LIBER XII. CAPUT 1. Dissertatio Fauorini philosophi, qua suasit nobili feminae, ut liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret. 1. Nuntiatum quondam est Fauorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam, auctumque eum esse nato filio. 2. Eamus, inquit, et puerperium uisum et patri gratulatum. 3. Is enim erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus una, qui tum aderamus: prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat; et cum eo simul introgressi sumus. 4. Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque assedit; atque ubi percontatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac uigilia somnum capere cognouit; fabulari instituit prolixius; et : Nihil, inquiL, dubito, quin filium lacte suo nutritura sit. 5. Sed cum mater puellae parcendum esse ei, diceret, adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis graue ac difficile accederet: Ore te, inquit, mulier, sine eam totam integram esse matrem filii sui. 6. Quod est enim hoc contra naturam imperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse, ac statim a sese abiecisse? Aluisse in utero sanguine suo nescio quid, quod non uideret: non alere nunc suo lacte, quod uideat iam uiuentem, iam hominem, iam matris officia implorantem? 7. An tu quoque, inquit, putas, naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam naeuulos uenustiores, non liber[or]um alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? 8. Sic enim, quod a uobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et exstinguere cum periculo quoque auersi corruptique lactis laborant, tanquam pulchritudinis sibi insignia deuenustet: quod quidem faciunt eadem uecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut foetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur; ne aequor illud uentris irrugetur, ac de grauitate oneris et labore partus fatiscat. 9. Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire: quantulum hinc abest, iam perfectum, iam genitum, iam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia priuare? 10. Sed nihil interest (hoc enim dicitur), dum alatur et uiuat, cuius id lacte fiat. 11. Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cuius in corpore cuiusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit? 12. An quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit? 13. Nonne hac quoque in re sollertia naturae euidens est, quod, posteaquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, aduentante iam partus tempore, in supernas se partis profert, [et] ad fouenda uitae atque lucis rudimenta praesto est, et recens natis notum et familiarem uictum offert? 14. Quamobrem non frustra creditum est, sicuti ualeat ad fingendas corporis atque animi similitudines uis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates ualere. 15. Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animaduersum. Nam si ouium lacte haedi aut caprarum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. 16. In arboribus etiam et frugibus maior plerumque uis et potestas est, ad earum indolem uel detrectandam uel augendam, aquarum atque terrarum, quae alunt, quam ipsius, quod iacitur, seminis: ac saepe uideas arborem laetam et nitentem in locum alium transpositam deterioris terrae succo deperisse. 17. Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis, corpusque et animum bene ingeniatis primordiis inchoatum insitiuo degenerique alimento lactis alieni corrumpere? Praesertim si ista, quam ad praebendum lactem tunc adhibebitis, aut serua aut seruilis est, et ut plerumque solet, externae et barbarae nationis, si improba, si informis, si impudica, si temulenta est; nam plerumque sine discrimine, quaecunque id temporis lactans est, adhiberi solet. 18. Patiemurne igitur, infantem hunc nostrum pernicioso contagio infici, et spiritum ducere in animum atque in corpus suum ex corpore et animo deterrimo? 19. Id hercle ipsum est, quod saepenumero miramur, quosdam pudicarum mulierum liberos parentum suorum neque corporibus neque animis similes exsistere. 20. Scite igitur et perite noster Maro, quod, cum uersus illos Homeri consectaretur: g-ouk g-ara g-soi g-ge g-pate|r g-e|n g-hippota g-Pe|leus, g-oude g-Thetis g-me|te|r, g-glauke| g-de g-s' g-etikte g-thalassa, g-Petrai g-t' g-e|libatoi, g-hoti g-toi g-noos g-estin g-ape|ne|s; non partionem solam, tanquam ille quem sequebatur, sed alituram quoque feram et saeuam criminatus est: addidit enim hoc de suo: Hyrcanaeque admorunt ubera tigres; quoniam uidelicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet: quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat. 21. Et praeter haec autem, quis illud etiam negligere aspernarique possit, quod, quae partus suos deserunt ablegantque a sese, et aliis nutriendos dedunt, uinculum illud coagulumque animi atque amoris, quo parentes cum filiis natura consociat, interscindunt, ant certe quidem diluunt deteruntque. 22. Nam ubi infantis aliorsum dati facta ex oculis amolitio est, uigor ille maternae flagrantiae sensim atque paulatim restinguitur, omnisque impatientissimae sollicitudinis strepitus consilescit. Neque multo minor commendati ad nutricem aliam filii, quam morte amissi, obliuio est. 23. Ipsius quoque infantis affectio animi, amoris, consuetudinis, in ea sola, unde alitur, occupatur, et proinde, ut in expositis usu uenit, matris, quae genuit, neque sensum ullum neque desiderium capit. Ac propterea, obliteratis et abolitis natiuae pietatis elementis, quidquid ita educati liberi amare patrem et matrem uidentur, magnam fere partem non naturalis ille amor est, sed ciuilis et opinabilis. 24. Haec Fauorinum dicentem audiui graeca oratione: cuius sententias, communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, retuli; amoenitates uero et copias ubertatesque uerborum latina omnis facundia uix quidem indipisci potuerit; mea tenuitas nequaquam.