non aecum censuere adferri." VIII. "Suspiciosum" enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem. IX. "Formidulosum" autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: "Igitur talibus uiris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus." X. Item C. Caluus in poematis "laboriosus" dicit, non, ut uulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur. "durum" inquit "rus fugis et laboriosum." XI. Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus: "ecastor" inquit "mustum somniculosum", XII. et Cinna in poematis: somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus. XIII. "Metus" quoque et "iniuria" atque alia quaedam id genus sic utroqueuersum dici possunt: nam "metus hostium" recte dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. XIV. Itaque Sallustius in historia prima "metum Pompei" dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: "Id bellum excitabat metus Pompei uictoris Hiempsalem in regnum restituentis." XV. Item alio in loco: "Postquam remoto metu Punico simultates exercere uacuum fuit." XVI. "Iniurias" itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inuentu. XVII. Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis: "et uulnere" inquit "tardus Vlixi", cum diceret uulnus, non quod accepisset Vlixes, sed quod dedisset. XVIII. "Nescius" quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit. XIX. Sed super eo, qui nescit, frequens huius uocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nescitur. XX. "Ignarus" aeque utroqueuersum dicitur non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. XXI. Plautus in Rudente: quae in locis nesciis nescia spe sumus. XXII. Sallustius: "More humanae cupidinis ignara uisendi." Vergilius: ignarum Laurens habet ora Mimanta. XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli prouocatoris pugnam depinxit. I. Titus Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit. II. Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus. III. Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induuias, quam ex hoste, quem occiderat, detractam induit. IV. Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae uastitatis et quantum insolens prouocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suauitate descripsit. V. Quem locum ex eo libro philosophus Fauorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, VI. quam si ipse coram depugnantes eos spectaret. VII. Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: "Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et uiribus et magnitudine et adulescentia simulque uirtute ceteris antistabat. VIII. Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu significare coepit utrisque, quiescerent. IX. Pugnae facta pausa est. X. Extemplo silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum depugnare uellet, uti prodiret. XI. Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies. XII. Deinde Gallus inridere coepit atque linguam exsertare. XIII. Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium ciuitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. XIV. Is, ut dico, processit neque passus est uirtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. XV. Metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. XVI. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus; Manlius animo magis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbauit. XVII. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum icti haberet. XVIII. Vbi eum euertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. XIX. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati." XX. Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia "Manliana" dicta sunt, quoniam postea bello aduersum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, interdicto hostem, a quo prouocatus fuerat, occiderat. XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium uocabulorum declinationibus. I. Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi uerbis: "Propter magnitudinem atque inmanitatem facies", id nos aliquot ueteribus libris inspectis explorauimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. II. Sic enim pleraque aetas ueterum declinauit: "haec facies, huius facies", quod nunc propter rationem grammaticam "faciei" dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus "faciei" scriptum est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato. III. Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca inuenire nos in eodem Claudi libro scriptum utrumque "facies" et "facii". Sed "facies" in ordinem scriptum fuit et contra per "i" geminum "facii," neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimauimus; IV. nam et ab eo, quod est "hic dies", tam "huius dies", quam "huius dii", et ab eo, quod est "haec fames", tam "huius famis", quam "huius fami" dixerunt. V. Q. Ennius in XVI annali "dies" scripsit pro "diei" in hoc uersu: postremae longinqua dies confecerit aetas. VI. Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit, "dies" scripsisse pro "diei", quod ego inpensa opera conquisitis ueteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inueni. VII. Verba sunt haec M. Tullii: "Equites uero daturos illius dies poenas"; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: libra dies somnique pares ubi fecerit horas, id est "libra diei somnique". VIII. Sed sicut hoc in loco "dies" a Vergilio scriptum uidetur, ita in illo uersu non dubium est, quin "dii" scripserit pro "diei": munera laetitiamque dii, quod inperitiores "dei" legunt ab insolentia scilicet uocis istius abhorrentes. IX. Sic autem "dies, dii" a ueteribus declinatum est, ut "fames, fami", "pernicies, pernicii", "progenies, progenii", "luxuries, luxurii", "acies? acii". X. M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: "Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa." XI. Lucilius in XII: rugosum atque fami plenum. XII. Sisenna in historiarum libro VI: "Romanos inferendae pernicii causa uenisse." XIII. Pacuuius in Paulo: pater supreme nostrae progenii patris. XIV. Cn. Matius in Iliadis XXI: altera pars acii uitassent fluminis undas. XV. Idem Matius in XXIII: an maneat specii simulacrum in morte silentum. XVI. C. Gracchus de legibus promulgatis: "Ea luxurii causa aiunt institui"; XVII. et ibidem infra ita scriptum est: "non est ea luxuries, XVIII. quae necessario parentur uitae causa", per quod apparet eum ab eo, quod est "luxuries", "luxurii" patrio casu dixisse. XIX. M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, "pernicii" scriptum reliquit. Verba haec sunt: "Quorum nihil pernicii causa diuino consilio, sed ui ipsa et magnitudine rerum factum putamus." XX. Aut "facies" ergo in casu patrio aut "facii" Quadrigarium scripsisse existimandum est; "facie" autem in nullo ueteri libro scriptum repperi. XXI. [In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non "faciei", uti nunc dicitur, sed "facie" dixerunt.] XXII. Lucilius in saturis: "primum" inquit "facie quod honestae tantis accedit." XXIII. Lucilius in libro septimo: qui te diligat, aetatis facieque tuae se fautorem ostendat, fore amicum polliceatur; XXIV. sunt tamen non pauci, qui utrobique "facii" legant. XXV. Sed C. Caesar in libro de analogia secundo "huius die" et "huius specie" dicendum putat. XXVI. Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reuerendae uetustatis libro "die" casu patrio scriptum inueni. Verba haec ita erant: "Vix decima parte die reliqua." Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut "die" dictum quasi "ex die" existimemus. XV. De genere controuersiae, quod Graece aporon appellatur. I. Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus aestiuarum decedere ex urbis aestu uolentes Neapolim concesseramus. II. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem. III. It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul. IV. Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius, quam aetati eius decebat, ac deinde iubet exponi controuersias. V. Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuuenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat. VI. Exponit igitur temptamenti gratia controuersiam parum consistentem, quod genus Graeci aporon uocant, Latine autem id non nimis incommode "inexplicabile" dici potest. VII. Ea controuersia fuit huiusmodi: "De reo septem iudices cognoscant, eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognouissent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum. VIII. Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit." IX. Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, exspectatis incipit statim mira celeritate in eandem hanc controuersiam principia nescio quae dicere et inuolucra sensuum uerborumque uolumina uocumque turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante. X. Sed ubi deblateratis uersuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt. XI. Atque ibi Iulianus festiuissime: "nolite quaerere," inquit "quid sentiam; adulescens hic sine controuersia disertus est." XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque uitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt. I. Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctissimus. II. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. III. In his libris multa uarie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. IV. Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controuersiis lepide arguteque dictas putat. V. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controuersia: " "Vir fortis praemio, quod optauerit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur." VI. Eleganter" inquit "et probabiliter ex parte posterioris uiri fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si placet lex, redde; si non placet, redde"." VII. Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putauit esse argutissimam, uitio non carere, quod Graece antistrephon dicitur. Et est uitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus conuerti ex contrario id ipsum aduersus eundem potest atque ita a priore illo uiro forte dici: "Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo." µ10 I. "Tertium"ne consul an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius uerbi de consilio Ciceronis uitauerit. I. Familiari meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. II. In his scriptum fuit me illi iam "tertium" scripsisse. III. Is ad me rescripsit petiuitque, ut rationem dicerem, cur "tertium" ac non "tertio" scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi uideretur, facerem se certiorem, "tertium"ne "consul" et "quartum" an "tertio" et "quarto" dicendum esset, quoniam Romae doctum uirum dicere audisset "tertio" et "quarto consul", non "tertium quartum"que; idque in principio libri ... Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undeuicesimo C. Marium creatum "septimo" consulem dixisse. IV. Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam uerba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus uerbis utrumque, de quo ad me scripserat, decideretur; V. nam et Varro satis aperte, quid dici oporteret, edocuit, et ego aduersus eum, qui doctus esse dicebatur, litem meam facere absens nolui. VI. Verba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: "Aliud est "quarto" praetorem fieri et "quartum", quod "quarto" locum adsignificat ac tres ante factos, "quartum" tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium" aut "tertio", extremas litteras non scripsit." VII. Quod de Pompeio Varro breuiter et subobscure dixit, Tiro Tunius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: "Cum Pompeius" inquit "aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus uicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur, quaeri coeptum est, utrum "consul tertio" inscribendum esset an "tertium". Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos ciuitatis, cumque dissentiretur et pars "tertio", alii "tertium" scribendum contenderent, rogauit" inquit "Ciceronem Pompeius, ut, quod ei rectius uideretur, scribi iuberet." Tum Ciceronem iudicare de uiris doctis ueritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos uideretur inprobasse. "Persuasit igitur Pompeio, ut neque "tertium" neque "tertio" scriberetur, sed ad secundum usque "t" fierent litterae, ut uerbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua uerbi lateret." VIII. Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum. IX. Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis incisis significatus est. X. In M. autem Catonis quarta origine ita perscriptum est: "Carthaginienses sextum de foedere decessere." Id uerbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum. XI. Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris triton kai tetarton dicunt, quod congruit cum eo, quod Latine dicitur: "tertium quartumque". II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandauerit. I. Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem esse numerum ait rarissimum. II. Sed et diuo Augusto imperante, qui temporum eius historiam scripserunt, ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies uixisse; matrem quoque eorum non multo, postquam peperit, mortuam, monumentumque ei factum iussu Augusti in uia Laurentina, inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus. III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. I. Fortis ac uehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis uidetur seuerior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest? II. Legebamus adeo nuper orationem Gracchi de legibus promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos uiros uirgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, quanta maxima inuidia potest, conqueritur. III. Verba haec sunt, quae super ea re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum consul uenit. Vxor eius dixit se in balneis uirilibus lauari uelle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lauabantur. Vxor renuntiat uiro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque adductus suae ciuitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, uirgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lauisse uellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit, alter prensus et uirgis caesus est." IV. In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque inuidia grauique et penetrabili querimonia dixerit? breuitas sane et uenustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festiuitatibus solet. V. Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum uobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obuiam bubulcus de plebe Venusina aduenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogauit, num mortuum ferrent. Vbi id audiuit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo uerberari iussit, dum animam efflauit." VI. Haec quidem oratio super tam uiolento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. VII. At cum in simili causa aput M. Tullium ciues Romani, innocentes uiri, contra ius contraque leges uirgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et quale inuidiae atque acerbitatis fretum efferuescit? VIII. animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus uerberum et uocum et eiulationum circumplectitur; IX. uelut sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus scelere et furore in forum uenit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et uirgas expediri iubet." X. Iam haec medius fidius sola uerba: "nudari ac deligari et uirgas expediri iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta sunt, sed rem geri prosus uideas. XI. Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis uicem: "palus" inquit "in foro destitutus est, uestimenta detracta sunt, uirgis caesus est." XII. Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus est", sed: "caedebatur" inquit "uirgis in medio foro Messanae ciuis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla uox illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "ciuis Romanus sum!" Hac commemoratione ciuitatis omnia uerbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur." XIII. Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput ciuis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae ciuitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o grauiter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut ciuis Romanus in prouincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro uirgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admouebantur, si te illius acerba imploratio et uox miserabilis non leniebat, ne ciuium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commouebare?" XIV. Haec M. Tullius atrociter, grauiter, apte copioseque miseratus est. XV. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis uerborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et breuia et non operosa, sed natiua quadam suauitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae uetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius uim et copiam Gracchus nec adspirauit. XVI. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere uoluisse, quod Cicero postea perfecit. XVII. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: "Dixit a decemuiris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit uestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemuiros Bruttiani uerberauere, uidere multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc seruitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, uerbera, uibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audiui! Serui iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna uirtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum uiuent?" XVIII. Quod Cato dixit: "Bruttiani uerberauere", ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id significat: XIX. Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus aduersas pugnauisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciuerunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in prouincias euntibus parere et praeministrare seruorum uicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur "lorarii", et quos erant iussi, uinciebant aut uerberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani". IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiua esse, sed naturalia. I. Nomina uerbaque non positu fortuito, sed quadam ui et ratione naturae facta esse P. Nigidius in grammaticis commentariis docet, rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. II. Quaeri enim solitum aput philosophos, physei ta onomata sint e thesei. III. In eam rem multa argumenta dicit, cur uideri possint uerba esse naturalia magis quam arbitraria. IV. Ex quibus hoc uisum est lepidum et festiuum: " "Vos" " inquit "cum dicimus, motu quodam oris conueniente cum ipsius uerbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emouemus ac spiritum atque animam porro uersum et ad eos, quibuscum sermocinamur "intendimus. At contra cum dicimus "nos", neque profuso intentoque flatu uocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et "mihi". Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille uel capitis uel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita in his uocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque uocibus, quam esse in nostris animaduertimus." V. "Auarus" simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio uidetur. I. "Auarus" non simplex uocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. "Auarus enim" inquit "appellatur, qui auidus aeris est. II. Sed in ea copula "e" littera" inquit "detrita est." Item "locupletem" dictum ait ex conpositis uocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas possessiones teneret. III. Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de "auaro" ambigitur: cur enim non uideri possit ab uno solum uerbo inclinatum, quod est "aueo", eademque esse fictura, qua est "amarus", de quo nihil dici potest, quin duplex non sit? VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. I. Non in facta modo, sed in uoces etiam petulantiores publice uindicatum est; ita enim debere esse uisa est Romanae disciplinae dignitas inuiolabilis. II. Appi namque illius Caeci filia a ludis, quos spectauerat, exiens turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam diceret: "quid me nunc factum esset" inquit "quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, nauali proelio classem nauium cum ingenti ciuium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam" inquit "reuiuiscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram conuexauit!" III. Ob haec mulieris uerba tam inproba ac tam inciuilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris grauis uiginti quinque milia. IV. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo Fabio Licino Otacilio Crasso consulibus. VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. I. Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci ten eiso thalassan appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. II. Varro autem cum de parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit, per quod uidetur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit. VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi castigationis. I. Fuit haec quoque antiquitus militaris animaduersio iubere ignominiae causa militi uenam solui et sanguinem dimitti. II. Cuius rei ratio in litteris ueteribus, quas equidem inuenire potui, non exstat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina uideretur. III. Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani uiderentur omnes, qui delinquerent. IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint uocabula. I. Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: "frons", "subsidia", "cuneus", "orbis", "globus", "forfices", "serra", "alae", "turres". II. Haec et quaedam item alia inuenire est in libris eorum, qui de militari disciplina scripserunt. III. Tralata autem sunt ab ipsis rebus, quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque uocabuli imagines ostenduntur. X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Romani anulum in eo digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus. I. Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. II. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci anatomas appellant, repertum est neruum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac peruenire; propterea non inscitum uisum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis uideretur. XI. Verbum "mature" quid significet quaeque uocis eius ratio sit; et quod eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis". I. "Mature" nunc significat "propere" et "cito" contra ipsius uerbi sententiam; aliud enim est "mature", quam dicitur. II. Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: ""mature"" inquit "est quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est." III. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis "matura" dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. IV. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, "mature" fieri dicebatur, progressa plurimum uerbi significatio est et non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri "mature" dicitur, quando ea, quae praeter sui temporis modum properata sunt, "inmatura" uerius dicantur. V. Illud uero Nigidianum rei atque uerbi temperamentum diuos Augustus duobus Graecis uerbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt: speude bradeos, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. VI. Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista uerba "properare" et "maturare" tamquam plane contraria scitissime separauit in hisce uersibus: frigidus agricolam si quando continent imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur. VII. Elegantissime duo uerba ista diuisit; namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluuias, quoniam otium est, "maturari" potest, per serenas, quoniam tempus instat, "properari" necessum est. VIII. Cum significandum autem est, coactius quid factum et festinantius, tum rectius "praemature" factum id dicitur quam "mature", sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: adpetis dominatum demens praemature praecocem, IX. in quo uersu animaduertendum est, quod "praecocem" inquit, non "praecoquem"; est enim casus eius rectus non "praecoquis", sed "praecox". XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro uolucri columbae. I. Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de ui et natura chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae uicesimo octauo refert multaque uana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inuiti meminimus, quia pertaesum est: II. accipitrem auium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte superuolet, detrahi et cadere ui quadam in terram ceterisque auibus laniandum sponte sua obicere sese et dedere. III. Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si uratur ligno, quod appellatur "robur", imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu uenire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. IV. Item aliud, quod hercle an ponerem dubitaui, - ita est deridiculae uanitatis - nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt. V. Sed redeo ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in uas mitti ligneum et eum, qui id uas ferat, etiamsi is in medio palam uersetur, a nullo uideri posse. VI. His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; VII. uel illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseuerat aues quasdam esse certis uocabulis et earum auium confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas auium et conloquia interpretaturum. VIII. Multa autem uidentur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus. IX. Sed id, quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen uanum aeque uideri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Fauorinus philosophus, memoriarum ueterum exsequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum uolasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum. X. Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Fauorini uerba ponere: Archytas Tarantinos ta alla kai mechanikos on epoiesen peristeran xylinen petomenen; hopote kathiseien, ouketi anistato. Mechri gar toutou ... XIII. "Cum partim hominum" qua ratione ueteres dixerint. I. "Partim hominum uenerunt" plerumque dicitur, quod significat "pars hominum uenit", id est quidam homines. Nam "partim" hoc in loco aduerbium est neque in casus inclinatur, sicuti "cum partim hominum" dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum. II. M. Cato in oratione de re Floria ita scripsit: "Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitauit e conuiuio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat." III. Imperitiores autem "cum parti" legunt, tamquam declinatum sit quasi uocabulum, non dictum quasi aduerbium. IV. Sed Q. Claudius in uicesimo primo annali insolentius paulo hac figura est ita usus: "Enim cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi." Itemque Claudi in uicesimo tertio annali uerba haec sunt: "Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an auaritia an calamitate populi Romani euenisse dicam, nescio." XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali uerborum ordine Cato dixerit. I. Audio "illi iniuriam factum iri", audio "contumeliam dictum iri" uulgo quoque ita dici, uulgo et ist esse uerborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo. II. Sed "contumelia illi" uel "iniuria factum itur" paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. III. M. Cato pro se contra C. Cassium: "Atque euenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites." IV. Sicut autem "contumeliam factum iri" significat iri ad contumeliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita "contumelia mihi factum itur" casu tantum inmutato idem dicit. XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; uerbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque uirgines Vestae neque Dialem. I. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris, qui da sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus. II. Vnde haec ferme sunt, quae commeminimus: III. Equo Dialem flaminem uehi religio est; IV. item religio est classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur; V. item iurare Dialem fas numquam est; VI. item anulo uti nisi peruio cassoque fas non est. VII. Ignem e "flaminia", id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri ius non est. VIII. Victum, si aedes eius introierit, solui necessum est et uincula per impluuium in tegulas subduci atque inde foras in uiam demitti. IX. Nodum in apice neque in cinctu neque alia in parte ullum habet. X. Si quis ad uerberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die uerberari piaculum est. XI. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondet. XII. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. XIII. Propagines e uitibus altius praetentas non succedit. XIV. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est neque ... Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. XV. Vnguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. XVI. Dialis cotidie feriatus est. XVII. Sine apice sub diuo esse licitum non est; sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa, XVIII. gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur. XIX. Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. XX. Tunica intima nisi in locis tectis non exuit se, ne sub caelo tamquam sub oculis Iouis nudus sit. XXI. Super flaminem Dialem in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. XXII. Vxorem si amisit, flamonio decedit. XXIII. Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. XXIV. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; XXV. funus tamen exsequi non est religio. XXVI. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; XXVII. alias seorsum aiunt obseruitare, ueluti est, quod uenenato operitur, XXVIII. et quod in rica surculum de arbore felici habet, XXIX. et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam, XXX. cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit. XXXI. Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: "Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam." XXXII. Verba M. Varronis ex secundo rerum diuinarum super flamine Diali haec sunt: "Is solum album habet galerum, uel quod maximus, uel quod Ioui immolata hostia alba id fieri oporteat." XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animaduerterit in Romana historia erratos. I. Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat, quod in libro sexto scriptum est. II. Palinurus est aput inferos petens ab Aenea, ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: eripe me his, inuicte, malis, aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos. III. "Quo" inquit "modo aut Palinurus nouisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum inuenire, cum Velia oppidum, a quo portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Seruio Tullio Romae regnante post annum amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam uenit, conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? IV. Nam qui ab Harpalo" inquit "regis Cyri praefecto ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt. V. Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium. VI. Neque simile" inquit "illud uideri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus Lauiniaque uenit litora, VII. et aeque in sexto libro: Chalcidicaque leuis tandem superastitit arce, VIII. quoniam poetae ipsi quaedam kata prolepsin historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius sciuit de Lauinio oppido et de colonia Chalcidicensi. IX. Sed Palinuros qui potuit" inquit "scire ea, quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum diuinasse aput inferos putat proinde ut animae defunctorum solent? X. Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non diuinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?" XI. Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset. XII. "Nam cum Thesea" inquit "inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo est, postea tamen infert: sedet aeternumque sedebit infelix Theseus. XIII. Qui autem" inquit "fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rursum euaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum euellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?" XIV. Item in his uersibus errasse Vergilium dicit: eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus auos Troiae, templa intemerata Mineruae. XV. "Confudit" inquit "et personas diuersas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. XVI. Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnauit aduersus Manium Curium, in eo bello ducem. XVII. Argiuum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est. XVIII. Potest igitur" inquit "medius eximi uersus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus" inquit "fuit." XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese priuauerit; et super ea re uersus Laberii pure admodum et uenuste facti. I. Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, uirum praeter alios uenerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se priuasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus uegetiores et exactiores fore, si eas uidendi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset. II. Id factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia subtilissima consciuit, Laberius poeta in mimo, quem scripsit Restionem, uersibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam uoluntariae caecitatis finxit aliam uertitque in eam rem, quam tum agebat, non inconcinniter. III. Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, diuitis auari et parci sumptum plurimum asotiamque adulescentis uiri deplorantis. IV. Versus Laberiani sunt: Democritus Abderites physicus philosophus clipeum constituit contra exortum Hyperionis, oculos effodere ut posset splendore aereo. Ita radiis solis aciem effodit luminis, malis bene esse ne uideret ciuibus. Sic ego fulgentis splendorem pecuniae uolo elucificare exitum aetati meae, ne in re bona uideam esse nequam filium. XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. I. Artemisia Mausolum uirum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. II. Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, prouinciae praefectus, quem satrapen Graeci uocant. III. Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulueris aquae indidit ebibitque multaque alia uiolenti amoris indicia fecisse dicitur. IV. Molita quoque est ingenti impetu operis conseruandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. V. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. VI. Ad eas laudes decertandas uenisse dicuntur uiri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his certauisse memoriae mandauerint. Sed eo certamine uicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis discipulus. VII. Exstat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in exemplis refert. XIX. Non purgari neque leuari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccauerunt, similitudo; atque inibi uerba ex oratione super ea re Demosthenis. I. Incessebat quempiam Taurus philosophus seuera atque uehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis uenia deprecabatur. II. Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: "homo" inquit "stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis uestri sententiae tibi in mentem uenit, quae, quia lepidis et uenustis uocum modis uincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit? III. Nam si me" inquit "non fallit, quod quidem in primori pueritia legerim, uerba haec sunt Demosthenis aduersus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Sy de me lege, hos gegone touto pollakis, all'hos houto prosekei gignesthai; ou gar, ei ti popote me kata tous nomous epraxhthe, sy de touto emimeso, dia touto apophygois an dikaios, alla polli mallon haliskoio; hosper gar, ei tis healo, sy tauta ouk an egrapsas, houtos ean sy nyn diken dois, allos ou grapsei." IV. Sic Taurus omni suasionum admonitionumque genere utens sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat. XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebisscitum", quid "priuilegium"; et quantum ista omnia differant. I. Quaeri audio, quid "lex" sit, quid "plebisscitum", quid "rogatio", quid "priuilegium". II. Ateius Capito, publici priuatique iuris peritissimus, quid "lex" esset, hisce uerbis definiuit: "Lex" inquit "est generale iussum populi aut plebis rogante magistratu." III. Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisue iussa "leges" uocari possunt. IV. Non sunt enim generalia iussa neque de uniuersis ciuibus, sed de singulis concepta; quocirca "priuilegia" potius uocari debent, quia ueteres "priua" dixerunt, quae nos "singula" dicimus. Quo uerbo Lucilius in primo satirarum libro usus est: abdomina thynni aduenientibus priua dabo cephalaeaque acarnae. V. "Plebem" autem Capito in eadem definitione seorsum a populo diuisit, quoniam in populo omnis pars ciuitatis omnesque eius ordines contineantur, "plebes" uero ea dicatur, in qua gentes ciuium patriciae non insunt. VI. "Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit. VII. Sed totius huius rei iurisque, siue cum populus siue cum plebs rogatur, siue quod ad singulos siue quod ad uniuersos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons "rogatio" est. VIII. Ista enim omnia uocabula censentur continenturque "rogationis" principali genere et nomine; nam nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest. IX. Sed quamquam haec ita sunt, in ueteribus tamen scriptis non magnam uocabulorum, istorum differentiam esse animaduertimus. Nam et plebisscita et priuilegia translaticio nomine "leges" appellauerunt eademque omnia confuso et indistincto uocabulo "rogationes" dixerunt. X. Sallustius quoque proprietatum in uerbis retinentissimus consuetudini concessit et priuilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, "legem" appellauit. Verba ex secunda eius historia haec sunt: "Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat." XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino uerbis "nouissime" et "nouissimus" obseruantissime uitarit. I. Non paucis uerbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; II. uelut est et "nouissimus" et "nouissime". Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem uerbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti uiri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino uidetur, quoniam, qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo ut nouo et inprobo uerbo uti uitauerat. Propterea, quid M. quoque Varro de ista uoce existimauerit, uerbis ipsius Varronis ex libro de lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putaui. "Quod "extremum"" inquit "dicebatur, dici "nouissimum" coeptum uulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes alii, quod nimium nouum uerbum esset, uitabant; cuius origo, ut a "uetere" "uetustius" ac "ueterrimum" sic a "nouo" declinatum "nouius" et "nouissimum"." XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta uerae philosophiae ignorant. I. Plato, ueritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignauosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae uitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non graui neque idonea, uere tamen ingenueque dixit. II. Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, uerae philosophiae ignarus inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt, quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neue inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur. III. Verba ipsa super hac re Platonis ex libro, qui appellatur Gorgias, scripsi, quoniam uertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea: IV. Philosophia gar toi estin, o Sokrates, charien, ean tis autou metrios hapsetai en tei helikiai; ean de peraitero tou deontos endiatripsei, diaphthora ton anthropon. V. Ean gar kai pany euphyes ei kai porro helikias philosophei, ananke panton apeiron gegonenai estin, hon chre empeiron einai ton mellonta kalon kagathon kai eudokimon esesthai andra. VI. Kai gar ton nomon apeiroi gignontai ton kata ten polin kai ton logon, ois dei chromenon homilein en tois symbolaiois tois anthropois, kai idiai kai udemosiai, kai ton hedonon te kai epithymion ton anthropeion, kai syllebden ton ethon pantapasin apeiroi gignontai. VII. Epeidan oun elthosin eis tina idian e politiken praxin, katagelastoi gignontai, hosper ge, oimai, hoi politikoi, [VIII.-IX.] epeidan au eis tas hymeteras diatribas elthosi kai tous logous, katagelastoi eisi.. X. Paulo post addit haec: All',oimai, to orthotaton estin amphoteron metaschein. Philosophias men, hoson paideias charin kalon metechein, kai ouk aischron meirakioi onti philosophein; epeidan de ede presbyteron on anthropos eti philosophei, katagelaston, XI. o Sokrates, to chrema gignetai, kai egoge homoiotaton pascho pros tous philosophountas hosper pros tous psellizomenous kai paizontas. XII. Hotan men gar paidion ido hoi eti prosekei dialegesthai houto, psellizomenon kai paizon, chairo te, kai charien moi phainetai kai eleutherion kai prepon tei tou paidiou helikiai; XIII. hotan de saphos dialegomenou paidariou akouso, pikron ti moi dokei chrema einai kai aniai mou ta ota kai moi dokei douloprepes ti einai; XIV. hotan de andros akousei tis psellizomenou e paizonta horai, katagelaston phainetai kai anandron kai plegon axion. XV. Tauton oun egoge touto pascho kai pros tous philosophountas. XVI. Peri neoi men gar meirakioi horon philosophian agamai kai prepein moi dokei kai hegoumai eleutheron tina einai touton ton anthropon, ton de me philosophounta aneleutheron kai oudepote oudenos axiosonta heauton oute kalou oute gennaiou pragmatos; XVII. hotan de presbyteron ido eti philosophounta kai me apallattomenon, plegon moi dokei ede deisthai, o Socrates, houtos ho aner. XVIII. Ho gar nyn de elegon, hyparchei toutoi toi anthropoi, kan pany euphyes ei, anandroi genesthai pheugontai ta mesa tes poleos kai tas agoras, en hais ephe ho poietes tous andras ariprepeis gignesthai katadedykoti de ton loipon bion bionai meta meirakion, en goniai trion e tettaron psithyrizonta, eleutheron de kai [XIX-XXIII] mega kai hikanon medepote phthegxasthai. XXIV. Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili ueritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae uirtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et priuatis officiis excellit ciuitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter et fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum nihil ad uitam neque tuendam neque ordinandam promouente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et uulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt. XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum ueterum uictu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare. I. Qui de uictu atque cultu populi Romani scripserunt, mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est uino semper, quod "temetum" prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent. II. Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his, quibus dixi, libris peruulgata sunt; III. sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert non minus, si uinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent. IV. Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribitur de dote, in qua id quoque scriptum est in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: "Vir" inquit "cum diuortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium, quod uidetur, habet, si quid peruerse taetreque factum est a muliere; multatur, si uinum bibit; si cum alieno uiro probri quid fecit, condemnatur." V. De iure autem occidendi ita scriptum: "In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares siue tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est." XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc uolgo dicuntur. I. "Die quarto" et "die quinto", quod Graeci eis tetarten kai eis pempten dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et, qui aliter dicit, pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt: "diequinte" enim et "diequinti" pro aduerbio copulate dictum est et secunda in eo syllaba correpta. II. Diuus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est. III. Satis autem erit perpetuae ueterum consuetudinis demonstrandae gratia uerba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet, quae appellantur Compitalia. Ea uerba haec sunt: "Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt quando concepta fuerint, nefas." "Dienoni" praetor dicit, non "die nono". IV. Neque praetor solum, sed pleraque omnis uetustas sic locuta est. V. Venit ecce illius uersus Pomponiani in mentem, qui est ex atellania, quae Meuia inscribitur: dies hic sextus, cum nihil edi: diequarte emoriar fame. VI. Suppetit etiam Coelianum illud ex libro historiarum secundo: "Si uis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta." VII. Et historiam autem et uerbum hoc sumpsit Coelius ex origine IV M. Catonis, in qua ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: "Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit"." VIII. Extremam istius uocis syllabam tum per "e" tum per "i" scriptam legi; nam sane quam consuetum id ueteribus fuerit litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "procliui" et "procliue" atque alia item multa hoc genus uarie dixerunt: "die pristini" quoque eodem modo dicebatur, quod significabat "die pristino", id est priore, quod uulgo "pridie" dicitur, conuerso compositionis ordine, quasi "pristino die". Atque item simili figura "die crastini" dicebatur, id erat "crastino die". IX. Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, "die perendini" dicunt. X. Sed ut plerique "die pristini", ita M. Cato in oratione contra Furium "die proximi" dixit; "die quarto" autem Cn. Matius, homo impense doctus, in mimiambis pro eo dicit, quod "nudius quartus" nos dicimus, in his uersibus: nuper die quarto, ut recordor, et certe aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus, "diequarte" autem de futuro. XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi nauium quoque uocabula, quae scripta in ueterum libris reperiuntur. I. Telorum iaculorum gladiorumque uocabula, quae in historiis ueteribus scripta sunt, item nauigiorum genera et nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum ineptiarum uacantem stupentemque animum occuparet. II. Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, ueruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula. III. De "lingula", quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam ueteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naeuius in tragoedia Hesiona. Versum Naeui apposui: sine mi gerere morem uidear lingua, uerum lingula. IV. Item "rumpia" genus teli est Thraeciae nationis, positumque hoc uocabulum in Quinti Enni annalium XIV. V. Nauium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces uel, ut Graeci dicunt, keletes, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci histiokopous uocant uel epaktridas, prosumiae uel geseoretae uel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, uectoriae, mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium. XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent. I. Asinio Pollioni in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis dignum nota uisum est, quod in primo historiarum maris transitum transmissumque nauibus factum "transgressum" appellauit eosque, qui fretum transmiserant, quos "transfretasse" dici solitum est, "transgressos" dixit. II. Verba ipsa Sallusti posui: "Itaque Sertorius leui praesidio relicto in Mauretania nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate uitare proelium in transgressu conatus est." III. Ac deinde infra ita scripsit: "Transgressos omnis recipit mons praeceptus a Lusitanis." IV. Hoc igitur et minus proprie et aperiskeptos et nullo graui auctore dictum aiunt. "Nam "transgressus"" inquit "a transgrediendo dicitur, idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum." V. Idcirco uerbum "transgredi" conuenire non putauit neque uolantibus neque serpentibus neque nauigantibus, sed his solis, qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut nauium "transgressum" reperiri posse aut pro transfretatione "transgressum". VI. Sed quaero ego, cur non, sicuti "cursus" nauium recte dici solet, ita "transgressus" etiam nauibus factus dici possit? praesertim cum breuitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime "transgressionis" uocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit. VII. Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum "ingredi" "transgredi"ue in nauigantibus, uolo uti respondeant, quantum existiment interesse "ingredi" atque "ambulare". VIII. Atqui Cato in libro de re rustica: "fundus" inquit "eo in loco habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naues ambulant." IX. Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis Lucretius quoque testimonium in hac eadem uoce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces "gradientem" dicit, quod est nimio confidentius, quam illud de nauibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt: praeterea radit uox fauces saepe, facitque asperiora foras gradiens arteria clamor. X. Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum, qui nauibus ueherentur, sed et "scaphas" quoque nantes "progressas" dicit. Verba ipsa de scaphis posui: "Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pauor corpora agitauerat, deprimebantur." XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum uigore fuerint aemuli. I. In litteris ueteribus memoria exstat, quod par quondam fuit uigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; II. neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum. III. Eius rei specimen est in illo utriusque populi uerbo factum: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis, utrum uellent, eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent. IV. Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse, qui adtulissent, utrum mallent, relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. V. M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caducei, in altera hastae simulacra fuerunt incisa. XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuuentae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum. I. Tubero in historiarum primo scripsit Seruium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum "iuniores" supraque eum annum "seniores" appellasse. II. Eam rem propterea notaui, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuuentae, senectae, ex ista censione Serui Tulli, prudentissimi regis, noscerentur. XXIX. Quod particula "atque" non complexiua tantum sit, sed uim habeat plusculam uariamque. I. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiua. Et plerumque sane coniungit uerba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in ueterum litterarum tractatione atque cura exercitis. II. Nam et pro aduerbio ualet, cum dicimus "aliter ego feci atque tu", significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animaduertimus in Q. Enni annalibus, nisi memoria in hoc uersu labor: atque atque accedit muros Romana iuuentus; III. cui significationi contrarium est, quod itidem a ueteribus dictum est "deque". IV. Et praeterea pro alio quoque aduerbio dicitur, id est "statim", quod in his Vergili uersibus ... existimatur obscure et insequenter particula ista posita esse: sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter quam qui aduerso uix flumine lembum remigiis subigit, si brachia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alueus amni. µ11 I. De origine uocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae "suprema" appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus uerbis antiquitus multa minima dici solita sit. I. Timaeus in historiis, quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in antiquitatibus rerum humanarum terram Italiam de Graeco uocabulo appellatam scripserunt, quoniam boues Graeca uetere lingua italoi uocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima. II. Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima, multam, quae appellatur "suprema", institutam in singulos dies duarum ouium, boum triginta, pro copia scilicet boum proque ouium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boues ouesque alias pretii parui, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oues singulas aeris deni, in boues aeris centeni. "Minima" autem multa est ouis unius. III. "Suprema" multa est eius numeri, cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea "suprema" appellatur, id est summa et maxima. IV. Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur uel minima uel suprema, obseruari solet, ut oues genere uirili appellentur; atque ita M. Varro uerba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: "M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ouem multam dico"; ac nisi eo genere diceretur, negauerunt iustam uideri multam. V. Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno uicesimo rerum humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammaticorum nouicia kata antiphrasin ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt. VI. Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique ueterum locuti sunt: "multam dixit" et "multa dicta est", non esse ab re putaui notare, quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto originum uerba haec sunt: "Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum iuit, ei multam facit". VII. Potest autem uideri consulta elegantia mutasse uerbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio, nec ad populum diceretur. II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque uictu dicebatur, eaque in uitio ponebatur. I. "Elegans" homo non dicebatur cum laude, set id fere uerbum ad aetatem M. Catonis uitii non laudis fuit. II. Est namque hoc animaduertere cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis, qui inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro uerba haec sunt: "Auaritiam omnia uitia habere putabant: sumptuosus, cupidus, elegans, uitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur"; III. ex quibus uerbis apparet "elegantem" dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu uictuque esset. IV. Postea "elegans" reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaeuolae non meram elegantiam, sed multa parsimonia mixtam laudi dedit: "Crassus" inquit "erat parcissimus elegantium, Scaeuola parcorum elegantissimus". V. Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: "Vestiri" inquit "in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad conuiuia adplicabat, "crassator" uocabatur". VI. Illa quoque ex eodem libro praeclarae ueritatis sententia est: "Nam uita" inquit "humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo uidemus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio". III. Qualis quantaque sit "pro" particulae uarietas; deque exemplis cius uarietatis. I. Quando ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut uectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi paruas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad ueterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias: uelut est, quod forte nuper in Praenestino recessu uespertina ambulatione solus ambulans considerabam, qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina uarietas. Quod genus est praepositio "pro". II. Aliter enim dici uidebam "pontifices pro conlegio decreuisse", aliter "quempiam testem introductum pro testimonio dixisse", aliter M. Catonem in originum quarto: "proelium factum depugnatumque pro castris" scripsisse et item in quinto: "urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse", aliter etiam dici "pro aede Castoris", aliter "pro rostris", aliter "pro tribunali", aliter "pro contione" atque aliter "tribunum plebis pro potestate intercessisse". III. Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diuersas existimaret, errare arbitrabar; nam uarietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam. IV. Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat ueteris orationis usum atque notitiam celebriorem. IV. Quem in modum Q. Ennius uersus Euripidi aemulatus sit. I. Euripidis uersus sunt in Hecuba uerbis, sententia, breuitate insignes inlustresque; II. Hecuba est ad Vlixen dicens: to d'axioma, kan kakos legei, to son nikai; logos gar ek t'adoxounton ion kai ton dokounton hautos ou tauton sthenei. III. Hos uersus Q. Ennius, cum eam tragoediam uerteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt: haec tu etsi peruerse dices, facile Achiuos flexeris; nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles, eadem dicta eademque oratio aequa non aeque ualet. IV. Bene, sicuti dixi, Ennius; sed "ignobiles" tamen et "opulenti" anti adoxounton kai dokounton satisfacere sententiae non uidentur; nam neque omnes ignobiles adoxousi neque omnes opulenti eudoxousin. V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. I. Quos Pyrrhonios philosophos uocamus, hi Graeco cognomento skeptikoi appellantur; II. id ferme significat quasi "quaesitores" et "consideratores". III. Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit. IV. Ac ne uidere quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique, quasi uideant uel audiant, eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem ueritatemque mixtis confusisque signis ueri atque falsi ita inprensibilem uideri aiunt, ut, quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus, his uti uerbis debeat, quibus auctorem philosophiae istius Pyrrhonem esse usum tradunt: ou mallon houtos echei tode ekeinos e outheteros. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur. V. Super qua re Fauorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Pyrrhoneion tropon inscribit. VI. Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrrhonios et Academicos philosophos intersit. Vtrique enim skeptikoi, ephektikoi, aporetikoi dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde uisa fieri dicunt, quas phantasias appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisue est eorum, ad quos ea uisa perueniunt. VII. Itaque omnes omnino res, quae sensus hominum mouent, ton pros ti esse dicunt. Id uerbum significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec quod habeat uim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque uideri esse, qualis sit eorum species, dum uidentur, qualiaque apud sensus nostros, quo peruenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt. VIII. Cum haec autem consimiliter tam Pyrrhonii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et uel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrrhonii ne id quidem ullo pacto uerum uideri dicunt, quod nihil esse uerum uidetur. VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iurauerint neque uiri per Castorem. I. In ueteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque uiri per Castorem. II. Sed cur illae non iurauerint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. III. Cur autem uiri Castorem iurantes non appellauerint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum inuenire est apud idoneos quidem scriptores aut "mehercle" feminam dicere aut "mecastor" uirum; IV. "edepol" autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et uiro et feminae commune est. V. Sed M. Varro adseuerat antiquissimos uiros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; VI. paulatim tamen inscitia antiquitatis uiros dicere "edepol" coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed "mecastor" a uiro dici in nullo uetere scripto inueniri. VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. I. Verbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus nouitatisque durae et inlepidae par esse delictum uidetur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror uerba noua, incognita, inaudita dicere quam inuolgata et sordentia. II. Noua autem uideri dico etiam ea, quae sunt inusitata et desita, tametsi sunt uetusta. III. Est adeo id uitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci opsimathian appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraueris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae nobis praesentibus uetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi uerba faceret et dicere uellet inopi quendam miseroque uictu uiuere et furfureum panem esitare uinumque eructum et fetidum potare, "hic" inquit "eques Romanus apludam edit et flocces bibit". IV. Aspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente uoltu, quidnam illud utriusque uerbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, uniuersi riserunt. V. Legerat autem ille "apludam" ueteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. VI. Item "flocces" audierat prisca uoce significare uini faecem e uinaceis expressam, sicuti fraces oleis, idque aput Caecilium in Poltimenis legerat, eaque sibi duo uerba ad orationum ornamenta seruauerat. VII. Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum aduersarius causam differri postularet: "rogo, praetor," inquit "subueni, succurre! quonam usque nos bouinator hic demoratur?" atque id uoce magna ter quaterue inclamauit: "bouinator est". VIII. Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum uerbi admirantibus. IX. At ille iactans et gestiens: "non enim Lucilium" inquit "legistis, qui tergiuersatorem "bouinatorem" dicit?" Est autem in Lucili XI. uersus hic: si tricosus bouinatorque ore improbus duro. VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas uenia sibi ante eius imperitiae petita composuit. I. Iuste uenusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. II. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitauit. III. In eius historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi conuenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret; "nam sum" inquit "homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est", ideoque ueniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulauit. IV. Ea cum legisset M. Cato: "Ne tu," inquit "Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa uacare. Nam petere ueniam solemus, aut cum inprudentes errauimus aut cum compulsi peccauimus. Tibi," inquit "oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, Priusquam faceres, peteres, ut ignosceretur?" V. Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus uiris XIII. IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta. I. Critolaus scripsit legatos Mileto publicae rei causa uenisse Athenas, fortasse an dixerit auxilii petendi gratia. Tum qui pro sese uerba facerent, quos uisum erat aduocauisse, aduocatos, uti erat mandatum, uerba pro Milesiis ad populum fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id esse contendisse. Rem in posterum diem prolatam. Legatos ad Demosthenen uenisse magnoque opere orasse, uti contra ne diceret; eum pecuniam petiuisse et, quantam petiuerat, abstulisse. Postridie cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen lana multa collum ceruicesque circumuolutum ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati; eo contra Milesios loqui non quire. Tum e populo unum exclamasse non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed argyranchen esse. II. Ipse etiam Demosthenes, ut idem Critolaus refert, non id postea concelauit, quin gloriae quoque hoc sibi adsignauit. Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus "talentum" respondisset: "at ego plus" inquit "accepi, ut tacerem". X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; uerbaque ipsius C. Gracchi relata. I. Quod in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C. Gracchus in oratione, qua legent Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit uerbis hisce: II. "Nam uos, Quirites, si uelitis sapientia atque uirtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum inuenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui uerba facimus, aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad uos prodit, nisi ut aliquid auferat. III. Ego ipse, qui aput uos uerba facio, uti uectigalia uestra augeatis, quo facilius uestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; uerum peto a uobis non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. IV. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a uobis, uerum a Nicomede pecuniam; qui suadent, ut accipiatis, hi quoque petunt non a uobis bonam existimationem, uerum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi uel acerrimi sunt; nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt. V. Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem; VI. legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus ciuitatis suae Demades ei respondisse dicitur: "Mirum tibi uidetur, si tu loquendo talentum quaesisti? ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi". Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt". XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit "mentiri" et "mendacium dicere". I. Verba sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reueritus est: "Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur, ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur". II. Item hoc addidit: "Qui mentitur," inquit "fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est". III. Item hoc quoque super eadem re dicit: "Vir bonus" inquit "praestare debet, ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non". IV. Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparauit. XII. Quod Chrysippus philosophus omne uerbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum uerbum ambiguum esse putat. I. Chrysippus ait omne uerbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo uel plura accipi possunt. II. Diodorus autem, cui Crono cognomentum fuit: "nullum" inquit "uerbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici uideri debet, quam quod se dicere sentit is, qui dicit. III. At cum ego" inquit "aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum uideri potest quam ambigue; ambigui enim uerbi natura illa esse debuit, ut, qui id diceret, duo uel plura diceret. Nemo autem duo uel plura dicit, qui se sensit unum dicere". XIII. Quid Titus Castricius de uerbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit. I. Apud Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, graui atque firmo iudicio uirum, legebatur oratio C. Gracchi in P. Popilium. II. In eius orationis principio conlocata uerba sunt accuratius modulatiusque quam ueterum oratorum consuetudo fert. III. Ea uerba sicuti dixi conposita haec sunt: "Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini". IV. Cursus igitur hic et sonus rotundae uolubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, uiro inlustri et seuero, eiusmodi compositionem fuisse cordi uidebamus. V. Sed enim, cum eadem ipsa uerba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus, ut consideraremus, quae uis quodue emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur, ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis uoluptate inani perfunderent. Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset: "inspicite" inquit "penitus, quid efficiant uerba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui uestrum, an sit ulla huiusce sententiae grauitas aut gratia: "Quae uos cupide per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini". VI. Cui enim omnium hominum in mentem non uenit id profecto usu uenire, ut, quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et, quod temere repudiaueris, temere repudiasse dicaris? VII. At si, opinor," inquit "ita scriptum esset: "Quae uos per hosce annos adpetistis atque uoluistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini", VIII. si ita" inquit "diceretur, grauior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis; IX. nunc autem uerba haec "cupide" et "temere", in quibus uerbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur, et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino, quam res postulat, dicuntur. Nam qui ita dicit: "si hoc feceris, cupide fecisse diceris", rem dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui uero ita dicit: "si cupide feceris, cupide fecisse diceris", non longe secus dicit, atque si diceret: "si cupide feceris, cupide feceris". X. Haec ego" inquit "admonui, non ut C. Graccho uitio darem - dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae uiro uitii uel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et uetustas consumpsit -, sed uti caueretis, ne uos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut uim ipsam rerum uirtutemque uerborum prius pensitaretis et, si quidem grauis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita uideretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis, si uero frigidi et leues et futtiles sensus in uerba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis, quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt". XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa uini usum. I. Simplicissima suauitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis uita atque uictu scriberet. II. Ea uerba, quae scripsit, haec sunt: "Eundem Romulum dicunt ad cenam uocatum ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si istuc omnes homines faciant, uinum uilius sit". His respondit: "immo uero carum, si, quantum quisque uolet, bibat; nam ego bibi quantum uolui". XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus uerborum productionibus; et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et "errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi uerbum noua figura usus est. I. Laberius in Lacu Auerno mulierem amantem uerbo inusitatius ficto "amorabundam" dixit. II. Id uerbum Caesellius Vindex in commentario lectionum antiquarum ea figura scriptum dixit, qua "ludibunda" et "ridibunda" et "errabunda" dicitur ludens et ridens et errans. III. Terentius autem Scaurus, diui Hadriani temporibus grammaticus uel nobilissimus, inter alia, quae de Caeselli erroribus conposuit, in hoc quoque uerbo errasse eum scripsit, quod idem esse putauerit "ludens" et "ludibunda", "ridens" et "ridibunda", "errans" et "errabunda". "Nam "ludibunda" " inquit "et "ridibunda" et "errabunda" ea dicitur, quae ludentem uel ridentem uel errantem agit aut simulat". IV. Sed qua ratione Scaurus adductus sit, ut Caesellium in eo reprehenderet, non hercle reperiebamus. Non est enim dubium, quin haec genere ipso dumtaxat idem significent, quod ea demonstrant, a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere uel imitari, non intellegere uideri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. V. Quin magis Scaurum oportuit commentaria Caeselli criminantem hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit, an quid et quantulum differret a "ludibundo" "ludens" et "ridibundo" "ridens" et "errabundo" "errans" ceteraque horum similia, an a principalibus uerbis paulum aliquid distarent, et quam omnino uim haberet particula haec extrema eiusmodi uocabulis addita. VI. Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in "uinulento" et "lutulento" et "turbulento", uacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt, quae paragogas Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis. VII. Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit, quod Sisenna in quarto historiarum eiusdem figurae uerbo ita usus est. "Populabundus" inquit "agros ad oppidum peruenit", quod scilicet significat "cum agros popularetur", non, ut Scaurus in consimilibus uerbis ait, "cum populantem ageret" uel "cum imitaretur". VIII. Sed inquirentibus nobis, quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae "populabundus" et "errabundus" et "laetabundus" et "ludibundus" multorumque aliorum id genus uerborum, euepibolos hercle Apollinaris noster uideri sibi ait particulam istam postremam, in quam uerba talia exeunt, uim et copiam et quasi abundantiam rei, cuius id uerbum esset, demonstrare, ut "laetabundus" is dicatur, qui abunde laetus sit, et "errabundus", qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem uim et copiam declararet. XVI. Quod Graecorum uerborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, uelut quod Graece dicitur polypragmosyne. I. Adiecimus saepe animum ad uocabula rerum non paucissima, quae neque singulis uerbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res uerbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt, quam Graeci ea dicunt priuis uocibus. II. Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat peri polypragmosynes, percontanti cuipiam, qui et litterarum et uocum Graecarum expers fuit, cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem, de qua scriptum fuit, dicturi haesimus. III. Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si dicerem librum scriptum "de negotiositate", aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, uerbum de uerbo expressum esset. IV. Nihil erat prorsus, quod aut meminissem legere me aut, si etiam uellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio uerbum unum compingerem, sicuti "multiiuga" dicimus et "multicolora" et "multiformia". V. Sed non minus inlepide ita diceretur, quam si interpretari uoce una uelis polyphilian aut polytropian aut polysarkian. VI. Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non uideri mihi significari eam rem posse uno nomine et idcirco iuncta oratione, quid ucliet Graecum id uerbum, pararam dicere. "Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio polypragmosyne" inquam "Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse inscriptio ista indicat". VII. Tum ille opicus uerbis meis inchoatis et inconditis adductus uirtutemque esse polypragmosynen ratus: "hortatur" inquit "nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate nomenque ipsius uirtutis, de qua locuturus esset, libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit". VIII. "Minime" inquam "uero; neque enim ista omnino uirtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id, quod tu opinare, aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a uaria promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione. Sed huius" inquam "tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem uerbis potuerim non obscurissime dicere, quod a Graecis perfectissime uerbo uno et planissime dicitur". XVII. Quid significet in ueteribus praetorum edictis: "qui flumina retanda publice redempta habent". I. Edicta ueterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid requirentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. II. Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum inuenimus: "Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege locationis facere oportuerit, non fecisse". III. "Retanda" igitur quid esset, quaerebatur. IV. Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gaui de origine uocabulorum VII legisse "retas" uocari arbores, quae aut ex ripis fluminum eminerent aut in alueis eorum exstarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naues inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari "retanda" flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi nauibus in ea uirgulta incidentibus fieret. XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon et qua; item decemuiri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia. I. Draco Atheniensis uir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque diuini et humani peritus fuit. II. Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. III. In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis seuere censuit sanxitque. IV. Eius igitur leges, quoniam uidebantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. V. Postea legibus aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is Solo e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena uindicandum existimauit. VI. Decemuiri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari seueritate in poeniendis omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. VII. Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. VIII. Ex ceteris autem manifestis furibus liberos uerberari addicique iusserunt ei, cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; seruos item furti manifesti prensos uerberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu uerberari uoluerunt noxiamque ab his factam sarciri. IX. Ea quoque furta, quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, uindicauerunt. X. Sed nunc a lege illa decemuirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri uelit, actio in quadruplum datur. XI. "Manifestum" autem "furtum est", ut ait Masurius, "quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat". XII. Furti concepti, item oblati, tripli poena est. Sed quod sit "oblatum", quod "conceptum" et pleraque alia ad eam rein ex egregiis ueterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda, qui legere uolet, inueniet Sabrini librum, cui titulus est de furtis. XIII. In quo id quoque scriptum est, quod uolgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condemnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, uendito possessione eius dominum interuertisset. XIV. Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit furem esse hominis iudicatum, qui, cum fugitiuus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae tamquam se amiciens, ne uideretur a domino, obstitisset. XV. Aliis deinde furtis omnibus, quae "nec manifesta" appellantur, poenam imposuerunt dupli. XVI. Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, haudquaquam indocti uiri, aput ueteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita. XVII. Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres uiros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuuentute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamue opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod ea furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad uigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem. XVIII. Sed enim M. Cato in oratione, quam de Praeda militibus diuidenda scripsit, uehementibus et inlustribus uerbis de inpunitate peculatu atque licentia conqueritur. Ea uerba, quoniam nobis inpense placuerant, adscripsimus: "Fures" inquit "priuatorum furtorum in neruo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro Itque in purpura". XIX. Quam caste autem ac religiose a prudentissimis uiris, quid esset "furtum", definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit. XX. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis secundo: "Qui alienam rem adtrectauit, cum id se inuito domino facere iudicare deberet, furti tenetur". XXI. Item alio capite: "Qui alienum iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit". XXII. Haec quidem sic in eo, quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis. XXIII. Sed meminisse debemus secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse sola mente atque animo, ut furtum fiat, adnitente. XXIV. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus, qui seruo suo, uti furtum faceret, imperauit. µ12 I. Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret. I. Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho nobis praesentibus uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam auctumque eum esse nato filio. II. "Eamus" inquit "et puerperam uisum et patri gratulatum". III. Is erat loci senatorii ex familia nobiliore. Imus una, qui tum aderamus, prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat, et cum eo simul introgressi sumus. IV. Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque adsedit. Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac uigilia somnum capere cognouit, fabulari instituit prolixius et: "nihil" inquit "dubito, quin filium lacte suo nutritura sit". V. Sed cum mater puellae parcendum esse ei diceret adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet, "oro te," inquit "mulier, sine eam totam integram matrem esse filii sui. VI. Quod est enim hoc contra naturam inperfectum atque dimidiatum matris genus peperisse ac statim a sese abiecisse? aluisse in utero sanguine suo nescio quid, quod non uideret, non alere nunc suo lacte, quod uideat, iam uiuentem, iam hominem, iam matris officia inplorantem? VII. An tu quoque" inquit "putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam uenustiores naeuulos non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? VIII. Sic enim, quod a uobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et exstinguere cum periculo quoque auersi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia deuenustet, quod quidem faciunt eadem uecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut fetus quoque ipsi in corpore suo concepti aboriantur, ne aequor illud uentris inrugetur ac de grauitate oneris et labore partus fatiscat. IX. Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire, quantulum hinc abest iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia priuare? X. "Sed nihil interest," - hoc enim dicitur - "dum alatur et uiuat, cuius id lacte fiat". XI. Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit? XII. an quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit? XIII. nonne hac quoque in re sollertia naturae euidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, aduentante iam partus tempore in supernas se partis perfert, ad fouenda uitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem uictum offert? XIV. Quamobrem non frustra creditum est, sicut ualeat ad fingendas corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates ualere. XV. Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animaduersum. Nam si ouium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. XVI. In arboribus etiam et frugibus maior plerumque uis et potestas est ad earum indolem uel detrectandam uel augendam aquarum atque terrarum, quae alunt, quam ipsius, quod iacitur, seminis, ac saepe uideas arborem laetam et nitentem in locum alium transpositam deterioris terrae suco deperisse. XVII. Quae, malum, igitur ratio est nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum bene ingeniatis primordiis inchoatum insitiuo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? praesertim si ista, quam ad praebendum lactem adhibebitis, aut serua aut seruilis est et, ut plerumque solet, externae et barbarae nationis est, si inproba, si informis, si inpudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quaecumque id temporis lactans est, adhiberi solet. XVIII. Patiemurne igitur infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? XIX. Id hercle ipsum est, quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes existere. XX. Scite igitur et perite noster Maro, quod cum uersus illos Homeri consectaretur: ouk ara moi ge pater en hippota Peleus, oude Thetis meter; glauke de se tikte thalassa petrai t'elibatoi, hoti toi noos estin apenes, non partionem solam tamquam ille, quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saeuam criminatus est; addidit enim hoc de suo: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, quoniam uidelicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat. XXI. "Et praeter haec autem, quis illud etiam neglegere aspernarique possit, quod, quae partus suos deserunt ablegantque a sese et aliis nutriendos dedunt, uinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt aut certe quidem diluunt deteruntque? XXII. Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitiost, uigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur, omnisque inpatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit, neque multo minor amendati ad nutricem aliam filii quam morte amissi obliuiost. XXIII. Ipsius quoque infantis adfectio animi, amoris, consuetudinis in ea sola, unde alitur, occupatur et proinde, ut in expositis usu uenit, matris, quae genuit, neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea oblitteratis et abolitis natiuae pietatis elementis, quicquid ita educati liberi amare patrem atque matrem uidentur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed ciuilis et opinabilis". XXIV. Haec Fauorinum dicentem audiui Graeca oratione. Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates uero et copias ubertatesque uerborum Latina omnis facundia uix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam. II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio leui futtilique iudicio fuit. I. De Annaeo Seneca partim existimant ut de scriptore minime utili, cuius libros adtingere nullum pretium operae sit, quod oratio eius uulgaria uideatur et protrita, res atque sententiae aut inepto inanique impetu sint aut leui et causidicali argutia, eruditio autem uernacula et plebeia nihilque ex ueterum scriptis habens neque gratiae neque dignitatis. Alii uero elegantiae quidem in uerbis parum esse non infitias eunt, sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt et in uitiis morum obiurgandis seueritatem grauitatemque non inuenustam. II. Mihi de omni eius ingenio deque omni scripto iudicium censuramque facere non necessum est; sed quod de M. Cicerone et Q. Ennio et P. Vergilio iudicauit, ea res cuimodi sit, ad considerandum ponemus. III. In libro enim uicesimo secundo epistularum moralium, quas ad Lucilium conposuit, deridiculos uersus Q. Ennium de Cethego antiquo uiro fecisse hos dicit: is dictust ollis popularibus olim, qui tum uiuebant homines atque aeuum agitabant, flos delibatus populi Suada eque medulla. IV. Ac deinde scribit de isdem uersibus uerba haec: "Admiror eloquentissimos uiros et deditos Ennio pro optimis ridicula laudasse. Cicero certe inter bonos eius uersus et hos refert". V. Atque id etiam de Cicerone dicit: "Non miror" inquit "fuisse, qui hos uersus scriberet, cum fuerit, qui laudaret; nisi forte Cicero summus orator agebat causam suam et uolebat suos uersus uideri bonos". VI. Postea hoc etiam addidit insulsissime: "Aput ipsum quoque" inquit "Ciceronem inuenies etiam in prosa oratione quaedam, ex quibus intellegas illum non perdidisse operam, quod Ennium legit". VII. Ponit deinde, quae apud Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de republica: "ut Menelao Laconi quaedam fuit suauiloquens iucunditas", et quod alio in loco dixerit: VIII. "breuiloquentiam in dicendo colat".atque ibi homo nugator Ciceronis errores deprecatur et "non fuit" inquit "Ciceronis hoc uitium, sed temporis; necesse erat haec dici, cum illa legerentur". IX. Deinde adscribit Ciceronem haec ipsa interposuisse ad effugiendam infamiam nimis lasciuae orationis et nitidae. X. De Vergilio quoque eodem in loco uerba haec ponit: "Vergilius quoque noster non ex alia causa duros quosdam uersus et enormes et aliquid supra mensuram trahentis interposuit, quam ut Ennianus populus adgnosceret in nouo carmine aliquid antiquitatis". XI. Sed iam uerborum Senecae piget; haec tamen inepti et insubidi hominis ioca non praeteribo: "Quidam sunt" inquit "tam magni sensus Q. Ennii, ut, licet scripti sint inter hircosos, possint tamen inter unguentatos placere"; et, cum reprehendisset uersus, quos supra de Cethego posuimus: "qui huiuscemodi" inquit "uersus amant, liqueat tibi eosdem admirari et Soterici lectos". XII. Dignus sane Seneca uideatur lectione ac studio adulescentium, qui honorem coloremque ueteris orationis Soterici lectis compararit quasi minimae scilicet gratiae et relictis iam contemptisque. XIII. Audias tamen commemorari ac referri pauca quaedam, quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem auarum et auidum et pecuniae sitientem dixit: "Quid enim refert, quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes". XIV. Benene hoc? sane bene; sed adulescentium indolem non tam iuuant, quae bene dicta sunt, quam inficiunt, quae pessime, multoque tanto magis, si et plura sunt, quae deteriora sunt, et quaedam in his non pro euthymemati aliquo rei paruae ac simplicis, sed in re ancipiti pro consilio dicuntur. III. "Lictoris" uocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diuersae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis. I. Valgius Rufus in secundo librorum, quos inscripsit de rebus per epistulam quaesitis, "lictorem" dicit a "ligando" appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani uirgis quempiam uerberari iussissent, crura eius et manus ligari uincirique a uiatore solita sint, isque, qui ex conlegio uiatorum officium ligandi haberet, "lictor" sit appellatus; utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli uerbaque eius refert ex oratione, quae dicta est Pro C. Rabirio: II. "Lictor", inquit "conliga manus". Haec ita Valgius. III. Et nos sane cum illo sentimus; sed Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, "lictorem" uel a "limo" uel a "licio" dictum scripsit: "Licio enim transuerso, quod "limum" appellatur, qui" magistratibus" inquit "praeministrabant, cincti erant". IV. Si quis autem est, qui propterea putat probabilius esse, quod Tiro dixit, quoniam prima syllaba in "lictore", sicuti in "licio", producta est et in eo uerbo, quod est "ligo", correpta est, nihil ad rem istuc pertinet. Nam sicut a "ligando" "lictor", et a "legendo" "lector" et a "uiendo" "uitor" et "tuendo" "tutor" et "struendo" "structor" productis, quae corripiebantur, uocalibus dicta sunt. IV. Versus accepti ex Q. Ennii septimum annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem. I. Descriptum definitumque est a Quinto Ennio in annali septimo graphice admodum sciteque sub historia Gemini Seruili, uiri nobilis, quo ingenio, qua comitate, qua modestia, qua fide, qua linguae parsimonia, qua loquendi opportunitate, quanta rerum antiquarum morumque ueterum ac nouorum scientia quantaque seruandi tuendique secreti religione, qualibus denique ad minuendas uitae molestias fomentis, leuamentis, solaciis amicum esse conueniat hominis genere et fortuna superioris. II. Eos ego uersus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta. III. Ad hoc color quidam uetustatis in his uersibus tam reuerendus est, suauitas tam inpromisca tamque a fuco omni remota est, ut mea quidem sententia pro antiquis sacratisque amicitiae legibus obseruandi, tenendi colendique sint. IV. Quapropter adscribendos eos existimaui, si quis iam statim desideraret: haece locutus uocat, quocum bene saepe libenter mensam sermonesque suos rerumque suarum comiter inpertit, magnam cum lassus diei partem fuisset de summis rebus regundis consilio indu foro lato sanctoque senatu; cui res audacter magnas paruasque iocumque eloqueretur et cuncta malaque et bona dictu euomeret si qui uellet, tutoque locaret, quocum multa uolup gaudia clamque palamque; ingenium, cui nulla malum sententia suadet ut faceret facinus leuis aut mala; doctus, fidelis, suauis homo, facundus, suo contentus, beatus, scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas quae facit et mores ueteresque nouosque tenentem, multorum ueterum leges diuumque hominumque; prudentem qui dicta loquiue tacereue posset: hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic. V. L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse. V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta. I. Cum Delphos ad Pythia conuentumque totius ferme Graeciae uisendum philosophus Taurus iret nosque ei comites essemus inque eo itinere Lebadiam uenissemus, quod est oppidum anticum in terra Boeotia, adfertur ibi ad Taurum amicum eius quempiam, nobilem in Stoica disciplina philosophum, aegra ualitudine oppressum decumbere. II. Tunc omisso itinere, quod alioquin maturandum erat, et relictis uehiculis pergit eum propere uidere, nosque de more, quem in locum cumque iret, secuti sumus. Et ubi ad aedes, in quis ille aegrotus erat, peruenimus, uidemus hominem doloribus cruciatibusque alui, quod Graeci kolon dicunt, et febri simul rapida adflictari gemitusque ex eo conpressos erumpere spiritusque et anhelitus e pectore eius euadere non dolorem magis indicantes quam pugnam aduersum dolorem. III. Post deinde, cum Taurus et medicos accersisset conlocutusque de facienda medela esset et eum ipsum ad retinendam patientiam testimonio tolerantiae, quam uidebat, perhibito stabilisset egressique inde ad uehicula et ad comites rediremus: "uidistis" inquit Taurus "non sane iucundum spectaculum, sed cognitu tamen utile, congredientes conpugnantesque philosophum et dolorem. Faciebat uis ina et natura morbi, quod erat suum, distractionem cruciatumque membrorum, faciebat contra ratio et natura animi, quod erat aeque suum: perpetiebatur et cohibebat coercebatque infra sese uiolentias effrenati doloris. Nullos eiulatus, nullas conplorationes, ne uras quidem uoces indecoras edebat, signa tamen quaedam, sicut uidistis, existebant uirtutis et corporis de possessione hominis pugnantium". IV. Tum e sectatoribus Tauri iuuenis in disciplinis philosophiae non ignauus: "si tanta" inquit "doloris acerbitas est, ut contra uoluntatem contraque iudicium animi nitatur inuitumque hominem cogat ad gemendum confitendumque de malo morbi saeuientis, cur dolor aput Stoicos indifferens esse dicitur, non malum? cur deinde aut Stoicus homo cogi aliquid potest aut dolor cogere, cum et dolorem Stoici nihil cogere et sapientem nihil cogi posse dicant?" V. Ad ea Taurus uultu iam propemodum laetiore - delectatus enim uidebatur inlecebra quaestionis -: "si iam amicus" inquit "hic noster melius ualeret, gemitus eiusmodi necessarios a calumnia defendisset et hanc, opinor, tibi quaestionem dissoluisset, me autem scis cum Stoicis non bene conuenire uel cum Stoica potius; est enim pleraque et sibi et nobis incongruens, sicut libro, quem super ea re composuimus, declaratur. VI. Sed ut tibi a me mos geratur, dicam ego indoctius, ut aiunt, et apertius, quae fuisse dicturum puto sinuosius atque sollertius, si quis nunc adesset Stoicorum; nosti enim, credo, uerbum illud uetus et peruolgatum: amathesteron pos eipe kai saphesteron lege." Atque hinc exorsus de dolore atque de gemitu Stoici aegrotantis ita disseruit: VII. "Natura" inquit "omnium rerum, quae nos genuit, induit nobis inoleuitque in ipsis statim principiis, quibus nati sumus, amorem nostri et caritatem ita prorsus, ut nihil quicquam esset carius pensiusque nobis quam nosmet ipsi, atque hoc esse fundamentum ratast conseruandae hominum perpetuitatis, si unusquisque nostrum, simul atque editus in lucem foret, harum prius rerum sensum adfectionemque caperet, quae a ueteribus philosophis ta prota kata physin appellata sunt: ut omnibus scilicet corporis sui commodis gauderet, ab incommodis omnibus abhorreret. Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque uerae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque dilectus; atque ita prae ceteris omnibus enituit et praefulsit decori et honesti dignitas ac, si ei retinendae obtinendaeue incommodum extrinsecus aliquod obstaret, contemptum est; neque aliud esse uere et simpliciter bonum nisi honestum, aliud quicquam malum, nisi quod turpe esset, existimatum est. Reliqua omnia, quae in medio forent ac neque honesta essent neque turpia, neque bona esse neque mala decretum est. Productiones tamen et reiectiones suis quaeque momentis distinctae diuisaeque sunt, quae proegmena et apoproegmena ipsi uocant. Propterea uoluptas quoque et dolor, quod ad finem ipsum bene beateque uiuendi pertinet, et in mediis relicta et neque in bonis neque in malis iudicata sunt. VIII. Sed enim quoniam his primis sensibus doloris uoluptatisque ante consilii et rationis exortum recens natus homo inbutus est et uoluptati quidem natura conciliatus, a dolore autem quasi a graui quodam inimico abiunctus alienatusque est, idcirco adfectiones istas primitus penitusque inditas ratio post addita conuellere ab stirpe atque extinguere uix potest. Pugnat autem cum his semper et exultantis eas opprimit obteritque et parere sibi atque oboedire cogit. IX. Itaque uidistis philosophum ratione decreti sui nixum cum petulantia morbi dolorisque exultantia conluctantem, nihil cedentem, nihil confitentem neque, ut plerique dolentes solent, heiulantem atque lamentantem ac miserum sese et infelicem appellantem, sed acres tantum anhelitus et robustos gemitus edentem, signa atque indicia non uicti nec obpressi a dolore, sed uincere eum atque obprimere enitentis. X. "Sed haut scio," inquit "an dicat aliquis, ipsum illud, quod pugnat, quod gemit, si malum dolor non est, cur necesse est gemere et pugnare? Quia enim omnia, quae non sunt mala, molestia quoque omni non carent, sed sunt pleraque noxa quidem magna et pernicie priuata, quia non sunt turpia, contra naturae tamen mansuetudinem lenitatemque opposita sunt et infesta per obscuram quandam et necessariam ipsius naturae consequentiam. Haec ergo uir sapiens tolerare et eluctari potest, non admittere omnino in sensum sui non potest; analgesia enim atque apatheia non meo tantum," inquit "sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, grauis atque docti uiri, inprobata abiectaque est. XI. "Sed cur contra uoluntatem suam gemitus facere cogitur philosophus Stoicus, quem nihil cogi posse dicunt? Nihil sane potest cogi uir sapiens, cum est rationi obtinendae locus: cum uero natura cogit, ratio quoque a natura data cogitur. Quaere etiam, si uidetur, cur manu alicuius ob oculos suos repente agitata inuitus coniueat, cur fulgente caelo a luminis iactu non sua sponte et caput et oculos declinet, cur tonitru uehementius facto sensim pauescat, cur sternumentis quatiatur, cur aut in ardoribus solis aestuet aut in pruinis inmanibus obrigescat. XII. Haec enim et pleraque alia non uoluntas nec consilium nec ratio moderatur, set naturae necessitatisque decreta sunt. XIII. "Fortitudo autem non east, quae contra naturam monstri uicem nititur ultraque modum eius egreditur aut stupore animi aut inmanitate aut quadam misera et necessaria in perpetiendis doloribus exercitatione, qualem fuisse accepimus ferum quendam in ludo Caesaris gladiatorem, qui, cum uulnera eius a medicis exsecabantur, ridere solitus fuit; sed ea uera et proba fortitudost, quam maiores nostri scientiam esse dixerunt rerum tolerandarum et non tolerandarum. XIV. Per quod apparet esse quaedam intolerabilia, a quibus fortes uiri aut obeundis abhorreant aut sustinendis". XV. Cum haec Taurus dixisset uidereturque in eandem rem plura etiam dicturus, peruentum est ad uehicula, et conscendimus. VI. De aenigmate. I. Quae Graeci dicunt "aenigmata", hoc genus quidam ex nostris ueteribus "scirpos" appellauerunt. Quale est quod nuper inuenimus per hercle anticum, perquam lepidum, tribus uersibus senariis compositum aenigma, quod reliquimus inenarratum, ut legentium coniecturas in requirendo acueremus. II. Versus tres hi sunt: semel minusne an bis minus sit nescio, an utrumque eorum; ut quondam audiui dicier, Ioui ipsi regi noluit concedere. III. Hoc qui nolet diutius aput sese quaerere, inueniet quid sit in M. Varronis de sermone Latino ad Marcellum libro secundo. VII. Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem ueneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit. I. Ad Cn. Dolabellam proconsulari imperio prouinciam Asiam obtinentem deducta mulier Smyrnaea est. II. Eadem mulier uirum et filium eodem tempore uenenis clam datis uita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam, quoniam idem illi maritus et filius alterum filium mulieris ex uiro priore genitum, adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent. Idque ita esse factum controuersia non erat. III. Dolabella retulit ad consilium. IV. Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum ueneficium, quo maritus et filius necati forent, non admittendum inpunitum uidebatur et digna tamen poena in homines sceleratos uindicatum fuisset. V. Dolabella eam rem Athenas ad Ariopagitas ut ad iudices grauiores exercitatioresque reiecit. VI. Ariopagitae cognita causa accusatorem mulieris et ipsam, quae accusabatur, centesimo anno adesse iusserunt. VII. Sic neque absolutum mulieris ueneficium est, quod per leges non licuit, neque nocens damnata poenitaque, quae digna uenia fuit. VIII. Scripta haec historiast in libro Valerii Maximi factorum et dictorum memorabilium nono. VIII. Reditiones in gratiam nobilium uirorum memoratu dignae. I. P. Africanus superior et Tiberius Gracchus, Tiberii et C. Gracchorum pater, rerum gestarum magnitudine et honorum atque uitae dignitate inlustres uiri, dissenserunt saepenumero de republica et ea siue qua alia re non amici fuerunt. II. Ea simultas cum diu mansisset et sollemni die epulum Ioui libaretur atque ob id sacrificium senatus in Capitolio epularetur, fors fuit, ut aput eandem mensam duo illi iunctim locarentur. III. Tum quasi diis inmortalibus arbitris in conuiuio Iouis optimi maximi dexteras eorum conducentibus repente amicissimi facti. Neque solum amicitia incepta, sed adfinitas simul instituta; IV. nam P. Scipio filiam uirginem habens iam uiro maturam ibi tunc eodem in loco despondit eam Tiberio Graccho, quem probauerat elegeratque exploratissimo iudicii tempore, dum inimicus est. V. Aemilius quoque Lepidus et Fuluius Flaccus nobili genere amplissimisque honoribus et summo loco in ciuitate praediti odio inter sese graui et simultate diutina conflictati sunt. VI. Postea populus eos simul censores facit. Atque illi, ubi uoce praeconis renuntiati sunt, ibidem in campo statim nondum dimissa contione ultro uterque et pari uoluntate coniuncti complexique sunt exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque uixerunt. IX. Quae dicantur uocabula ancipitia; et quod "honoris" quoque uocabulum ancipiti sententia fuerit. I. Est plurifariam uidere atque animaduertere in ueteribus scriptis pleraque uocabula, quae nunc in sermonibus uulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia, ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut "tempestas", "ualitudo", "facinus", "dolus", "gratia", "industria". II. Haec enim fere iam uulgatum est ancipitia esse et utroqueuersus dici posse. "Periculum" etiam et "uenenum" et "contagium" non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse multum exemplorum huiusmodi reperias. III. Sed "honorem" quoque mediam uocem fuisse et ita appellatum, ut etiam malus honos diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum est. IV. Quintus autem Metellus Numidicus in oratione, quam de triumpho suo dixit, his uerbis usus est: "Qua in re quanto uniuersi me unum antistatis, tanto uobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille uobis quam mihi peiorem honorem habuit; nam me iniuriam ferre, uos facere uult, Quirites, ut hic conquestio, istic uituperatio relinquatur". V. "Honorem" inquit "peiorem uobis habuit quam mihi"; cuius uerbi sententia est, quam ipse quoque supra dicit: "maiore uos adfecit iniuria et contumelia quam me". VI. Praeter huius autem uerbi notionem adscribendam esse hanc sententiam ex oratione Quinti Metelli existimaui, ut depingeremus Socratis decretum: kakion einai to adikein e to adikeisthai. X. Quod "aeditumus" uerbum Latinum sit. I. "Aeditimus" uerbum Latinum est et uetus, ea forma dictum qua "finitimus" et "legitimus". II. Sed pro eo a plerisque nunc "aedituus" dicitur noua et commenticia usurpatione quasi a tuendis aedibus appellatus. III. Satis hoc esse potuit admonendi gratia dixisse ... propter agrestes quosdam et indomitos certatores, qui nisi auctoritatibus adhibitis non comprimuntur. IV. M. Varro in libro secundo ad Marcellum de Latino sermone "aeditumum" dici oportere censet magis quam "aedituum", quod alterum sit recenti nouitate fictum, alterum antiqua origine incorruptum. V. Laeuius quoque, ut opinor, in laodamia "claustritumum" dixit, qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua "aeditumum" dici uidebat, qui aedibus praeest. VI. In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inueni scriptum: "Aeditumi custodesque mature sentiunt", in libris autem hoc uulgariis "aeditui" scriptum est. VII. Pomponii fabula atellania est, quae ita scripta est: Aeditumus. In qua hic uersus est: qui postquam tibi appareo atque aeditumor in templo tuo. Titus autem Lucretius in carmine suo pro "aedituis" "aedituentes" appellat. XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia. I. Philosophum nomine Peregrinum, cui postea cognomentum Proteus factum est, uirum grauem atque constantem, uidimus, cum Athenis essemus, deuersantem in quodam tugurio extra urbem. Cumque ad eum frequenter uentitaremus, multa hercle dicere eum utiliter et honeste audiuimus. In quibus id fuit, quod praecipuum auditu meminimus. II. Virum quidem sapientem non peccaturum esse dicebat, etiamsi peccasse eum dii atque homines ignoraturi forent. III. Non enim poenae aut infamiae metu non esse peccandum censebat, sed iusti honestique studio et officio. IV. Si qui tamen non essent tali uel ingenio uel disciplina praediti, uti se ui sua ac sponte facile a peccando tenerent, eos omnis tunc peccare procliuius existimabat, cum latere posse id peccatum putarent inpunitatemque ex ea latebra sperarent; V. "at si sciant" inquit "homines nihil omnium rerum diutius posse celari, repressius pudentiusque peccabitur". VI. Propterea uersus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat: pros tauta krypte meden, hos apanth'horon kai pant'akouon pant'anaptyssei chronos. VII. Alius quidam ueterum poetarum, cuius nomen mihi nunc memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit. XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii. I. Haec quoque disciplina rhetorica est callide et cum astu res criminosas citra periculum confiteri, ut, si obiectum sit turpe aliquid, quod negari non queat, responsione ioculari eludas et rem facias risu magis dignam quam crimine, sicut fecisse Ciceronem scriptum est, cum id, quod infitiari non poterat, urbano facetoque dicto diluit. II. Nam cum emere uellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium uiciens tacita accepit. III. Ea res tamen, priusquam emeret, prodita est et in uulgus exiuit, obiectumque ei est, quod pecuniam domus emendae causa a reo accepisset. IV. Tum Cicero inopinata obprobratione permotus accepisse se negauit ac domum quoque se empturum negauit atque "adeo" inquit "uerum sit accepisse me pecuniam, si domum emero". Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab inimicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum: "akoinonoetoi" inquit "homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere uelit, empturum sese negare propter competitores emptionis". XIII. "Intra Kalendas" cum dicitur, quid significet, utrum "ante Kalendas" an "Kalendis" an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli "intra oceanum" et "intra montem Taurum" et in quadam epistula "intra modum". I. Cum Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare "intra kalendas" iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum, an his uerbis "intra Kalendas" ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me iudicem datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem. II. "Cur" inquit "hoc me potius rogas quam ex istis aliquem peritis studiosisque iuris, quos adhibere in consilium iudicaturi soletis?" III. Tum illi ego ita respondi: "Si aut de uetere" inquam "iure et recepto aut controuerso et ambiguo aut nouo et constituendo discendum esset, issem plane sciscitatum ad istos, quos dicis; IV. sed cum uerborum Latinorum sententia, usus, ratio exploranda sit, scaeuus profecto et caecus animi forem, si, cum haberem tui copiam, issem magis ad alium quam ad te". V. "Audi igitur" inquit "de ratione uerbi quid existimem, sed eo tamen pacto, ut id facias, non quod ego de proprietate uocis disseruero, sed quod in ea re omnium pluriumue consensu obseruari cognoueris; non enim uerborum tantum communium uerae atque propriae significationes longiore usu mutantur, sed legum quoque ipsarum iussa consensu tacito oblitterantur". VI. Tum deinde disseruit me et plerisque aliis audientibus in hunc ferme modum: "Cum dies" inquit "ita praefinita est, ut iudex "intra Kalendas" pronuntiet, occupauit iam haec omnes opinio non esse dubium, quin ante Kalendas iure pronuntietur, et id tantum ambigi uideo, quod tu quaeris, an Kalendis quoque iure pronuntietur. VII. Ipsum autem uerbum sic procul dubio natum est atque ita sese habet, ut, cum dicitur "intra Kalendas", non alius accipi dies debeat, quam solae Kalendae. Nam tres istae uoces "intra, citra, ultra", quibus certi locorum fines demonstrantur, singularibus apud ueteres syllabis appellabantur "in, cis, uls". VIII. Haec deinde particulae quoniam paruo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur "cis Tiberim" et "uls Tiberim", dici coeptum est "citra Tiberim" et "ultra Tiberim"; item quod erat "in", accedente eadem syllaba "intra" factum est. IX. Sunt ergo haec omnia quasi contermina iunctis inter se finibus cohaerentia: "intra oppidum", "ultra oppidum", "citra oppidum", ex quibus "intra", sicuti dixi, "in" significat; X. nam qui dicit "intra oppidum", "intra cubiculum", "intra ferias", non dicit aliud quam "in oppido", "in cubiculo", "in feriis". XI. "Intra Kalendas" igitur non "ante Kalendas" est, sed "in Kalendis", id est eo ipso die, quo kalendae sunt. XII. Itaque secundum uerbi ipsius rationem, qui iussus est "intra Kalendas" pronuntiare, nisi Kalendis pronuntiet, contra iussum uocis facit; XIII. nam si ante id fiat, non "intra" pronuntiat, sed "citra". XIV. Nescio quo autem pacto recepta uulgo interpretatio est absurdissima, ut "intra Kalendas" significare uideatur etiam "citra kalendas" uel "ante Kalendas"; nihil enim ferme interest. XV. Atque insuper dubitatur, an Kalendis quoque pronuntiari possit, quando neque ultra neque citra, set, quod inter haec medium est, "intra Kalendas", id est kalendis, pronuntiandum sit. XVI. Sed nimirum consuetudo uicit, quae cum omnium domina rerum, tum maxime uerborum est". XVII. Ea omnia cum Apollinaris scite perquam atque enucleate disputauisset, tum ego haec dixi: "Cordi" inquam "mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque, quonam modo ueteres nostri particula ista, qua de agitur, usi sint, atque ita inuenimus Tullium in tertia in Verrem scripsisse istoc modo: "Locus intra oceanum iam nullus est neque tam longincus neque tam reconditus, quo non per haec tempora nostrorum hominum libido iniquitasque peruaserit". XVIII. "Intra oceanum" dicit contra rationem tuam; non enim uult, opinor, dicere "in oceano"; terras enim demonstrat omnis, quae oceano ambiuntur, ad quas a nostris hominibus adiri potest: quae sunt "citra oceanum", non "in oceano"; neque enim uideri potest insulas significare nescio quas, quae penitus esse intra aequora ipsa oceani dicuntur". XIX. Tunc Sulpicius Apollinaris renidens: "non me hercule inargute" inquit "nec incallide opposuisti hoc Tullianum; sed Cicero "intra oceanum" non, ut tu interpretare, "citra oceanum" dixit. XX. Quid enim potest dici "citra oceanum" esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat? Nam "citra" quod est, id extra est; qui autem potest "intra" esse dici, quod extra est? Sed si ex una tantum parte orbis oceanus foret, tum, quae terra ad eam partem foret, "citra oceanum" esse dici posset uel "ante oceanum"; cum uero omnis terras omnifariam et undiqueuersum circumfluat, nihil citra eum est, sed undarum illius ambitu terris omnibus conuallatis in medio eius sunt omnia, quae intra oras eius inclusa sunt, sicuti hercle sol non citra caelum uertitur, sed in caelo et intra caelum". XXI. Haec tunc Apollinaris scite acuteque dicere uisus est. Set postea in libro M. Tullii epistularum ad Seruium Sulpicium sic dictum esse inuenimus "intra modum", ut "intra Kalendas" dicunt, qui dicere "citra Kalendas" uolunt. XXII. Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui: "Sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut etiam intra modum, ut et illius uoluntati et meis studiis seruiam". XXIII. "Modice" dixerat "hoc faciam", id est cum modo aequo et pari; XXIV. deinde, quasi hoc displiceret et corrigere id uellet, addit: "aut etiam intra modum", per quod ostendit minus sese id facturum esse, quam quod fieri modice uideretur, id est non ad ipsum modum, set retro paululum et citra modum. XXV. In oratione etiam, quam pro P. Sestio scripsit, "intra montem Taurum" sic dicit, ut non significet "in monte Tauro", sed "usque ad montem cum ipso monte". XXVI. Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea, qua dixi, oratione: "Antiochum Magnum illum maiores nostri magna belli contentione terra marique superatum intra montem Taurum regnare iusserunt; Asiam, qua illum multarunt, Attalo, ut is in ea regnaret, condonarunt". XXVII. "Intra montem" inquit "Taurum regnare iusserunt", quod non proinde est, ut "intra cubiculum" dicimus, nisi uideri potest id esse "intra montem", quod est intra regiones, quae Tauri montis obiectu separantur. XXVIII. Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est, quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat "intra montem Taurum", non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus, quae Tauro monte clauduntur. XXIX. Num igitur secundum istam uerborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur "intra Kalendas" pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest? Neque id fit quasi priuilegio quodam inscitae consuetudinis, sed certa rationis obseruatione, quoniam omne tempus, quod Kalendarum die includitur "intra kalendas" esse recte dicitur. XIV. "Saltem" particula quam uim habeat et quam originem. I. "Saltem" particula quam haberet principem significationem quaeque uocis istius origo esset, quaerebamus. II. Ita enim primitus factam esse apparet, ut non uideatur, sicuti quaedam supplementa orationis, temere et incondite adsumpta. III. Atque erat, qui diceret legisse se in grammaticis commentariis P. Nigidii "saltem" ex eo dictum, quod esset "si aliter", idque ipsum dici solitum per defectionem, nam plenam esse sententiam: "si aliter non potest". IV. Sed id nos in isdem commentariis Nigidii, cum eos non, opinor, incuriose legissemus, nusquam inuenimus. V. Videntur autem uerba ista "si aliter non potest" a significatione quidem uoculae huius, de qua quaerimus, non abhorrere. Set tot uerba tamen in paucissimas litteras cludere inprobae cuiusdam subtilitatis est. VI. Fuit etiam, qui diceret, homo in libris atque in litteris adsiduus, "saltem" sibi dictum uideri "u" littera media extrita; "salutem" enim ante dictum, quod nos "saltem" diceremus. "Nam cum alia quaedam petita et non impetrata sunt, tum solemus" inquit "quasi extremum aliquid petituri, quod negari minime debeat, dicere "hoc saltem fieri aut dari oportere", tamquam salutem postremo petentes, quam impetrari certe et obtineri sit aequissimum". VII. Sed hoc itidem non inlepide quidem fictum nimis tamen esse uidetur commenticium. Censuimus igitur amplius quaerendum. XV. Quod Sisenna in libris historiarum aduerbiis huiuscemodi saepenumero usus est: "celatim", "uellicatim", "saltuatim". I. Cum lectitaremus historiam Sisennae adsidue, huiuscemodi figurae aduerbia in oratione eius animaduertimus, cuimodi sunt haec: "cursim", "properatim", "celatim", "uellicatim", "saltuatim". II. Ex quibus duo prima, quia sunt notiora, exemplis non indigebant; reliqua in historiarum sexto sic scripta sunt: "Quam maxime celatim poterat, in insidiis suos disponit". Item alio in loco: "Nos una aestate in Asia et Graecia gesta litteris idcirco continentia mandauimus, ne uellicatim aut saltuatim scribendo lectorum animos impediremus". µ13 I. Inquisitio uerborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro "multa autem inpendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent "fatum" atque "natura", an diuersum. I. M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: "Hunc igitur ut sequerer properaui, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere uidentur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei uocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se uoluntatis". II. "Praeter naturam" inquit "praeterque fatum". An utrumque idem ualere uoluerit "fatum" atque "naturam" et duas res kath'henos hypokeimenou posuerit, an uero diuiserit separaritque, ut alios casus natura ferre uideatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est: me kai hyper moiran domon Aidos eisaphiketai. III. Nihil autem dubium est, quin uiolentam et inopinatam mortem significauerit, quae quidem potest recte uideri accidere praeter naturam. IV. Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. V. Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per uim potita est: nam quia nec fato merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine uitae, quae uiolenta sunt non uideantur e fato uenire. VI. Demosthenis autem, uiri prudentia pari atque facundia praediti, uerba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus uidetur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est hyper stephanou: Ho men tois goneusi nomizon monon gegenesthai ton tes heimarmenes kai ton automaton thanaton perimenei; ho de kai tei patridi hyper tou me tauten epidein douleuousan apothneiskein boulesetai. VII. Quod Cicero "fatum" atque "naturam" uidetur dixisse, id multo ante Demosthenes ten pepromenen et ton automaton thanaton appellauit. VIII. Automatos enim thanatos quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus ui coactus uenit. II. Super poetarum Pacuuii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. I. Quibus otium et studium fuit uitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuuio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: II. "Cum Pacuuius" inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut paruo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum uenisset, deuertit ad Pacuuium comiterque inuitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. III. Tum Pacuuium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed uideri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. IV. "Ita est," inquit Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. V. Nam quod in pomis est, itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim uieta et mollia atque in principio sunt uuida, non matura mox fiunt, sed putria. VI. Relinquendum igitur uisum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet". III. An uocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint. I. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseuerant "necessitudinem" et "necessitatem" mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit uis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et uinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. II. Sicut autem nihil quicquam interest, "suauitudo" dicas an "suauitas", "sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an "acerbitas", "acritudo" an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici potest, qui "necessitudo" et "necessitas" separentur. III. Itaque in libris ueterum uulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. IV. Sed necessitas sane pro iure officioque obseruantiae adfinitatisue infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisue coniuncti sunt, "necessarii" dicuntur. V. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, "necessitatem" dictam pro "necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: "Equidem mihi uideor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse". VI. Hoc ego scripsi de utriusque uocabuli indifferentia admonitus forte uerbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, ueteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: "Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset". IV. Descripta Alexandri ... I. In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes uel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festiuissime rescripsisse legimus Alexandro filio. II. Nam cum is ad matrem ita scripsisset: "Rex Alexander Iouis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit", Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: "Amabo", inquit "mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere aduersum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris". III. Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum uisa est deponendam esse opinionem uanam, quam ille ingentibus uictoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Ioue. V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti uerecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. I. Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro adfectoque ac spe uitae tenui fuit. II. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. III. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. IV. Aristoteles respondit facturum esse quod uellent, cum id sibi foret tempestiuum. V. Postea breui tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes essent, uinum ait, quod tum biberet, non esse id ex ualitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum uel Rhodium aliquod uel Lesbium. VI. Id sibi utrumque ut curarent, petiuit usurumque eo dixit, quod sese magis iuuisset. VII. Eunt, quaerunt, inueniunt, adferunt. VIII. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: "firmum" inquit "hercle uinum et iucundum". Petit mox Lesbium. IX. Quo item degustato:"utrumque" inquit "oppido bonum, sed hedion ho Lesbios. X. Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et uerecunde successorem illa uoce sibi, non uinum delegisset. XI. Is erat e Lesbo Theophrastus, suauitate homo insigni linguae pariter atque uitae. XII. Itaque non diu post Aristotele uita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt. VI. Quid ueteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod uocabulum "barbarismi" non usurpauerint neque Romani antiquiores neque Attici. I. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas ueteres docti tum "notas uocum", tum "moderamenta", tum "accentiunculas", tum "uoculationes" appellabant; II. quod nunc autem "barbare" quem loqui dicimus, id uitium sermonis non barbarum esse, sed "rusticum" et cum eo uitio loquentes "rustice" loqui dictitabant. III. P. Nigidius in commentariis grammaticis: "rusticus fit sermo," inquit "si adspires perperam". IV. Itaque id uocabulum, quod dicitur uulgo "barbarismus", qui ante diui Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inueni. VII. Diuersum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. I. Leaenas inter omnem uitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. II. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras. III. Homerus autem leones - sic enim feminas quoque uirili genere appellat, quod grammatici uocant - pluris gignere atque educare catulos dicit. IV. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt: heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin, hoi rha te nepi'agonti synantesontai en hylei andres epakteres. V. Item alio in loco idem significat: pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios, hoi rha th'hypo skymnous elaphebolos harpasei aner hyles ek pykines. VI. Ea nos dissensio atque diuersitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inueniemus, cum ipsius Aristotelis uerbis in his commentariis scribemus. VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. I. Eximie hoc atque uerissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. II. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum uelit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere cum uersari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et euenta firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates uerborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblaterauerint. III. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae nomen est: Vsus me genuit, mater peperit Memoria, Sophiam uocant me Grai, uos Sapientiam. IV. Item uersus est in eandem ferme sententiam Pacuuii, quem Macedo philosophus, uir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: ego odi homines ignaua opera et philosopha sententia. V. Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignaui ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae uerborumque artes conuerterent et uitia facundissime accusarent intercutibus ipsi uitiis madentes. IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus" quae sunt stellarum uocabula. I. Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. II. Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de uariis atque promiscis quaestionibus composuit. III. In his esse praecipui uidentur, quos Graeco titulo pandektas inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. IV. Ibi de his stellis, quae appellantur "suculae", hoc scriptum est: "Adeo" inquit "ueteres Romani litteras Graecas nesciuerunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea,"suculas" appellarint, quod eas Graeci hyadas uocant, tamquam id uerbum Latinum Graeci uerbi interpretamentum sit, quia Graece hyes, "sues" Latine dicantur. Sed hyades" inquit "ouk apo ton hyon, ita ut nostri opici putauerunt, sed ab eo, quod est hyein appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluuias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua hyein dicitur". V. Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim ueteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco "suculas" nominarent, quod hyes Latine "sues" dicantur; sed ut, quod Graeci hyper nos "super" dicimus, quod illi hyptios, nos "supinus", quod illi hyphorbos, nos "subulcus", quod item illi hypnos, nos primo "sypnus", deinde per "y" Graecae Latinaeque "o" litterae cognationem "somnus": sic, quod ab illis hyades, a nobis primo "syades", deinde "suculae" appellatae. VI. Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit - nullum enim uidetur praeter eas stellas tauri caput -, set eae ita circulo, qui Zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse uideatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Graeci pleiadas, nos "uergilias" uocamus. X. Quid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P. Nigidius. I. Labeo Antistius iuris quidem ciuilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitauit; set ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetrauerat Latinarumque uocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. II. Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octauus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. III. Praeterea in libris, quos ad Praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: "Soror" inquit "appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur". IV. "Fratris" autem uocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique etymoi interpretatur: "Frater" inquit "est dictus quasi "fere alter". XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum conuiuarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis. I. Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur: nescis, quid uesper serus uehat, in quo disserit de apto conuiuarum numero deque ipsius conuiuii habitu cultuque. II. Dicit autem conuiuarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi conuiuae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam nouem. III. "Nam multos" inquit "esse non conuenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde conuiuium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit "conuiuas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium uero non in conuiuio, set in cubiculo esse debet". IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque inuitabiles et cum quadam inlecebra et uoluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum uenustius fiat et amoenius. V. "Quod profecto" inquit "eueniet, si de id genus rebus ad communem uitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem" inquit "conuiuii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus", et "In conuiuio legi non omnia debent, sed ea potissimum, quae simul sint biophele et delectent". VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim uerbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; pemmasin enim cum pepsei societas infida". VII. Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista uoce haereat, significat id uocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae pemmata Graeci aut tragemata dixerunt, ea ueteres nostri "bellaria" appellauerunt. Vina quoque dulciora est inuenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea "Liberi bellaria". XII. Tribunos plebis prensionem habere, uocationem non habere. I. In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque ciuilis doctum adprime fuisse. II. "Sed agitabat" inquit "hominem libertas quaedam nimia atque uecors usque eo, ut diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset", III. ac deinde narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi uocatus responderit: IV. "cum a muliere" inquit "quadam tribuni plebis aduersum eum aditi in Gellianum ad eum misissent, ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non haberent; posse igitur eos uenire et prendi se iubere, sed uocandi absentem ius non habere". V. Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et uicesimo libro enarratius scriptum inuenimus, uerbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: VI. "In magistratu" inquit "habent alii uocationem, alii prensionem, alii neutrum: uocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, tribuni plebis et alii, qui habent uiatorem; neque uocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque uiatorem. Qui uocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, siue adsunt, quos uocant, siue acciri iusserunt. Tribuni plebis uocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo priuatum, sed etiam consulem in rostra uocari iusserunt. Ego triumuirum uocatus a P. Porcio tribuno plebis non iui auctoribus principibus et uetus ius tenui. Item tribunus cum essem, uocari neminem iussi nec uocatum a conlega parere inuitum". VII. Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror uana tunc fiducia, cum priuatus esset, uocatum a tribunis non isse. VIII. Quae, malum, autem ratio fuit uocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in uincula duci potest. IX. Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius uocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati uidentur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut uim fieri uetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat. XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a priuato ad praetorem uocari posse. I. Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in ius uocari posset. II. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut uocandus esset in ius quaestor. III. Non pauci igitur existimabant ius uocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque uocari neque, si uenire nollet, capi atque prendi salua ipsius magistratus maiestate posset. IV. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animaduertissem, protuli unum et uicesimum rerum humanarum in quo ita scriptum fuit: "Qui potestatem neque uocationis populi uiritim habent neque prensionis, eos magistratus a priuato in ius quoque uocari est potestas. M. Laeuinus aedilis curulis a priuato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati seruis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submouent populum". V. Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque uocationem habere neque prensionem dicit. VI. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem uocatus est. XIV. Quid sit "pomerium". I. "Pomerium" quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: "Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii". II. Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est. III. Habeat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat. IV. Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Auentinus Solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Seruius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quaesiuit, neque postea diuus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint. V. Huius rei Messala aliquot causas uideri scripsit, sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicauerit auesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit: VI. "Idcirco" inquit "omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt quasi auibus obscenis ominosum". VII. Sed de Auentino monte praetermittendum non putaui, quod non pridem ego in Elydis, grammatici ueteris, commentario offendi, in quo scriptum erat Auentinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore diuo Claudio receptum et intra pomerii fines obseruatum. XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. I. In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex uetere forma perpetua: "ne quis magistratus minor de caelo seruasse uelit". II. Quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores. III. Super hac re meis uerbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. IV. Propterea ex eo libro uerba ipsius Messalae subscripsimus. "Patriciorum auspicia in duas sunt diuisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et uitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora seruatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus praetore praetores creante ueterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi "minores", hi "maiores" magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt". V. Ex his omnibus uerbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. VI. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. VII. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum. XVI. Item uerba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus auocent comitiatum. I. Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: "Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem auocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque auocare potest nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem auocare possunt. Ea re, qui eorum primus uocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec auocare alius alii potest. Set si contionem habere uolunt, uti ne cum populo agant, quamuis multi magistratus simul contionem habere possunt". II. Ex his uerbis Messalae manifestum est aliud esse "cum populo agere", aliud "contionem habere". III. Nam "cum populo agere" est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut uetet, "contionem" autem "habere" est uerba facere ad populum sine ulla rogatione. XVII. "Humanitatem" non significare id, quod uolgus putat, sed eo uocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. I. Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, "humanitatem" non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed "humanitatem" appellauerunt id propemodum, quod Graeci paideian uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque "humanitas" appellata est. II. Sic igitur eo uerbo ueteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. III. Itaque uerba posui Varronis e libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: "Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus". IV. "Humaniori" inquit non ita, ut uulgo dicitur, facili et tractabili et beniuolo, tametsi rudis litterarum sit - hoc enim cum sententia nequaquam conuenit -, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognouerit. XVIII. Quid aput M. Catonem significent uerba haec "inter os atque offam". I. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus uitio creatis. Ex ea oratione uerba haec sunt: "Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audiui inter os atque offam multa interuenire posse; uerumuero inter offam atque herbam ibi uero longum interuallum est". II. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, uir morum et litterarum ueterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum uerborum sententia. III. Tum Apollinaris nobis praesentibus - nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia - rescripsit Claro ut uiro erudito breuissime uetus esse prouerbium "inter os et offam" idem significans, quod Graecus ille paroimiodes uersus: polla metaxy pelei kylikos kai cheileos arkou. XIX. ... I. Versus est notae uetustatis senarius: sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai. II. Eum uersum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. III. Sed etiam ille uersus non minus notus: geron geronta paidagogeso s'ego, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in Bacchis Euripidi. IV. Id quoque animaduertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse uersum absque paucis syllabis. Aeschylus sic: sigon th'hopou dei kai legon ta kairia, Euripides ita: sigan th'hopou dei kai legein hin'asphales. Fuit autem Aeschylus non breui antiquior. XX. De genere atque nominibus familiae Porciae. I. Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. II. Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. III. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: "hic" inquit "est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii uiri, qui bello ciuili Vticae necem sibi gladio manu sua consciuit, de cuius uita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. IV. Eius igitur, quem Cicero laudauit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis". V. Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: "laudo" inquit "te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. VI. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; VII. duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diuersos et aetatibus longe dispares. VIII. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam uirginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. IX. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre uiuo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos. X. Is satis uehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum aui scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea prouincia mortem obit. XI. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii uiri, qui se Vticae occidit et quem Cicero laudauit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. XII. Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi uita functus est. XIII. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. XIV. Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello ciuili Vticae interemit, de cuius uita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. XV. Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. XVI. Hanc temporum differentiam facile animaduertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis". XVII. Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognouimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus. XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus uocum atque uerborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est. I. Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, "has" ne "urbis" an "has urbes" et "hanc turrim" an "hanc turrem" dici oporteret. "Si aut uersum" inquit "pangis aut orationem solutam struis atque ea uerba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaueris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conueniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum". II. Tum is, qui quaesierat: "quonam modo" inquit "uis aurem meam interrogem?" III. Et Probum ait respondisse: "Quo suam Vergilius percontatus est, qui diuersis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus auris. IV. Nam in primo georgicon, quem ego" inquit "librum manu ipsius correctum legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. Verba e uersibus eius haec sunt: urbisne inuisere, Caesar, terrarumque uelis curam. Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. V. Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per "e" litteram: centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut "urbes" dicas: nimis exilis uox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia uocum proximarum. VI. Praeterea idem Vergilius "turrim" dixit, non "turrem", et "securim", non "securem": turrim in praecipiti stantem incertam excussit ceruice securim. Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per "e" litteram dicas". VII. At ille, qui interrogauerat, rudis profecto et aure agresti homo: "cur" inquit "aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego". VIII. Tum Probus iam commotior: "noli" inquit "igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". Nam cum id genus sis, quod uideo, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris". IX. His tum uerbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. X. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum inuenimus. Nam et "tres" et "tris" posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutauerisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suauitatem sonitus claudere. XI. Versus ex decimo hi sunt: tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit. "Tres" illic, "tris" hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime. XII. Sed in illo quoque itidem Vergilii uersu: haec finis Priami fatorum, si mutes "haec" et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaueris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuauius facias, si mutes: quem das finem, rex magne, laborum? Nam si ita dicas: "quam das finem", iniucundum nescio quo pacto et laxiorem uocis sonum feceris. XIII. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum uocabuli genus hoc uersu: capitibus nutantis pinos rectosque cupressos. Firmior ei, credo, et uiridior sonus esse uocis uisus est "rectos" dicere "cupressos" quam "rectas". XIV. Contra uero idem Ennius in annali duodeuicesimo "aere fulua" dixit, non "fuluo", non ob id solum, quod Homerus eera batheian dicit, sed quod hic sonus, opinor, uocabilior est uisus et amoenior. XV. Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque uisum in quinta in Verrem "fretu" scribere quam "freto": "Perangusto" inquit "fretu diuisa". Erat enim crassius uetustiusque "perangusto freto" dicere. XVI. Itidem in secunda simili usus modulamine "manifesto peccatu" inquit, non "peccato"; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. XVII. Verba sunt Ciceronis haec: "Nemo ita uiuebat, ut nulla eius uitae pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior uideretur, si negaret". XVIII. Huius autem uocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. XIX. "Hic" enim "peccatus", quasi "peccatio", recte Latineque dicitur, sicut "hic incestus" non qui admisit, sed quod admissum est, et "hic tributus", quod "tributum" nos dicimus, a plerisque ueterum dicta sunt. "Hic" quoque "adlegatus" et "hic arbitratus" pro "adlegatione" proque "arbitratione" dicuntur, qua ratione seruata "arbitratu" et "adlegatu meo" dicimus. XX. Sic igitur "in manifesto peccatu" dixit, ut "in manifesto incestu" ueteres dixerunt, non quin Latinum esset "peccato" dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. XXI. Lucretius aeque auribus inseruiens "funem" feminino genere appellauit in hisce uersibus: haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne aurea de caelo demisit funis in arua, cum dicere usitatius manente numero posset: aureus e caelo demisit funis in arua. XXII. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero "antistitas" dicit, non secundum grammaticam legem "antistites". Nam cum insolentias uerborum a ueteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen uerbi in ea parte sonitu delectatus: "Sacerdotes" inquit "Cereris atque illius fani antistitae". XXIII. Vsque adeo in quibusdam neque rationem uerbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis uerba modulis pensitantem. XXIV. "Quod qui non sentiunt," inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, "quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio". XXV. Illud uero cumprimis apud Homerum ueteres grammatici adnotauerunt, quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non pseron, set psaron dixit: ton d'hos te psaron nephos erchetai ee koloion, secutus non communem, sed propriam in quoque uocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuaue. XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de uestitu atque calciatu non decoro. I. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa uir auctoritate grauitateque et a diuo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente - usus enim sum eo magistro - discipulos quosdam suos senatores uidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: "equidem" inquit "maluissem uos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic uester huiusmodi uestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen uos, populi Romani senatores, per urbis uias ingredi nequaquam decorum est, non hercle uobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectauit". II. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et seuere dixit. III. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur "soleatos" dixisset, qui gallicas non soleas, haberent. IV. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: V. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis uincta sunt, "soleas" dixerunt, nonnumquam uoce Graeca "crepidulas". VI. "Gallicas" autem uerbum esse opinor nouum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: "Cum gallicis" inquit "et lacerna cucurristi". VII. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego grauioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, "crepidas" et "crepidulas" prima syllaba correpta id genus calciamentum appellauerunt, quod Graeci krepidas uocant, eiusque calciamenti sutores "crepidarios" dixerunt. VIII. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: "Crepidarium" inquit "cultellum rogauit a crepidario sutore". XXIII. ... I. Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. II. In his scriptum est: "Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis". III. Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Nereidas. Sed qui proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. IV. Est enim rectus casus eius uocabuli, sicut in libris ueterum scriptum est, "Nerio", quamquam M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Skiomachia, non "Nerio", sed "Nerienes" uocatiue dicit in his uersibus: te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales, Nerienes et Minerua, Fortuna ac Ceres. V. Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a ueteribus sic declinabatur quasi Anio: VI. nam perinde ut "Anienem", sic "Nerienem" dixerunt tertia syllaba producta. VII. Id autem, siue "Nerio" siue "Nerienes" est, Sabinum uerbum est, eoque significatur uirtus et fortitudo. VIII. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine, "Nero" appellatus est. IX. Sed id Sabini accepisse a Graecis uidentur, qui uincula et firmamenta membrorum neura dicunt, unde nos quoque Latine "neruos" appellamus. X. Nerio igitur Martis uis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur. XI. Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc uersu: Mars peregre adueniens salutat Nerienem uxorem suam. XII. Super ea re audiui non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam nouamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. XIII. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium uerba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: "Neria Martis, te obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent". XIV. "De tui" inquit "coniugis consilio" Martem scilicet significans; per quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. XV. Inibi autem animaduertendum est, quod Gellius "Neria" dicit per "a" litteram, non "Nerio" neque "Nerienes". XVI. Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, uietus comoediarum scriptor, in fabula, quae Neaera inscripta est, ita scripsit: nolo ego Neaeram te uocent, set Nerienem, cum quidem Mauorti es in conubium data. XVII. Ita autem se numerus huiusce uersus habet, ut tertia in eo nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta aput ueteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id uerba sumenda sint. XVIII. Ennius autem in primo annali in hoc uersu: Nerienem Mauortis et Herem, si, quod minime solet, numerum seruauit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit. XIX. Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, quod in commentario quodam Seruii Claudii scriptum inuenimus, "Nerio" dictum quasi "Neirio", hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; "ne" enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua priuatiuast. XXIV. ... I. M. Cato consularis et censorius publicis iam priuatisque opulentis rebus uillas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his uerbis utitur: "Neque mihi" inquit "aedificatio neque uasum neque uestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus seruus neque ancilla. Si quid est," inquit "quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet". Tum deinde addit: "Vitio uertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere". II. Haec mera ueritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle promouet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari sese dicentium umbrasque uerborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant. XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi uerbis pluribus idem significantibus. I. In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: "ex manubiis". II. Quaerebat Fauorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis uideretur significare proprie "manubiarum" illa inscriptio. III. Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: ""ex manubiis"" inquit "significat "ex praeda"; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est". IV. "Etiamsi" inquit Fauorinus "opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum uocum Latinarum, quas subsiciuo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem uulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero, an M. Tullius, uerborum homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec uerba idem significant neque ulla re aliqua dissident?" V. Atque, ut erat Fauorinus egregia uel diuina quadam memoria, uerba ipsa M. Tulli statim dixit. VI. Ea nos hic adscripsimus: "Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemuiri uendent"; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: "Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario". VII. Ac deinde ad eum conuertit, qui manubias esse praedam dixerat, et: "uideturne tibi" inquit "utroque in loco M. Cicero duobus uerbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait: dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos. heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai; heko de tauton esti toi katerchomai. Ne ton Di', hosper g'ei tis eipoi geinotoi; chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?" VIII. "Nequaquam uero" inquit ille "talia uidentur, quale est maktra et karpodos, quae uel a poetis uel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusue nominibus frequentantur." IX. "Quid igitur" inquit Fauorinus "ualet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi uel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus uerbis uehementer atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una uoce loqueretur, hoc diceret: "quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit"". Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. X. Item in eodem libro simili modo: "Siciliam" inquit "prouinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum ciuitates uastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur". XI. Ecquid uidetur, cum Siciliam prouinciam dixerit atque insuper etiam ciuitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque uaria: "depopulatus esse, uastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem uim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum graui uerborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt. XII. "Hoc ornatus genus in crimine uno uocibus multis atque saeuis exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebrauit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusauit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce uerbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi apomnemoneuein: "Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus uitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis". XIII. Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rhodiensibus, cum uellet res nimis prosperas dicere, tribus uocabulis idem sentientibus dixit. XIV. Verba eius haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere". XV. Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Seruium Galbam dixit, conpluribus uocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, uox, uires, senectus; uerum enimuero cum tantam rem peragier arbitrarer," ... XVI. "Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est: Hektora d'ek beleon hypage Zeus ek te konies ek t'androktasies ek th'haimatos ek te kydoimou. Item in alio uersu: hysminai te machai te phonoi t'androktasiai te. XVII. Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei uaria facies delectabiliter ac decore multis uariisque uerbis depicta est. XVIII. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus uerbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, bis ad eos uerbis usus est: meketi, paide philo, polemizete mede machesthe, XIX. in quo uersu non oportet uideri alterum uerbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuuenibus gloriae studio flagrantibus peruicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseuerandi bis idem dicendo alio atque alio uerbo auxit inculcauitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. XX. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignaua et frigida uideri debet: mnesteres d'ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon, quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. XXI. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat: bask'ithi, oule Oneire, et bask'ithi, Iri tacheia, uerba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis? XXII. "Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non uenustatem modo numeris quaesiuerunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul uocibus uerberauerunt: XXIII. "Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit". XXIV. Quid igitur simile est" inquit "apud eundem in "praeda" et "manubiis"? Nihil profecto istiusmodi. XXV. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusue; sed aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum uerborumque ueterum scriptum est, aliud "manubiae". XXVI. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae uero appellatae sunt pecunia a quaestore ex uenditione praedae redacta. XXVII. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae inuidiae gratia decemuiros ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset uenundata, et pecuniam, quae ex uenditione praedae percepta esset. XXVIII. "Itaque haec inscriptio, quam uidetis: "ex manubiis", non res corporaque ipsa praedae demonstrat - nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus -, sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex pecunia praedaticia, declarat. XXIX. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda uendita contracta. XXX. Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. XXXI. Est tamen nonnusquam inuenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" pro "manubiis" et "manubias" pro "praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem uocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. XXXII. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt". XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu uocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem uerbis ad rectam scripturam pertinentia. I. P. Nigidii uerba sunt ex commentariorum grammaticorum uicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: "Deinde" inquit "uoculatio qui poterit seruari, si non sciemus in nominibus, ut "Valeri", utrum interrogandi an uocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde nouissima deicitur; at in casu uocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt". II. Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu uocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur. III. "Summum" autem "tonum" prosoidian acutam dicit et, quem accentum nos dicimus, "uoculationem" appellat et "casum interrogandi" eum dicit, quem nunc nos genetiuum dicimus. IV. Id quoque in eodem libro Nigidiano animaduertimus: "Si "huius"" inquit ""amici" uel "huius magni" scribas, unum "i" facito extremum; sin uero "hi magnei", "hi amicei" casu multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit "e", atque id ipsum facies in similibus". Item: "si "huius terrai" scribas, "i" littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est". Item: ""mei" qui scribit in casu interrogandi, uelut cum dicimus "mei studiosus", per "i" unum scribat, non per "e"; at cum "mihei", tum per "e" et "i" scribendum est, quia dandi casus est". V. Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimauimus. XXVII. De uersibus, quos Vergilius sectatus uidetur, Homeri ac Partheni. I. Partheni poetae uersus est: Glaukoi kai Nerei kai einalioi Melikertei. II. Eum uersum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus uocabulis uenuste inmutatis parem: Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae. III. Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim uidetur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem neoterikoteros et quodam quasi ferumine inmisso fucatior: Tauron d'alpheioi, tauron de Poseidaoni. Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo. XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cauendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. I. Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est. II. Ibi scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum uel maxime, quod esse haerereque in animo debet. III. Id autem est ad hanc ferme sententiam: "Vita" inquit "hominum, qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui uolunt, negotia periculaque ex inprouiso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cauenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae uocantur. IV. Nam sicut illi ad certandum uocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi uallo praemuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad uitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens uiri prudentis aduersus uim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam coniuens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae uerbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in re aduersa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur". XXIX. Quod Quadrigarius "eum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum differret, si dixisset "cum multis hominibus". I. Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: "Contione dimissa Metellus in Capitolium uenit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota ciuitas eum reduxit". II. Cum is liber eaque uerba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane uiro indocto uideretur "multis mortalibus" pro "hominibus multis" inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc uidebatur: "ain tu," inquit "aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, "mortalibus multis" ineptum tibi uideri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod uir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus" dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si "cum multis hominibus" ac non "cum multis mortalibus" diceret? III. Ego quidem" inquit "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque ueneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope ciuitatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse. IV. Namque "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, "multi" autem "mortales" nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in ciuitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem uolens ostendere "cum multis mortalibus" Metellum in Capitolium uenisse dixit emphatikoteron, quam si "cum multis hominibus" dixisset". V. Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: "uidete tamen," inquit "ne existimetis semper atque in omni loco "mortales multos" pro "multis hominibus" dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura prouerbium to epi tei phakei myron." VI. Hoc iudicium Frontonis etiam in paruis minutisque uocabulis non praetermittendum putaui, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi uerborum consideratio. XXX. Non hactenus esse "faciem", qua uolgo dicitur. I. Animaduertere est pleraque uerborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse uel in aliam longe uel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. II. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas? quod Graeci dicunt quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. III. Itaque Pacuuius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, "faciem" dixit hominis pro corporis longitudine: "aetate" inquit "integra, feroci ingenio, facie procera uirum". IV. Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum "facies" dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestiue dicatur, probe dicitur. V. Sallustii uerba sunt ex historia secunda: "Sardinia in Africo mari facie uestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet". VI. Ecce autem id quoque in mentem uenit, quod etiam Plautus in Poenulo "faciem" pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. - statura non magna, corpore aquilost. - ipsa east. - specie uenusta, ore atque oculis pernigris. - formam quidem hercle uerbis depinxti probe! VII. Praeterea memini Quadrigarium in undeuicesimo "faciem" pro statura totiusque corporis figura dixisse. XXXI. Quid sit in satura M. Varronis "caninum prandium". I. Laudabat uenditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat. II. Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Hydrokyon inscriptus est. III. Propius igitur accessi et: "nosti," inquam "magister, uerbum illud scilicet e Graecia uetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei? oro ergo te, legas hos uersus pauculos et prouerbii istius quod in his uersibus est, sententiam dicas mihi". IV. "Lege" inquit "tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem". V. "Quonam" inquam "pacto legere ego possum, quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient, quae legero, et tuam quoque impedient intentionem". VI. Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus desiderantibusque accipit a me librum ueterem fidei spectatae luculente scriptum. VII. Accipit autem inconstantissimo uultu et maestissimo. VIII. Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. IX. Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et uerba corrupte pronuntiabat. X. Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: "uides" inquit "oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; uix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum ualebo ab oculis reuise ad me et librum istum tibi totum legam". XI. "Recte" inquam "sit oculis, magister, tuis; XII. sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum prandium" in hoc loco, quem legisti, quid significat?" XIII. Atque ille egregius nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim et abiens "non" inquit "paruam rem quaeris; talia ego gratis non doceo". XIV. Eius autem loci, in quo id prouerbium est, uerba haec sunt: "Non uides apud Mnesitheum scribi tria genera esse uini, nigrum, album, medium, quod uocant kirron, et nouum, uetus, medium? et efficere nigrum uiris, album urinam, medium pepsin? nouum refrigerare, uetus calefacere, medium esse prandium caninum?" XV. Quid significet "prandium caninum", rem leuiculam diu et anxie quaesiuimus. XVI. Prandium autem abstemium, in quo nihil uini potatur, caninum dicitur, quoniam canis uino caret. XVII. Cum igitur "medium uinum" appellasset, quod neque nouum esset neque uetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne uinum aut nouum esse dicant aut uetus, nullam uim habere significauit neque noui neque ueteris, quod medium esset, et idcirco pro uino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. "Refrigerare" id dicit, quod Graece psychein dicitur. µ14 I. Dissertatio Fauorini philosophi aduersus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur. I. Aduersum istos, qui sese Chaldaeos seu genethliacos appellant ac de motu deque positu stellarum dicere posse, quae futura sunt, profitentur, audiuimus quondam Fauorinum philosophum Romae Graece disserentem egregia atque inlustri oratione; II. exercendine aut ostentandi gratia ingenii, an quod ita serio iudicatoque existimaret, non habeo dicere. Capita autem locorum argumentorumque, quibus usus est, quod eius meminisse potui, egressus ibi ex auditione propere adnotaui, eaque fuerunt ad hanc ferme sententiam: disciplinam istam Chaldaeorum tantae uetustatis non esse, quantae uideri uolunt, neque eos principes eius auctoresque esse, quos ipsi ferant, sed id praestigiarum atque offuciarum genus commentos esse homines aeruscatores et cibum quaestumque ex mendaciis captantes. III. Atque eos, quoniam uiderent terrena quaedam inter homines sita caelestium rerum sensu atque ductu moueri, quale est, quod oceanus quasi lunae comes cum ea simul senescit adolescitque, hinc uidelicet sibi argumentum ad persuadendum parauisse, ut crederemus omnia rerum humanarum et parua et maxima tamquam stellis atque sideribus euincta duci et regi. IV. Esse autem nimis quam ineptum absurdumque, ut, quoniam aestus oceani cum lunae curriculo congruit, negotium quoque alicuius, quod ei forte de aquae ductu cum riualibus aut de communi pariete cum uicino apud iudicem est, ut existimemus id negotium quasi habena quadam de caelo uinctum gubernari. V. Quod etsi ui et ratione quapiam diuina fieri potest, nequaquam id tamen censebat in tam breui exiguoque uitae spatio quantouis hominis ingenio conprehendi posse et percipi, set coniectari pauca quaedam, ut uerbo ipsius utar, pachymeresteron nullo scientiae fundo concepta, sed fusa et uaga et arbitraria, qualis longinqua oculorum acies est per interualla media caligantium; VI. tolli enim, quod maxime inter deos atque homines differt, si homines quoque res omnis post futuras praenoscerent. VII. Ipsam deinde siderum stellarumque obseruationem, quam esse originem scientiae suae praedicarent, haudquaquam putabat liquide consistere. VIII. "Nam si principes Chaldaei, qui in patentibus campis colebant, stellarum motus et uias et discessiones et coetus intuentes, quid ex his efficeretur, obseruauerunt, procedat" inquit "haec sane disciplina, set sub ea modo inclinatione caeli, sub qua tunc Chaldaei fuerunt; non enim potest" inquit "ratio Chaldaeorum obseruationis manere, si quis ea uti uelit sub diuersis caeli regionibus. Nam quanta" inquit "partium circulorumque caeli ex deuergentia et conuexionibus mundi uarietas sit, quis non uidet? IX. Eaedem igitur stellae, per quas omnia diuina humanaque fieri contendunt, sicuti non usquequaque pruinas aut calores cient, sed mutant et uariant tempestatesque eodem in tempore alibi placidas, alibi uiolentas mouent, cur non euenta quoque rerum ac negotiorum alia efficiunt in Chaldaeis, alia in Gaetulis, alia aput Danuuium, alia aput Nilum? X. Per autem" inquit "inconsequens ipsum quidem corpus et habitum tam profundi aeris sub alio atque atio caeli curuamine non eundem manere, in hominum autem negotiis stellas istas opinari idem semper ostendere, si eas ex quacumque terra conspexeris". XI. Praeterea mirabatur id cuiquam pro percepto liquere stellas istas, quas a Chaldaeis et Babyloniis siue Aegyptiis obseruatas ferunt, quas multi "erraticas", Nigidius "errones" uocat, non esse plures quam uolgo dicerentur; XII. posse enim fieri existimabat, ut et alii quidam planetes pari potestate essent, sine quibus recta atque perpetua obseruatio perfici non quiret, neque eos tamen cernere homines possent propter exsuperantiam uel splendoris uel altitudinis. XIII. "Nam et quaedam" inquit "sidera e quibusdam terris conspiciuntur earumque terrarum hominibus nota sunt; sed eadem ipsa ex alia omni terra non uidentur et sunt aliis omnino ignarissima. XIV. Atque uti demus" inquit "et has tantummodo stellas et ex una parte terrae obseruari debuisse, quae tandem finis obseruationis istius fuit et quae tempora satis esse uisa sunt ad percipiendum, quid praemonstraret aut coetus stellarum aut circuitus aut transitus? XV. Nam si isto modo coepta fieri obseruatio est, ut animaduerteretur, quo habitu quaque forma quaque positura stellarum aliquis nasceretur, tum deinceps ab ineunte uita fortuna eius et mores et ingenium et circumstantia rerum negotiorumque et ad postremum finis etiam uitae spectaretur eaque omnia, ut usu uenerant, litteris mandarentur ac postea longis temporibus, cum ipsae illae eodem in loco eodemque habitu forent, eadem ceteris quoque euentura existimarentur, qui eodem illo tempore nati fuissent; XVI. si isto" inquit "modo obseruari coeptum et ex ea obseruatione conposita quaedam disciplina est, nullo id pacto potest procedere. XVII. Dicant enim, quot tandem annis uel potius quot saeculis orbis hic obseruationis perfici quiuerit". XVIII. Constare quippe inter astrologos dicebat stellas istas, quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales uiderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum cum eodem habitu simul omnes, unde profectae sunt, redire ut neque ullus obseruationis tenor neque memoriae, neque ulla effigies litterarum tanto aeuo potuerint edurare. XIX. Atque illud etiam, cuimodi esset, considerandum putabat, quod aliud stellarum agmen foret, quo primum tempore conciperetur homo in utero matris, aliud postea, cum in decem mensibus proximis in lucem ederetur, quaerebatque, qui conueniret diuersam super eodem fieri demonstrationem, si, ut ipsi putarent, alius atque alius earundem stellarum situs atque ductus alias atque alias fortunas daret. XX. Sed et nuptiarum tempore, ex quibus liberi quaererentur, atque ipso etiam illo maris ac feminae coitu iam declarari oportere dicebat certo quodam et necessario stellarum ordine, quales qualique fortuna homines gignerentur, ac multo etiam ante, cum pater ipse atque mater nascerentur, ex eorum genitura debuisse iam tunc prospici, quinam olim futuri essent, quos hi creaturi forent, et supra longe atque longe per infinitum, ut, si disciplina ista fundamento aliquo ueritatis nixa est, centesimo usque abhinc saeculo uel magis primo caeli atque mundi exordio atque inde iam deinceps continua significatione, quotiens generis auctores eiusdem hominis nascerentur, stellae istae praemonstrare debuerint, qualis qualique fato futurus sit, quisquis hodie natus est. XXI. "Quo autem" inquit "pacto credi potest uniuscuiusque stellarum formae et positionis sortem atque fortunam uni omnino homini certam destinatamque esse eamque formam post longissima saeculorum spatia restitui, si uitae fortunarumque eiusdem hominis indicia in tam breuibus interuallis per singulos maiorum cius gradus perque infinitum successionum ordinem tam saepe ac tam multipliciter eadem ipsa non eadem stellarum facie denotantur? XXII. Quod si id fieri potest eaque diuersitas atque uarietas admittitur per omnis antiquitatis gradus ad significanda eorum hominum, qui post nascentur, exordia, imparilitas haec turbat obseruationem, omnisque ratio disciplinae confunditur". XXIII. Iam uero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et euenta, quae euenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et uarias uoluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in leuissimis rebus animorum impetus recessusque moueri agitarique desuper e caelo putarent: tamquam quod forte ire in balneas uolueris ac deinde nolueris atque id rursum uolueris, non ex aliqua dispari uariaque animi agitatione, sed ex necessaria quadam errantium siderum reciprocatione contigerit, ut plane homines non, quod dicitur, logika zoa, sed ludicra et ridenda quaedam neurospasta esse uideantur, si nihil sua sponte, nihil arbitratu suo faciunt, sed ducentibus stellis et aurigantibus. XXIV. "Ac si" inquit "potuisse praedici adfirmant, Pyrrusne rex an Manius Curius proelio uicturus esset, cur tandem non de alea quoque ac de calculis et alueolo audent dicere, quisnam ibi ludentium uincat? an uidelicet magna sciunt, parua nesciunt, et minora maioribus inperceptiora sunt? XXV. Sed si magnitudines rerum sibi uindicant magisque esse perspicuas et facilius comprehendi posse dicunt, uolo" inquit "mihi respondeant, quid in hac totius mundi contemplatione prae tantis naturae operibus in tam paruis atque breuibus negotiis fortunisque hominum magnum putent? atque id uelim etiam," inquit "ut respondeant: XXVI. si tam paruum atque rapidum est momentum temporis, in quo homo nascens fatum accipit, ut in eodem illo puncto sub eodem circulo caeli plures simul ad eandem competentiam nasci non queant, et si idcirco gemini quoque non eadem uitae sorte sunt, quoniam non eodem temporis puncto editi sunt, peto" inquit "respondeant, cursum illum temporis transuolantis, qui uix cogitatione animi conprehendi potest, quonam pacto aut consulto adsequi queant aut ipsi perspicere et reprehendere, cum in tam praecipiti dierum noctiumque uertigine minima momenta ingentes facere dicant mutationes?" XXVII. Ad postremum autem ecquid esset, quod aduersum hoc dici posset, requirebat, quod homines utriusque sexus, omnium aetatum, diuersis stellarum motibus in uitam editi, regionibus, sub quibus geniti sunt, longe distantibus, omnes tamen isti aut hiantibus terris aut labentibus tectis aut oppidorum expugnationibus aut eadem in naui fluctu obruti eodem genere mortis eodemque ictu temporis uniuersi simul interirent. XXVIII. "Quod scilicet" inquit "numquam eueniret, si momenta nascendi singulis adtributa suas unumquidque leges haberent. XXIX. Quod si quaedam" inquit "in hominum morte atque uita etiam diuersis temporibus editorum per stellarum pares quosdam postea conuentus paria nonnulla et consimilia posse dicunt optingere, cur non aliquando possint omnia quoque paria usu uenire, ut existant per huiuscemodi stellarum concursiones et similitudines Socratae simul et Antisthenae et Platones multi genere, forma, ingenio, moribus, uita omni et morte pari? quod nequaquam" inquit "prorsus fieri potest. XXX. Non igitur hac causa probe uti queunt aduersum hominum impares ortus, interitus pares". XXXI. Illud autem condonare se his dicebat, quod non id quoque requireret, si uitae mortisque hominum rerumque humanarum omnium tempus et ratio et causa in caelo et apud stellas foret, quid de muscis aut uermiculis aut echinis, multis aliis minutissimis terra marique animantibus dicerent? an istaec quoque isdem, quibus homines, legibus nascerentur isdemque itidem exstinguerentur? ut aut ranunculis quoque et culicibus nascendi fata sint de caelestium siderum motibus adtributa aut, si id non putarent, nulla ratio uideretur, cur ea siderum uis in hominibus ualeret, deficeret in ceteris. XXXII. Haec nos sicca et incondita et propemodum ieiuna oratione adtingimus. Set Fauorinus, ut hominis ingenium fuit utque est Graecae facundiae copia simul et uenustas, latius ea et amoenius et splendidius et profluentius exsequebatur atque identidem commonebat, ut caueremus, ne qua nobis isti sycophantae ad faciendam fidem inreperent, quod uiderentur quaedam interdum uera effutire aut spargere. XXXIII. "Non enim comprehensa" inquit "neque definita neque percepta dicunt, sed lubrica atque ambagiosa coniectatione nitentes inter falsa atque uera pedetemptim quasi per tenebras ingredientes eunt et aut multa temptando incidunt repente inprudentes in ueritatem aut ipsorum, qui eos consulunt, multa credulitate ducente perueniunt callide ad ea, quae uera sunt, et idcirco uidentur in praeteritis rebus quam in futuris ueritatem facilius imitari. Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute uera dicunt, prae ceteris," inquit "quae mentiuntur, pars ea non sit millesima". XXXIV. Praeter haec autem, quae dicentem Fauorinum audiuimus, multa etiam memini poetarum ueterum testimonia, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur. Ex quibus est Pacuuianum illud: nam si, quae euentura sunt, prouideant, aequiperent Ioui, item Accianum illud: "nil" inquit "credo auguribus, qui aures uerbis diuitant alienas, suas ut auro locupletent domus". XXXV. Idem Fauorinus deterrere uolens ac depellere adulescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos pollicentur, nullo pacto adeundos eos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat: XXXVI. "Aut aduersa" inquit "euentura dicunt alit prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando; si aduersa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo; sin uera respondent eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias; si felicia promittunt eaque euentura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praeflorauerit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus". II. Quem in modum disseruerit Fauorinus consultus a me super officio iudicis. I. Quo primum tempore a praetoribus lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur priuata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisiui, ut homo adulescens a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites uocatus rem iudiciariam, quoniam uocis, ut dicitur, uiuae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Atque in dierum quidem diffissionibus conperendinationibusque et aliis quibusdam legitimis ritibus ex ipsa lege Iulia et ex Sabini Masurii et quorundam aliorum iurisperitorum commentariis commoniti et adminiculati sumus. II. In his autem, quae existere solent, negotiorum ambagibus et in ancipiti rationum diuersarum circumstantia nihil quicquam nos huiuscemodi libri iuuerunt. III. Nam etsi consilia iudicibus ex praesentium causarum statu capienda sunt, generalia tamen quaedam praemonita et praecepta sunt, quibus ante causam praemuniri iudex praepararique ad incertos casus futurarum difficultatum debeat, sicut illa mihi tunc accidit inexplicabilis reperiendae sententiae ambiguitas. IV. Petebatur apud me pecunia, quae dicebatur data numerataque; sed qui petebat, neque tabulis neque testibus id factum docebat et argumentis admodum exilibus nitebatur. V. Sed eum constabat uirum esse firme bonum notaeque et expertae fidei et uitae inculpatissimae, multaque et inlustria exempla probitatis sinceritatisque eius expromebantur; VI. illum autem, unde petebatur, hominem esse non bonae rei uitaque turpi et sordida conuictumque uolgo in mendaciis plenumque esse perfidiarum et fraudum ostendebatur. VII. Is tamen cum suis multis patronis clamitabat probari apud me debere pecuniam datam consuetis modis: expensi latione, mensae rationibus, chirographi exhibitione, tabularum obsignatione, testium intercessione; VIII. ex quibus omnibus si nulla re probaretur, dimitti iam se oportere et aduersarium de calumnia damnari; quod de utriusque autem uita atque factis diceretur, frustra id fieri atque dici; rem enim de petenda pecunia apud iudicem priuatum agi, non apud censores de moribus. IX. Tunc ibi amici mei, quos rogaueram in consilium, uiri exercitati atque in patrociniis et in operis fori celebres semperque se circumundique distrahentibus causis festinantes, non sedendum diutius ac nihil esse dubium dicebant, quin absoluendus foret, quem accepisse pecuniam nulla probatione sollemni docebatur. X. Sed enim ego homines cum considerabam, alterum fidei, alterum probri plenum spurcissimaeque uitae ac defamatissimae, nequaquam adduci potui ad absoluendum. XI. Iussi igitur diem diffindi atque inde a subselliis pergo ire ad Fauorinum philosophum, quem in eo tempore Romae plurimum sectabar, atque ei de causa ac de hominibus quae apud me dicta fuerant, uti res erat, narro omnia ac peto, ut et ipsum illud, in quo haerebam, et cetera etiam, quae obseruanda mihi forent in officio iudicis, faceret me, ut earum rerum essem prudentior. XII. Tum Fauorinus religione illa cunctationis et sollicitudinis nostrae conprobata: "id quidem," inquit "super quo nunc deliberas, uideri potest specie tenui paruaque esse. Sed si de omni quoque officio iudicis praeire tibi me uis, nequaquam est uel loci huius uel temporis; XIII. est enim disceptatio ista multiiugae et sinuosae quaestionis multaque et anxia cura et circumspicientia indigens. XIV. Namque ut pauca tibi nunc quaestionum capita adtingam, iam omnium primum hoc de iudicis officio quaeritur: si iudex forte id sciat, super qua re apud eum litigatur, eaque res uni ei, priusquam agi coepta aut in iudicium deducta sit, ex alio quodam negotio casuue aliquo cognita liquido et comperta sit neque id tamen in agenda causa probetur, oporteatne eum secundum ea, quae sciens uenit, iudicare an secundum ea, quae aguntur? XV. Id etiam" inquit "quaeri solet, an deceat atque conueniat iudici causa iam cognita, si facultas esse uideatur conponendi negotii, officio paulisper iudicis dilato communis amicitiae et quasi pacificatoris partes recipere? XVI. Atque illud amplius ambigi ac dubitari scio, debeatne iudex inter cognoscendum ea, quae dicto quaesitoque opus est, dicere et quaerere, etiamsi, cuius ea dici quaerique interest, neque dicat neque postulet? Patrocinari enim prorsus hoc esse aiunt, non iudicare. XVII. "Praeter haec super ea quoque re dissentitur, ati ex usu exque officio sit iudicis rem causamque, de qua cognoscit, interlocutionibus suis ita exprimere consignareque, ut ante sententiae tempus ex his, quae apud eum in praesens confuse uarieque dicuntur, proinde, ut quoquo in loco ac tempore mouetur, signa et indicia faciat motus atque sensus sui. XVIII. Nam qui iudices" inquit "acres atque celeres uidentur, non aliter existimant rem, qua de agitur, indagari conprehendique posse, nisi is, qui iudicat, crebris interrogationibus necessariisque interlocutionibus et suos sensus aperiat et litigantium deprehendat. XIX. Contra autem, qui sedatiores et grauiores putantur, negant iudicem debere ante sententiam, dum causa utrimque agitatur, quotiens aliqua re proposita motus est, totiens significare quid sentiat. Euenturum enim aiunt, ut, quia pro uarietate propositionum argumentorumque alius atque alius motus animi patiendus est, aliter atque aliter eadem in causa eodemque in tempore sentire et interloqui uideantur. XX. "Sed de his" inquit "et ceteris huiuscemodi iudicialis officii tractatibus et nos posthac, cum erit otium, dicere, quid sentiamus, conabimur et praecepta Aelii Tuberonis super officio iudicis, quae nuperrime legi, recensebimus. XXI. Quod autem ad pecuniam pertinet, quam apud iudicem peti dixisti, suadeo hercle tibi, utare M. Catonis, prudentissimi uiri, consilio, qui in oratione, quam pro L. Turio contra Cn. Gellium dixit, ita esse a maioribus traditum obseruatumque ait, ut si, quod inter duos actum est, neque tabulis neque testibus planum fieri possit, tum apud iudicem, qui de ea re cognosceret, uter ex his uir melior esset, quaereretur et, si pares essent seu boni pariter seu mali, tum illi, unde petitur, crederetur ac secundum eum iudicaretur. XXII. In hac autem causa, de qua tu ambigis, optimus est qui petit, unde petitur deterrimus, et res est inter duos acta sine testibus. XXIII. Eas igitur et credas ei qui petit, condemnesque eum de quo petitur? quoniam, sicuti dicis, duo pares non sunt et qui petit melior est". XXIV. Hoc quidem mihi, tum Fauorinus, ut uirum philosophum decuit, suasit. XXV. Sed maius ego altiusque id esse existimaui, quam quod meae aetati et mediocritati conueniret, ut cognouisse et condemnasse de moribus, non de probationibus rei gestae uiderer; ut absoluerem tamen, inducere in animum non quiui et propterea iuraui mihi non liquere atque ita iudicatu illo solutus sum. XXVI. Verba ex oratione M. Catonis, cuius commeminit Fauorinus, haec sunt: "Atque ego a maioribus memoria sic accepi: si quis quid alter ab altero peterent, si ambo pares essent, siue boni siue mali essent, quod duo res gessissent, uti testes non interessent, illi, unde petitur, ei potius credendum esse. Nunc si sponsionem fecisset Gellius cum Turio, ni uir melior esset Gellius quam Turius, nemo, opinor, tam insanus esset, qui iudicaret meliorem esse Gellium quam Turium: si non melior Gellius est Turio, potius oportet credi, unde petitur". III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato. I. Qui de Xenophontis Platonisque uita et moribus pleraque omnia exquisitissime scripsere, non afuisse ab eis motus quosdam tacitos et occultos simultatis aemulationisque mutuae putauerunt et eius rei argumenta quaedam coniectatoria ex eorum scriptis protulerunt. II. Ea sunt profecto huiuscemodi: quod neque a Platone in tot numero libris mentio usquam facta sit Xenophontis neque item contra ab eo in suis libris Platonis, quamquam uterque ac maxime Plato complurium Socratis sectatorum in sermonibus, quos scripsit, commeminerit. III. Id etiam esse non sincerae neque amicae uoluntatis indicium crediderunt, quod Xenophon inclito illi operi Platonos, quod de optimo statu reipublicae ciuitatisque administrandae scriptum est, lectis ex eo duobus fere libris, qui primi in uolgus exierant, opposuit contra conscripsitque diuersum regiae administrationis genus, quod paideias Kyrou inscriptum est. IV. Eo facto scriptoque eius usque adeo permotum esse Platonem ferunt, ut quodam in libro mentione Cyri regis habita detractandi leuandique eius operis gratia uirum quidem Cyrum gnauum et strenuum fuisse dixerit, paideias de ouk orthos hephsthai to parapan; haec enim uerba sunt de Cyro Platonis. V. Praeterea putant id quoque ad ista, quae dixi, accedere, quod Xenophon in libris, quos dictorum atque factorum Socratis commentarios composuit, negat Socraten de caeli atque naturae causis rationibusque umquam disputauisse, ac ne disciplinas quidem ceteras, quae mathemata Graeci appellant, quae ad bene beateque uiuendum non pergerent, aut attigisse aut comprobasse, idcircoque turpiter eos mentiri dicit, qui dissertationes istiusmodi Socrati adtribuerent. VI. "Hoc autem" inquiunt "Xenophon cum scripsit, Platonem uidelicet notat, in cuius libris Socrates physica et musica et geometrica disserit". VII. Sed enim de uiris optimis et grauissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec inuidiae neque de gloria maiore parienda certationis; haec enim procul a moribus philosophiae absunt, in quibus illi duo omnium iudicio excelluerunt. VIII. Quae igitur est opinionis istius ratio? Haec profecto est: aequiperatio ipsa plerumque et parilitas uirtutum inter sese consimilium, etiamsi contentionis studium et uoluntas abest, speciem tamen aemulationis creat. IX. Nam cum ingenia quaedam magna duorum pluriumue in eiusdem rei studio inlustrium aut pari sunt fama aut proxima, oritur apud diuersos fauisores eorum industriae laudisque aestumandae contentio. X. Tum postea ex alieno certamine ad eos quoque ipsos contagium certationis adspirat, cursusque eorum ad eandem uirtutis calcem pergentium, quando est compar uel ambiguus, in aemulandi suspiciones non suo, sed fauentium studio delabitur. XI. Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios, uter esset exsuperantior, certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt. IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque uerborum depinxit. I. Condigne mehercule et condecore Chrysippus in librorum, qui inscribuntur peri kalou kai hedones, primo os et oculos Iustitiae uultumque eius seueris atque uenerandis uerborum coloribus depinxit. II. Facit quippe imaginem Iustitiae fierique solitam esse dicit a pictoribus rhetoribusque antiquioribus ad hunc ferme modum: "forma atque filo uirginali, aspectu uehementi et formidabili, luminibus oculorum acribus, neque humilis neque atrocis, sed reuerendae cuiusdam tristitiae dignitate". III. Ex imaginis autem istius significatione intellegi uoluit iudicem, qui Iustitiae antistes est, oportere esse grauem, sanctum, seuerum, incorruptum, inadulabilem contraque improbos nocentesque inmisericordem atque inexorabilem erectumque et arduum ac potentem, ui et maiestate aequitatis ueritatisque terrificum. IV. Verba ipsa Chrysippi de Iustitia scripta haec sunt: Parthenos de einai legetai kata symbolon tou adiaphthoros einai kai medamos endidonai tois kakourgois mede prosiesthai mete tous epieikeis logous mete paraitesin kai deesin mete kolakeian mete allo meden ton toiouton; hois akolouthos kai skythrope graphetai kai synestekos echousa to prosopon kai entonon kai dedorkos blepousa, hoste tois men adikois phobon empoiein, tois de dikaiois tharsos, tois men prosphilous ontos tou toioutou prosepou, tois de eterois prosantous. V. Haec uerba Chrysippi eo etiam magis ponenda existimaui, ut prompta ad considerandum iudicandumque sint, quoniam legentibus ea nobis delicatiorum quidam disciplinarum philosophi Saeuitiae imaginem istam esse, non Iustitiae, dixerunt. V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu uocatiuo uocabuli, quod est "egregius". I. Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi leuandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam. Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parui in urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae adfui, cum alter in casu uocatiuo "uir egregi" dicendum contenderet, alter "uir egregie". II. Ratio autem eius, qui "egregi" oportere dici censebat, huiuscemodi fuit: "Quaecumque" inquit "nomina seu uocabula recto casu numero singulari "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est "i" littera, ea omnia casu uocatiuo "i" littera terminantur, ut "Caelius Caeli", "modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius Titi" et similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us" syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit "i" littera, habere debebit in casu uocandi "i" litteram extremam, et idcirco "egregi", non "egregie", rectius dicetur. Nam "diuus" et "riuus" et "cliuus" non "us" syllaba terminantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius syllabae sonum declarandum reperta erat noua littera, quae digamma appellabatur". III. Hoc ubi ille alter audiuit: "o" inquit "egregie grammatice uel, si id mauis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "impius" et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius" et "anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem casum uocandi habent? me enim pudor et uerecundia tenet pronuntiare ea secundum tuam definitionem". IV. Sed cum ille paulisper oppositu horum uocabulorum commotus reticuisset et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et "proprium" et "propitium" et "anxium" et "contrarium" itidem in casu uocatiuo dicendum, ut "aduersarius" et "extrarius" diceretur, "inscium" quoque et "impium" et "ebrium" et "sobrium" insolentius quidem paulo, sed rectius per "i" litteram, non per "e", in eodem casu pronuntiandum eaque inter eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes conpugnantesque illos reliqui. VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis singularum urbium regionumque inmutatis. I. Homo nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis magnamque aetatis partem in libris uersatus, "adiutum" inquit "ornatumque uolo ire noctes tuas" et simul dat mihi librum grandi uolumine doctrinae omnigenus, ut ipse dicebat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis et uariis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum liberet rerum memoria dignarum. II. Accipio cupidus et libens, tamquam si Copiae cornum nactus essem, et recondo me penitus, ut sine arbitris legam. III. Atque ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula: quo nomine fuerit, qui primus "grammaticus" appellatus est; et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Vlixis domo lauren; et quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint sociorum Vlixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum en tei eso thalassei Vlixes errauerit kat'Aristarchon an en tei exo kata Krateta. IV. Item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum uersus isopsephi; et quorum ibi nominum parastichis reperiatur; et quis adeo uersus sit, qui per singula uocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et ex quinque operimentis, quibus Achillis clipeus munitus est, quod factum ex auro est, summum sit an medium; et praeterea quibus urbibus regionibusque uocabula iam mutata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit "Aonia", quod Aegyptus "Aeria", quod Creta quoque eodem nomine "Aeria" dicta sit, quod Attice "Akte", quod Corinthus "Ephyre", quod Macedonis "Emathia", quod Thessalia "Haimonia", quod Tyros "Sarra", quod Thracia ante "Sithonia" dicta sit, quod Paestum "Poseidonion". V. Haec atque item alia multa istiusmodi scripta in eo libro fuerunt. Quem cum statim properans redderem, "onaio sou", inquam "doctissime uirorum, tautes tes polymathias et librum hunc opulentissimum recipe nil prosus ad nostras paupertinas litteras congruentem. Nam meae noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo uersu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat: hotti toi en megaroisi kakon t'agathon te tetyktai." VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellauit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi. I. Gnaeo Pompeio consulatus primus cum M. Crasso designatus est. II. Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendique, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem familiarem suum rogauit, uti commentarium faceret eisagogikon - sic enim Varro ipse appellat -, ex quo disceret, quid facere dicereque deberet, cum senatum consuleret. III. Eum librum commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in libro epistolicarum quaestionum quarto, in quibus litteris, quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet rursum multa ad eam rem ducentia. IV. Primum ibi ponit, qui fuerint, per quos more maiorum senatus haberi soleret, eosque nominat: dictatorem, consules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum urbi; neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere senatusconsultum, quotiensque usus uenisset, ut omnes isti magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissimum senatus consulendi ius fuisse ait, V. deinde extraordinario iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, item decemuiros, quibus imperium consulare tum esset, item triumuiros reipublicae constituendae causa creatos ius consulendi senatum habuisse. VI. Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi, ne senatusconsultum fieret, ius fuisse iis solis, qui eadem potestate qua ii, qui senatusconsultum facere uellent, maioreue essent. VII. Tum adscripsit de locis, in quibus senatusconsultum fieri iure posset, docuitque confirmauitque, nisi in loco per augures constituto, quod "templum" appellaretur, senatusconsultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter quae id quoque scriptum reliquit non omnes aedes sacras templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse. VIII. Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum aut post occasum solem factum ratum non fuisse; opus etiam censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore senatusconsultum factum esset. IX. Docet deinde inibi multa: quibus diebus haberi senatum ius non sit; immolareque hostiam prius auspicarique debere, qui senatum habiturus esset, de rebusque diuinis prius quam humanis ad senatum referendum esse; tum porro referri oportere aut infinite de republica aut de singulis rebus finite; senatusque consultum fieri duobus modis, aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas; singulos autem debere consuli gradatim incipique a consulari gradu. Ex quo gradu semper quidem antea primum rogari solitum, qui princeps in senatum lectus esset; tum autem, cum haec scriberet, nouum morem institutum refert per ambitionem gratiamque, ut is primus rogaretur, quem rogare uellet, qui haberet senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset. X. Praeter haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa dicenda senatori, qui, cum in senatum uenire deberet, non adesset. XI. Haec et alia quaedam id genus in libro, quo supra dixi, M. Varro epistula ad Oppianum scripta exsecutus est. XII. Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum conuenire uidetur cum eo, quod Ateius Capito in coniectaneis scriptum reliquit. XIII. Nam in libro con. IIII Tuberonem dicere ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse Capito uerum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco plenius accuratiusque nos memini scribere. VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus conuocandi consulendique habeat. I. Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate praefectus fiat, quae non sit senatoria. II. M. autem Varro in IIII epistolicarum quaestionum et Ateius Capito in coniectaneorum IIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt; deque ea re adsensum esse se Capito Tuberoni contra sententiam Iunii refert: "Nam et tribunis" inquit "plebis senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent ante Atinium plebiscitum". µ15 I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere. I. Declamauerat Antonius Iulianus rhetor praeterquam semper alias, tum uero nimium quantum delectabiliter et feliciter. Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen cotidie felicitatis. II. Nos ergo familiares eius circumfusi undique eum prosequebamur domum, cum deinde subeuntes montem Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia flagrare uasto incendio. III. Tum quispiam ibi ex comitibus Iuliani "magni" inquit "reditus urbanorum praediorum, sed pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, uenum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem". IV. Atque illi Iulianus laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum uenustate "si annalem" inquit "undeuicensimum Q. Claudii legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mithridati praefectus, qua medela quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet". V. Percontatus ego sum, quid esset illud mirum Quadrigarii. VI. Repetit: "In eo igitur libro scriptum inueni, cum obpugnaret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus regis Mithridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab Archelao oblita fuisset". VII. Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: "Cum Sulla conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai turrim unam, quam ille interposuit, ligneam incenderet. Venit, accessit, ligna subdidit, submouit Graecos, ignem admouit; satis sunt diu conati, numquam quiuerunt incendere; ita Archelaus omnem materiam obleuerat alumine. Quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non succendit, reduxit copias". II. Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conuiuiis inuitatiunculas uini non inutiles esse existimauit. I. Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platonicum esse se philosophum dicebat et uiderier gestibat. II. Erat autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae gloria iactabundus et praeterea uini libidine adusque ludibria ebriosus. III. Is in conuiuiis iuuenum, quae agitare Athenis hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, tum silentio ad audiendum petito loqui coeptabat atque id genus uili et incondita uerborum caterua hortabatur omnes ad bibendum idque se facere ex decreto Platonico praedicabat, tamquam Plato in libris, quos de legibus composuit, laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam bonis ac fortibus uiris censuisset; ac simul inter eiusmodi orationem crebris et ingentibus poculis omne ingenium ingurgitabat fomitem esse quendam dicens et ignitabulum ingenii uirtutisque, si mens et corpus hominis uino flagraret. IV. Sed enim Plato in primo et secundo de legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam, quae labefacere et inminuere hominum mentes solet, laudauit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque uini inuitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conuiuiorum sobriis, non inprobauit. V. Nam et modicis honestisque inter bibendum remissionibus refici integrarique animos ad instauranda sobrietatis officia existumauit reddique eos sensim laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupiditatumque errores inessent, quos aliqui pudor reuerens concelaret, ea omnia sine graui periculo libertate per uinum data detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora. VI. Atque hoc etiam Plato ibidem dicit non defugiendas esse neque respuendas huiuscemodi exercitationes aduersum propulsandam uini uiolentiam neque ullum umquam continentem prorsum ac temperantem satis fideliter uisum esse, cuius uita uictusque non inter ipsa errorum pericula et in mediis uoluptatum inlecebris explorata sit. VII. Nam cui libentiae gratiaeque omnes conuiuiorum incognitae sint quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas eiusmodi uoluptates aut uoluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi neque mentem animumque eius consistere, sed ui quadam noua ictum labascere. VIII. Congrediendum igitur censuit et tamquam in acie quadam cum uoluptariis rebus cumque ista uini licentia comminus decernendum, ut aduersum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed uigore animi et constanti praesentia, moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo uel frigidae tristitiae uel torpentis uerecundiae fuerit, deluamus. III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est uerbis "aufugio" et "aufero"; et an in uerbo "autumo" eadem istaec praepositio esse uideri debeat. I. Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator. II. In eo libro Cicero, cum dixisset uerba haec "aufugio" et "aufero" composita quidem esse ex praepositione "ab" et ex uerbis "fugio" et "fero", sed eam praepositionem, quo fieret uox pronuntiatu audituque lenior, uersam mutatamque esse in "au" syllabam coeptumque esse dici "aufugio" et "aufero" pro "abfugio" et "abfero", cum haec, inquam, ita dixisset, tum postea ibidem super eadem particula ita scripsit: III. "Haec" inquit "praepositio praeter haec duo uerba nullo alio in uerbo reperietur". IV. Inuenimus autem in conmentario Nigidiano uerbum "autumo" compositum ex "ab" praepositione et uerbo "aestumo" dictumque intercise "autumo" quasi "abaestumo", quod significaret "totum aestumo" tamquam "abnumero". V. Sed, quod sit cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, audacius hoc argutiusque esse uidetur quam uerius. VI. "Autumo" enim non id solum significat "aestumo", sed et "dico" et "opinor" et "censeo", cum quibus uerbis praepositio ista neque cohaerentia uocis neque significatione sententiae conuenit. VII. Praeterea uir acerrimae in studio litterarum diligentiae M. Tullius non sola esse haec duo uerba dixisset, si reperiri posset ullum tertium. VIII. Sed illud magis inspici quaerique dignum est, uersane sit et mutata "ab" praepositio in "au" syllabam propter lenitatem uocis, an potius "au" particula sua sit propria origine et proinde, ut pleraeque aliae praepositiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; sicuti est in illo uersu Homeri: auerysan men prota kai esphaxan kai edeiran, et abromoi, auiachoi. IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est. I. In sermonibus nuper fuit seniorum hominum et eruditorum multos in uetere memoria altissimum dignitatis gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despicatissimos. II. Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, quantae fuerunt, quae de Ventidio Basso scripta sunt: III. eum Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a Pompeio Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante currum imperatoris sinu matris uectum esse; post, cum adoleuisset, uictum sibi aegre quaesisse eumque sordide inuenisse comparandis mulis et uehiculis, quae magistratibus, qui sortiti prouincias forent, praebenda publice conduxisset. In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo profectum esse in Gallias; tum, quia in ea prouincia satis nauiter uersatus esset et deinceps ciuili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem peruenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu hostem cum M. Antonio; post uero coniunctis partibus non pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium Bassum meminerat curandis mulis uictitasse, ut uulgo per uias urbis uersiculi proscriberentur: concurrite omnes augures, haruspices! portentum inusitatum conflatum est recens: nam mulos qui fricabat, consul factus est. IV. Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse a M. Antonio prouinciis orientalibus Parthosque in Syriam introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit eumque primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita publico funere sepultum esse. V. Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque. I. Sicut alia uerba pleraque ignoratione et inscitia improbe dicentium quae non intellegant deflexa ac deprauata sunt aratione recta et consuetudine, ita huius quoque uerbi, quod est "profligo", significatio uersa et corrupta est. II. Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit semperque eo uerbo, qui diligenter locuti sunt, ita usi sint, ut "profligare" dicerent "prodigere" et "deperdere" "profligatasque" res quasi "proflictas" et "perditas" appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa, quae prope absoluta adfectaque sunt, "in profligato" esse dici ipsaque esse iam "profligata". III. Quapropter urbanissime respondisse praetorem, non indoctum uirum, barunculo cuidam ex aduocatorum turba Sulpicius Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit. IV. "Nam cum ille" inquit "rabula audaculus ita postulasset uerbaque ita fecisset: "Omnia, uir clarissime, negotia, de quibus te cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et uelocitate tua profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo audias", tum praetor satis ridicule: "An illa negotia, de quibus iam cognouisse me dicis, profligata sint, equidem nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul dubio, siue id audiam siue non audiam, profligatum est". V. Quod significare autem uolunt, qui "profligatum" dicunt, hi, qui Latine locuti sunt, non "profligatum", sed "adfectum" dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de Prouinciis consularibus. VI. Eius uerba haec sunt: "Bellum adfectum uidemus et, uere ut dicam, paene confectum". VII. Item infra: "Nam ipse Caesar quid est quod in ea prouincia commorari uelit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?" VIII. Idem Cicero in oeconomico: "Cum uero adfecta iam prope aestate uuas a sole mitescere tempus est". VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace. I. In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Homerou to E. II. Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re M. Tullium, quam non esse animaduersum hoc postea correctumque uel ab ipso uel a Tirone, liberto eius, diligentissimo homine et librorum patroni sui studiosissimo. III. Ita enim scriptum in eo libro est: "Apud eundem poetam Aiax cum Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, si sit forte uictus, declaratque se uelle, ut suum tumulum multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur: hic situs est uitae iampridem lumina linquens, qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. Fabitur haec aliquis, mea semper gloria uiuet". IV. Huius autem sententiae uersus, quos Cicero in linguam Latinam uertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit. VII. Obseruatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem obseruatione exemplum adpositum epistulae diui Augusti ad Gaium filium. I. Obseruatum in multa hominum memoria expertumque est senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium uitae annum cum periculo et clade aliqua uenire ut corporis morbique grauioris aut uitae interitus aut animi aegritudinis. II. Propterea, qui rerum uerborumque istiusmodi studio tenentur, eum aetatis annum appellant klimakterikon. III. Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum epistularum diui Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque epistulae exemplum hoc est: "IX Kal. Octobris. Aue, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et bene ualentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum. Nam, ut uides, klimaktera communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum euasimus. Deos autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id saluis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo andragathounton hymon kai diadechomenon stationem meam". VIII. Locus ex oratione Fauorini, ueteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit. I. Cum legeremus orationem ueterem Fauorini, non indiserti uiri, qua oratione ... totum, ut meminisse possemus odio esse hercle istiusmodi sumptus atque uictus, perdidicimus. II. Verba haec, quae adposuimus, Fauorini sunt: "Praefecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis procedit, qui negant ullam auem praeter ficedulam totam comesse oportere; ceterarum auium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, conuiuium putant inopia sordere, superiorem partem auium atque altilium qui edint, eos palatum non habere. Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?" IX. Caecilius poeta "frontem" genere uirili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellauit. I. Vere ac diserte Caecilius hoc in Subditiuo scripsit: nam hi sunt inimici pessumi, fronte hilaro, corde tristi, quos neque ut adprendas neque uti dimittas scias. II. Hos ego uersus, cum de quodam istiusmodi homine sermones essent, in circulo forte iuuenum eruditiorum dixi. III. Tum de grammaticorum uolgo quispiam nobiscum ibi adsistens non sane ignobilis: "quanta" inquit "licentia audaciaque Caecilius hic fuit, cum "fronte hilaro", non "fronte hilara" dixit et tam inmanem soloecismum nihil ueritus est". IV. "Immo" inquam" potius nos et quam audaces et quam licentes sumus, qui "frontem" inprobe indocteque non uirili genere dicimus, cum et ratio proportionis, quae "analogia" appellatur, et ueterum auctoritates non "hanc", sed "hunc frontem" debere dici suadeant. V. Quippe M. Cato in quinto originum ita scripsit: "Postridie signis conlatis, aequo fronte, peditatu, equitibus atque alis cum hostium legionibus pugnauit". "Recto" quoque "fronte" idem Cato in libro eodem dicit". VI. At ille semidoctus grammaticus: "missas" inquit "auctoritates facias, quas quidem ut habeas, posse fieri puto, sed rationem dic, quam non habes". VII. Atque ego his eius uerbis, ut tum ferebat aetas, inritatior: "audi," inquam "mi magister, rationem falsam quidem, sed quam redarguere falsam esse tu non queas. VIII. Omnia" inquam "uocabula tribus litteris finita, quibus "frons" finitur, generis masculini sunt, si in genetiuo quoque casu eadem syllaba finiantur, ut "mons", "pons", "fons". IX. At ille contra renidens: "audi," inquit "discipule, plura alia consimilia, quae non sint generis masculini". X. Petebant ibi omnes, ut uel unum statim diceret. Sed cum homo uoltum intorqueret et non hisceret et colores mutaret, tum ego intercessi. et "uade" inquam "nunc et habeto ad requirendum triginta dies; postquam inueneris, repetes nos". XI. Atque ita hominem nulli rei ad indagandum uocabulum, quo rescinderet finitionem fictam, dimisimus. X. De uoluntario et admirando interitu uirginum Milesiarum. I. Plutarchus in librorum, quos peri psyches inscripsit, primo, cum de morbis dissereret in animos hominum incidentibus, uirgines dixit Milesii nominis fere quot tum in ea ciuitate erant, repente sine ulla euidenti causa uoluntatem cepisse obeundae mortis ac deinde plurimas uitam suspendio amisisse. II. Id cum accideret in dies crebrius neque animis earum mori perseuerantium medicina adhiberi quiret, decreuisse Milesios, ut uirgines, quae corporibus suspensis demortuae forent, ut hae omnes nudae cum eodem laqueo, qui essent praeuinctae, efferrentur. Post id decretum uirgines uoluntariam mortem non petisse pudore solo deterritas tam inhonesti funeris. XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item uerba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant. I. C. Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. senatusconsultum de philosophis et de rhetoribus factum est: "M. Pomponius praetor senatum consuluit. Quod uerba facta sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, ut M. Pomponius praetor animaduerteret curaretque, uti ei e republica fideque sua uideretur, uti Romae ne essent". II. Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de coercendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: "Renuntiatum est nobis esse homines, qui nouum genus disciplinae instituerunt, ad quos iuuentus in ludum conueniat; eos sibi nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescentulos dies totos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos discere et quos in ludos itare uellent, instituerunt. Haec noua, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta uidentur. Quapropter et his, qui eos ludos habent, et his, qui eo uenire consuerunt, uisum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam nobis non placere". III. Neque illis solum temporibus nimis rudibus necdum Graeca disciplina expolitis philosophi ex urbe Roma pulsi sunt, IV. uerum etiam Domitiano imperante senatusconsulto eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt. V. Qua tempestate Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum Nicopolim Roma decessit. XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus. I. C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in contione habuit. II. Ea uerba haec sunt: "Versatus sum" inquit "in prouincia, quomodo ex usu uestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, sed conuiuio liberi uestri modestius erant quam apud principia". III. Post deinde haec dicit: "Ita uersatus sum in prouincia, uti nemo posset uere dicere assem aut eo plus in muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sumptum fecisse. Biennium fui in prouincia; si ulla meretrix domum meam introiuit aut cuiusquam seruulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a seruis eorum tam caste habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis uestris uixisse". IV. Atque ibi ex interuallo: "Itaque", inquit "Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex prouincia inanes retuli; alii uini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportauerunt". XIII. De uerbis inopinatis, quae utroqueuersum dicuntur et a grammaticis "communia" uocantur. I. "Vtor" et "uereor" et "hortor" et "consolor" communia uerba sunt ac dici utroqueuersus possunt: "uereor te" et "uereor abs te", id est "tu me uereris"; "utor te" et "utor abs te", id est "tu me uteris"; "hortor te" et "hortor abs te", id est "tu me hortaris"; "consolor te" et "consolor abs te", id est "tu me consolaris"; "testor" quoque et "interpretor" significatione reciproca dicuntur. II. Sunt autem uerba haec omnia ex altera parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, quaeri solet. III. Afranius in Consobrinis: em isto parentum est uita uilis liberis, ubi malunt metui, quam uereri se ab suis. Hic "uereri" ex ea parte dictum est, quae est non usitatior. IV. Nouius in Lignaria uerbum, quod est "utitur", ex contraria parte dicit: quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen, id est "quae usui non est". V. M. Cato in quinta origine "exercitum" inquit "suum pransum, paratum, cohortatum eduxit foras atque instruxit". VI. "Consolor" quoque in partem alteram, praeterquam dici solitum est, scriptum inuenimus in epistula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad L. Domitios dedit. "At cum animum" inquit "uestrum erga me uideo, uehementer consolor, et fides uirtusque uestra mihi ante oculos uersatur". VII. "Testata" itidem et "interpretata" eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de diuinatione, ut "testor" "interpretor"que uerba communia uideri debeant. VIII. Sallustius quoque eodem modo "dilargitis proscriptorum bonis" dicit, tamquam uerbum "largior" sit ex uerbis communibus. IX. "Veritum" autem, sicut "puditum" et "pigitum", non personaliter per infinitum modum dictum esse non a uetustioribus tantum uidemus, sed a M. quoque Tullio in secundo de finibus. "Primum" inquit "Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est ueritum in ea uoluptate, quae maxima dulcedine sensum moueret, summum bonum ponere". X. "Dignor" quoque et "ueneror" et "confiteor" et "testor" habita sunt in uerbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta sunt: coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, et cursusque dabit uenerata secundos. XI. "Confessi" autem "aeris", de quo facta confessio est, in XII tabulis scriptum est his uerbis: "Aeris confessi rebusque iure iudicatis XXX dies iusti sunto". Item ex isdem tabulis id quoque est: "Qui se sierit testarier libripensue fuerit, ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto". XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis nouam ex orationibus Graecia mutuatus est. I. Apud Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in Valerium Messalam tertio nome dictum esse adnotauimus. II. Verba ex oratione eius haec sunt: "Cum sese sciret in tantum crimen uenisse atque socios ad senatum questum flentes uenisse sese pecunias maximas exactos esse". III. "Sese pecunias" inquit "maximas exactos esse" pro eo, quod est "pecunias a se esse maximas exactas". IV. Id nobis uidebatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: eisepraxato me argyrion, id significat "exegit me pecuniam". Quod si id dici potest, etiam "exactus esse aliqui pecuniam" dici potest, V. Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus uidetur: ego illud minus nihilo exigor portorium, id est "nihilominus exigitur de me portorium". XV. "Passis uelis" et "passis manibus" dixisse ueteres non a uerbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando". I. Ab eo, quod est "pando", "passum" ueteres dixerunt, non "pansum", et cum "ex" praepositione "expassum", non "expansum". II. Caecilius in Synaristosis: heri uero prospexisse eum se ex tegulis, haec nuntiasse et flammeum expassum domi. III. "Capillo" quoque esse mulier "passo" dicitur quasi porrecto et expanso, et "passis manibus" et "uelis passis" dicimus, quod significat diductis atque distentis. IV. Itaque Plautus in Milite glorioso "a" littera in "e" mutata per compositi uocabuli morem "dispessis" dicit pro eo, quod est "dispassis": credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam, dispessis manibus patibulum cum habebis. XVI. De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis. I. Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis scriptum est Olympiade LXII primum coronatum esse, exitum habuit e uita miserandum et mirandum. II. Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae siluestribus, quercum uidit proxime uiam patulis in parte media rimis hiantem. III. Tum experiri, credo, etiam tunc uolens, an ullae sibi reliquae uires adessent, inmissis in cauernas arboris digitis diducere et rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem discidit diuellitque; IV. quercus autem in duas diducta partis, cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, cessante ui rediit in naturam manibusque eius retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem feris praebuit. XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis callere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent. I. Alcibiades Atheniensis, cum apud auunculum Periclen puer artibus ac disciplinis liberalibus erudiretur et arcessi Pericles Antigenidam tibicinem iussisset, ut eum canere tibiis, quod honestissimum tum uidebatur, doceret, traditas sibi tibias, cum ad os adhibuisset inflassetque, pudefactus oris deformitate abiecit infregitque. II. Ea res cum percrebuisset, omnium tum Atheniensium consensu disciplina tibiis canendi desitast. III. Scriptum hoc est in conmentario Pamphilae nono et uicesimo. XVIII. Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris, quam uicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis uaticinium eodem ipso die in Italia Pataui. I. Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per ciuile bellum signis conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Pataui in transpadana Italia memorari digna. II. Cornelius quidam sacerdos et loco nobilis et sacerdotii religionibus uenerandus et castitate uitae sanctus repente mota mente conspicere se procul dixit pugnam acerrimam pugnari ac deinde alios cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela uolantia, instaurationem pugnae, inpressionem, gemitus, uulnera, proinde ut si ipse in proelio uersaretur, coram uidere sese uociferatus est ac postea subito exclamauit Caesarem uicisse. III. Ea Cornelii sacerdotis hariolatio leuis tum quidem uisa et uecors, magnae mox admirationi fuit, quoniam non modo pugnae dies, quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus, qui erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi reciprocae uices et ipsa exercituum duorum conflictatio uaticinantis motu atque uerbis repraesentata est. XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur peri edesmaton. I. Non paucissimi sunt, in quos potest conuenire id quod M. Varro dicit in satura, quae inscribitur peri edesmaton. II. Verba haec sunt: "Si, quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae dedisses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc illum qui norunt uolunt emere milibus centum, te qui nouit nemo centussis". XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, uita, moribus; deque eiusdem fine uitae. I. Euripidi poetae matrem Theopompus agrestia olera uendentem uictum quaesisse dicit. II. Patri autem eius nato illo responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adoleuisset, uictorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. III. Pater interpretatus athletam debere esse roborato exercitatoque filii sui corpore Olympiam certaturum eum inter athletas pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine pugnauit et coronatus est. IV. Mox a corporis cura ad excolendi animi studium transgressus auditor fuit physici Anaxagorae et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. Tragoediam scribere natus annos duodeuiginti adortus est. V. Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse taetram et horridam, quam nos uidimus, in qua Euripides tragoedias scriptitarit. VI. Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse dicitur, siue quod natura abhorruit a mulierum coetu siue quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaedebat. VII. Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit en tais proterais Thesmophoriazousais in his uersibus: nyn oun hapasaisin paraino kai lego touton kolasai ton andra pollon houneka. Agria gar hemas, o gynaikes, drai kaka hat'en argioisi tois lachanois autos trapheis. VIII. Alexander autem Aetolus hos de Euripide uersus composuit: ho d'Anaxagorou trophimos chaiou striphnos men emoige proseipein kai misogelos kai tothazein oude par'oinon memathekos, all'ho ti grapsai, tout'an melitos kai Seirenon eteteuchei. IX. Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utereturque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena canibus a quodam aemulo inmissis dilaceratus est, et ex his uulneribus mors secuta est. X. Sepulchrum autem eius et memoriam Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco praedicarent: oupote son mnema, Euripides, oloito pou, quod egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petissent, ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt. XXI. Quod a poetis Iouis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur. Praestantissimos uirtute, prudentia, uiribus Iouis filios poetae appellauerunt, ut Aeacum et Minoa et Sarpedona; ferocissimos et inmanes et alienos ab omni humanitate tamquam e mari gemitos Neptuni filios dixerunt, Cyclopa et Cercyona et Laestrygonas. XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur. I. Sertorius, uir acer egregiusque dux, et utendi regendique exercitus peritus fuit. II. Is in temporibus difficillimis et mentiebatur ad milites, si mendacium prodesset, et litteras compositas pro ueris legebat et somnium simulabat et falsas religiones conferebat, si quid istae res eum apud militum animos adiutabant. III. Illud adeo Sertorii nobile est: IV. Cerua alba eximiae pulchritudinis et uiuacissimae celeritatis a Lusitano ei quodam dono data est. V. Hanc sibi oblatam diuinitus et instinctam Dianae numine conloqui secum monereque et docere, quae utilia factu essent, persuadere omnibus instituit ac, si quid durius uidebatur, quod imperandum militibus foret, a cerua sese monitum praedicabat. Id cum dixerat, uniuersi tamquam si deo libentes parebant. VI. Ea cerua quodam die, cum incursio esset hostium nuntiata, festinatione ac tumultu consternata in fugam se prorupit atque in palude proxima delituit et postea requisita perisse creditast. VII. Neque multis diebus post inuentam esse ceruam Sertorio nuntiatur. VIII. Tum, qui nuntiauerat, iussit tacere ac, ne cui palam diceret, interminatus est praecepitque, ut eam postero die repente in eum locum, in quo ipse cum amicis esset, inmitteret. Admissis deinde amicis postridie uisum sibi esse ait in quiete ceruam, quae perisset, ad se reuerti et, ut prius consuerat, quod opus esset facto, praedicere; IX. tum seruo, quod imperauerat, significat, cerua emissa in cubiculum Sertorii introrupit, clamor factus et orta admiratio est. Eaque hominum barbarorum credulitas Sertorio in magnis rebus magno usui fuit. X. Memoriae proditum est ex his nationibus, quae cum Sertorio faciebant, cum multis proeliis superatus esset, neminem umquam ab eo desciuisse, quamquam id genus hominum esset mobilissimum. XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis. I. Hellanicus, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores,in isdem temporibus fere laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus. II. Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus uidetur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta. Scriptum hoc est in libro undecimo Pamphilae. XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit. Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his sentiat, qui comoeodias fecerunt, et quem praestare ex omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et honore ponat, his uersibus suis demonstrat: multos incertos certare hanc rem uidimus, palmam poetae comico cui deferant. eum meo iudicio errorem dissoluam tibi, ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat. Caecilio palmam Statio do comico. Plautus secundus facile exsuperat ceteros. dein Naeuius, qui feruet, pretio in tertiost. si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio. post insequi Licinium facio Atilium. in sexto consequetur hos Terentius, Turpilius septimum, Trabea octauum optinet, nono loco esse facile facio Luscium. decimum addo causa antiquitatis Ennium. XXV. De uerbis quibusdam nouis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus. I. Cn. Matius, uir eruditus, in mimiambis suis non absurde neque absone finxit "recentatur" pro eo, quod Graeci dicunt ananeoutai, id est "denuo nascitur atque iterum fit recens". Versus, in quibus hoc uerbum est, hi sunt: iam iam albicascit Phoebus et recentatur commune lumen hominibus uoluptatis. II. Idem Matius in isdem mimiambis "edulcare" dicit, quod est "dulcius reddere", in his uersibus: quapropter edulcare conuenit uitam curasque acerbas sensibus gubernare. XXVI. Quibus uerbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum uerbis Latinis factum. I. Aristoteles, quid syllogismus esset, his uersibus definiuit: Logos, en hoi tethenton tinon heteron ti ton keimenon ex anankes symbainei dia ton keimenon. II. Eius definitionis non uidebatur habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogismus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea, quae concessa sunt, necessario conficitur. XXVII. Quid sint "comitia calata", quid "curiata", quid "centuriata", quid "tributa", quid "concilium"; atque inibi quaedam eiusdemmodi. I. In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est Labeonem scribere "calata" comitia esse, quae pro conlegio pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugurandorum causa. II. Eorum autem alia esse "curiata", alia "centuriata"; "curiata" per lictorem curiatum "calari", id est "conuocari", "centuriata" per cornicinem. III. Isdem comitiis, quae "calata" appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum uiri ad proelium faciendum in aciem uocabantur, tertium per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur. IV. In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: "Is qui non uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non "comitia", sed "concilium" edicere debet. Tribuni autem neque aduocant patricios neque ad eos referre ulla de re possunt. Ita ne "leges" quidem proprie, sed "plebisscita" appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator eam legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur". V. Item in eodem libro hoc scriptum est: "Cum ex generibus hominum suffragium feratur, "curiata" comitia esse; cum ex censu et aetate, "centuriata"; cum ex regionibus et locis, "tributa"; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque. imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus". XXVIII. Quod errauit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et uiginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. I. Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. II. Atque is tamen in primo librorum, quos de uita illius composuit, errasse uidetur, cum eum scripsit tres et uiginti annos natum primam causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium parricidii reum defendisse. III. Dinumeratis quippe annis a Q. Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. Dolabellam, quibus consulibus causam priuatam pro Quinctio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et uiginti anni reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit annos iam septem atque uiginti natus L. Sulla Felice II Q. Metello Pio consulibus. IV. In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius animaduertit, quod cum scripserit sexto uicesimo aetatis anno pro Sex. Roscio dixisse. V. Longior autem Nepotis quam Fenestellae error est, nisi quis uult in animum inducere Nepotem studio amoris et amicitiae adductum amplificandae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut M. Cicero orationem florentem dixisse pro Roscio admodum adulescens uideretur. VI. Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animaduersum et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate inlustrissimas orationes in causis dixerunt, alter kata Androtionos et kata Timokratous septem et uiginti annos natus, alter anno minor pro P. Quinctio septimoque et uicesimo pro Sex. Roscio. VII. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum diuersum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes sexaginta. XXIX. Quali figura orationis et quam noua L. Piso annalium scriptor usus sit. I. Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt: "mihi nomen est Iulius" et "mihi nomen est Iulio"; II. tertiam figuram nouam hercle repperi apud Pisonem in secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: "L. Tarquinium, collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; eumque orat, uti sua uoluntate Roma concedat". "Quia Tarquinio" inquit "nomine esset": hoc proinde est, tamquam si ego dicam: "mihi nomen est Iulium". XXX. Vehiculum, quod "petorritum" appellatur, cuiatis linguae uocabulum sit, Graecae an Gallicae. I. Qui ab alio genere uitae detriti iam et retorridi ad litterarum disciplinas serius adeant, si forte idem sunt garruli natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum ostentatione inepti et friuoli. II. Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit. III. Nam cum quaereretur, "petorritum" quali forma uehiculum cuiatisque linguae uocabulum esset, et faciem uehiculi ementitus est longe alienam falsamque et uocabulum Graecum esse dixit atque id significare uolucres rotas interpretatus est commutataque una littera "petorritum" esse dictum uolebat quasi "petorrotum"; IV. scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo contendit. V. Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros adquisierim, neque scriptum in his inueni nec usquam alioqui Probum scripsisse credo. VI. "Petorritum" enim est non ex Graecia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est uox Gallica. VII. Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum diuinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixisset, esse id uerbum Gallicum, "lanceam" quoque dixit non Latinum, set Hispanicum uerbum esse. XXXI. Quae uerba legauerint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine. I. Rhodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabatque Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad capienda oppida repertarum cognomentum Poliorketes fuit. II. Tum ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, quae extra urbis muros cum paruo praesidio erant, adgredi et uastare atque absumere igni parabat. III. In his aedibus erat memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiamque ira percitus Rhodiis inuidebat. IV. Mittunt Rhodii ad Demetrium legatos cum his uerbis: "Quae, malum", inquiunt "ratiost, ut tu imaginem istam uelis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris et oppidum hoc totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per uictoriam potieris; sin uero nos uincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios uincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse". V. Hoc ubi ex legatis audiuit, obpugnatione desita et imagini et ciuitati pepercit. µ16 I. Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri obseruarique; eiusdem utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta. I. Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, enthymemation hoc Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam uere atque luculente dictum uerbis est breuibus et rotundis uinctum, perquam libenter memineramus: II. An ti praxeis kalon meta ponou, ho men ponos oichetai, to de kalon menei; an ti poieseis aischron meta hedones, to men hedy oichetai, to de aischron menei. III. Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam dixit Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi laxioribus paulo longioribusque uerbis comprehensa est praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen prior tempore antiquiorque est, uenerabilior uideri debet. IV. Verba ex oratione haec sunt: "Cogitate cum animis uestris: si quid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito recedet, bene factum a uobis, dum uiuitis, non abscedet; sed si qua per uoluptatem nequiter feceritis, uoluptas cito abibit, nequiter factum illud apud uos semper manebit". II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio. I. Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respondeas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non seruent et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant, existumantur indoctique esse disputandique morem atque rationem non tenere. II. Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque disputationibus procul dubio fieri oportet. III. Indefinitus namque inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus responsionibusque simplicibus fuerit determinatus. IV. Sed enim esse quaedam uidentur, in quibus, si breuiter et ad id, quod rogatus fueris, respondeas, capiare. V. Nam si quis his uerbis interroget: "Postulo, uti respondeas, desierisne facere adulterium an non", utrumcumque dialectica lege responderis, siue aias seu neges, haerebis in captione, tamquam si te dicas adulterum ... negent; VI. nam qui facere non desiuit, non id necessario etiam fecit. VII. Falsa igitur est species istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut conligi concludique possit eum facere adulterium qui se negauerit facere desisse. VIII. Quid autem legis istius propugnatores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum est, si nihil amplius, quam quod interrogati erunt, responderint? IX. Nam si ita ego istorum aliquem rogem: "Quicquid non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias aut neges", utrumcumque breuiter responderit, capietur. X. Nam si non habere se negauerit, quod non perdidit, colligetur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin uero habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non perdidit. XI. Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: "Quicquid habui, id habeo, si id non perdidi". XII. Sed huiuscemodi responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, quam quod rogatus est, respondet. XIII. Et propterea id quoque ad eam legem addi solet non esse captiosis interrogationibus respondendum. III. Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit ut tolerari fames; uerbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta. I. Cum Fauorino Romae dies plerumque totos eramus, tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus, atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius apti prosequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis demulcebat. II. Tum ad quendam aegrum cum isset uisere nosque cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum forte istic erant, ualitudinis eius gratia oratione Graeca dixisset: "ac ne hoc quidem mirum" inquit "uideri debet, quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina elanguerit. III. Nam quod Erasistratus scriptum" inquit "reliquit, propemodum uerum est: esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et caua intus uentris ac stomachi uacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut inanitate diutina contrahuntur et coniuent, tunc loco, in quem cibus capitur, uel stipato uel adducto uoluntas capiendi eius desiderandique restinguitur". IV. Scythas quoque ait eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius tolerent, fasceis uentrem strictissime circumligare. Ea uentris conpressione esuritionem posse depelli creditum est. V. Haec tum Fauorinus multaque istiusmodi alia adfabilissime dicebat; VI. nos autem postea, cum librum forte Erasistrati legeremus diaireseon primum, id ipsum in eo libro, quod Fauorinum audiebamus dicere, scriptum offendimus. VII. Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Elogizomena oun para ten ischyran symptosin tes koilias einai ten sphodra asitian; kai gar tois epipleon asitousin kata proairesin en tois protois chronois he peina paracholouthei, hysteron de ouketi. VIII. Deinde paulum infra: Eithismenoi de eisin kai hoi Skythai, hotan dia tina kairon anankazontai asitein, zonais plateiais ten koilian diasphingein, hos tes peines autous hetton enochlouses; schedon de kai hotan pleres koilia ei, dia to kenoma en autei meden einai, dia touto ou peinosin, hotan de sphodra sympeptokyia ei, kenoma ouk echei. IX. In eodem libro Erasistratus uim quandam famis non tolerabilem, quam Graeci boulimon appellant, in diebus frigidissimis multo facilius accidere ait, quam cum serenum atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas dicit. X. Verba, quibus id dicit, haec sunt: Aporon de kai deomenon episkepseos kai epi toutou kai epi ton loipon boulimionton, dia ti en tois psychesin mallon to symptoma touto ginetai e en tais eudiais. IV. Quo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae uerba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset. I. Cincius in libro tertio de re militari fetialem populi Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum eorum iacientem hisce uerbis uti scripsit: "Quod populus Hermundulus hominesque populi Hermunduli aduersus populum Romanum bellum fecere deliqueruntque quodque populus Romanus cum populo Hermundulo hominibusque Hermundulis, bellum iussit ob eam rem ego populusque Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis bellum dico facioque". II. Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scriptum est: "Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberentur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in uerba haec: "C. Laelii C. fili consulis L. Cornelii P. fili consulis in exercitu decemque milia passuum prope furtum noli facies dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inueneris sustulerisue, quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumue Cornelium P. filium consulem siue quem ad uter eorum iusserit, proferes aut profitebere in triduo proximo, quidquid inueneris sustulerisue dolo malo, aut domino suo, cuium id censebis esse, reddes, uti quod recte factum esse uoles". III. "Militibus autem scriptis dies praefiniebatur, quo die adessent et citanti consuli responderent; IV. deinde ita concipiebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: "nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeue denicales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sunt, quo is eo dic minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumue, quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumue anniuersarium, quod recte fieri non possit, nisi ipsus eo die ibi sit, uis hostesue, status condictusue dies cum hoste; si cui eorum harunce quae causa erit, tum se postridie, quam per eas causas licebit, eo die uenturum aditurumque eum, qui eum pagum, uicum, oppidumue delegerit". V. Item in eodem libro uerba haec sunt: "Miles cum die, qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens notabatur". VI. Item in libro sexto hoc scriptum est: "Alae dictae exercitus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistraque tamquam alae in auium corporibus locabantur. In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem". V. "Vestibulum" quid significet; deque eius uocabuli rationibus. I. Pleraque sunt uocabula, quibus uulgo utimur neque tamen liquido scimus, quid ea proprie atque uere significent, sed incompertam et uulgariam traditionem rei non exploratae secuti uidemur magis dicere, quod uolumus, quam dicimus: sicuti est "uestibulum" uerbum in sermonibus celebre atque obuium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, satis spectatum. II. Animaduerti enim quosdam haudquaquam indoctos uiros opinari uestibulum esse partem domus primorem, quam uulgus "atrium" uocat. III. C. Aelius Gallus in libro de significatione uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per quem a uia aditus accessusque ad aedis est, cum dextra sinistraque ianuam tectaque sunt uiae iuncta atque ipsa ianua procul a uia est area uacanti intersita. IV. Quae porro huic uocabulo ratio sit, quaeri multum solet; sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque absurda uisa sunt. V. Quod Sulpicium autem Apollinarem memini dicere, uirum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est: "Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem significat, tum minutionem. VI. Nam "uetus" et "uehemens", alterum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, alterum a mentis ui atque impetu dicitur. "Vescum" autem, quod ex "ue" particula et "esca" copulatum est, utriusque diuersae significationis uim capit. VII. Aliter enim Lucretius "uescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius "uescum" appellat cum edendi fastidio. VIII. Qui domos igitur amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam uacuum relinquebant, qui inter fores domus et uiam medius esset. IX. In eo loco, qui dominum eius domus salutatum uenerant, priusquam admitterentur, consistebant et neque in uia stabant neque intra aedis erant. X. Ab illa ergo grandis loci consistione et quasi quadam stabulatione uestibula appellata sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium relicta, in quibus starent, qui uenissent, priusquam in domum intromitterentur. XI. Meminisse autem debebimus id uocabulum non semper a ueteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista, de qua diximus, proprietate non longe desciuerint, sicut illud in sexto Vergilii: uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; XII. non enim uestibulum priorem partem domus infernae esse dicit, quod obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca duo demonstrat extra Orci fores, "uestibulum" et "fauces", ex quibus uestibulum appellat ante ipsam domum et ante ipsa Orci penetralia, fauces autem uocat iter angustum, per quod ad uestibulum adiretur". VI. Hostiae, quae dicuntur "bidentes", quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae. I. Redeuntes Graecia Brundisium nauem aduertimus. Ibi quispiam linguae Latinae litterator Roma a Brundisinis accersitus experiundum sese uulgo dabat. II. Imus ad eum nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus atque languens animus de aestu maris. III. Legebat barbare insciteque Vergilii septimum, in quo libro hic uersus est: centum lanigeras mactabat rite bidentis, IV. et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum uellet discere. V. Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus: "docesne" inquam "nos, magister, cur bidentes dicantur?" VI. "Bidentes" inquit "oues appellatae, idcircoque "lanigeras" dixit, ut oues planius demonstraret". VII. "Posthac" inquam "uidebimus, an oues solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, atellanarum poeta, in Gallis transalpinis errauerit, cum hoc scripsit: Mars, tibi uoueo facturum, si umquam redierit, bidenti uerre, VIII. sed nunc ego a te rogaui, ecquam scias esse huiusce uocabuli rationem". IX. Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum audacter "oues" inquit "bidentes" dictae, quod duos tantum dentes habeant". X. "Vbi terrarum, quaeso te," inquam "duos solos per naturam dentes habere ouem uidisti? ostentum enim est et piaculis factis procurandum". XI. Tum ille permotus mihi et inritatus "quaere" inquit "ea potius, quae ex grammatico quaerenda sunt; nam de ouium dentibus opiliones percontantur". XII. Facetias nebulonis hominis risi et reliqui. P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, "bidentes" appellari ait non oues solas, sed omnes bimas hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; XIII. sed, quod ultro existumabamus, id scriptum inuenimus in commentariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus "bidentes" primo dictas, "d" littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam uocem esse et ex bidennibus bidentes factum, quoniam id uidebatur esse dictu facilius leniusque. XIV. Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non uidetur ignorasse, in quarto librorum, quos de Vergilio fecit, "bidentes" appellari scripsit hostias, quae per aetatem duos dentes altiores haberent. XV. Verba illius ipsa posui: "Quae "bidens" est" inquit "hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse". Haec Hygini opinio an uera sit, non argumentis, sed oculis iudicari potest. VII. Quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item uerbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet. I. Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba finxit praelicenter. II. Nam et "mendicimonium" dicit et "moechimonium" et "adulterionem" "adulteritatem"que pro "adulterio" et "depudicauit" pro "stuprauit" et "abluuium" pro "diluuio" et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, III. "manuatus est" pro "furatus est" et item in Fullone furem "manuarium" appellat: "manuari", inquit "pudorem perdidisti", multaque alia huiuscemodi nouat. IV. Neque non obsoleta quoque et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est in Staminariis: tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum. V. Et "elutriare lintea" et "lauandaria" dicit, quae ad lauandum sint data, et: "coicior" inquit "in fullonicam", et quid properas? ecquid praecurris Calidoniam? VI. Item in Restione "talabarriunculos" dicit, quos uulgus "talabarriones"; VII. item in Compitalibus: malas malaxaui; VIII. item in Cacomnemone: "hic est" inquit "ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa uenientem excepisse tibi narraui". IX. Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, "cippum" dicit et "obbam" et "camellam" et "pittacium" et "capitium": "induis" inquit "capitium tunicae pittacium". X. Praeterea in Anna Peranna "gubernium" pro "gubernatore" et "planum" pro "sycophanta" et "nanum" pro "pumilione" dicit; quamquam "planum" pro "sycophanta" M. quoque Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio dixit. XI. Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, "botulum" pro "farcimine" appellat et "hominem leuennam" pro "leui". XII. Item in Necyomantia "cocionem" peruulgate dicit, quem ueteres "arillatorem" dixerunt. Verba Laberi haec sunt: duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio; sex aediles uiderat. XIII. Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco uocabulo: "emplastrum" enim dixit outheteros, non genere feminino, ut isti nouicii semidocti. XIV. Verba ex eo mimo adposui: quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni. VIII. Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod "axioma" dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur. I. Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uellemus, necessus fuit adire atque cognoscere, quas uocant dialectici eisagogas. II. Tum, quia in primo peri axiomaton discendum, quae M. Varro alias "profata", alias "proloquia" appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis, qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in Pacis bibliotheca repertum legimus. III. Sed in eo nihil edocenter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisseque uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam aliorum docendi gratia. IV. Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus accepimus axioma esse his uerbis: lekton autoteles apophanton hoson eph'hautoi. V. Hoc ego supersedi uertere, quia nouis et inconditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per insolentiam uix possent. VI. Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: "Proloquium est sententia, in qua nihil desideratur". VII. Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius dixerimus. Axioma igitur, siue id "proloquium" dicere placet, huiusmodi est: "Hannibal Poenus fuit"; "Scipio Numantiam deleuit"; "Milo caedis damnatus est"; "neque bonum est uoluptas neque malum"; VIII. et omnino, quicquid ita dicitur plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis axioma appellatum est, a M. Varrone, sicuti dixi, "proloquium", a M. autem Cicerone "pronuntiatum", quo ille tamen uocabulo tantisper uti se adtestatus est, "quoad melius" inquit "inuenero". IX. Sed quod Graeci synemmenon axioma dicunt, id alii nostrorum "adiunctum", alii "conexum" dixerunt. Id "conexum" tale est: "si Plato ambulat, Plato mouetur"; "si dies est, sol super terras est". X. Item quod illi sympeplegmenon, nos uel "coniunctum" uel "copulatum" dicimus, quod est huiuscemodi: "P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphauit et censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit". XI. In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero "et Hannibalem in Africa superauit", quod est falsum, uniuersa quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt. XII. Est item aliud, quod Graeci diezeugmenon axioma, nos "disiunctum" dicimus. Id huiuscemodi est: "aut malum est uoluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est". XIII. Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese oportet, eorumque opposita, quae antikeimena Graeci dicunt, ea quoque ipsa inter se aduersa esse. Ex omnibus, quae disiunguntur, unum esse uerum debet, falsa cetera. XIV. Quod si aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue, quam unum, uera erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur paradiexeugmenon sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt contraria: "aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se aduersa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare" et "non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam "contraria" ea dicuntur, quae simul uera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere. XV. Sed hoc iam breue ex dialectica libamentum dedisse nunc satis erit, XVI. atque id solum addendum admonendumque est, quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis quidem taetra et aspernabilis insuauisque esse et inutilis uideri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quaedam discendi uoluptas insatiabilis, XVII. cui sane nisi modum feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam apud Sirenios scopulos consenescas. IX. Quid significet uerbum in libris ueterum creberrime positum "susque deque". I. "Susque deque fero" aut "susque deque sum" aut "susque deque habeo" - his enim omnibus modis dicitur - uerbum est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque et in epistulis ueterum scriptum est plurifariam; II. sed facilius reperias, qui id uerbum ostentent, quam qui intellegant. Ita plerique nostrum, quae remotiora uerba inuenimus, dicere ea properamus, non discere. III. Significat autem "susque deque ferre" animo aequo esse et, quod accidit, non magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et propemodum id ualet, quod dicitur Graece adiaphorein. IV. Laberius in Compitalibus: nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers; mater familias tua in lecto aduerso sedet, seruos sextantis utitur nefariis uerbis. V. M. Varro in Sisenna uel de historia: "Quod si non horum omnium similia essent principia ac postprincipia, susque deque esset." VI. Lucilius in tertio: uerum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt, susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque; illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: aigilipoi montes, Aetnae omnes, asperi Athones. X. Quid sint "proletarii", quid "capite censi"; quid item sit in XII tabulis "adsiduus"; et quae eius uocabuli ratio sit. I. Otium erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta quaedam celebritas feriarum, legebaturque in consessu forte conplurium Ennii liber ex annalibus. In eo libro uersus hi fuerunt: proletarius publicitus scutisque feroque ornatur ferro; muros urbemque forumque excubiis curant. II. Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. III. Atque ego aspiciens quempiam in eo circulo ius ciuile callentem, familiarem meum, rogabam, ut id uerbum nobis enarraret, IV. et, cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse respondisset, "eo maxime" inquam "te dicere hoc oportet, quando, ut praedicas, peritus iuris es. V. Nam Q. Ennius uerbum hoc ex duodecim tabulis uestris accepit, in quibus, si recte commemini, ita scriptum est: "Adsiduo uindex adsiduus esto. Proletario ciui quis uolet uindex esto." VI. Petimus igitur, ne annalem nunc Q. Ennii, sed duodecim tabulas legi arbitrere et, quid sit in ea lege "proletarius ciuis," interpretere." VII. "Ego uero" inquit ille "dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. VIII. Sed enim cum "proletarii" et "adsidui" et "sanates" et "uades" et "subuades" et "uiginti quinque asses" et "taliones" furtorumque quaestio "cum lance et licio" euanuerint omnisque illa duodecim tabularum antiquitas nisi in legis actionibus centumuiralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum uocumque earum, quibus utimur." IX. Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus. X. Is a nobis salutatur rogatusque, uti de sententia deque ratione istius uocabuli nos doceret: "qui in plebe" inquit "Romana tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, "proletarii" appellati sunt, qui uero nullo aut perquam paruo aere censebantur, "capite censi" uocabantur; extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque. XI. Sed quoniam res pecuniaque familiaris obsidis uicem pignerisque esse apud rempublicam uidebatur amorisque in patriam fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii neque capite censi milites nisi in tumultu maximo scribebantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla esset. XII. Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et nomine quam capite censorum fuit: XIII. nam et asperis reipublicae temporibus, cum iuuentutis inopia esset, in militiam tumultuariam legebantur, armaque is sumptu publico praebebantur, et non capitis censione, sed prosperiore uocabulo a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum re familiari parua minus possent rempublicam iuuare, subolis tamen gignendae copia ciuitatem frequentarent. XIV. Capite censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt, bello Cimbrico difficillimis reipublicae temporibus uel potius, ut Sallustius ait, bello Iugurthino milites scripsisse traditur, cum id factum ante in nulla memoria exstaret. XV. "Adsiduus" in XII tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab assiduis id est aere dando, cum id tempora reipublicae postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi adsiduitate." XVI. Verba autem Sallusti in historia Iugurthina de C. Mario consule et de capite censis haec sunt: "Ipse interea milites scribere non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam quaerenti egentissimus quisque oportunissimus." XI. Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant. I. Gens in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio. II. Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae cum externis cognationibus nondum etiam permixtae corruptaeque sunt, ui quadam genitali datum, ut et serpentium uirulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque sucis faciant medelarum miracula. III. Hac eadem ui praeditos esse quosdam uidemus, qui Psylli uocantur. Quorum super nomine et genere cum in ueteribus litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabulam de Psyllis hanc inuenimus: IV. Psyllos quondam fuisse in terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in finibus eorum quodam in tempore perquam ualidum ac diutinum flauisse; V. eo flatu aquam omnem in locis, in quibus colebant, exaruisse; VI. Psyllos re aquaria defectos eam iniuriam grauiter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem iure belli res petitum proficiscerentur. VII. Atque ita profectis uentum Austrum magno spiritus agmine uenisse obuiam eosque uniuersos cum omnibus copiis armisque cumulis montibusque harenarum superuectis operuisse. VIII. Eo facto Psyllos ad unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus occupatos. XII. De his uocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit. I. Cloatius Verus in libris, quos inscripsit uerborum a Graecis tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et friuola. II. "Errare" inquit "dictum est apo tou errhein uersumque infert Homeri, in quo id uerbum est: errh'ek nesou thasson, elenchiste zoonton. III. Item "alucinari" factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece alyein, unde "elucum" quoque esse dictum putat "a" littera in "e" uersa tarditatem quandam animi et stuporem qui alucinantibus plerumque usu uenit, IV. item "fascinum" appellatum quasi "bascanum" et "fascinare" esse quasi "bascinare". V. Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro quarto ""faenerator"" inquit "appellatus est quasi phainerator apo tou phainesthai epi to chrestoteron, quoniam id genus hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse uideantur inopibus nummos desiderantibus", VI. idque dixisse ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Siue hoc autem ipse Cloatius siue nescio quis alius nebulo effutiuit, nihil potest dici insulsius. VII. ""Faenerator"" enim, sicuti M. Varro in libro tertio de sermone Latino scripsit, "a faenore est nominatus"; "faenus" autem dictum ait "a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis". VIII. Idcirco et M. Catonem et ceteros aetatis eius "feneratorem" sine "a" littera pronuntiasse tradit, sicuti "fetus" ipse et "fecunditas" appellata. XIII. Quid sit "municipium" et quid a "colonia" differat; et quid sint "municipes" quaeque sit eius uocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod diuus Hadrianus in senatu de iure atque uocabulo municipum uerba fecit. I. "Municipes" et "municipia" uerba sunt dictu facilia et usu obuia, et neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se plane putet, quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter dicitur. II. Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia populi Romani sit, non et se municipem esse et populares suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a ueritate longe auersum? III. Sic adeo et municipia quid et quo iure sint quantumque a colonia differant, ignoramus existimamusque meliore condicione esse colonias quam municipia. IV. De cuius opinionis tam promiscae erroribus diuus Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia municipia antiqua, in quibus Vticenses nominat, cum suis moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari gestiuerint. V. Praenestinos autem refert maximo opere a Tiberio imperatore petisse orasseque, ut ex colonia in municipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro referenda gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex capitali morbo reualuisset. VI. Municipes ergo sunt ciues Romani ex municipiis legibus suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo Romano honorari participes, a quo munere capessendo appellati uidentur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus factus est. VII. Primos autem municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus concessumque illis, ut ciuitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus uacarent pro sacris bello Gallico receptis custoditisque. Hinc "tabulae Caerites" appellatae uersa uice, in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis priuabant. VIII. Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim ueniunt extrinsecus in ciuitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex ciuitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia populi Romani, non sui arbitrii, habent. IX. Quae tamen condicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiestatemque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies paruae simulacraque esse quaedam uidentur, et simul quia obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti iam per ignotitiam noli queunt. XIV. Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit. I. "Festinare" et "properare" idem significare atque in eadem rem dici uidentur. II. Sed M. Cato id differre existimat eaque hoc modo diuisa - uerba sunt ipsius ex oratione, quam de suis uirtutibus habuit -: "Aliud est properare, aliud festinare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui multa simul incipit neque perficit, is festinat." III. Verrius Flaccus rationem dicere uolens differentiae huius ""festinat"" inquit "a fando dicitur, quoniam isti ignauiores, qui nihil perficere possunt, plus uerborum quam operae habent." IV. Sed id nimis coactum atque absurdum uidetur, neque tanti momenti esse potest prima in utroque uerbo littera, ut propter eam unam tam diuersa uerba "festinare" et "fari" eadem uideri debeant. V. Commodius autem propiusque uisum est "festinare" esse quasi "fessum esse". Nam qui multis simul rebus properandis defessus est, is iam non properat, set festinat. XV. Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus. I. Theophrastus, philosophorum peritissimus, omnes in Paphlagonia perdices bina corda habere dicit, Theopompus in Bisaltia lepores bina iecora. XVI. "Agrippas" a partus aegri et inprosperi uitio appellatos; deque his deabus, quae uocantur "Prorsa" et "Postuerta". I. Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi exstiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, "Agrippae" appellati uocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. II. Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. III. Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. IV. "Quando igitur" inquit "contra naturam forte conuersi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera "Postuerta" cognominatast, "Prorsa" altera a recti peruersique partus et potestate et nomine." XVII. Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani. I. Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem appellatum acceperamus a uaticiniis, quae ui atque instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. II. Sed praeter hanc causam M. Varro in libris diuinarum aliam esse tradit istius nominis rationem: "Nam sicut Aius" inquit "deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima noua uia, quod eo in loco diuinitus uox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent uocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam uocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque "uagire" dicitur exprimente uerbo sonum uocis recentis." XVIII. Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae kanonike appellatur, et item alia, quae optike, et tertia itidem, quae dicitur metrike. I. Pars quaedam geometriae optike appellatur, quae ad oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, kanonike uocatur, qua musici ut fundamento artis suae utuntur. II. Vtraque harum spatiis et interuallis linearum et ratione numerorum constat. III. Optike facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua eiusmodi, ut caput deorsum uideatur, pedes sursum. Reddit etiam causas ea disciplina, cur istac quoque uisiones fallant, ut quae in aqua conspiciuntur, maiora ad oculos fiant, quae procul ab oculis sunt, minora. IV. Kanonike autem longitudines et altitudines uocis emetitur. V. Longior mensura uocis rhytmos dicitur, altior melos. Est et alia species, quae appellatur metrike, per quam syllabarum longarum et breuium et mediocrium iunctura et modus congruens cum principiis geometriae aurium mensura examinatur. VI. "Sed haec" inquit M. Varro "aut omnino non discimus aut prius desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. Voluptas autem" inquit "uel utilitas talium disciplinarum in postprincipiis exsistit, cum perfectae absolutaeque sunt; in principiis uero ipsis ineptae et insuaues uidentur." XIX. Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione. I. Celeri admodum et cohibili oratione uocumque filo tereti et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. II. "Vetus" inquit "et nobilis Arion cantator fidibus fuit. III. Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni Lesbius fuit. IV. Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum amatumque habuit artis gratia. V. Is inde a rege proficiscitur terras inclutas Siciliam atque Italiam uisere. VI. Vbi eo uenit auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus demulsit, in quaestibus istic et uoluptatibus amoribusque hominum fuit. VII. Is tum postea grandi pecunia et re bona multa copiosus Corinthum instituit redire, VIII. nauem igitur et nauitas ut notiores amicioresque sibi Corinthios delegit." IX. Sed eos Corinthios homine accepto nauique in altum prouecta praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione. X. Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, uitam modo sibi ut parcerent, orauisse. XI. Nauitas precum eius harum commiseritum esse illactenus, ut ei necem adferre per uim suis manibus temperarent, sed imperauisse, ut iam statim coram desiliret praeceps in mare. XII. "Homo" inquit "ibi territus spe omni uitae perdita id unum postea orauit, ut, priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. XIII. Feros et inmanes nauitas prolubium tamen audiendi subit; quod orauerat, impetrat. XIV. Atque ibi mox de more cinctus, amictus, ornatus stansque in summae puppis foro carmen, quod "orthium" dicitur, uoce sublatissima cantauit. XV. Ad postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat canebatque, iecit sese procul in profundum. Nauitae haudquaquam dubitantes, quin perisset, cursum, quem facere coeperant, tenuerunt. XVI. Sed nouum et mirum et pium facinus contigit." Delphinum repente inter undas adnauisse fluitantique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito uectauisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in terram Laconicam deuexisse. XVII. Tum Arionem prorsus ex eo loco Corinthum petiuisse talemque Periandro regi, qualis delphino uectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, sicuti acciderat, narrauisse. XVIII. Regem istaec parum credidisse, XIX. Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, nauitas requisitos ablegato Arione dissimulanter interrogasse, ecquid audissent in his locis, unde uenissent, super Arione; XX. eos dixisse hominem, cuin inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere atque in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque esse. XXI. Tum inter haec eorum uerba Arionem cum fidibus et indumentis, cum quibus se in salum eiaculauerat, exstitisse, XXII. nauitas stupefactos conuictosque ire infitias non quisse. XXIII. Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios, atque esse fabulae argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum uiserentur, delphinus uehens et homo insidens. µ17 I. Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit Pro M. Caelio; et quid aduersus homines stolidissimos pro eadem sententia uere digneque dici possit. I. Vt quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis inmortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita nonnulli tam prodigiosi tamque uecordes exstiterunt, in quibus sunt Gallus Asinius et Larcius Licinus, cuius liber etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque inconsiderate locutum. II. Atque alia quidem, quae reprehenderunt, neque dictu neque auditu digna sunt; III. sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse uisi sunt uerborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit, consideremus. IV. M. Cicero pro M. Caelio ita scribit: "Nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium accusatorum non criminibus, sed uocibus maledictisque celebratum est, id numquam tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non deformem esse natum." V. Non existumant uerbo proprio esse usum, quod ait "paeniteat", atque id prope ineptum etiam esse dicunt. VI. "Nam "paenitere"" inquiunt "tum dicere solemus, cum, quae ipsi fecimus aut quae de nostra uoluntate nostroque consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere sententiamque in iis nostram demutamus"; VII. neminem autem recte ita loqui "paenitere sese, quod natus sit" aut "paenitere, quod mortalis sit" aut "quod ex offenso forte uulneratoque corpore dolorem sentiat", quando istiusmodi rerum nec consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris ui ac necessitate naturae nobis accidant: VIII. "sicut hercle" inquiunt" non uoluntarium fuit M. Caelio, quali forma nasceretur, cuius eum dixit "non paenitere", tamquam in ea causa res esset ut rationem caperet paenitendi." IX. Est haec quidem, quam dicunt, uerbi huiusce sententia et "paenitere" nisi in uoluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores uerbo ipso alio quoque modo usitati sunt et "paenitet" ab eo, quod est "paene", et "paenuria" dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur. X. Nunc autem sub hac eadem significatione, quae uulgo nota est, non modo ineptum hoc non est, quod M. Cicero dixit, sed festiuissimum adeo et facetissimum est. XI. Nam cum aduersarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, quod formam, quam natura fecerat, uitio darent, eodem ipso errore, quem inludebat, sciens usus est et "non paenitet" inquit "M. Caelium non deformem esse natum", ut uel hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret aduersariis ac per facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, quali forma nasceretur. II. Verba quaedam ex Q. Claudii annalium primo cursim in legendo notata. I. Cum librum ueteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae uegetandae gratia indipisci animo ac recensere, quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi uenisset usus, uerborum sententiarumque elegantium recordationes. II. Velut haec uerba ex Q. Claudii primo annali, quae meminisse potui, notaui, quem librum legimus biduo proximo superiore. III. "Arma" inquit "plerique abiciunt atque inermi inlatebrant sese." "Inlatebrant" uerbum poeticum uisum est, sed non absurdum neque asperum. IV. "Ea" inquit "dum fiunt, Latini subnixo animo ex uictoria inerti consilium ineunt." "Subnixo animo)" quasi sublimi et supra nixo, uerbum bene significans et non fortuitum; demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam, quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque. V. "Domus" inquit "suas quemque ire iubet et sua omnia frunisci." "Frunisci" rarius quidem fuit in aetate M. Tulli ac deinceps infra rarissimum, dubitatumque est ab inperitis antiquitatis, an Latinum foret. VI. Non modo autem Latinum, sed iucundius amoeniusque etiam uerbum est "fruniscor" quam "fruor", et ut "fatiscor" a "fateor", ita "fruniscor" factum est a "fruor". VII. Q. Metellus Numidicus, qui caste pureque lingua usus Latina uidetur, in epistula, quam exul ad Domitios misit, ita scripsit: "Illi uero omni iure atque honestate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa gloria fruniscor." VIII. Nouius in atellania, quae Parcus inscripta est, hoc uerbo ita utitur: quod magno opere quaesiuerunt, id frunisci non queunt. qui non parsit apud se, ... frunitus est. IX. "Et Romani" inquit "multis armis et magno commeatu praedaque ingenti copiantur." "Copiantur" uerbum castrense est, nec facile id reperias apud ciuilium causarum oratores, ex eademque figura est, qua "lignantur" et "pabulantur" et "aquantur". X. "Sole" inquit "occaso." "Sole occaso" non insuaui uetustate est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in duodecim autem tabulis uerbum hoc ita scriptum est: "Ante meridiem causam coniciunto, tum peroranto ambo praesentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto." XI. "Nos" inquit "in medium relinquemus." Vulgus "in medio" dicit; nam uitium esse istuc putat et, si dicas "in medium ponere", id quoque esse soloecon putant; set probabilius significantiusque sic dici uidebitur, si quis ea uerba non incuriose introspiciat; Graece quoque theinai eis meson, uitium id non est. XII. "Postquam nuntiatum est," inquit "ut pugnatum esset in Gallos, id ciuitas grauiter tulit." "In Gallos" mundius subtiliusque est, quam "cum Gallis" aut "contra Gallos"; nam pinguiora haec obsoletioraque sunt. XIII. "Simul" inquit "forma, factis, eloquentia, dignitate, acrimonia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegeretur magnum uiaticum ex se atque in se ad rempublicam euertendam habere." "Magnum uiaticum" pro magna facultate et paratu magno noue positum est, uideturque Graecos secutus, qui ephodion a sumptu uiae ad aliarum quoque rerum apparatus traducunt ac saepe aphodiason pro eo dicunt, quod est "institue" et "instrue". XIV. "Nam Marcus" inquit "Manlius, quem Capitolium seruasse a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dictatore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem respublica sensit, is et genere et ui et uirtute bellica nemini concedebat." "Adprime" crebrius est, "cumprime" rarius traductumque ex eo est, quod "cumprimis" dicebant pro eo quod est "inprimis". XV. "Nihil sibi" inquit "diuitias opus esse." Nos "diuitiis" dicimus. Sed uitium hoc orationis nullum est, ac ne id quidem est, quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est, et ueteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur rectius sit "diuitiis opus esse" quam "diuitias", nisi qui grammaticorum noua instituta ut temenon hiera obseruant. XVI. "Nam haec" inquit "maxime uersatur deorum iniquitas, quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quemquam inter nos sinunt diurnare." Inusitate "diurnare" dixit pro "diu uiuere", sed ex ea figuratione est, qua dicimus "perennare". XVII. "Cum iis" inquit "consermonabatur." "Sermonari" rusticius uidetur, sed rectius est, "sermocinari" crebrius est, sed corruptius. XVIII. "Sese" inquit "ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse." "Ne id quoque" dixit pro "ne id quidem", infrequens nunc in loquendo, sed in libris ueterum creberrimum. XIX. "Tanta" inquit "sanctitudo fani est, ut numquam quisquam uiolare sit ausus." "Sanctitas" quoque et "sanctimonia" non minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis est uerbum "sanctitudo", XX. sicuti M. Cato in L. Veturium "duritudinem" quam "duritiam" dicere grauius putauit: "Qui illius" inquit "impudentiam norat et duritudinem." XXI. "Cum tantus" inquit "arrabo penes Samnites populi Romani esset." "Arrabonem" dixit sescentos obsides et id maluit quam pignus dicere, quoniam uis huius uocabuli in ea sententia grauior acriorque est; sed nunc "arrabo" in sordidis uerbis haberi coeptus ac multo uidetur sordidius "arra", quamquam arra quoque ueteres saepe dixerint et conpluriens Laberius. XXII. "Miserrimas" inquit "uitas exegerunt", et: XXIII. "hic nimiis in otiis" inquit "consumptus est." Elegantia utrobique ex multitudine numeri quaesita est. XXIV. "Cominius", inquit "qua ascenderat, descendit atque uerba Gallis dedit." "Verba Cominium dedisse Gallis" dicit, qui nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui Capitolium obsidebant, ascendentem aut descendentem uiderant. Sed "uerba dedit" haut secus posuit, quam si tu dicas "latuit atque obrepsit". XXV. "Conualles" inquit "et arboreta magna erant." "Arboreta" ignobilius uerbum est, "arbusta" celebratius. XXVI. "Putabant" inquit "eos, qui foris atque qui in arce erant, inter se commutationes et consilia facere." "Commutationes", id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter. XXVII. Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria post lectionem subpetierat mihi, notaui. III. Verba M. Varronis ex libro quinto et uicesimo humanarum, quibus contra opinionem uolgariam interpretatus est Homeri uersum. I. In sermonibus forte, quos de temporibus rerum ad usus hominum repertarum agitabamus, adulescens quispiam non indoctus sparti quoque usum in terra Graecia diu incognitum fuisse dixit multisque post Ilium captum tempestatibus ex terra Hispania aduectum. II. Riserunt hoc ad inludendum ex iis, qui ibi aderant, unus atque alter, male homines litterati, quod genus agoraious Graeci appellant, atque eum, qui id dixerat, librum legisse Homeri aiebant, cui uersus hic forte deesset: kai de doura sesepe neon kai sparta lelyntai. III. Tum ille prorsum inritatus: "non" inquit "meo libro uersus, sed uobis plane magister defuit, si creditis in eo uersu sparta id significare, quod nos "spartum" dicimus." IV. Maiorem illi risum subiciunt, neque id destiterunt, nisi liber ab eo prolatus esset M. Varronis uicesimus quintus humanarum, in quo de isto Homeri uerbo a Varrone ita scriptum est: "Ego sparta apud Homerum non plus "spartum" significare puto quam spartous, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naues loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque satiuis rebus, a quibus sparta appellabant." V. Quod cum ita Varro dicat, dubito hercle, an posterior syllaba in eo uerbo, quod apud Homerum est, acuenda sit, nisi quia uoces huiusmodi, cum ex communi significatione in rei certae proprietatem concedunt, diuersitate accentuum separantur. IV. Quod Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis uictus est. I. Menander a Philemone, nequaquam pari scriptore, in certaminibus comoediarum ambitu gratiaque et factionibus saepenumero uincebatur. II. Eum cum forte habuisset obuiam: "quaeso," inquit "Philemo, bona uenia dic mihi, cum me uincis, non erubescis?" III. Euripiden quoque M. Varro ait, cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in quinque solis uicisse, cum eum saepe uincerent aliquot poetae ignauissimi. IV. Menandrum autem alii centum octo, partim centum nouem reliquisse comoedias ferunt. V. Sed Apollodori, scriptoris celebratissimi, hos de Menandro uersus legimus in libro, qui chronica inscriptus est: Kephisieus on ek Diopeithous tou patros pros toisin hekaton pente grapsas dramata exelipe pentekonta kai dyein eton. VI. Ex istis tamen centum et quinque omnibus solis eum octo uicisse idem Apollodorus eodem in libro scripsit. V. Nequaquam esse uerum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus uideatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, uitioso argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque. I. M. Cicero in dialogo, cui titulus est Laelius uel de amicitia, docere uolens amicitiam non spe expectationeque utilitatis neque pretii mercedisque causa colendam, sed, quod ipsa per sese plena uirtutis honestatisque sit, expetendam diligendamque esse, etiamsi nihil opis nihilque emolumenti ex ea percipi queat, hac sententia atque his uerbis usus est eaque dicere facit C. Laelium, sapientem uirum, qui Publii Africani fuerat amicissimus: II. "Quid enim? Africanus indigens mei? ne ego quidem illius. Sed ego admiratione quadam uirtutis eius, ille uicissim opinione fortasse nonnulla, quam de meis moribus habebat, me dilexit; auxit beniuolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates multae et magnae consecutae sunt, non sunt tamen ab earum spe causae diligendi profectae. Vt enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam - neque enim beneficium faeneramur, sed natura propensi ad liberalitatem sumus -, sic amicitiam non spe mercedis adducti, sed quod omnis eius fructus in ipso amore inest, expetendam putamus." III. Hoc cum legeretur in coetu forte hominum doctorum, rhetoricus quidam sophista utriusque linguae callens, haut sane ignobilis ex istis acutulis et minutis doctoribus, qui teknichoi appellantur, atque in disserendo tamen non impiger, usum esse existimabat argumento M. Tullium non probo neque apodictico, sed eiusdem quaestionis, cuius esset ea ipsa res, de qua quaereretur; uerbisque id uitium Graecis appellat, quod accepisset amphisbetoumenon anti homologoumenou. IV. "Nam beneficos" inquit "et liberales sumpsit ad confirmandum id, quod de amicitia dicebat, cum ipsum illud et soleat quaeri et debeat, quisquis liberaliter et benigne facit, qua mente quoue consilio benignus liberalisque sit: utrum quia mutuam gratiam speret et eum, in quem benignus sit, ad parem curam sui prouocet, quod facere plerique omnes uidentur, an quia natura sit beniuolus benignitasque eum per sese ipsa et liberalitas delectet sine ulla recipiendae gratiae procuratione, quod est omnium ferme rarissimum." V. Argumenta autem censebat aut probabilia esse debere aut perspicua et minime controuersa idque "apodixin" uocari dicebat, cum ea, quae dubia aut obscura sunt, per ea, quae ambigua non sunt, inlustrantur. VI. Atque ut ostenderet beneficos liberalesque ad id, quod de amicitia quaereretur, quasi argumentum exemplumue sumi non oportere: "eodem" inquit "simulacro eademque rationis imagine amicitia inuicem pro argumento sumi potest, si quis adfirmet homines beneficos liberalesque esse debere non spe aliqua conpendii, set amore et studio honestatis. VII. Poterit enim consimiliter ita dicere: "Namque ut amicitiam non spe utilitatis amplectimur, sic benefici liberalesque non gratiae reciperandae studio esse debemus." VIII. Poterit sane" inquit "ita dicere, sed neque amicitia liberalitati neque liberalitas amicitiae praebere argumentum potest, cum de utraque pariter quaeratur." IX. Haec ille rhetoricus artifex dicere quibusdam uidebatur perite et scienter, sed uidelicet eum uocabula rerum uera ignorauisse. X. Nam "beneficum et liberalem" Cicero appellat, ita ut philosophi appellandum esse censent, non euni, qui, ut ipse ait, beneficia faeneratur, sed qui benigne facit nulla tacita ratione ad utilitates suas redundante. XI. Non ergo obscuro neque ambiguo argumento usus est, sed certo atque perspicuo, siquidem, qui uere beneficus liberalisque est, qua mente bene aut liberaliter faciat, non quaeritur. XII. Aliis enim longe nominibus appellandus est, si, cum talia facit, sui potius quam alterius iuuandi causa facit. XIII. Processisset autem argutatori isti fortassean reprehensio, si Cicero ita dixisset: "ut enim benefice liberaliterque facimus, non ut exigamus gratiam"; uideretur enim benefice facere etiam in non beneficum cadere posse, si id per aliquam circumstantiam fieret, non per ipsam perpetuae benignitatis constantiam. XIV. Sed cum "beneficos liberalesque" dixerit neque alius modi isti sint, quam cuius esse eos supra diximus, inlotis, quod aiunt, pedibus et uerbis reprehendit doctissimi uiri orationem. VI. Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de seruo recepticio scriptum reliquit. I. M. Cato Voconiam legem suadens uerbis hisce usus est: "Principio uobis mulier magnam dotem adtulit; tum magnam pecuniam recipit, quam in uiri potestatem non conmittit, eam pecuniam uiro mutuam dat; postea, ubi irata facta est, seruum recepticium sectari atque flagitare uirum iubet." II. Quaerebatur, "seruus recepticius" quid esset. Libri statim quaesiti allatique sunt Verrii Flacci de obscuris Catonis. In libro secundo scriptum inuentum est "recepticium seruum" dici nequam et nulli pretii, qui, cum uenum esset datus, redhibitus ob aliquod uitium receptusque sit. III. "Propterea" inquit "seruus eiusmodi sectari maritum et flagitare pecuniam iubebatur, ut eo ipso dolor maior et contumelia grauior uiro fieret quod eum seruus nihili petendae pecuniae causa conpellaret." IV. Cum pace autem cumque uenia istorum, si qui sunt, qui Verrii Flacci auctoritate capiuntur, dictum hoc sit. V. Recepticius enim seruus in ea re, quam dicit Cato, aliud omnino est; quam Verrius scripsit. VI. Atque id cuiuis facile intellectu est; res enim procul dubio sic est: quando mulier dotem marito dabat, tum, quae ex suis bonis retinebat neque ad uirum tramittebat, ea "recipere" dicebatur, sicuti nunc quoque in uenditionibus "recipi" dicuntur, quae excipiuntur neque ueneunt. VII. Quo uerbo Plautus quoque in Trinummo usus est in hoc uersu: posticulum hoc recepit, cum aedis uendidit, id est: cum aedis uendidit, particulam quandam, quae post eas aedis erat, non uendidit, sed retinuit. VIII. Ipse etiam Cato mulierem demonstrare locupletem uolens "mulier" inquit "et magnam dotem dat et magnam pecuniam recipit", hoc est: et magnam dotem dat et magnam pecuniam retinet. IX. Ex ea igitur re familiari, quam sibi dote data retinuit, pecuniam uiro mutuam dat. X. Eam pecuniam cum uiro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem "seruum recepticium", hoc est proprium seruum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat; non enim seruo mariti imperare hoc mulierem fas erat, sed proprio suo. XI. Plura dicere, quibus hoc nostrum tuear, supersedeo: ipsa enim sunt per sese euidentia et quod a Verrio dicitur et quod a nobis; utrum ergo uidebitur cuique uerius, eo utatur. VII. Verba haec ex Atinia lege; "quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto", P. Nigidio et Q. Scaeuolae uisa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cauisse. I. Legis ueteris Atiniae uerba sunt: "Quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto." II. Quis aliud putet in hisce uerbis quam de tempore tantum futuro legem loqui? III. Sed Q. Scaeuola patrem suum et Brutum et Manilium, uiros adprime doctos, quaesisse ait dubitasseque, utrumne in post facta modo furta lex ualeret an etiam in ante facta; quoniam "subruptum erit" utrumque tempus uideretur ostendere, tam praeteritum quam futurum. IV. Itaque P. Nigidius, ciuitatis Romanae doctissimus, super dubitatione hac eorum scripsit in tertio uicesimo grammaticorum commentariorum. Atque ipse quoque idem putat incertam esse temporis demonstrationem, V. sed anguste perquam et obscure disserit, ut signa rerum ponere uideas ad subsidium magis memoriae suae quam ad legentium disciplinam. VI. Videbatur tamen hoc dicere suum uerbum et "est" esse et "erit": quando per sese ponuntur, habent atque retinent tempus suum; cum uero praeterito iunguntur, uim temporis sui amittunt et in praeteritum contendunt. VII. Cum enim dico "in campo est" "in comitio est", tempus instans significo; item cum dico "in campo erit", tempus futurum demonstro; at cum dico: "factum est", "scriptum est", "subruptum est", quamquam "est" uerbum temporis est praesentis, confunditur tamen cum praeterito et praesens esse desidit. VIII. "Sic igitur" inquit "etiam istud, quod in lege est: si diuidas separesque duo uerba haec "subruptum" et "erit", ut sic audias "subruptum erit" tamquam "certamen erit" aut "sacrificium erit", tum uidebitur lex in postfuturum loqui; si uero copulate permixteque dictum intellegas, ut "subruptum erit" non duo, sed unum uerbum sit idque unitum patiendi declinatione sit, tum hoc uerbo non minus praeteritum tempus ostenditur quam futurum." VIII. In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: "cur oleum saepe et facile, uina rarius congelascant, acetum haut fere umquam" et "quod aquae fluuiorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur." I. Philosophus Taurus accipiebat nos Athenis cena plerumque ad id diei, ubi iam uesperauerat; II. id enim est tempus istic cenandi. Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae. III. Ea quodam die ubi paratis et exspectantibus nobis adlata atque inposita mensae est, puerum iubet Taurus oleum in aulam indere. IV. Erat is puer genere Atticus ad annos maxime natus octo festiuissimis aetatis et gentis argutiis scatens. V. Gutum Samium ore tenus inprudens inanem, tamquam si inesset oleum, adfert conuertitque eum et, ut solitum est, circumegit per omnem partem aulae manum: nullum inde ibat oleum. VI. Aspicit puer gutum atrocibus oculis stomachabundus et concussum uehementius iterum in aulam uertit; VII. idque cum omnes sensim atque summissim rideremus, tum puer Graece, et id quidem perquam Attice: me gelate inquit eni toulaion; all'ouk iste, hoia phrike peri ton orthron gegone temeron? kekrystallotai. VIII. "Verbero," inquit ridens Taurus "nonne is curriculo atque oleum petis?" Sed cum puer foras emptum isset, nihil ipse ista mora offensior: "aula" inquit "oleo indiget et, ut uideo, intolerandum feruit; cohibeamus manus atque interea, quoniam puer nunc admonuit solere oleum congelascere, consideremus, cur oleum quidem saepe et facile stet, uina rarenter congelascant?" IX. atque aspicit me et iubet, quid sentiam, dicere. X. Tum ego respondi coniectare me uinum idcirco minus cito congelascere, quod semina quaedam caldoris in sese haberet essetque natura ignitius, ob eamque rem dictum esse ab Homero aithopa oinon, non, ut alii putarent, propter colorem. XI. "Est quidem" inquit Taurus "ita, ut dicis; nam ferme conuenit uinum, ubi potum est, calefacere corpora. XII. Sed non secus oleum quoque calorificum est neque minorem uim in corporibus calefactandis habet. XIII. Ad hoc, si istaec, quae calidiora sunt, difficilius gelu coguntur, congruens est, ut, quae frigidiora sunt, facile cogantur. XIV. Acetum autem omnium maxime frigorificum est, atque id numquam tamen concrescit. XV. Num igitur magis causa oleo coaguli celerioris in leuitate est? faciliora enim ad coeundum uidentur, quae leuatiora leuioraque sunt." XVI. Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluuiorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit? "Tametsi Herodotus," inquit "historiae scriptor, contra omnium ferme, qui haec quaesiuerunt, opinionem scribit mare Bosporicum, quod Cimmerium appellatur, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, gelu stringi et consistere." XVII. Dum haec Taurus, interea puer uenerat, et aula deferbuerat, tempusque esse coeperat edendi et tacendi. IX. De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex uetere historia petitis; et quid skytale sit Laconica. I. Libri sunt epistularum C. Caesaris ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res eius absentis curabant. II. In his epistulis quibusdam in locis inueniuntur litterae singulariae sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite; nam uerba ex his litteris confici nulla possunt. III. Erat autem conuentum inter eos clandestinum de commutando situ litterarum, ut in scripto quidem alia aliae locum et nomen teneret, sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur; IV. quaenam uero littera pro qua scriberetur, ante is, sicuti dixi, conplacebat, qui hanc scribendi latebram parabant. V. Est adeo Probi grammatici commentarius satis curiose factus de occulta litterarum significatione in epistularum C. Caesaris scriptura. VI. Lacedaemonii autem ueteres, cum dissimulare et occultare litteras publice ad imperatores suos missas uolebant, ne, si ab hostibus eae captae forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant. VII. Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter; VIII. unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur, alterum domi magistratus cum iure atque cum signo habebant. IX. Quando usus uenerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem, quantum rei satis erat, conplicabant uolumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent. X. Litteras deinde in eo loro per transuersas iuncturarum oras uersibus a summo ad imum proficiscentibus inscribebant. XI. Id lorum litteris ita perscriptis reuolutum ex surculo imperatori commenti istius conscio mittebant; XII. resolutio autem lori litteras truncas atque mutilas reddebat membraque earum et apices in partis diuersissimas spargebat; XIII. propterea, si id lorum in manus hostium inciderat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat; XIV. sed ubi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo conpari, quem habebat, a capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita litterae per eundem ambitum surculi coalescentes rursum coibant integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant. XV. Hoc genus epistulae Lacedaemonii skytalen appellant. XVI. Legebamus id quoque in uetere historia rerum Poenicarum uirum indidem quempiam inlustrem - siue ille Hasdrubal siue quis alius est, non retineo - epistulam scriptam super rebus arcanis hoc modo abscondisse: XVII. pugillaria noua nondum etiam cera inlita accepisse, litteras in lignum incidisse, postea tabulas, uti solitum est, cera conleuisse easque tabulas tamquam non scriptas, cui facturum id praedixerat, misisse; eum deinde ceram derasisse litterasque incolumes ligno incisas legisse. XVIII. Est et alia in monumentis rerum Graecarum profunda quaedam et inopinabilis latebra barbarico astu excogitata. XIX. Histiaeus nomine fuit loco natus in terra Asia non ignobili. XX. Asiam tunc tenebat imperio rex Darius. XXI. Is Histiaeus, cum in Persis apud Darium esset, Aristagorae cuipiam res quasdam occultas nuntiare furtiuo scripto uolebat. XXII. Comminiscitur opertum hoc litterarum admirandum. Seruo suo diu oculos aegros habenti capillum ex capite omni tamquam medendi gratia deradit caputque eius leue in litterarum formas conpungit. XXIII. His litteris quae uoluerat perscripsit, hominem postea, quoad capillus adolesceret, domo continuit. XXIV. Vbi id factum est, XXV. ire ad Aristagoran iubet et "cum ad eum" inquit "ueneris, mandasse me dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci, deradat." XXVI. Seruus, ut imperatum erat, ad Aristagoran uenit mandatumque domini adfert. XXVII. Atque ille id non esse frustra ratus, quod erat mandatum, fecit. Ita litterae perlatae sunt. X. Quid de uersibus Vergilii Fauorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata. I. Fauorinum philosophum, cum in hospitis sui Antiatem uillam aestu anni concessisset nosque ad eum uidendum Roma uenissemus, memini super Pindaro poeta et Vergilio in hunc ferme modum disserere: II. "Amici" inquit "familiaresque P. Vergilii in his, quae de ingenio moribusque eius memoriae tradiderunt, dicere eum solitum ferunt parere se uersus more atque ritu ursino. III. Namque ut illa bestia fetum ederet ineffigiatum informemque lambendoque id postea, quod ita edidisset, conformaret et fingeret, proinde ingenii quoque sui partus recentes rudi esse facie et inperfecta, sed deinceps tractando colendoque reddere iis se oris et uultus liniamenta. IV. Hoc uirum iudicii subtilissimi ingenue atque uere dixisse res" inquit "indicium facit. V. Nam quae reliquit perfecta expolitaque quibusque inposuit census atque dilectus sui supremam manum, omni poeticae uenustatis laude florent; VI. sed quae procrastinata sunt ab eo, ut post recenserentur, et absolui, quoniam mors praeuerterat, nequiuerunt, nequaquam poetarum elegantissimi nomine atque iudicio digna sunt. VII. Itaque cum morbo obpressus aduentare mortem uiderat, petiuit orauitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimauisset, adolerent. VIII. "In his autem," inquit "quae uidentur retractari et corrigi debuisse, is maxime locus est, qui de monte Aetna factus est. Nam cum Pindari, ueteris poetae, carmen, quod de natura atque flagrantia montis cius compositum est, aemulari uellet, eiusmodi sententias et uerba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit. IX. Atque uti uosmet ipsos" inquit "eius, quod dico, arbitros faciam, carmen Pindari, quod est super monte Aetna, quantulum est mihi memoriae, dicam: tas ereugontai men aplatou pyros hagnotatai ek mychon pagai; potamoi d'hameraisin men procheonti rhoon kapnou aithon';all'en orphnaisin petras phoinissa kylindomena phlox es batheian pherei pontou plaka syn patagoi. Keino d'Haphaistoio kronous herpeton deinotatous anapemptei; teras men thaumasion prosidesthai, thauma de kai pareonton akousai. X. Audite nunc" inquit "Vergilii uersus, quos inchoasse eum uerius dixerim, quam fecisse: portus ab accessu uentorum inmotus et ingens ipse, sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis interdumque atram prorumpit ad aethera nubem turbine fumantem piceo et candente fauilla adtollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos auulsaque uiscera montis erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo. XI. Iam principio" inquit "Pindarus ueritati magis obsecutus id dixit, quod res erat quodque istic usu ueniebat quodque oculis uidebatur, interdius fumare Aetnam, noctu flammigare; XII. Vergilius autem, dum in strepitu sonituque uerborum conquirendo laborat, utrumque tempus nulla discretione facta confudit. XIII. Atque ille Graecus quidem fontes imitus ignis eructari et fluere amnes fumi et flammarum fulua et tortuosa uolumina in plagas maris ferre quasi quosdam igneos angues luculente dixit; XIV. at hic noster "atram nubem turbine piceo et fauilla fumantem" rhoon kapnou aithona interpretari uolens crasse et inmodice congessit, XV. "globos" quoque "flammarum", quod ille Kronous dixerat, duriter et akyros transtulit. XVI. Item quod ait "sidera lambit", uacanter hoc etiam" inquit "accumulauit et inaniter." XVII. Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod "nubem atram fumare" dixit "turbine piceo et fauilla candente". XVIII. "Non enim fumare" inquit "solent neque atra esse, quae sunt candentia; nisi si "candenti" dixit peruulgate et inproprie pro feruenti fauilla, non pro ignea et relucenti. Nam "candens" scilicet a candore dictum, non a calore. XIX. Quod saxa autem et "scopulos eructari et erigi" eosdemque ipsos statim "liquefieri et gemere" atque "glomerari sub auras" dixit, hoc" inquit "nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est." XI. Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae tracheia dicitur, aduersum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis. I. Et Plutarchus et alii quidam docti uiri reprehensum esse ab Erasistrato, nobili medico, Platonem scripsere, quod potum dixit defluere ad pulmonem eoque satis humectato demanare per eum, quia sit rimosior, et confluere inde in uesicam, errorisque istius fuisse Alcaeum ducem, qui in poematis suis scriberet: tenge pneumona oinoi; to gar astron peritelletai, II. ipsum autem Erasistratum dicere duas esse quasi canaliculas quasdam uel fistulas easque ab oris faucibus proficisci deorsum per earumque alteram deduci delabique in stomachum esculenta omnia et posculenta ex eoque ferri in uentriculum, qui Graece appellatur he kato koilia, atque ibi subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in aluum conuenire, quod Graece kolon dicitur, humidiora per renes in uesicam. III. Per alteram autem fistulam, quae Graece nominatur tracheia arteria, spiritum a summo ore in pulmonem atque inde rursum in os et in naris commeare, perque eandem uiam uocis quoque fieri meatum ac, IV. ne potus cibusue aridior, quem oporteret in stomachum ire, procideret ex ore labereturque in eam fistulam, per quam spiritus reciprocatur, eaque offensione intercluderetur animae uia, inpositam esse arte quadam et ope naturae inde apud duo ista foramina, quae dicitur epiglottis, quasi claustra quaedam mobilia coniuentia uicissim et resurgentia, V. eamque epiglottida inter edendum bibendumque operire atque protegere ten tracheian arterian, ne quid ex esca potuue incideret in illud quasi aestuantis animae iter; ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito. VI. Haec Erasistratus medicus aduersum Platonem. Sed Plutarchus in libro symposiacorum auctorem Platonis sententiae Hippocraten dicit fuisse idemque esse opinatos et Philistiona Locrum et Dioxippum Hippocraticum, ueteres medicos et nobiles, atque illam, de qua Erasistratus dixerat, epiglottida non idcirco eo in loco constitutam, ne quid ex potu influeret in arteriam, - nam pulmoni quoque fouendo rigandoque utiles necessariosque humores uideri - set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendiue, quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque uniuersum, sed quadam quasi obice sustentatum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam deriuaret. XII. De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Fauorino exercendi gratia disputatis. I. Infames materias, siue quis mauult dicere inopinabiles, quas Graeci adoxous hypotheseis appellant, et ueteres adorti sunt non sophistae solum, sed philosophi quoque, et noster Fauorinus oppido quam libens in eas materias se deiciebat uel ingenio expergificando ratus idoneas uel exercendis argutiis uel edomandis usu difficultatibus, II. sicuti, cum Thersitae laudes quaesiuit et cum febrim quartis diebus recurrentem laudauit, lepida sane multa et non facilia inuentu in utramque causam dixit eaque scripta in libris reliquit. III. Sed in febris laudibus testem etiam Platonem produxit, quem scripsisse ait, qui quartanam passus conualuerit uiresque integras recuperauerit, fidelius constantiusque postea ualiturum. Atque inibi in isdem laudibus non hercle hac sententiola inuenuste lusit: IV. "uersus" inquit "est longo hominum aeuo probatus: allote metryie pelei hemere, allote meter. Eo uersu significatur non omni die bene esse posse, sed isto bene atque alio male. V. Quod cum ita sit," inquit "ut in rebus humanis bene aut male uice alterna sit, haec biduo medio interuallata febris quanto est fortunatior, in qua est mia metryia, duo meteres?" XIII. "Quin" particula quot qualesque uarietates significationis habeat et quam saepe in ueterum scriptis obscura sit. I. "Quin" particula, quam grammatici "coniunctionem" appellant, uariis modis sententiisque conectere orationem uidetur. II. Aliter enim dici putatur, cum quasi increpantes uel interrogantes uel exhortantes dicimus "quin uenis?" "quin legis?" "quin fugis?", aliter, cum ita confirmamus: "non dubium est, quin M. Tullius omnium sit eloquentissimus", aliter autem, cum sic componimus, quod quasi priori uidetur contrarium: "non idcirco causas Isocrates non defendit, quin id utile esse et honestum existumarit"; III. a quo illa significatio non abhorret, quae est in tertia origine M. Catonis: "Haut eos" inquit "eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient." IV. In secunda quoque origine M. Cato non longe secus hac particula usus est: "Neque satis" inquit "habuit, quod eum in occulto uitiauerat, quin eius famam prostitueret." V. Praeterea animaduertimus Quadrigarium in octauo annalium particula ista usum esse obscurissime. Verba ipsius posuimus: "Romam uenit; uix superat, quin triumphus decernatur." VI. Item in sexto annali eiusdem uerba haec sunt: "Paene factum est, quin castra relinquerent atque cederent hosti." VII. Non me autem praeterit dicere aliquem posse de summo pectore nil esse in his uerbis negotii; VIII. nam "quin" utrobique positum pro "ut" planissimumque esse, si ita dicas: "Romam uenit; uix superat, ut triumphus decernatur"; item alio in loco: "Paene factum est, ut castra relinquerent atque cederent hosti." IX. Sed utantur sane, qui tam expediti sunt, perfugiis commutationum in uerbis, quae non intelleguntur, utantur tamen, ubi id facere poterunt, uerecundius. X. Hanc uero particulam, de qua dicimus, nisi quis didicerit compositam copulatamque esse neque uim tantum coniungendi habere, sed certa quadam significatione factam, numquam profecto rationes ac uarietates istius comprehensurus est. XI. Quod quia longioris dissertationis est, poterit, cui otium est, reperire hoc in P. Nigidi commentariis, quos grammaticos inscripsit. XIV. Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores. I. Publilius mimos scriptitauit, dignusque habitus est, qui subpar Laberio iudicaretur. II. C. autem Caesarem ita Laberii maledicentia et adrogantia offendebat, ut acceptiores et probatiores sibi esse Publilii quam Laberii mimos praedicaret. III. Huius Publilii sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, IV. ex quibus sunt istae singulis uersibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere: Malum est consilium, quod mutari non potest. Beneficium dando accepit, qui digno dedit. Feras, non culpes, quod uitari non potest. Cui plus licet, quam par est, plus uult, quam licet. Comes facundus in uia pro uehiculo est. Frugalitas miseria est rumoris boni. Heredis fletus sub persona risus est. Furor fit laesa saepius patientia. Inprobe Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. Ita amicum habeas, posse ut facile fieri hunc inimicum putes. Veterem ferendo iniuriam inuites nouam. Numquam periclum sine periclo uincitur. Nimium altercando ueritas amittitur. Pars benefici est, quod petitur si belle neges. XV. Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgauit scripturus aduersus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri. I. Carneades Academicus scripturus aduersum Stoici Zenonis libros superiora corporis elleboro candido purgauit, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus ad domicilia usque animi redundaret et instantiam uigoremque mentis labefaceret; II. tanta cura tantoque apparatu sui uir ingenio praestanti ad refellenda, quae scripserat Zeno, aggressus. III. Id cum in historia Graeca legissem, quod "elleboro candido" scriptum erat, quid esset, quaesiui. IV. Tum comperi duas species ellebori esse discerniculo coloris insignes candidi et nigri; eos autem colores non in semine ellebori neque in uirgultis, sed in radice dinosci; candido stomachum et uentrem superiorem uomitionibus purgari; nigro aluum, quae inferior uocatur, dilui; utriusque esse hanc uim, ut humores noxios, in quibus causae morborum sunt, extrahant. V. Esse autem periculum, ne inter causas morborum omni corporum uia patefacta ea quoque ipsa, in quibus causa uiuendi est, amittantur, amissoque omni naturalis alimoniae fundamento homo exhaustus intereat. VI. Set elleborum sumi posse tutissime in insula Anticyra Plinius Secundus in libris naturalis historiae scripsit. Propterea Liuium Drusum, qui tribunus plebi fuit, cum morbum, qui comitialis dicitur, pateretur, Anticyram nauigasse et in ea insula elleborum bibisse ait atque ita morbo liberatum. VII. Praeterea scriptum legimus Gallos in uenatibus tinguere elleboro sagittas, quod his ictae exanimatae ferae teneriores ad epulas fiant; sed propter ellebori contagium uulnera ex sagittis facta circumcidere latius dicuntur. XVI. Anates Ponticas uim habere uenenis digerendis potentem; atque inibi de Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia. I. Anates Ponticas dicitur edundis uulgo uenenis uictitare. II. Scriptum etiam a Lenaeo, Cn. Pompei liberto, Mithridatem illum Ponti regem medicinae rei et remediorum id genus sollertem fuisse solitumque earum sanguinem miscere medicamentis, quae digerendis uenenis ualent, eumque sanguinem uel potentissimum esse in ea confectione; III. ipsum autem regem adsiduo talium medelarum usu a clandestinis epularum insidiis cauisse, IV. quin et scientem quoque ultro et ostentandi gratia uenenum rapidum et uelox saepenumero hausisse, atque id tamen sine noxa fuisse. V. Quamobrem postea, cum proelio uictus in ultima regni refugisset et mori decreuisset, uenena uiolentissima festinandae necis causa frustra expertus suo se ipse gladio transegit. VI. Huius regis antidotus celebratissima est, quae "Mithridatios" uocatur. XVII. Mithridatem, Ponti regem, duarum et uiginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam. I. Quintus Ennius tria corda habere sese dicebat, quod loqui Graece et Osce et Latine sciret. II. Mithridates autem, Ponti atque Bithyniae rex inclutus, qui a Cn. Pompeio bello superatus est, duarum et uiginti gentium, quas sub dicione habuit, linguas percalluit earumque omnium gentium uiris haut umquam per interpretem conlocutus est, sed ut quemque ab eo appellari usus fuit, proinde lingua et oratione ipsius non minus scite, quam si gentilis eius esset, locutus est. XVIII. Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum. M. Varro, in litteris atque uita fide homo multa et grauis, in libro, quem scripsit Pius aut de pace, C. Sallustium scriptorem seriae illius et seuerae orationis, in cuius historia notiones censorias fieri atque exerceri uidemus, in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum dicit et, cum dedisset pecuniam, dimissum. XIX. Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo uerba obseruanda praeceperit omnium rerum longe salubria. I. Fauorinum ego audiui dicere Epictetum philosophum dixisse plerosque istos, qui philosophari uiderentur, philosophos esse huiuscemodi aneu tou prattein, mechri tou legein, id significat "factis procul, uerbis tenus". II. Iam illud est uehementius, quod Arrianus solitum eum dictitare in libris, quos de dissertationibus eius composuit, scriptum reliquit. III. "Nam cum" inquit "animaduerterat hominem pudore amisso, inportuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem, linguam ceteraque omnia praeterquam animum procurantem, istiusmodi" inquit "hominem cum uiderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare et physica adire et meditari dialectica multaque id genus theoremata aucupari sciscitarique, inclamabat deum atque hominum fidem ac plerumque inter clamandum his eum uerbis increpabat: Anthrope, pou balleis? skepsai, ei kekartai to angeion; an gar eis ten oisin auta balleis, apoleto; en sapei, ouron e oxos genoito e ei ti touton cheiron." IV. Nil profecto his uerbis grauius, nil uerius, quibus declarabat maximus philosophorum litteras atque doctrinas philosophiae, cum in hominem falsum atque degenerem tamquam in uas spurcum atque pollutum influxissent, uerti, mutari, corrumpi et, quod ipse kynikoteron ait, urinam fieri aut si quid est urina spurcius. V. Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Fauorino audiuimus, solitus dicere est duo esse uitia multo omnium grauissima ac taeterrima intolerantiam et incontinentiam, cum aut iniurias, quae sunt ferendae, non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus uoluptatibusque nos tenere debemus, non tenemus. VI. "Itaque" inquit "si quis haec duo uerba cordi habeat eaque sibi imperando atque obseruando curet, is erit pleraque inpeccabilis uitamque uiuet tranquillissimam. Verba duo haec dicebat: anechou et apechou. XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque uerborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem uersa. I. Symposium Platonis apud philosophum Taurum legebatur. II. Verba illa Pausaniae inter conuiuas amorem uice sua laudantis, ea uerba ita prorsum amauimus, ut meminisse etiam studuerimus. III. Sunt adeo, quae meminimus, uerba haec: Pasa gar praxis hode echei; aute eph'hautes prattomene oute kale oute aischra; hoion ho nyn hemeis poioumen, e pinein e aidein e dialegesthai. Ouk esti touton auto kath'hauto kalon ouden, all'en tei prachthei, toiouton apebe; kalos men gar prattomenon kai orthos kalon gignetai, me orthos de aischron; houto de kai to eran, kai ho Eros ou pas estin kalos oude axios enkomiazesthai, all'ho kalos protrepon eran. IV. Haec uerba ubi lecta sunt, atque ibi Taurus mihi "heus" inquit "tu, rhetorisce," - sic enim me in principio recens in diatribam acceptum appellitabat existimans eloquentiae unius extundendae gratia Athenas uenisse - "uidesne" inquit "enthymema crebrum et coruscum et conuexum breuibusque et rotundis numeris cum quadam aequabili circumactione deuinctum? V. habesne nobis dicere in libris rhetorum uestrorum tam apte tamque modulate compositam orationem? sed hos" inquit "tamen numeros censeo uideas hodou parergon. VI. Ad ipsa enim Platonis penetralia ipsarumque rerum pondera et dignitates pergendum est, non ad uocularum eius amoenitatem nec ad uerborum uenustates deuersitandum." VII. Haec admonitio Tauri de orationis Platonicae modulis non modo non repressit, sed instrinxit etiam nos ad elegantiam Graecae orationis uerbis Latinis adfectandam; VIII. atque uti quaedam animalium parua et uilia ad imitandum sunt, quas res cumque audierint uiderintue, petulantia, proinde nos ea, quae in Platonis oratione demiramur, non aemulari quidem, sed lineas umbrasque facere ausi sumus. Velut ipsum hoc est, quod ex isdem illis uerbis eius effinximus: IX. "Omne" inquit "omnino factum sic sese habet: neque turpe est, quantum in eo est, neque honestum; uelut est, quas nunc facimus ipsi res, bibere, cantare, disserere. Nihil namque horum ipsum ex sese honestum est; quali cum fieret modo factum est, tale exstitit: si recte honesteque factum est, tum honestum fit; sin parum recte, turpe fit. Sic amare, sic amor non honestus omnis neque omnis laude dignus, sed qui facit, nos ut honeste amemus." XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres uiri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium. I. Vt conspectum quendam aetatum antiquissimarum, item uirorum inlustrium, qui in his aetatibus nati fuissent, haberemus, ne in sermonibus forte inconspectum aliquid super aetate atque uita clarorum hominum temere diceremus, sicuti sophista ille apaideutos, qui publice nuper disserens Carneaden philosophum a rege Alexandro, Philippi filio, pecunia donatum et Panaetium Stoicum cum superiore Africano uixisse dixit, ut ab istiusmodi, inquam, temporum aetatumque erroribus caueremus, excerpebamus ex libris, qui chronici appellantur, quibus temporibus floruissent Graeci simul atque Romani uiri, qui uel ingenio uel imperio nobiles insignesque post conditam Romam fuissent ante secundum bellum Carthaginiensium, easque nunc excerptiones nostras uariis diuersisque in locis factas cursim digessimus. Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque gente hominum synchronismous componeremus, sed ut noctes istae quadamtenus his quoque historiae flosculis leuiter iniectis aspergerentur. II. Satis autem uisum est in hoc conmentario de temporibus paucorum hominum dicere, ex quorum aetatibus de pluribus quoque, quos non nominaremus, haut difficilis coniectura fieri posset. III. Incipiemus igitur a Solone claro, quoniam de Homero et Hesiodo inter omnes fere scriptores constitit aetatem eos egisse uel isdem fere temporibus uel Homerum aliquanto antiquiorem, utrumque tamen ante Romam conditam uixisse Siluiis Albae regnantibus annis post bellum Troianum, ut Cassius in primo annalium de Homero atque Hesiodo scriptum reliquit, plus centum atque sexaginta, ante Romam autem conditam, ut Cornelius Nepos in primo chronicorum de Homero dixit, annis circiter centum et sexaginta. IV. Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium Tarquinio Prisco Romae regnante anno regni eius tricesimo tertio. V. Seruio autem Tullio regnante Pisistratus Athenis tyrannus fuit Solone ante in exilium uoluntarium profecto, quoniam id ei praedicenti non creditum est. VI. Postea Pythagoras Samius in Italiam uenit Tarquini filio regnum optinente, cui cognomentum Superbus fuit, VII. isdemque temporibus occisus est Athenis ab Harmodio et Aristogitone Hipparchus, Pisistrati filius, Hippiae tyranni frater. VIII. Archilochum autem Nepos Cornelius tradit Tullo Hostilio Romae regnante iam tunc fuisse poematis clarum et nobilem. IX. Ducentesimo deinde et sexagesimo anno post Romam conditam aut non longe amplius uictos esse ab Atheniensibus Persas memoriae traditum est pugnam illam inclutam Marathoniam Miltiade duce, qui post eam uictoriam damnatus a populo Atheniensi in uinculis publicis mortem obit. X. Tum Aeschylus Athenis tragoediarum poeta celebris fuit. XI. Romae autem istis ferme temporibus tribunos et aediles tum primum per seditionem sibi plebes creauit, ac non diu post Cn. Marcius Coriolanus exagitatus uexatusque a tribunis plebi ad Vulscos, qui tum hostes erant, a rep. desciuit bellumque populo Romano fecit. XII. Post deinde paucis annis Xerxes rex ab Atheniensibus et pleraque Graecia Themistocle duce nauali proelio, quod ad Salamina factum est, uictus fugatusque est; XIII. atque inde anno fere quarto T. Menenio Agrippa M. Horatio Puluillo consulibus bello Veiente apud fluuium Cremeram Fabii sex et trecenti patricii cum familiis suis uniuersi ab hostibus circumuenti perierunt. XIV. Iuxta ea tempora Empedocles Agrigentinus in philosophiae naturalis studio floruit. XV. Romae autem per eas tempestates decemuiros legibus scribundis creatos constitit tabulasque ab his primo decem conscriptas, mox alias duas additas. XVI. Bellum deinde in terra Graecia maximum Peloponnensiacum, quod Thucydides memoriae mandauit, coeptum est circa annum fere post conditam Romam trecentesimum uicesimum tertium. XVII. Qua tempestate Olus Postumius Tubertus dictator Romae fuit, qui filium suum, quod contra suum dictum in hostem pugnauerat, securi necauit. Hostes tum populi Romani fuerunt Fidenates atque Aequi. XVIII. Inter haec tempora nobiles celebresque erant Sophocles ac deinde Euripides tragici poetae et Hippocrates medicus et philosophus Democritus, quibus Socrates Atheniensis natu quidem posterior fuit, sed quibusdam temporibus isdem uixerunt. XIX. Iam deinde tribunis militaribus consulari imperio rempublicam Romae regentibus ad annum fere conditae urbis trecentesimum quadragesimum septimum triginta illi tyranni praepositi sunt a Lacedaemoniis Atheniensibus, et in Sicilia Dionysius superior tyrannidem tenuit, paucisque annis post Socrates Athenis capitis damnatus est et in carcere ueneno necatus. XX. Ea fere tempestate Romae M. Furius Camillus dictator fuit et Veios cepit; XXI. ac post non longo tempore bellum Senonicum fuit, XXII. cum Galli Romam praeter Capitolium ceperunt. XXIII. Neque multo postea Eudoxus astrologus in terra Graecia nobilitatus est, Lacedaemoniique ab Atheniensibus apud Corinthum superati duce Phormione, XXIV. et M. Manlius Romae, qui Gallos in obsidione Capitolii obrepentis per ardua depulerat, conuictus est consilium de regno occupando inisse damnatusque capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus, ut Cornelius autem Nepos scriptum reliquit, uerberando necatus est; XXV. eoque ipso anno, qui erat post reciperatam urbem septimus, Aristotelem philosophum natum esse memoriae mandatum est. XXVI. Aliquot deinde annis post bellum Senonicum Thebani Lacedaemonios duce Epaminonda apud Leuctra superauerunt, XXVII. ac breui post tempore in urbe Roma lege Licinii Stolonis consules creari etiam ex plebe coepti, cum antea ius non esset nisi ex patriciis gentibus fieri consulem. XXVIII. Circa annum deinde urbis conditae quadringentesimum Philippus, Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedoniae adeptus est, inque eo tempore Alexander natus est, XXIX. paucisque inde annis post Plato philosophus ad Dionysium Siciliae tyrannum posteriorem profectus est; XXX. post deinde aliquanto tempore Philippus apud Chaeroneam proelio magno Athenienses uicit. XXXI. Tum Demosthenes orator ex eo proelio salutem fuga quaesiuit, cumque id ei, quod fugerat, probrose obiceretur, uersu illo notissimo elusit: "aner" inquit "ho pheugon kai palin machesthai." XXXII. Postea Philippus ex insidiis occiditur; et Alexander regnum adeptus ad subigendos Persas in Asiam atque in Orientem transgressus est. XXXIII. Alter autem Alexander, cui cognomentum Molosso fuit, in Italiam uenit bellum populo Romano facturus - iam enim fama uirtutis felicitatisque Romanae apud exteras gentes enitescere inceptabat -, sed priusquam bellum faceret, uita decessit. Eum Molossum, cum in Italiam transiret, dixisse accepimus se quidem ad Romanos ire quasi in andronitin, Macedonem isse ad Persas quasi in gynaeconitin. XXXIV. Postea Macedo Alexander pleraque parte orientali subacta, cum annos undecim regnauisset, obiit mortis diem. XXXV. Neque ita longe post Aristoteles philosophus et post aliquanto Demosthenes uita functi sunt, XXXVI. isdemque ferme tempestatibus populus Romanus graui ac diutino Samnitium bello conflictatus est, consulesque Tiberius Veturius et Spurius Postumius in locis iniquis apud Caudium a Samnitibus circumuallati ac sub iugum missi turpi foedere facto discesserunt ob eamque causam populi iussu Samnitibus per fetiales dediti recepti non sunt. XXXVII. Post annum deinde urbis conditae quadringentesimum fere et septuagesimum bellum cum rege Pyrro sumptum est. XXXVIII. Ea tempestate Epicurus Atheniensis et Zeno Citiensis philosophi celebres erant, XXXIX. eodemque tempore C. Fabricius Luscinus et Q. Aemilius Papus censores Romae fuerunt et P. Cornelium Rufinum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu mouerunt, causamque isti notae subscripserunt, quod cum comperissent argenti facti cenae gratia decem pondo libras habere. XL. Anno deinde post Romam conditam quadringentesimo ferme et nonagesimo consulibus Appio Claudio, cui cognomentum Caudex fuit, Appii illius Caeci fratre, et Marco Fuluio Flacco bellum aduersum Poenos primum coeptum est, XLI. neque diu post Callimachus, poeta Cyrenensis, Alexandriae apud Ptolomaeum regem celebratus est. XLII. Annis deinde postea paulo pluribus quam uiginti pace cum Poenis facta consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Sempronio Tuditano primus omnium L. Liuius poeta fabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus. XLIII. Claudium et Tuditanum consules secuntur Q. Valerius et C. Mamilius, quibus natum esse Q. Ennium poetam M. Varro in primo de poetis libro scripsit eumque, cum septimum et sexagesimum annum ageret, duodecimum annalem scripsisse idque ipsum Ennium in eodem libro dicere. XLIV. Anno deinde post Romam conditam quingentesimo undeuicesimo Sp. Caruilius Ruga primus Romae de amicorum sententia diuortium cum uxore fecit, quod sterila esset iurassetque apud censores uxorem se liberum quaerundorum causa habere, XLV. eodemque anno Cn. Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit. Porcius autem Licinus serius poeticam Romae coepisse dicit in his uersibus: Poenico bello secundo Musa pinnato gradu intulit se bellicosam in Romuli gentem feram. XLVI. Ac deinde annis fere post quindecim bellum aduersum Poenos sumptum est, XLVII. atque non nimium longe post M. Cato orator in ciuitate et Plautus poeta in scaena floruerunt; XLVIII. isdemque temporibus Diogenes Stoicus et Carneades Academicus et Critolaus Peripateticus ab Atheniensibus ad senatum populi Romani negotii publici gratia legati sunt. XLIX. Neque magno interuallo postea Q. Ennius et iuxta Caecilius et Terentius et subinde et Pacuuius et Pacuuio iam sene Accius clariorque tunc in poematis eorum obtrectandis Lucilius fuit. L. Sed progressi longius sumus, cum finem proposuerimus adnotatiunculis istis bellum Poenorum secundum. µ18 I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Fauorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda uita beata uirtus ualeret quantumque esset in his, quae dicuntur "extranea". I. Familiares Fauorini erant duo quidam non incelebres in urbe Roma philosophi. Eorum fuit unus Peripateticae disciplinae sectator, alter Stoicae. II. His quondam ego acriter atque contente pro suis utrimque decretis propugnantibus, cum essemus una omnes Ostiae cum Fauorino, interfui. III. Ambulabamus autem in litore, cum iam aduesperasceret, aestate anni noua. IV. Atque ibi Stoicus censebat et uitam beatam hominum uirtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici, etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appellarentur, uirtuti deessent, malitiae adessent. V. Ille contra Peripateticus miseram quidem uitam uitiis animi et malitia sola fieri concedebat, sed ad conplendos omnes uitae beatae numeros uirtutem solam nequaquam satis esse existimabat, quoniam et corporis integritas sanitasque et honestus modus formae et pecunia familiaris et bona existimatio ceteraque omnia corporis et fortunae bona necessaria uiderentur perficiendae uitae beatae. VI. Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diuersas poneret, mirabatur, quod, cum essent malitia et uirtus duo contraria, uita misera et beata quoque aeque contraria, VII. non seruaret in utrisque uim et naturam contrarii et ad miseriam quidem uitae conficiendam satis ualere malitiam solam putaret, ad praestandam uero uitam beatam non satis solam esse uirtutem diceret. VIII. Atque id maxime dissidere neque conuenire dicebat, quod, qui profiteretur uitam nullo pacto beatam effici posse, si uirtus sola abesset, idem contra negaret beatam fieri uitam, cum sola uirtus adesset, et quem daret haberetque uirtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret. IX. Tum Peripateticus perquam hercle festiue "rogo te" inquit "cum bona uenia respondeas, an existimes esse uini amphoram, cum abest ab ea unus congius?" X. "Minime" inquit "uini amphora dici potest, ex qua abest congius." XI. Hoc ubi accepit Peripateticus "unus igitur" inquit "congius amphoram facere dici debebit, quoniam, cum deest ille unus, non fit uini amphora et, cum accessit, fit ampliora. Quod si id dicere absurdum est uno congio solo fieri amphoram, itidem absurdum est una sola uirtute uitam fieri beatam dicere, quoniam, cum uirtus abest, beata esse uita numquam potest." XII. Tum Fauorinus aspiciens Peripateticum "est quidem" inquit "argutiola haec, qua de congio uini usus es, exposita in libris; sed, ut scis, captio magis lepida quam probum aut simile argumentum uideri debet. XIII. Congius enim, cum deest, efficit quidem, ne sit iustae mensurae amphora; sed cum accedit et additur, non ille unus facit amphoram, sed supplet. XIV. Virtus autem, ut isti dicunt, non accessio neque supplementum, sed sola ipsa uitae beatae instar est et propterea beatam uitam sola una, cum adest, facit." XV. Haec atque alia quaedam minuta magis et nodosa tamquam apud arbitrum Fauorinum in suam uterque sententiam conferebant. XVI. Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Fauorinum in domum, ad quam deuertebat, discessimus. II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria. I. Saturnalia Athenis agitabamus hilare prorsum ac modeste, non, ut dicitur, remittentes animum - nam "remittere" inquit Musonius "animum quasi amittere est"-, sed demulcentes eum paulum atque laxantes iucundis honestisque sermonum inlectationibus. II. Conueniebamus autem ad eandem cenam conplusculi, qui Romani in Graeciam ueneramus quique easdem auditiones eosdemque doctores colebamus. III. Tum qui et cenulam ordine suo curabat, praemium soluendae quaestionis ponebat librum ueteris scriptoris uel Graecum uel Latinum et coronam e lauro plexam totidemque res quaerebat, quot homines istic eramus; cumque eas omnis exposuerat, rem locumque dicendi sors dabat. IV. Quaestio igitur soluta corona et praemio donabatur; non soluta autem tramittebatur ad eum, qui sortito successerat, idque in orbem uice pari seruabatur. V. Si nemo dissoluebat, corona quaestionis eius deo, cuius id festum erat, dicabatur. VI. Quaerebantur autem res huiuscemodi: aut sententia poetae ueteris lepide obscura, non anxie, aut historiae antiquioris requisitio aut decreti cuiuspiam ex philosophia perperam inuulgati purgatio aut captionis sophisticae solutio aut inopinati rariorisque uerbi indagatio aut tempus item in uerbo perspicuo obscurissimum. VII. Itaque nuper quaesita esse memini numero septem, quorum prima fuit enarratio horum uersuum, qui sunt in saturis Quinti Ennii uno multifariam uerbo concinniter inplicati. Quorum exemplum hoc est: nam qui lepide postulat alterum frustrari, quem frustratur, frustra eum dicit frustra esse; nam qui sese frustrari quem frustra sentit, qui frustratur is frustrast, si non ille est frustra. VIII. Secunda quaestio fuit, quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato in ciuitate, quam in libris suis condidit, koinas tas gynaikas id est communes esse mulieres, censuit et praemia uiris fortibus summisque bellatoribus posuit sauiationes puerorum et puellarum. IX. Tertio in loco hoc quaesitum est, in quibus uerbis captionum istarum fraus esset et quo pacto distingui resoluique possent: "quod non perdidisti, habes; cornua non perdidisti: habes igitur cornua"; item altera captio: "quod ego sum, id tu non es; homo ego sum: homo igitur tu non es". X. Quaesitum ibidem, quae esset huius quoque sophismatis resolutio: "cum mentior et mentiri me dico, mentior an uerum dico?" XI. Postea quaestio istaec fuit, quam ob causam patricii Megalensibus mutitare soliti sint, plebes Cerealibus. XII. Secundum ea hoc quaesitum est, uerbum "uerant", quod significat "uera dicunt", quisnam poetarum ueterum dixerit. XIII. Sexta quaestio fuit, "asphodelum" cuiusmodi herba sit, quod Hesiodus in isto uersu posuerit: nepioi, oude isasin, hosoi pleon hemisy pantos, oud'hoson en malachei te kai asphodeloi meg'oneiar, et quid item Hesiodus se dicere sentiat, cum dimidium plus esse toto dicit. XIV. Postrema quaestionum omnium haec fuit: "scripserim", "legerim", "uenerim" cuius temporis uerba sint, praeteriti an futuri an utriusque. XV. Haec ubi ordine, quo dixi, proposita atque singulis sorte ductis disputata explanataque sunt, libris coronisque omnes donati sumus nisi ob unam quaestionem, quae fuit de uerbo "uerant". XVI. Nemo enim tum commeminerat dictum esse a Q. Ennio id uerbum in tertio decimo annalium in isto uersu: satin uates uerant aetate in agunda? Corona igitur huius quaestionis deo feriarum istarum Saturno datast. III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusauit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset. I. Aeschines, uel acerrimus prudentissimusque oratorum, qui apud contiones Atheniensium floruerunt, in oratione illa saeua criminosaque et uirulenta, qua Timarchum de inpudicitia grauiter insigniterque accusauit, nobile et inlustre consilium Lacedaemoniis dedisse dicit uirum indidem ciuitatis eiusdem principem uirtute atque aetate magna praeditum. II. "Populus" inquit "Lacedaemonius de summa republica sua, quidnam esset utile et honestum, deliberabat. III. Tum exsurgit sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae uitae defamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis. IV. Consilium, quod dabat quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab uniuersis et conplacitum est, futurumque erat ex eius sententia populi decretum. V. Ibi unus ex illo principum ordine, quos Lacedaemonii aetatis dignitatisque maiestate tamquam arbitros et magistros disciplinae publicae uerebantur, commoto irritatoque animo exsilit et "quaenam," inquit "Lacedaemonii, ratio aut quae tandem spes erit urbem hanc et hanc rempublicam saluam inexpugnabilemque esse diutius posse, si huiuscemodi anteactae uitae hominibus consiliariis utemur? quod si proba istaec et honesta sententia est, quaeso uos, non sinamus eandem dehonestari turpissimi auctoris contagio." VI. Atque ubi hoc dixit, elegit uirum fortitudine atque iustitia praeter alios praestantem, sed inopi lingua et infacundum, iussitque eum consensu petituque omnium eandem illam sententiam diserti uiri, cuimodi posset uerbis, dicere, ut nulla prioris mentione habita scitum atque decretum populi ex eius unius nomine fieret, qui id ipsum denuo dixerat. VII. Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est. VIII. Sic bona sententia mansit, turpis auctor mutatus est." IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid uerba ista apud Sallustium significarent: "incertum, stolidior an uanior". I. Cum iam adulescentuli Romae praetextam et puerilem togam mutassemus magistrosque tunc nobis nosmet ipsi exploratiores quaereremus, in Sandaliario forte apud librarios fuimus, cum ibi in multorum hominum coetu Apollinaris Sulpicius, uir in memoria nostra praeter alios doctus, iactatorem quempiam et uenditatorem Sallustianae lectionis inrisit inlusitque genere illo facetissimae dissimulationis, qua Socrates ad sophistas utebatur. II. Nam cum ille se unum et unicum lectorem esse enarratoremque Sallustii diceret neque primam tantum cutem ac speciem sententiarum, sed sanguinem quoque ipsum ac medullam uerborum eius eruere atque introspicere penitus praedicaret, tum Apollinaris amplecti uenerarique se doctrinas illius dicens "per," inquit "magister optume, exoptatus mihi nunc uenis cum sanguine et medulla Sallustii uerborum. III. Hesterno enim die quaerebatur ex me, quidnam uerba haec eius in quarto historiarum libro de Cn. Lentulo scripta significent, de quo incertum fuisse ait, stolidiorne esset an uanior", eaque ipsa uerba, uti sunt a Sallustio scripta, dixit: IV. "At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an uanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgauit." V. Quaesitum ergo ex se Apollinaris neque id se dissoluere potuisse adseuerabat, quid esset "uanior" et quid "stolidior", quoniam Sallustius sic ea separasse atque opposuisse inter se uideretur, tamquam diuersa ac dissimilia nec eiusdem utraque uitii forent, ac propterea petebat, uti se doceret significationes utriusque uocis et origines. VI. Tum ille rictu oris labearumque ductu contemni a se ostendens et rem, de qua quaereretur, et hominem ipsum, qui quaereret: "priscorum" inquit "et remotorum ego uerborum medullas et sanguinem, sicuti dixi, perspicere et elicere soleo, non istorum, quae proculcata uulgo et protrita sunt. Ipso illo quippe Cn. Lentulo stolidior est et uanior, qui ignorat eiusdem stultitiae esse uanitatem et stoliditatem." VII. Sed ubi hoc dixit, media ipsa sermonum reliquit et abire coepit. VIII. Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de uocabulorum istorum uel differentia uel, si ei ita uideretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi inuideret discere uolenti, orabat. IX. Atque ille se iam plane inludi ratus negotium sibi esse causatur et digreditur. X. Nos autem postea ex Apollinari didicimus "uanos" proprie dici, non ut uulgus diceret, desipientis aut hebetes aut ineptos, sed, ut ueterum doctissimi dixissent, mendaces et infidos et leuia inaniaque pro grauibus et ueris astutissime componentes; "stolidos" autem uocari non tam stultos et excordes quam taetros et molestos et inlepidos, quos Graeci mochtherous et phortikous dicerent. XI. Etyma quoque harum uocum et origines scriptas esse dicebat in libris Nigidianis. Quas requisitas ego et repertas cum primarum significationum exemplis, ut commentariis harum noctium inferrem, notaui et intulisse iam me aliquo in loco commentationibus istis existimo. V. Quod Q. Ennius in septimo annali "quadrupes eques" ac non "quadrupes ecus", ut legunt multi, scriptum reliquit. I. Cum Antonio Iuliano rhetore, uiro hercle bono et facundiae florentis, complures adulescentuli familiares eius Puteolis aestiuarum feriarum ludum et iocum in litteris amoenioribus et in uoluptatibus pudicis honestisque agitabamus. II. Atque ibi tunc Iuliano nuntiatur anagnosten quendam, non indoctum hominem, uoce admodum scita et canora Ennii annales legere ad populum in theatro. III. "Eamus" inquit "auditum nescio quem istum Ennianistam": hoc enim se ille nomine appellari uolebat. IV. Quem cum iam inter ingentes clamores legentem inuenissemus - legebat autem librum ex annalibus Ennii septimum -, hos eum primum uersus perperam pronuntiantem audiuimus: denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti proiciunt sese, neque multis postea uersibus additis celebrantibus eum laudantibusque omnibus discessit. V. Tum Iulianus egrediens e theatro "quid uobis" inquit "de hoc anagnosta et de quadrupede eco uidetur? sic enim profecto legit: denique ui magna quadrupes ecus atque elephanti proiciunt sese. VI. Ecquid putatis, si magistrum praelectoremque habuisset alicuius aeris, "quadrupes ecus" dicturum fuisse ac non "quadrupes eques", quod ab Ennio ita scriptum relictumque esse nemo unus litterarum ueterum diligens dubitauit?" VII. Cumque aliquot eorum, qui aderant, "quadrupes ecus" apud suum quisque grammaticum legisse se dicerent et mirarentur, quidnam esset "quadrupes eques", "uellem uos," inquit "optimi iuuenes, tam accurate Q. Ennium legisse, quam P. Vergilius legerat, qui hunc eius uersum secutus in georgicis suis "equitem" pro "eco" posuit his in uersibus: frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere impositi dorso atque equitem docuere sub armis insultare solo et gressus glomerare superbos. In quo loco "equitem", si quis modo non inscite inepteque argutior sit, nihil potest accipi aliud nisi "ecum"; VIII. pleraque enim ueterum aetas et hominem equo insidentem et equum, qui insideretur, "equitem" dixerunt. IX. Propterea "equitare" etiam, quod uerbum e uocabulo "equitis" inclinatum est, et homo eco utens et ecus sub homine gradiens dicebatur. X. Lucilius adeo, uir adprime linguae Latinae sciens, "ecum equitare" dicit his uersibus: quis hunc currere ecum nos atque equitare uidemus, his equitat curritque: oculis equitare uidemus; ergo oculis equitat. XI. Sed enim contentus" inquit "ego his non fui et, ut non turbidae fidei nec ambiguae, sed ut purae liquentisque esset, "ecus"ne an "eques" scriptum Ennius reliquisset, librum summae atque reuerendae uetustatis, quem fere constabat Lampadionis manu emendatum, studio pretioque multo unius uersus inspiciendi gratia conduxi et "eques", non "ecus", scriptum in eo uersu inueni." XII. Hoc tum nobis Iulianus et multa alia erudite simul et adfabiliter dixit. Sed eadem ipsa post etiam in peruulgatis commentariis scripta offendimus. VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem familias" existimauit differentia longe uanissima. I. Aelius Melissus in nostra memoria fuit Romae summi quidem loci inter grammaticos id temporibus; sed maiore in litteris erat iactantia et sophisteiai quam opera. II. Is praeter alia, quae scripsit compluria, librum composuit, ut tum uidebatur, cum est editus, doctrinae inclutae. III. Ei libro titulus est ingentis cuiusdam inlecebrae ad legendum; scriptus quippe est de loquendi proprietate. Quis adeo existimet loqui se recte atque proprie posse, nisi illas Melissi proprietates perdidicerit? IV. Ex eo libro uerba haec sunt: ""Matrona" est, quae semel peperit, quae saepius, "mater familias"; sicuti sus, quae semel peperit, "porcetra", quae saepius, "scrofa"." V. Vtrum autem hoc de matrona ac de matrefamilias Melissus excogitauerit ipse et coniectauerit, an scriptum ab alio quo legerit, hariolis profecto est opus. VI. Nam de "porcetra" habet sane auctorem Pomponium in atellania, quae hoc eodem uocabulo inscripta est; VII. sed matronam non esse appellatam, nisi quae semel peperit, neque matrem familias, nisi quae saepius, nullis ueterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest. VIII. Enimuero illud impendio probabilius est, quod idonei uocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie, quae in matrimonium cum uiro conuenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, IX. unde ipsum quoque "matrimonium" dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam, quae in mariti manu mancipioque aut in eius, in cuius maritus, manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum uenisset. VII. Quem in modum Fauorinus tractauerit intempestiuum quendam de uerborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat "contio". I. Domitio, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum "Insano" factum est, quoniam erat natura intractabilior et morosior, ei Domitio Fauorinus noster cum forte apud fanum Carmentis obuiam uenisset atque ego cum Fauorino essem, "quaeso" inquit "te, magister, dicas mihi, num erraui, quod, cum uellem demegorias Latine dicere, "contiones" dixi? II. dubito quippe et requiro, an ueterum eorum, qui electius locuti sunt, pro uerbis et oratione dixerit quis "contionem". III. Tum Domitius uoce atque uultu atrociore "nulla" inquit "prorsus bonae salutis spes reliqua est, cum uos quoque, philosophorum inlustrissimi, nihil iam aliud quam uerba auctoritatesque uerborum cordi habetis. Mittam autem librum tibi, in quo id reperias, quod quaeris. Ego enim grammaticus uitae iam atque morum disciplinas quaero, uos philosophi mera estis, ut M. Cato ait, "mortualia"; glossaria namque colligitis et lexidia, res taetras et inanes et friuolas tamquam mulierum uoces praeficarum. Atque utinam" inquit "muti omnes homines essemus! minus improbitas instrumenti haberet." IV. Cumque digressi essemus, "non tempestiue" inquit Fauorinus "hunc hominem accessimus. Videtur enim mihi episemainesthai. Scitote" inquit "tamen intemperiem istam, quae melancholia dicitur, non paruis nec abiectis ingeniis accidere, alla einai schedon ti to pathos touto heroikon et ueritates plerumque fortiter dicere, sed respectum non habere mete kairou mete metrou. Vel ipsum hoc quale existimatis, quod nunc de philosophis dixit? nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria uisum esset?" V. Misit autem paulo post Fauorino librum, quem promiserat - Verri, opinor, Flacci erat -, in quo scripta ad hoc genus quaestionis pertinentia haec fuerunt: "senatum" dici et pro loco et pro hominibus, "ciuitatem" et pro loco et oppido et pro iure quoque omnium et pro hominum multitudine, "tribus" quoque et "decurias" dici et pro loco et pro iure et pro hominibus, "contionem" autem tria significare: VI. locum suggestumque, unde uerba fierent, sicut M. Tullius in oratione, quae inscripta est contra contionem Q. Metelli: VII. "escendi" inquit "in contionem, concursus est populi factus"; VIII. item significare coetum populi adsistentis, sicuti idem M. Tullius in oratore ait: "Contiones saepe exclamare uidi, cum apte uerba cecidissent. Etenim exspectant aures, ut uerbis conligetur sententia"; item orationem ipsam, quae ad populum diceretur. Exempla in eo libro scripta non erant. Sed nos postea Fauorino desideranti harum omnium significationum monumenta et apud Ciceronem, sicut supra scripsi, et apud elegantissimos ueterum reperta exhibuimus; IX. id autem quod potissimum expetebat, "contionem" esse dictam pro uerbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est contra contionem Q. Metelli, quo nihil profecto significatur aliud, quam ipsa, quae a Metello dicta est, oratio. VIII. Homoioteleuta et homoioptota atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque uersibus declarari. I. Homoioteleuta et isokataleketa et parisa et homoioptota ceteraque huiusmodi scitamenta, quae isti apirocali, qui se Isocratios uideri uolunt, in conlocandis uerbis immodice faciunt et rancide, quam sint insubida et inertia et puerilia, facetissime hercle significat in quinto saturarum Lucilius. II. Nam ubi est cum amico conquestus, quod ad se aegrotum non uiseret, Haec ibidem addit festiuiter: quo me habeam pacto, tametsi non quaeris, docebo, quando in eo numero mansi, quo in maxima non est pars hominum, ... ut periisse uelis, quem uisere nolueris, cum debueris. Hoc "nolueris" et "debueris" te si minus delectat, quod atechnon et Eisocratium est lerodesque simul totum ac symmeirakides, non operam perdo, si tu hic. IX. Quid significet apud M. Catonem uerbum "insecenda"; quodque "insecenda" legendum sit quam, quod plerique existimant, "insequenda". I. In libro uetere, in quo erat oratio M. Catonis de Ptolomaeo contra Thermum, sic scriptum fuit: "Sed si omnia dolo fecit omnia auaritiae atque pecuniae causa fecit, eiusmodi scelera nefaria, quae neque fando neque legendo audiuimus, supplicium pro factis dare oportet." ... II. "Insecenda" quid esset, quaeri coeptum. Tum ex his, qui aderant, alter litterator fuit, alter litteras sciens, id est alter docens, doctus alter. III. Hi duo inter sese dissentiebant. Et grammaticus quidem contendebat "insequenda" scribendum esse: ""insequenda" enim scribi" inquit "oportuit, non "insecenda", quoniam "insequens" significat" ..., traditumque esse "inseque" quasi "perge dicere" et "insequere", itaque ab Ennio scriptum in his uersibus: inseque, Musa, manu Romanorum induperator quod quisque in bello gessit cum rege Philippo." IV. Alter autem ille eruditior nihil mendum, sed recte atque integre scriptum esse perseuerabat et Velio Longo, non homini indocto, fidem esse habendam, qui in commentario, quod fecisset de usu antiquae lectionis, scripserit non "inseque" apud Ennium legendum, sed "insece"; ideoque a ueteribus, quas "narrationes" dicimus, "insectiones" esse appellatas; Varronem quoque uersum hunc Plauti de Menaechmis: nihilo minus esse uidetur sectius quam somnia, sic enarrasse: "nihilo magis narranda esse, quam si ea essent somnia." Haec illi inter se certabant. V. Ego arbitror et a M. Catone "insecenda" et a Q. Ennio "insece" scriptum sine "u" littera. Offendi enim in bibliotheca Patrensi librum uerae uetustatis Liuii Andronici, qui inscriptus est Odyssea, in quo erat uersus primus cum hoc uerbo sine "u" littera: uirum mihi, Camena, insece uersutum, factus ex illo Homeri uersu: andra moi ennepe, Mousa, polytropon. VI. Illic igitur aetatis et fidei magnae libro credo. Nam, quod in uersu Plautino est: "sectius quam somnia", nihil in alteras partes argumenti habet. VII. Etiamsi ueteres autem non "inseque", sed "insece" dixerunt, credo, quia erat lenius leuiusque, tamen eiusdem sententiae uerbum uidetur. VIII. Nam et "sequo" et "sequor" et item "secta" et "sectio" consuetudine loquendi differunt; sed qui penitus inspexerit, origo et ratio utriusque una est. IX. Doctores quoque et interpretes uocum Graecarum: andra moi ennepe, Mousa, et espete nyn moi, Mousai, dictum putant, quod Latine "inseque" dicitur; namque in altero n geminum, in altero s esse tralatum dicunt. X. Sed etiam ipsum illud epe, quod significat uerba aut uersus, non aliunde esse dictum tradunt quam apo tou hepesthai kai tou eipein. XI. Eadem ergo ratione antiqui nostri narrationes sermonesque "insectiones" appellitauerunt. X. Errare istos, qui in exploranda febri uenarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum. I. In Herodis C. V. uillam, quae est in agro Attico loco, qui appellatur Cephisiae, aquis et lucis, nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram. II. Ibi aluo mihi cita et accedente febri rapida decubueram. III. Eo Caluenus Taurus philosophus et alii quidam sectatores eius cum Athenis uisendi mei gratia uenissent, medicus, qui tum in his locis repertus adsidebat mihi, narrare Tauro coeperat, quid incommodi paterer et quibus modulis quibusque interuallis accederet febris decederetque. IV. Tum in eo sermone, cum iam me sinceriore corpusculo factum diceret: "potes" inquit Tauro "tu quoque id ipsum comprehendere, ean hapsei autou tes phlebos", quod nostris uerbis profecto ita dicitur: "si attigeris uenam illius". V. Hanc loquendi imperitiam, quod uenam pro arteria dixisset, cum in eo docti homines, qui cum Tauro erant, tamquam in minime utili medico offendissent atque id murmure et uultu ostenderent, tum ibi Taurus, ut mos eius fuit, satis leniter: "certi" inquit "sumus, uir bone, non ignorare te, quid "uena" appelletur et quid "arteria", quod uenae quidem suapte ui inmobiles sint et sanguinis tantum demittendi gratia explorentur, arteriae autem motu atque pulsu suo habitum et modum febrium demonstrent; VI. sed, ut uideo, peruulgate magis quam inscite locutus es: non enim te solum, sed alios quoque itidem errantis audiui uenam pro arteria dicere. VII. Fac igitur, ut experiamur elegantiorem esse te in medendo quam in dicendo, et cum dis bene uolentibus opera tua sistas hunc nobis sanum atque ualidum quam citissime." VIII. Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimaui non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis turpe esse ne ea quidem cognouisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae ualitudinis causa et in promptu esse et in propatulo uoluerit; ac propterea, quantum habui temporis subsiciui, medicinae quoque disciplinae libros attigi, quos arbitrabar esse idoneos ad docendum, et ex his cum alia pleraque ab isto humanitatis usu non aliena, tum de uenis quoque et arteriis didicisse uideor ad hunc ferme modum: IX. Vena est conceptaculum sanguinis, quod angeion medici uocant, mixti confusique cum spiritu naturali, in quo plus sanguinis est, minus spiritus; arteria est conceptaculum spiritus naturalis mixti confusique cum sanguine, in quo plus spiritus est, minus sanguinis; X. sphygmos autem est intentio motus et remissio in corde et in arteria naturalis, non arbitraria. XI. Medicis autem ueteribus oratione Graeca ita definitus est: Sphygmos estin diastole te kai systole aproairetos arterias kai kardias. XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; uersusque ipsi, in quibus ea uerba sunt, subscripti. I. Non hercle idem sentio cum Caesellio Vindice, grammatico, ut mea opinio est, haudquaquam inerudito. II. Verum hoc tamen petulanter insciteque, quod Furium, ueterem poetam, dedecorasse linguam Latinam scripsit huiuscemodi uocum fictionibus, quae mihi quidem neque abhorrere a poetica facultate uisae sunt neque dictu profatuque ipso taetrae aut insuaues esse, sicuti sunt quaedam alia ab inlustribus poetis ficta dure et rancide. III. Quae reprehendit autem Caesellius Furiana, haec sunt: quod terram in lutum uersam "lutescere" dixerit et tenebras in noctis modum factas "noctescere" et pristinas reciperare uires "uirescere", et, quod uentus mare caerulum cum crispicans nitefacit, "purpurat" dixerit, et opulentum fieri "opulescere". IV. Versus autem ipsos ex poematis Furianis, in quibus haec uerba sunt, subdidi: sanguine diluitur tellus, caua terra lutescit. Omnia noctescunt tenebris caliginis atrae. Increscunt animi, uirescit uolnere uirtus. Sicut fulca leuis uolitat super aequora classis, spiritus Eurorum uiridis cum purpurat undas. Quo magis in patriis possint opulescere campis. XII. Morem istum ueteribus nostris fuisse uerba patiendi mutare ac uertere in agendi modum. I. Id quoque habitum est in oratione facienda elegantiae genus, ut pro uerbis habentibus patiendi figuram, agentia ponerent ac deinde haec uice inter sese mutua uerterent. II. Iuuentius in comoedia: pallium inquit flocci ut splendeat. Nonne hoc inpendio uenustius gratiusque est quam si diceret "maculetur"? III. Plautus etiam non dissimiliter: quid est? - hoc rugat pallium, amictus non sum commode. IV. Itidem Plautus "pulueret" dicit, quod non puluere impleat, set ipsum pulueris plenum sit: exi tu, Daue, age, sparge; mundum esse hoc uestibulum uolo. Venus uentura est nostra, non hoc pulueret. V. In Asinaria quoque "contemples" dicit pro "contempleris": meum caput contemples, si quidem e re consultas tua. VI. Cn. Gellius in annalibus: "Postquam tempestas sedauit, Adherbal taurum immolauit." VII. M. Cato in originibus: "Eodem conuenae conplures ex agro accessitauere. Eo res eorum auxit." VIII. Varro libris, quos ad Marcellum de lingua Latina fecit: "in priore uerbo graues prosodiae, quae fuerunt, manent, reliquae mutant"; "mutant" inquit elegantissime pro "mutantur". IX. Potest etiam id quoque ab eodem Varrone in septimo diuinarum similiter dictum uideri: "Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animaduertere." X. Verba autem patiendi pro agentibus in omnibus ferme ueterum scriptis reperiuntur. Ex quibus sunt pauca ista, quae nunc meminimus: "muneror te" pro "munero" et "significor" pro "significo" et "sacrificor" pro "sacrifico" et "adsentior" pro "adsentio" et "faeneror" pro "faenero" et "pigneror" pro "pignero" et alia istiusmodi pleraque, quae, proinde ut in legendo fuerint obuia, notabuntur. XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti. I. Saturnalibus Athenis alea quadam festiua et honesta lusitabamus huiuscemodi: II. Vbi conueneramus complusculi eiusdem studii homines ad lauandi tempus, captiones, quae sophismata appellantur, mente agitabamus easque quasi talos aut tesserulas in medium uice sua quisque iaciebamus. III. Captionis solutae aut parum intellectae praemium poenaue erat nummus unus sestertius. IV. Hoc aere conlecto quasi manuario cenula curabatur omnibus, qui eum lusum luseramus. V. Erant autem captiones ad hoc fere exemplum, tametsi Latina oratione non satis scite ac paene etiam inlepide exponuntur: "quod nix est, hoc grando non est; nix autem alba est: grando igitur alba non est". Item aliud non dissimile: "quod homo est, non est hoc equus; homo autem animal est: equus igitur animal non est". VI. Dicere ergo debebat, qui ad sophisma diluendum ac refellendum ritu aleatorio uocatus erat, in qua parte quoque in uerbo captio foret, quid dari concedique non oporteret; nisi dixerat, nummo singulo multabatur. Ea multa cenam iuuabat. VII. Libet autem dicere, quam facete Diogenes sophisma id genus, quod supra dixi, a quodam dialectico ex Platonis diatriba per contumeliam propositum remuneratus sit. VIII. Nam cum ita rogasset dialecticus: "quod ego sum, id tu non es?" et Diogenes adnuisset atque ille addidisset: "homo autem ego sum", cum id quoque adsensus esset et contra dialecticus ita conclusisset: "homo igitur tu non es", "hoc quidem", inquit Diogenes, "falsum est, et si uerum id fieri uis, a me incipe". XIV. Quid sit numerus "hemiolos", quid "epitritos"; et quod uocabula ista non facile nostri ausi sunt uertere in linguam Latinam. I. Figurae quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, uocabula in lingua Latina non habent. II. Sed qui de numeris Latine scripserunt, Graeca ipsa dixerunt, fingere autem nostra, quoniam id absurde futurum erat, noluerunt. III. Quale enim fieri nomen posset "hemiolio" numero aut "epitrito"? IV. Est autem hemiolios, qui numerum aliquem totum in sese habet dimidiumque eius, ut tres ad duo, quindecim ad decem, triginta ad uiginti; V. epitritos est, qui habet totum aliquem numerum et eiusdem partem tertiam, ut quattuor ad tres, duodecim ad nouem, quadraginta ad triginta. VI. Haec autem notare meminisseque non esse ab re uisum est, quoniam, uocabula ista numerorum nisi intelleguntur, rationes quaedam subtilissimae in libris philosophorum scriptae percipi non queunt. XV. Quod M. Varro in herois uersibus obseruauerit rem nimis anxiae et curiosae obseruationis. I. In longis uersibus, qui hexametri uocantur, item in senariis, animaduerterunt metrici primos duos pedes, item extremos duo, habere singulos posse integras partes orationis, medios haut umquam posse, sed constare eos semper ex uerbis aut diuisis aut mixtis atque confusis. II. M. etiam Varro in libris disciplinarum scripsit obseruasse sese in uersu hexametro, quod omnimodo quintus semipes uerbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam uim haberent in efficiendo uersu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit. µ19 I. --- I. Nauigabamus a Cassiopa Brundisium mare Ionium uiolentum et uastum et iactabundum. II. Nox deinde, quae diem primum secuta est, in ea fere tota uentus a latere saeuiens nauem undis compleuerat. III. Tum postea complorantibus nostris omnibus atque in sentina satis agentibus dies quidem tandem inluxit. Sed nihil de periculo neque de saeuitia uenti remissum; quin turbines etiam crebriores et caelum atrum et fumigantes globi et figurae quaedam nubium metuendae, quos typhonas uocabant, inpendere inminereque ac depressurae nauem uidebantur. IV. In eadem fuit philosophus in disciplina Stoica celebratus, quem ego Athenis cognoueram non parua uirum auctoritate satisque attente discipulos iuuenes continentem. V. Eum tunc in tantis periculis inque illo tumultu caeli marisque requirebam oculis scire cupiens, quonam statu animi et an interritus intrepidusque esset. VI. Atque ibi hominem conspicimus pauidum et exterritum ploratus quidem nullos sicuti ceteri omnes nec ullas eiusmodi uoces cientem, sed coloris et uoltus turbatione non multum a ceteris differentem. VII. At ubi caelum enituit et deferbuit mare et ardor ille periculi deflagrauit, accedit ad Stoicum Graecus quispiam diues ex Asia magno, ut uidebamus, cultu paratuque rerum et familiae, atque ipse erat multis corporis animique deliciis diffluens. VIII. Is quasi inludens: "quid hoc est," inquit "o philosophe, quod, cum in periculis essemus, timuisti tu et palluisti? ego neque timui neque pallui." IX. Et philosophus aliquantum cunctatus, an respondere ei conueniret, "si quid ego" inquit "in tanta uiolentia tempestatum uideor paulum pauefactus, non tu istius rei ratione audienda dignus es. X. Set tibi sane Aristippus ille ... discipulus, pro me responderit, qui cum in simili tempore a simillimo tui homine esset interrogatus, quare philosophus timeret, cum ille contra nihil metueret, non eandem esse causam sibi atque illi respondit, quoniam is quidem esset non magno opere sollicitus pro anima nequissimi nebulonis, ipsum autem pro Aristippi anima timere." XI. His tunc uerbis Stoicus diuitem illum Asiaticum a sese molitus est. XII. Sed postea cum Brundisium aduentaremus malaciaque esset uenti ac maris, percontatus eum sum, quaenam illa ratio esset pauoris sui, quam dicere ei supersedisset, a quo fuerat non satis digne compellatus. XIII. Atque ille mihi placide et comiter "quoniam" inquit "audiendi cupidus es, audi, quid super isto breui quidem, sed necessario et naturali pauore maiores nostri, conditores sectae Stoicae, senserint, uel potius" inquit "lege; nam et facilius credideris, si legas, et memineris magis." XIV. Atque ibi coram ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum dialexeon, quas ab Arriano digestas congruere scriptis Zenonos et Chrysippi non dubium est. XV. In eo libro Graeca scilicet oratione scriptum ad hanc sententiam legimus: "Visa animi, quas phantasias philosophi appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis ad animum rei pellitur, non uoluntatis sunt neque arbitraria, sed ui quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda; XVI. probationes autem, quas synkatatheseis uocant, quibus eadem uisa noscuntur ac diiudicantur uoluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu. XVII. Propterea cum sonus aliquis formidabilis aut caelo aut ex ruina, aut repentinus nescio cuius periculi nuntius uel quid aliud est eiusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moueri et contrahi et pallescere necessum est non opinione alicuius mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis praeuertentibus. XVIII. Mox tamen ille sapiens ibidem tas toiautas phantasias, id est uisa istaec animi sui terrifica, non adprobat, hoc est ou synkatatithetai oude prosepidoxazei, sed abicit respuitque, nec ei metuendum esse in his quicquam uidetur. XIX. Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia sibi esse primo animi sui pulsu uisa sunt saeua et aspera, talia esse uero putat et eadem incepta, tamquam si iure metuenda sint, sua quoque adsensione adprobat kai proepidoxazei - hoc enim uerbo Stoici, cum super ista re disserunt, utuntur -, XX. sapiens autem, cum breuiter et strictim colore atque uultu motus est, ou synkatatithetai, sed statum uigoremque sententiae suae retinet, quam de huiuscemodi uisis semper habuit ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine inani territantibus." XXI. Haec Epictetum philosophum ex decretis Stoicorum sensisse atque dixisse in eo, quo dixi, libro legimus adnotandaque esse idcirco existimauimus, ut rebus forte id genus, quibus dixi, obortis pauescere sensim et quasi albescere non insipientis esse hominis neque ignaui putemus et in eo tamen breui motu naturali magis infirmitati cedamus, quam quod esse ea, qualia uisa sunt, censeamus. II. ... I. Quinque sunt hominum sensus, quos Graeci aistheseis appellant, per quos uoluptas animo aut corpori quaeri uideatur: gustus, tactus, odoratus, uisus, auditus. Ex his omnibus quae inmodice uoluptas capitur, ea turpis atque inproba existimatur. II. Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea uoluptas, sicuti sapientes uiri censuerunt, omnium rerum foedissima est, eosque maxime, qui duabus istis beluinis uoluptatibus sese dediderunt, grauissimi uitii uocabulis Graeci appellant uel akrateis uel akolastous: nos eos uel "incontinentes" dicimus uel "intemperantes"; akolastous enim si interpretari coactius uelis, nimis id uerbum insolens erit. III. Istae autem uoluptates duae gustus atque tactus, id est libidines in cibos atque in Venerem prodigae, solae sunt hominibus communes cum beluis et idcirco in pecudum ferorumque animalium numero habetur, quisquis est his ferinis uoluptatibus praeuinctus; IV. ceterae ex tribus aliis sensibus proficiscentes hominum esse tantum propriae uidentur. V. Verba super hac re Aristotelis philosophi adscripsi, ut uel auctoritas clari atque incluti uiri tam infamibus nos uoluptatibus deterreret: Dia ti hoi kata ten tes haphes e geuseos hedonen gignomenen, an hyperballosin, akrateis legontai? hoi te gar peri ta aphrodisia akolastoi toioutoi, hoi te peri tas tes trophes apolauseis; ton de kata ten trophen ap'enion men en tei glottoi to hedy, ap'enion de en toi laryngi, dio kai Philoxenos geranou larynga eucheto echein. E dia to tas apo touton gignomenas hedonas koinas einai hemin kai tois allois zoiois? hate ouson koinon atimotatai eisi kai malista e monai eponeidistoi, hos ton hypo touton hettomenon psegomen kai akrate kai akolaston legomen dia to hypo ton cheiriston hedonen hettasthai. Ouson de ton aistheseon pente ta alla zoia apo ton dyo monon ton proeiremenon hedetai, kata de tas allas e holos ouch hedetai e kata symbebekos touto paschei. VI. Quis igitur habens aliquid humani pudoris uoluptatibus istis duabus coeundi atque comedendi, quae sunt homini cum sue atque asino communes, gaudeat? VII. Socrates quidem dicebat multos homines propterea uelle uiuere, ut ederent et biberent, se bibere atque esse, ut uiueret. VIII. Hippocrates autem, diuina uir scientia, de coitu uenerio ita existimabat partem esse quandam morbi taeterrimi, quem nostri comitialem dixerunt; namque ipsius uerba haec traduntur: ten synousian einai mikran epilepsian. III. ... I. Turpius esse dicebat Fauorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et grauiter uituperari: II. "quoniam," inquit "qui maledicit et uituperat, quanto id acerbius facit, tam maxime pro iniquo et inimico ducitur et plerumque propterea fidem non capit. Sed qui infecunde atque ieiune laudat, destitui a causa uidetur et amicus quidem creditur eius, quem laudare uult, sed nihil posse reperire, quod iure laudet." IV. ... I. Aristotelis libri sunt, qui problemata physica inscribuntur, lepidissimi et elegantiarum omnigenus referti. II. In his quaerit, quam ob causam eueniat, ut quibus inuasit repentinus rei magnae timor, plerumque aluo statim cita fiant. III. Item quaerit, cur accidat, ut eum, qui propter ignem diutius stetit, libido urinae lacessat. IV. Ac de aluo quidem inter timendum prona atque praecipiti causam esse dicit, quod timor omnis sit algificus, quem ille appellat psychropoion, eaque ui frigoris sanguinem caldoremque omnem de summa corporis cute cogat penitus et depellat faciatque simul, uti, qui timent, sanguine ex ore decedente pallescant. V. "Is autem" inquit "sanguis et caldor in intuma coactus mouet plerumque aluum et incitat. VI. De urina celebri ex igni proximo facta uerba haec posuit: To de pyr diachalai to pepegos hosper helios ten chiona. V. ... I. In Tiburte rus concesseramus hominis amici diuitis aestate anni flagrantissima ego et quidam alii aequales et familiares mei, eloquentiae aut philosophiae sectatores. II. Erat nobiscum uir bonus ex peripatetica disciplina bene doctus et Aristotelis unice studiosissimus. III. Is nos aquam multam ex diluta niue bibentis coercebat seueriusque increpabat. Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam niualem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam uisceribus inseminare. IV. Haec quidem ille ad nos prudenter et beniuole et adsidue dictitabat. Sed cum bibendae niuis pausa fieret nulla, promit e bibliotheca Tiburti, quae tunc in Herculis templo satis commode instructa libris erat, Aristotelis librum eumque ad nos adfert et "huius saltem" inquit "sapientissimi uiri uerbis credite ac desinite ualitudinem uestram profligare." V. In eo libro scriptum fuit deterrimam esse potu aquam e niue itemque solidius altiusque concretam eam, quam krystallon Graeci appellant; causaque ibi adscripta est huiuscemodi: VI. "quoniam, cum aqua frigore aeris duratur et coit, necessum est fieri euaporationem et quandam quasi auram tenuissimam exprimi ex ea et emanare. VII. Id autem" inquit "in ea leuissimum est, quod euaporatur; manet autem, quod est grauius et sordidius et insalubrius, atque id pulsu aeris uerberatum in modum coloremque spumae candidae oritur. VIII. Sed aliquantum, quod est salubrius, difflari atque euaporari ex niue indicium illud est, quod minor fit illo, quod ante fuerat quam concresceret." IX. Verba ipsa Aristotelis ex eo libro pauca sumpsi et adscripsi: Dia ti ta apo chionos kai krystallon hydata phaula estin? hoti pantos hydatos pegnymenou to leptotaton kai kouphotaton exatmizei. Semeion de, hoti elatton ginetai e proteron, hotan takei pagen. Apelelythotos oun tou hygieinotatou ananke aei to kataleipomenon cheiron einai. X. Hoc ubi legimus, placuit honorem doctissimo uiro haberi Aristoteli. Atque ita postea ego bellum et odium niui indixi, alii indutias cum ea uarie factitabant. VI. ... I. In problematis Aristotelis philosophi ita scriptum est: Dia ti hoi men aischynomenoi erythriosin, hoi de phoboumenoi ochriosin paraplesion ton pathon onton? hoti ton men aischynomenon diacheitai to aima ek tes kardias eis hapanta ta mere tou somatos, hoste epipolazein; tois de phobetheisin syntrechei eis ten kardian, hoste ekleipein ek ton allon meron. II. Hoc ego Athenis cum Tauro nostro legissem percontatusque essem, quid de ratione ista reddita sentiret, "dixit quidem" inquit "probe et uere, quid accideret diffuso sanguine aut contracto, sed cur ita fieret, non dixit. III. Adhuc enim quaeri potest, quam ob causam pudor sanguinem diffundat, timor contrahat, cum sit pudor species timoris atque ita definiatur: "timor iustae reprehensionis". Ita enim philosophi definiunt: aischyne estin phobos dikaiou psogou." VII. ... I. In agro Vaticano Iulius Paulus poeta, uir bonus et rerum litterarumque ueterum inpense doctus, herediolum tenue possidebat. Eo saepe nos ad esse sese uocabat et olusculis pomisque satis comiter copioseque inuitabat. II. Atque ita molli quodam tempestatis autumnae die ego et Iulius Celsinus, cum ad eum cenassemus et apud mensam eius audissemus legi Laeuii Alcestin rediremusque in urbem sole iam fere occiduo, figuras habitusque uerborum noue aut insigniter dictorum in Laeuiano illo carmine ruminabamur et, ut quaeque uox indidem digna animaduerti subuenerat, qua nos quoque possemus uti, memoriae mandabamus. III. Erant autem uerba, quae tunc suppetebant, huiuscemodi: "corpore" inquit "pectoreque undique obeso ac mente exsensa tardigenuclo senio obpressum." "Obesum" hic notauimus proprie magis quam usitate dictum pro exili atque gracilento; uulgus enim akyros uel kata antiphrasin "obesum" pro "uberi" atque "pingui" dicit. IV. Item notauimus, quod "oblitteram" gentem pro "oblitterata" dixit; V. item, quod hostis, qui foedera frangerent, "foedifragos", non "foederifragos" dixit; VI. item, quod rubentem auroram "pudoricolorem" appellauit et Memnonem "nocticolorem"; VII. item, quod forte "dubitanter" et ab eo, quod est "sileo", "silenta loca" dixit et "puluerulenta" et "pestilenta" et quod VIII. "carendum tui est" pro "te" quodque "magno impete" pro "impetu"; IX. item quod "fortescere" posuit pro "fortem fieri" quodque "dolentiam" pro "dolore" et "auens" pro "libens"; X. item "curis intolerantibus "pro "intolerandis", quodque "manciolis" inquit "tenellis" pro "manibus" et "quis tam siliceo?" ... Item "fiere" inquit "inpendio infit", id est "fieri inpense incipit"; XI. quodque "accipitret" posuit pro "laceret". XII. His nos inter uiam uerborum Laeuianorum adnotatiunculis oblectabamus. XIII. Cetera enim, quae uidebantur nimium poetica, ex prosae orationis usu alieniora praetermisimus; ueluti fuit quod de Nestore ait "trisaeclisenex" et "dulciorelocus", XIV. item quod de tumidis magnisque fluctibus "fluctibus" inquit "multigrumis" XV. et flumina gelu concreta "tegmine" esse "onychino" dixit et quae multiplica ludens conposuit, XVI. quale illud est, quod uituperones suos "subductisupercilicarptores" appellauit. VIII. ... I. Adulescentulus Romae, priusquam Athenas concederem, quando erat a magistris auditionibusque obeundis otium, ad Frontonem Cornelium uisendi gratia pergebam sermonibusque eius purissimis bonarumque doctrinarum plenis fruebar. Nec umquam factum est, quotiens eum uidimus loquentemque audiuimus, quin rediremus fere cultiores doctioresque. II. Veluti fuit illa quodam die sermocinatio illius leui quidem de re, sed a Latinae tamen linguae studio non abhorrens. III. Nam cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod "harenis calentibus" esset usus, tum adludens Fronto "morbo quidem" inquit "cares, sed uerbi uitio non cares. Gaius enim Caesar, ille perpetuus dictator, Cn. Pompei socer, a quo familia et appellatio Caesarum deinceps propagata est, uir ingenii praecellentis, sermonis praeter alios suae aetatis castissimi? in libris, quos ad M. Ciceronem de analogia conscripsit, "harenas" uitiose dici existimat, quod "harena" numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque "caelum" neque "triticum"; IV. contra autem "quadrigas", etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, pluratiuo semper numero dicendas putat sicut "arma" et "moenia" et "comitia" et "inimicitias", nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id uitium demonstres." V. "De "caelo"" inquit ille "et "tritico" non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de "armis" et "moenibus" et "comitiis", quin figura multitudinis perpetua censeantur; VI. uidebimus autem potius de "inimicitiis" et "quadrigis". Ac fortassean de "quadrigis" ueterum auctoritati concessero, "inimicitiam" tamen, sicuti "inscientiam" et "inpotentiam" et "iniuriam", quae ratio est, quamobrem C. Caesar uel dictam esse a ueteribus uel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, "deliciam" quoque henikos dixerit pro deliciis? "mea" inquit "uoluptas, mea delicia." "Inimicitiam" autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit: "eo ego" inquit "ingenio natus sum: amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero." Sed enim "harenas" parum Latine dici quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit? Ac propterea peto, ut, si Gai Caesaris liber prae manibus est, promi iubeas, ut quam confidenter hoc dicat, aestimari a te possit." VII. Tunc prolato libro de analogia primo uerba haec ex eo pauca memoriae mandaui. VIII. Nam cum supra dixisset neque "caelum" "triticum"ue neque "harenam" multitudinis significationem pati, "num tu" inquit "harum rerum natura accidere arbitraris, quod "unam terram" ac "plures terras" et "urbem" et "urbes" et "imperium" et "imperia" dicamus, neque "quadrigas" in unam nominis figuram redigere neque "harenam" in multitudinis appellationem conuertere possimus?" IX. His deinde uerbis lectis ibi Fronto ad illum poetam "uideturne tibi" inquit "C. Caesar de statu uerbi contra te satis aperte satisque constanter pronuntiasse?" X. Tunc permotus auctoritate libri poeta: "si a Caesare" inquit "ius prouocandi foret, ego nunc ab hoc Caesaris libro prouocassem. Sed quoniam ipse rationem sententiae suae reddere supersedit, nos te nunc rogamus, ut dicas, quam esse causam uitii putes et in "quadriga" dicenda et in "harenis"." XI. Tum Fronto ita respondit: ""Quadrigae" semper, etsi multiiugae non sunt, multitudinis tamen numero tenentur, quoniam quattuor simul equi iuncti "quadrigae" quasi "quadriiugae" uocantur, neque debet prorsus appellatio equorum plurium includi in singularis numeri unitatem. XII. Eandemque rationem habet "harena", sed in specie dispari; nam cum "harena" singulari numero dicta multitudinem tamen et copiam significet minimarum, ex quibus constat, partium, indocte et inscite "harenae" dici uidentur, tamquam id uocabulum indigeat numeri amplitudine, cum ei singulariter dicto ingenita sit naturalis sui multitudo. Sed haec ego" inquit "dixi, non ut huius sententiae legisque fundus subscriptorque fierem, sed ut ne Caesaris, uiri docti, opinionem aparamytheton destituerem. XIII. Nam cur "caelum" semper henikos dicatur, "mare" et "terra" non semper, et "puluis", "uentus" et "fumus" non semper, cur "indutias" et "caerimonias" scriptores ueteres nonnumquam singulari numero appellauerint, "ferias" et "nundinas" et "inferias" et "exsequias" numquam, cur "mel" et "uinum" atque id genus cetera numerum multitudinis capiant, "lac" non capiat, quaeri, inquam, ista omnia et enucleari et extundi ab hominibus negotiosis in ciuitate tam occupata non queunt. XIV. Quin his quoque ipsis, quae iam dixi, demoratos uos esse uideo alicui, opinor, negotio destinatos. XV. Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an "quadrigam" et "harenas" dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore uel oratorum aliquis uel poetarum, id est classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius." XVI. Haec quidem Fronto requirere nos iussit uocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis ueterum libris existumaret, sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus uerbis exerceret. XVII. Quod unum ergo rarissimum uidebatur, inuenimus "quadrigam" numero singulari dictam in libro saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus. XVIII. "Harenas" autem plethyntikos dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit. IX. ... I. Adulescens e terra Asia de equestri loco laetae indolis moribusque et fortuna bene ornatus et ad rem musicam facili ingenio ac lubenti cenam dabat amicis ac magistris sub urbe in rusculo celebrandae lucis annuae, quam principem sibi uitae habuerat. II. Venerat tum nobiscum ad eandem cenam Antonius Iulianus rhetor, docendis publice iuuenibus magister, Hispano ore florentisque homo facundiae et rerum litterarumque ueterum peritus. III. Is, ubi eduliis finis et poculis mox sermonibusque tempus fuit, desiderauit exhiberi, quos habere eum adulescentem sciebat, scitissimos utriusque sexus, qui canerent uoce et qui psallerent. IV. Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum Anakreonteia pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium elegeia quaedam erotica dulcia et uenusta cecinerunt. V. Oblectati autem sumus praeter multa alia uersiculis lepidissimis Anacreontis senis, quos equidem scripsi, ut interea labor hic uigiliarum et inquies suauitate paulisper uocum atque modulorum adquiesceret: VI. ton argyron toreusas Hephaiste moi poieson panoplias men ouchi, ti gar machaisi kamoi? poterion de koilon, hoson dynei, bathynon. kai me poiei kat'auto met'astra met'amaxas; ti Pleiadon melei moi, ti d'asteros Booteo? poieson ampelous moi kai botryas kat'auton kai chryseos patountas homou kaloi Liaioi Erota kai Bathyllon. VII. Tum Graeci plusculi, qui in eo conuiuio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, Iulianum rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret, quae nullas uoluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet; saepeque eum percontabantur, quid de Anacreonte ceterisque id genus poetis sentiret et ecquis nostrorum poetarum tam fluentes carminum delicias fecisset, "nisi Catullus" inquiunt "forte pauca et Caluus itidem pauca. Nam Laeuius inplicata et Hortensius inuenusta et Cinna inlepida et Memmius dura ac deinceps omnes rudia fecerunt atque absona." VIII. Tum ille pro lingua patria tamquam pro aris et focis animo inritato indignabundus "cedere equidem" inquit "uobis debui, ut in tali asotia atque nequitia Alcinoum uinceretis et sicut in uoluptatibus cultus atque uictus, ita in cantilenarum quoque mollitiis anteiretis. IX. Sed ne nos, id est nomen Latinum, tamquam profecto uastos quosdam et insubidos anaphrodisias condemnetis, permittite mihi, quaeso, operire pallio caput, quod in quadam parum pudica oratione Socraten fecisse aiunt, et audite ac discite nostros quoque antiquiores ante eos, quos nominastis, poetas amasios ac uenerios fuisse." X. Tum resupinus capite conuelato uoce admodum quam suaui uersus cecinit Valerii Aeditui, ueteris poetae, item Porcii Licini et Q. Catuli, quibus mundius, uenustius, limatius, tersius Graecum Latinumue nihil quicquam reperiri puto. XI. Aeditui uersus: dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis, quid mi abs te quaeram, uerba labris abeunt, per pectus manat subito subido mihi sudor: sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo. XII. Atque item alios uersus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores: quid faculam praefers, Phileros, qua est nil opus nobis? ibimus sic, lucet pectore flamma satis. Istam nam potis est uis saeua extinguere uenti aut imber caelo candidus praecipitans; at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, nullast quae possit uis alia opprimere. XIII. Item dixit uersus Porcii Licini hosce: custodes ouium tenerae propaginis, agnum, quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost. si digito attigero, incendam siluam simul omnem, omne pecus flammast, omnia qua uideo. XIV. Quinti Catuli uersus illi fuerunt: aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum deuenit. Sic est: perfugium illud habet. Quid, si non interdixem, ne illunc fugitiuum mitteret ad se intro, sed magis eiceret? ibimus quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur, formido. Quid ago? da, Venus, consilium. X. ... I. Memini me quodam et Celsinum Iulium Numidam ad Frontonem Cornelium pedes tunc grauiter aegrum ire et uisere. Atque ubi introducti sumus, offendimus eum cubantem in scimpodio Graeciensi circumundique sedentibus multis doctrina aut genere aut fortuna nobilibus uiris. II. Adsistebant fabri aedium complures balneis nouis moliendis adhibiti ostendebantque depictas in membranulis uarias species balnearum. III. Ex quibus cum elegisset unam formam speciemque ueris, interrogauit, quantus esset pecuniae sumptus ad id totum opus absoluendum, IV. cumque architectus dixisset necessaria uideri esse sestertia ferme trecenta, unus ex amicis Frontonis "et praeterpropter" inquit "alia quinquaginta". V. Tum Fronto dilatis sermonibus, quos habere de balnearum sumptu institerat, aspiciens ad eum amicum, qui dixerat quinquaginta esse alia praeterpropter necessaria, eum interrogauit, quid significaret uerbum "praeterpropter". VI. Atque ille amicus "non meum" inquit "hoc uerbum est, sed multorum hominum, quos loquentis id audias; VII. quid autem id uerbum significet, non ex me, sed ex grammatico quaerundum est", ac simul digito demonstrat grammaticum haud incelebri nomine Romae docentem. VIII. Tum grammaticus usitati peruulgatique uerbi obscuritate motus "quaerimus" inquit "quod honore quaestionis minime dignum est. IX. Nam nescio quid hoc praenimis plebeium est et in opificum sermonibus quam ... notius." X. At enim Fronto iam uoce atque uultu intentiore "itane," inquit "magister, dehonestum tibi deculpatumque hoc uerbum uidetur, quo et M. Cato et M. Varro et pleraque aetas superior ut necessario et Latino usi sunt?" XI. Atque ibi Iulius Celsinus admonuit in tragoedia quoque Enni, quae Iphigenia inscripta est, id ipsum, de quo quaerebatur, scriptum esse et a grammaticis contaminari magis solitum quam enarrari. XII. Quocirca statim proferri Iphigeniam Q. Enni iubet. In eius tragoediae choro inscriptos esse hos uersus legimus: otio qui nescit uti, plus negoti habet quam, cum est negotium, in negotio. Nam cui, quod agat, institutum in otio est negotium, id agit, id studet, ibi mentem atque animum delectat suum; otioso in otio animus nescit quid uelit. Hoc idem est; em neque domi nunc nos nec militiae sumus: imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet. incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur. XIII. Hoc ubi lectum est, tum deinde Fronto ad grammaticum iam labentem "audistine," inquit "magister optime, Ennium tuum dixisse "praeterpropter" et cum sententia quidem tali, quali seuerissimae philosophorum esse obiurgationes solent? petimus igitur, dicas, quoniam de Enniano iam uerbo quaeritur, qui sit remotus huiusce uersus sensus: incerte errat animus, praeterpropter uitam uiuitur." XIV. Et grammaticus sudans multum ac rubens multum, cum id plerique prolixius riderent, exsurgit et abiens "tibi," inquit "Fronto, postea uni dicam, ne inscitiores audiant ac discant." Atque ita omnes relicta ibi quaestione uerbi consurreximus. XI. ... I. Celebrantur duo isti Graeci uersiculi multorumque doctorum hominum memoria dignantur, quod sint lepidissimi et uenustissimae breuitatis. II. Neque adeo pauci sunt ueteres scriptores, qui eos Platonis esse philosophi adfirmant, quibus ille adulescens luserit, cum tragoediis quoque eodem tempore faciendis praeluderet: ten psychen Agathona philon epi cheilesin eschon; elthe gar he tlemon hos diabesomene. III. Hoc distichon amicus meus, ouk amousos adulescens, in plures uersiculos licentius liberiusque uertit. Qui quoniam mihi quidem uisi sunt non esse memoratu indigni, subdidi: IV. Dum semihiulco sauio meum puellum sauior dulcemque florem spiritus duco ex aperto tramite, anima aegra et saucia cucurrit ad labeas mihi, rictumque in oris peruium et labra pueri mollia, rimata itineri transitus, ut transiliret, nititur. Tum si morae quid plusculae fuisset in coetu osculi, Amoris igni percita transisset et me linqueret, et mira prorsum res foret, ut fierem ad me mortuus, ad puerulum intus uiuerem. XII. ... I. Herodem Atticum, consularem uirum, Athenis disserentem audiui Graeca oratione, in qua fere omnes memoriae nostrae uniuersos grauitate atque copia et elegantia uocum longe praestitit. II. Disseruit autem contra apatheian Stoicorum lacessitus a quodam Stoico, tamquam minus sapienter et parum uiriliter dolorem ferret ex morte pueri, quem amauerat. III. In ea dissertione, quantulum memini, huiuscemodi sensus est: quod nullus usquam homo, qui secundum naturam sentiret et saperet, adfectionibus istis animi, quas pathe appellabat, aegritudinis, cupiditatis, timoris, irae, uoluptatis, carere et uacare totis posset, atque, si posset etiam obniti, ut totis careret, non fore id melius, quoniam langueret animus et torperet adfectionum quarundam adminiculis ut necessaria plurium temperie priuatus. IV. Dicebat enim sensus istos motusque animi, qui cum inmoderatiores sunt, uitia fiunt, innexos inplicatosque esse uigoribus quibusdam mentium et alacritatibus, V. ac propterea, si omnino omnis eos inperitius conuellamus, periculum esse, ne eis adhaerentes bonas quoque et utiles animi indoles amittamus. VI. Moderandos esse igitur et scite considerateque purgandos censebat, ut ea tantum, quae aliena sunt contraque naturam uidentur et cum pernicie adgnata sunt, detrahantur, ne profecto id accidat, quod cuipiam Thraco insipienti et rudi in agro, quem emerat, procurando uenisse usu fabulast. VII. "Homo Thracus" inquit "ex ultima barbaria ruris colendi insolens, cum in terras cultiores humanioris uitae cupidine conmigrasset, fundum mercatus est oleo atque uino consitum. Qui nihil admodum super uite aut arbore colenda sciret, uidet forte uicinum rubos alte atque late obortas excidentem, fraxinos ad summum prope uerticem deputantem, suboles uitium e radicibus caudicum super terram fusas reuellentem, stolones in pomis aut in oleis proceros atque derectos amputantem, acceditque prope et cur tantam ligni atque frondium caedem faceret percontatus est. VIII. Et uicinus ita respondit: "Vt ager" inquit "mundus purusque fiat, eius arbor atque uitis fecundior." IX. Discedit ille a uicino gratias agens et laetus tamquam adeptus rei rusticae disciplinam. Tum falcem ibi ac securim capit; atque ibi homo misere inperitus uites suas sibi omnis et oleas detruncat comasque arborum laetissimas uberrimosque uitium palmites decidit et frutecta atque uirgulta simul omnia pomis frugibusque gignendis felicia cum sentibus et rubis purificandi agri gratia conuellit mala mercede doctus audaciam fiduciamque peccandi imitatione falsa eruditus. X. Sic" inquit "isti apathiae sectatores, qui uideri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles uolunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus uehementioris animi officiis amputatis in torpore ignauae et quasi eneruatae uitae consenescunt." XIII. ... I. Stabant forte una in uestibulo Palatii fabulantes Fronto Cornelius et Festus Postumius et Apollinaris Sulpicius, atque ego ibi adsistens cum quibusdam aliis sermones eorum, quos de litterarum disciplinis habebant, curiosius captabam. II. Tum Fronto Apollinari "fac me," inquit "oro, magister, ut sim certus, an recte supersederim "nanos" dicere parua nimis statura homines maluerimque eos "pumiliones" appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris ueterum memineram, "nanos" autem sordidum esse uerbum et barbarum credebam." III. "Est quidem" inquit "hoc" Apollinaris "in consuetudine inperiti uulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine; nanous enim Graeci uocauerunt breui atque humili corpore homines paulum supra terram exstantes idque ita dixerunt adhibita quadam ratione etymologiae cum sententia uocabuli competente et, si memoria" inquit "mihi non labat, scriptum hoc est in comoedia Aristophanis, cui nomen est Holkades. Fuisset autem uerbum hoc a te ciuitate donatum aut in Latinam coloniam deductum, si tu eo uti dignatus fores, essetque id inpendio probabilius, quam quae a Laberio ignobilia nimis et sordentia in usum linguae Latinae intromissa sunt." IV. Tum Festus Postumius grammatico cuipiam Latino, Frontonis familiari "docuit" inquit "nos Apollinaris "nanos" uerbum Graecum esse, tu nos doce, in quo de mulis aut eculeis humilioribus uulgo dicitur, anne Latinum sit et aput quem scriptum reperiatur." V. Atque ille grammaticus, homo sane perquam in noscendis ueteribus scriptis exercitus, "si piaculum" inquit "non committitur praesente Apollinare, quid de uoce ulla Graeca Latinaue sentiam, dicere, audeo tibi, Feste, quaerenti respondere esse hoc uerbum Latinum scriptumque inueniri in poematis Helui Cinnae, non ignobilis neque indocti poetae", uersusque eius ipsos dixit, quos, quoniam memoriae mihi forte aderant, adscripsi: at nunc me Genumana per salicta bigis raeda rapit citata nanis. XIV. ... I. Aetas M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia uiros paucos habuit, doctrinarum autem multiformium uariarumque artium, quibus humanitas erudita est, columina habuit M. Varronem et P. Nigidium. II. Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, III. Nigidianae autem commentationes non proinde in uolgus exeunt, et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est. IV. Sicuti sunt, quae paulo ante legimus in commentariis eius, quos grammaticos inscripsit, ex quibus quaedam ad demonstrandum scripturae genus exempli gratia sumpsi. V. Nam cum de natura atque ordine litterarum dissereret, quas grammatici "uocales" appellant, uerba haec scripsit, quae reliquimus inenarrata ad exercendam legentium intentionem: VI. ""a" et "o" semper principes sunt, "i" et "u" semper subditae, "e" et subit et praeit; praeit in "Euripo", subit in "Aemilio". Si quis putat praeire "u" in his: "Valerius", "Vennonius", "Volusius", aut "i" in his: "iampridem", "iecur", "iocus", "iucundum", errabit, quod hae litterae, cum praeeunt, ne uocales quidem sunt." VII. Item ex eodem libro uerba haec sunt: "Inter litteram "n" et "g" est alia uis, ut in nomine "anguis" et "angari" et "ancorae" et "increpat" et "incurrit" et "ingenuus". In omnibus enim his non uerum "n", sed adulterinum ponitur. Nam "n" non esse lingua indicio est; nam si ea littera esset, lingua palatum tangeret." VIII. Alio deinde in loco ita scriptum: "Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae, qui "ei" ex "e" et "i"; illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti." µ20 I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Fauorini philosophi de legibus duodecim tabularum. I. Sextus Caecilius in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustri fuit. II. Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Fauorinus accessit conlocutusque est nobis multisque aliis praesentibus. III. In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemuiralium, quas decemuiri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt. Iu. Eas leges cum Sex. Caecilius inquisitis exploratisque multarum urbium legibus eleganti atque absoluta breuitate uerborum scriptas diceret, "sit" inquit "hoc" Fauorinus "in pleraque earum legum parte ita, uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim libros Platonis de legibus. Sed quaedam istic esse animaduertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia." u. "Obscuritates" inquit Sex. Caecilius "non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui, quae scripta sunt, minus percipiunt, culpa uacant. VI. Nam longa aetas uerba atque mores ueteres oblitterauit, quibus uerbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quippe anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti uidentur. VII. Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumue iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse conuictus est, capite poenitur aut quae furem manifestum ei, cui furtum factum est, in seruitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit. VIII. Dic enim, quaeso, dic, uir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia iura diuina atque humana iusiurandum suum pecunia uendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam uiolentiam non dignam esse capitis poena existumes?" IX. "Noli" inquit Fauorinus "ex me quaerere, quid ego existumem. Scis enim solitum esse me pro disciplina sectae, quam colo, inquirere potius quam decernere. X. Sed non leuis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec uindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse uisae sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori. XI. Sicut illud quoque non humaniter scriptum improbauit, quod, si homo in ius uocatus morbo aut aetate aeger ad ingrediendum inualidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium noua funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus iumento adhaerens in ius aduersario deportatur? XII. Quod uero dixi uideri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque uidetur nimis esse dilutum, quod ita de iniuria poenienda scriptum est: "Si iniuriam alteri faxit, uiginti quinque aeris poenae sunto." Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine uiginti quinque asses deterreant? XIII. Itaque cum eam legem Labeo quoque uester in libris quos ad duodecim tabulas conscripsit, non probaret: "..." inquit "L. ueratius fuit egregie homo inprobus atque inmani uecordia. Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suae palma uerberare. Eum seruus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmauerat, numerari statim secundum duodecim tabulas quinque et uiginti asses iubebat." Propterea" inquit "praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt. XIu. Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, uisa sunt, uelut illa lex talionis, cuius uerba, nisi memoria me fallit, haec sunt: "si membrum rupit, ni cum e pacto, talio esto." Xu. Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem uelit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. XVI. Quid si membrum" inquit "alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? XVII. Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caueri possit, non reperio. XVIII. Quin etiam, si quid plus erit aliterue conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum. XIX. Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim uideri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diuersius, quam quod membra et artus inopis debitoris saeuissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona uenum distrahuntur?" XX. Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Fauorinum "tu es" inquit "unus profecto in nostra memoria non Graiae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet, quam leges tu nostras decemuirales percalluisti? XXI. sed quaeso tecum tamen, degrediare paulisper e curriculis istis disputationum uestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est, arguendi tuendique, consideres grauius, cuimodi sint ea, quae reprehendisti, nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiuerit. XXII. Non enim profecto ignoras legum opportunitates et medelas pro temporum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque uitiorum, quibus medendum est, feruoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus uarientur. XXIII. Quid salubrius uisum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? quid utilius plebisscito uoconio de coercendis mulierum hereditatibus? quid tam necessarium existimatum est propulsandae ciuium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt ciuitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis. XXIu. Sed cur tibi esse uisa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius uocato? uerba sunt haec de lege "si in ius uocat": XXu. "Si morbus aeuitasue uitium escit, qui in ius uocabit, iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito." XXVI. An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem grauem cum febri rapida et quercera iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo uehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi? Hoc, mi Fauorine, nequaquam ita est. XXVII. Nam "morbus" in lege ista non febriculosus neque nimium grauis, sed uitium aliquod inbecillitatis atque inualentiae demonstratur, non periculum uitae ostenditur. Ceteroqui morbum uehementiorem uim grauiter nocendi habentem legum istarum scriptores alio in loco non per se "morbum", sed "morbum sonticum" appellant. XXVIII. "Iumentum" quoque non id solum significat, quod nunc dicitur; sed uectaculum etiam, quod adiunctis pecoribus trahebatur, ueteres nostri "iumentum" a "iungendo" dixerunt. XXIX. "Arcera" autem uocabatur plaustrum tectum undique et munitum quasi arca quaedam magna uestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant. XXX. Quaenam tibi igitur acerbitas esse uisa est, quod in ius uocato paupertino homini uel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate, arceram iusserunt, quoniam satis esset inualido cuimodi uectaculum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam uacationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus. XXXI. Sed enim ipsum uide. Iniurias factas quinque et uiginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Fauorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium graue pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est. XXXII. Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, uerum etiam seruis factas inpensiore damno uindicauerunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt. XXXIII. Quam quidem tu talionem, uir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia uerborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, "aequilibrium". XXXIu. uerum est, mi Fauorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemuiri minuere atque exstinguere uolentes huiuscemodi uiolentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putauerunt neque eius, qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet, tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut, an prudens inprudensne rupisset, spectandum putarent aut talionem in eo uel ad amussim aequiperarent uel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi uoluerunt, quoniam modus uoluntatis praestari posset, casus ictus non posset. XXXu. Quod si ita est, ut dico et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam ueriores fuerunt. XXXVI. Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, uae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te, quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris. XXXVII. Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas nolo hoc ignores hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam. XXXVIII. Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio grauis et acerba talio uisa fuerat, seueritas legis ad pecuniae multam redibat. XXXIX. Restat, ut ei, quod de sectione partitioneque corporis inmanissimum esse tibi uisum est, respondeam. Omnibus quidem uirtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parua origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam priuatim quam publice. XL. Sic consules, clarissimos uiros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est, quam si qui probaretur clientem diuisui habuisse. XLI. Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum uicibus, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio: adimi enim putauerunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo communis omnium uita indiget, si perfidia debitorum sine graui poena eluderet. XLII. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissoluerent, eosque dies decemuiri "iustos" appellauerunt, XLIII. uelut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. XLIu. Post deinde, nisi dissoluerant, ad praetorem uocabantur et ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, neruo quoque aut compedibus uinciebantur. XLu. Sic enim sunt, opinor, uerba legis: "Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure uindicit, secum ducito, uincito aut neruo aut compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si uolet maiore uincito. Si uolet, suo uiuito. Ni suo uiuit, qui eum uinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si uolet, plus dato." XLVI. Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in uinculis dies sexaginta. XLVII. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre uenum ibant. XLVIII. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu nouisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si uellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. XLIX. Et quidem uerba ipsa legis dicam, ne existimes inuidiam me istam forte formidare: "Tertiis" inquit "nundinis partis secanto. Si plus minusue secuerunt, se fraude esto." L. Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut reapse apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perueniretur. LI. Addici namque nunc et uinciri multos uidemus, quia uinculorum poenam deterrimi homines contemnunt, LII. dissectum esse antiquitus neminem equidem neque legi neque audiui, quoniam saeuitia ista poenae contemni non quitast. LIII. An putas, Fauorine, si non illa etiam ex duodecim tabulis de testimoniis falsis poena aboleuisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse conuictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos, quam uidemus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute uiuendi disciplinast. LIu. Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis euinctus in diuersa nitentibus laceratus est. Nouum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, uide: at tu dictis, Albane, maneres." Lu. Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius omnibus, qui aderant, ipso quoque Fauorino adprobante atque laudante disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus. II. uocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet. I. "Siticines" scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur ne imperium sit ueteri, ubi nouus uenerit. "Siticines" inquit "et liticines et tubicines." II. Sed Caesellius uindex in conmentariis lectionum antiquarum scire quidem se ait liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae ueritatis scire sese negat. III. Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis inuenimus "siticines" appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est uita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens. III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit. I. Quos "sicinistas" uulgus dicit, qui rectius locuti sunt, "sicinnistas" "n" littera gemina dixerunt. II. Sicinnium enim genus ueteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. III. Posuit hoc uerbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique "sicinnistas" ait "nebuloso nomine"; credo propterea "nebuloso", quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset. Iu. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re uerba Aristotelis philosophi adscripta. I. Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines diues adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat. II. Id genus autem artifices Graece appellantur hoi peri ton Dionyson technitai. III. Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus conuictuque hominum scaenicorum abducere uolens misit ei uerba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui problemata enkyklia inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret: Iu. Dia ti hoi Dionysiakoi technitai hos epi to poly poneroi eisin? hoti hekista logou kai philosophias koinonousi dia to poly meros tou biou einai, kai hoti en akrasiais ton polyn chronon eisin, hote de en aporiais; amphotera de phaulotetos paraskeuastika. u. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam uersa. I. Commentationum suarum artiumque, quas discipulis tradebat, Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat exoterika, alia quae appellabat akroatika. II. Exoterika dicebantur quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum ciuiliumque rerum notitiam conducebant, III. akroatika autem uocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesue dialecticas pertinebant. Iu. Huic disciplinae, quam dixi, akroatikei tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. u. Illas uero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco uesperi faciebat easque uulgo iuuenibus sine dilectu praebebat, atque eum deilinon peripateton appellabat, illum alterum supra heothinon; utroque enim tempore ambulans disserebat. VI. Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum diuisit, ut alii "exoterici" dicerentur, partim "acroatici". VII. Eos libros generis "acroatici" cum in uulgus ab eo editos rex Alexander cognouisset atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et uictoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis inuolgasset: VIII. "Nam qua" inquit "alia re praestare ceteris poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium prosus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis." IX. Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: "Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiuerunt." X. Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque epistula breuitatis elegantissimae filum tenuissimum ... XI. Alexandros Aristotelei eu prattein. Ouk orthos epoiesas ekdous tous akroatikous ton logon. Tini gar de dioisomen hmeis ton allon, ei kath'hous epaideuthemen logous, houtoi panton esontai koinoi? Ego de bouloimen an tais peri ta arista empeiriais e tais dynamesin diapherein. Erroso. XII. Aristoteles basilei Alexandroi eu prattein. Egrapsas moiperi ton akroatikon logon oiomenos dein autous phylattein en aporrhetois. Isthi oun autous kai ekdedomenous kai me ekdedomenous; xynetoi gar eisin monois tois hemon akousasin. Errhoso, Alexandre basileu. XIII. Hoc ego uerbum xynetoi gar eisin quaerens uno itidem uerbo dicere aliud non repperi, quam est scriptum a M. Catone in sexta origine: "Itaque ego" inquit "cognobiliorem cognitionem esse arbitror." VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere, "habeo curam uestri", an "uestrum". I. Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur "habeo curam uestri" aut "misereor uestri" et iste casus "uestri" eo in loco quem uideretur habere casum rectum. II. Is hic mihi ita respondit: "Quaeris" inquit "ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. uidetur enim non "uestri" oportere dici, sed "uestrum", sicuti Graeci locuntur: epimeloumai hymon, kedomai hymon, in quo loco hymon aptius "uestrum" dicitur quam "uestri" et habet casum nominandi, quem tu "rectum" appellasti, "uos". III. Inuenio tamen" inquit "non paucis in locis "nostri" atque "uestri" dictum, non "nostrum" aut "uestrum". L. Sulla rerum gestarum libro secundo: "Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri uobis in mentem ueniat, nosque magis dignos credatis, quibus ciuibus quam hostibus utamini quique pro uobis potius quam contra uos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum immerito nobis id continget." Iu. Terentius in Phormione: ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet. u. Afranius in togata: nescioqui nostri miseritust tandem deus. VI. Et Laberius in Necyomantia: dum diutius detinetur, nostri oblitus est. VII. "Dubium porro" inquit "non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: "nostri paenitet," "nostri oblitus est", "nostri misertus est", quo dicitur: "mei paenitet", "mei misertus est", "mei oblitus est". VIII. "Mei" autem casus interrogandi est, quem "genetiuum" grammatici uocant, et ab eo declinatur, quod est "ego"; huius deinde pluratiuum est "nos". ["Tui" aeque declinatur ab eo, quod est "tu"; huius itidem pluratiuum est "uos".] IX. Sic namque Plautus declinauit in Pseudolo in hisce uersibus: si ex te tacente fieri possem certior, ere, quae miseriae te tam misere macerent, duorum labori ego hominum parsissem lubens: mei te rogandi et tis respondendi mihi. "Mei" enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est "meus", sed ab eo, quod est "ego". X. Itaque si dicere uelis "patrem mei" pro "patrem meum", quo Graeci modo ton patera mou dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit "labori mei" pro "labori meo". XI. Haec autem ipsa ratio est in numero pluratiuo, qua Gracchus "misereri uestrum" dixit et qua M. Cicero "contentio uestrum" et "contentione nostrum" dixit quaque item ratione Quadrigarius in annali undeuicesimo uerba haec posuit: "C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur!" Cur igitur Terentius "paenitet nostri", non "nostrum", et Afranius "nostri miseritus est", non "nostrum"? XII. Nihil hercle" inquit "mihi de ista re in mentem uenit, nisi auctoritas quaedam uetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est "uestrorum" pro "uestrum", ut in Plauti Mostellaria in hoc uersu: uerum illuc esse maxima pars uestrorum intellegit, cum uellet "maxima pars" dicere "uestrum", ita nonnumquam "uestri" quoque dictum est pro "uestrum". XIII. Sed procul dubio, qui rectissime loqui uolet, "uestrum" potius dixerit quam "uestri". XIu. Et idcirco inportunissime" inquit "fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: "Saepe maiores uestrum miseriti plebis Romanae", "uestrum" obleuerunt et "uestri" superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manauit." Xu. Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notaui. VII. ... I. Mira et prope adeo ridicula diuersitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis nouenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt. VIII. De his, quae habere symptosian uidentur cum luna mansuescente ac senescente. I. Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus uindemiam hilare atque amoeniter. II. Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris uocauit. III. Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent, "luna" inquit Annianus "nunc uidelicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est." Iu. Cum quaereremus, quae alia item senescente luna tabescerent, "nonne Lucilium" inquit "nostrum meministis dicere: luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras et iecur addit? u. Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt. VI. Aelurorum quoque oculi ad easdem uices lunae aut ampliores fiunt aut minores. VII. Id etiam" inquit "multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario legi: "Cepetum reuirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna uices minuendi et augendi habeat contrarias"." IX. Qualibus uerbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: "numquam uestimenta a populo poposci". I. Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis uerborum nouis Cn. Matii, hominis eruditi, qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in mimiambis memorabat: II. sinuque amicam refice frigidam caldo columbulatim labra conserens labris. III. Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat: iam tonsiles tapetes ebrii fuco quos concha purpura imbuens uenenauit. ... X. ... I. "Ex iure manum consertum" uerba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et uindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent. II. Rogaui ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec uerba essent? Tum ille me despiciens "aut erras," inquit "adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex uergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet." III. "Ex Ennio ergo" inquam "est, magister, quod quaero. Iu. Ennius enim uerbis hisce usus est." Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inueniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos uersus ex octauo annali absentes dixi - nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos memineram -: pellitur e medio sapientia, ui geritur res; spernitur orator bonus, horridus miles amatur. Haut doctis dictis certantes nec maledictis miscent inter sese inimicitiam agitantes, non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui. u. Cum hos ego uersus Ennianos dixissem, "credo" inquit grammaticus "iam tibi. Sed tu uelim credas mihi Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque" inquit "et discas, unde Ennius didicit." VI. usus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a quo discerem, praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his conmentariis existimaui, quoniam, in medio rerum et hominum uitam qui colunt, ignorare non oportet uerba actionum ciuilium celebriora. VII. "Manum conserere" ... Nam de qua re disceptatur in iure in re praesenti, siue ager siue quid aliud est, cum aduersario simul manu prendere et in ea re sollemnibus uerbis uindicare, id est "uindicia". VIII. Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duodecim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: "si qui in iure manum conserunt." IX. Sed postquam praetores propagatis Italiae finibus datis iurisdictionibus negotiis occupati proficisci uindiciarum dicendarum causa ad longinquas res grauabantur, institutum est contra duodecim tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed "ex iure manum consertum" uocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, uocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tamquam in toto agro uindicarent. X. Idcirco Ennius significare uolens non, ut ad praetorem solitum est, legitumis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et uera ui atque solida ...; quod uidetur dixisse conferens uim illam ciuilem et festucariam, quae uerbo diceretur, non quae manu fieret, cum ui bellica et cruenta. XI. ... I. P. Lauini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de uerbis sordidis. II. In eo scripsit "sculnam" uulgo dici quasi "seculnam"; "quem, qui elegantius" inquit "loquuntur, "sequestrem" appellant." III. utrumque uocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. Iu. "Sculnam" autem scriptum esse in logistorico M. uarronis, qui inscribitur Catus, idem Lauinius in eodem libro admonet. u. Sed quod apud sequestrem depositum erat, "sequestro positum" per aduerbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: "Per deos immortales, nolite uos atque ..."