Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis, corpusque et animum bene ingeniatis primordiis inchoatum insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? Praesertim si ista, quam ad praebendum lactem tunc adhibebitis, ant serva ant servilis est, et ut plerumque solet, externae et barbarae nationis, si improba, si informis, si impudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quaecunque id temporis lactans est, adhiberi solet. Patiemurne igitur, infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici, et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? ld hercle ipsum est, quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes exsistere. Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum versus illos Homeri consectaretur: g-ouk g-ara g-soi g-ge g-pate|r g-e|n g-hippota g-Pe|leus, g-oude g-Thetis g-me|te|r, g-glauke| g-de g-s' g-etikte g-thalassa, g-Petrai g-t' g-e|libatoi, g-hoti g-toi g-noos g-estin g-ape|ne|s; non partionem solam, tanquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saevam criminatus est: addidit enim hoc de suo: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres; quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere artem ingenium altricis et natura lactis tenet: quae jam a principio imbuta paterni seminis concretione ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat. Et praeter haec autem, quis illud etiam negligere aspernarique possit, quod, quae partus suos deserunt ablegantque a sese, et aliis nutriendos dedunt, vinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt, ant certe quidem diluunt deteruntque. Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitio est, vigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur, omnisque impatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit. Neque multo minor commendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, oblivio est. Ipsius quoque infantis affectio animi, amoris, consuetudinis, in ea sola, unde alitur, occupatur, et proinde, ut in expositis usu venit, matris, quae genuit, neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea, obliteratis et abolitis nativae pietatis elementis, quidquid ita educati liberi amare patrem et matrem videntur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed civilis et opinabilis. Haec Favorinum dicentem audivi graeca oratione: cujus sententias, communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, retuli; amoenitates vero et copias ubertatesque verborum latina omnis facundia vix quidem indipisci potuerit; mea tenuitas nequaquam.