[8,0] CAPITVLA LIBRI OCTAVI. I. 'Hesterna noctu' rectene an cum uitio dicatur et quaenam super istis uerbis grammatica traditio sit; item quod decemuiri in XII tabulis 'nox' pro 'noctu' dixerunt. II. Quae mihi decem uerba ediderit Fauorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in ueterum libris reperiantur. III. Quem in modum et quam seuere increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem. IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum uere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluuiali et niue rem non satis exploratam pro comperta posuerit. V. Quid illud sit, quod Vergilius 'caelum stare puluere', et quod Lucilius 'pectus sentibus stare' dixit. VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et uerba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M- quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius uerbis additum. VII. Ex Aristotelis libro, qui g-peri g-mnehmehs inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque. VIII. Quid mihi usu uenerit, interpretari et quasi effingere uolenti locos quosdam Platonicos Latina oratione. IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus uerba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus uerecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem uerba facienti euenerit. X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora uerborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante. XI. Quam festiue responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent. XII. Quid significet in ueterum libris scriptum 'plerique omnes'; et quod ea uerba accepta a Graecis uidentur. XIII. 'Cupsones', quod homines Afri dicunt, non esse uerbum Poenicum, sed Graecum. XIV. Lepidissima altercatio Fauorini philosophi aduersus quendam intempestiuum de ambiguitate uerborum disserentem; atque inibi uerba quaedam ex Naeuio poeta et Cn- Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P- Nigidio origines uocabulorum exploratae. XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C- Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi uersus super eadem re eiusdem Laberii.