[2,0] LIBER SECUNDUS : AN VIS RATIONIS ANIMAM VERE ESSE NEC INTERIRE DEMONSTRET. [2,1] 1. (AUGUSTINUS) - Satis intermissum est opus nostrum, et impatiens est amor, nec lacrymis modus fit, nisi amori detur quod amatur: quare, aggrediamur librum secundum. (RATIO) - Aggrediamur. (AUGUSTINUS) - Credamus Deum adfuturum. (RATIO) - Credamus sane, si uel hoc in potestate nostra est. (AUGUSTINUS) - Potestas nostra ipse est. (RATIO) - Itaque ora breuissime ac perfectissime, quantum potes. (AUGUSTINUS) - Deus semper idem, nouerim me, nouerim te. Oratum est. (RATIO) - Tu qui uis te nosse, scis esse te? (AUGUSTINUS) - Scio. (RATIO) - Unde scis? (AUGUSTINUS) - Nescio. (RATIO) - Simplicem te sentis, anne multiplicem? (AUGUSTINUS) - Nescio. (RATIO) - Moueri te scis? (AUGUSTINUS) - Nescio. (RATIO) - Cogitare te scis? (AUGUSTINUS) - Scio. (RATIO) - Ergo uerum est cogitare te. (AUGUSTINUS) - Verum. (RATIO) - Immortalem te esse scis? (AUGUSTINUS) - Nescio. (RATIO) - Horum omnium quae te nescire dixisti, quid scire prius mauis? (AUGUSTINUS) - Utrum immortalis sim. (RATIO) - Viuere igitur amas? (AUGUSTINUS) - Fateor. (RATIO) - Quid, cum te immortalem esse didiceris? satisne erit? (AUGUSTINUS) - Erit id quidem magnum, sed id mihi parum. (RATIO) - Hoc tamen quod parum est quantum gaudebis? (AUGUSTINUS) - Plurimum. (RATIO)- Nihil iam flebis? (AUGUSTINUS) - Nihil omnino. (RATIO) - Quid, si ipsa uita talis esse inueniatur, ut in ea tibi nihil amplius quam nosti, nosse liceat? temperabis a lacrymis? (AUGUSTINUS) - Imo tantum flebo ut uita nulla sit. (RATIO) - Non igitur uiuere propter ipsum uiuere amas, sed propter scire. (AUGUSTINUS) - Cedo conclusioni. (RATIO) - Quid, si eadem ipsa rerum scientia miserum faciat? (AUGUSTINUS) - Nullo id quidem pacto fieri posse credo. Sed si ita est, nemo esse beatus potest; non enim nunc aliunde sum miser, nisi rerum ignorantia. Quod si et rerum scientia miserum facit, sempiterna miseria est. (RATIO) - Iam uideo totum quod cupis. Nam, quoniam neminem scientia miserum esse credis, ex quo probabile est ut intellegentia efficiat beatum; beatus autem nemo nisi uiuens, et nemo uiuit qui non est: esse uis, uiuere et intellegere; sed esse ut uiuas, uiuere ut intellegas. Ergo esse te scis, uiuere te scis, intellegere te scis. Sed utrum ista semper futura sint, an nihil horum futurum sit, an maneat aliquid semper, et aliquid intercidat, an minui et augeri haec possint, cum omnia mansura sint, nosse uis. (AUGUSTINUS) - Ita est. (RATIO) - Si igitur probauerimus semper nos esse uicturos, sequetur etiam semper futuros. (AUGUSTINUS) - Sequetur. (RATIO) - Restabit quaerere de intellegendo. [2,2] 2. (AUGUSTINUS) - Manifestissimum ordinem uideo atque breuissimum. (RATIO)- Hic ergo esto nunc, ut interroganti caute firmeque respondeas. (AUGUSTINUS) - Istic sum. (RATIO) - Si manebit semper mundus iste, uerum est mundum semper mansurum esse? (AUGUSTINUS) - Quis hoc dubitet? (RATIO) - Quid, si non manebit? nonne ita uerum est mundum non esse mansurum. (AUGUSTINUS) - Nihil resisto. (RATIO) - Quid, cum interierit, si interiturus est? nonne tunc id erit uerum, mundum interisse? Nam quamdiu uerum non est mundum occidisse, non occidit: repugnat igitur ut mundus occiderit, et uerum non sit mundum occidisse. (AUGUSTINUS) - Et hoc concedo. (RATIO) - Quid illud? Videturne tibi uerum aliquid esse posse, ut ueritas non sit? (AUGUSTINUS) - Nullo modo. (RATIO) - Erit igitur ueritas, etiamsi mundus intereat. (AUGUSTINUS) - Negare non possum. (RATIO) - Quid, si ipsa ueritas occidat? nonne uerum erit ueritatem occidisse? (AUGUSTINUS) - Et istud quis negat? (RATIO) - Verum autem non potest esse, si ueritas non sit. (AUGUSTINUS) - Iam hoc paulo ante concessi. (RATIO) - Nullo modo igitur occidet ueritas. (AUGUSTINUS) - Perge ut coepisti, nam ista collectione nihil est uerius. [2,3] 3. (RATIO) - Nunc respondeas mihi uelim, utrum tibi sentire anima uideatur, an corpus? (AUGUSTINUS) - Anima uidetur. (RATIO) - Quid? intellectus uidetur tibi ad animam pertinere? (AUGUSTINUS) - Prorsus uidetur. (RATIO) - Ad solam animam, an ad aliquid aliud? (AUGUSTINUS) - Nihil aliud uideo praeter animam, nisi Deum, ubi intellectum esse credam. (RATIO)- Iam illud uideamus. Si tibi quispiam istum parietem non esse parietem, sed arborem diceret, quid putares? (AUGUSTINUS) - Aut eius sensum, aut meum falli, aut hoc nomine ab eo parietem uocari. (RATIO) - Quid, si et illi species arboris in eo appareat, et tibi parietis? nonne poterit utrumque uerum esse? (AUGUSTINUS) - Nullo modo; quia una eademque res, et arbor et paries esse non potest. Quamuis enim singulis nobis singula esse uideantur, necesse est unum nostrum imaginationem falsam pati. (RATIO) - Quid, si nec paries nec arbor est, et ambo fallimini? (AUGUSTINUS) - Potest id quidem (RATIO) - Hoc ergo unum superius praetermiseras. (AUGUSTINUS) - Fateor (RATIO) - Quid, si agnoscatis aliud uobis uideri quam est? numquidnam fallimini? (AUGUSTINUS) - Non (RATIO) - Potest igitur et falsum esse quod uidetur, et non falli cui uidetur. (AUGUSTINUS) - Potest. (RATIO) - Confitendum est igitur non eum falli qui falsa uidet, sed eum qui assentitur falsis. (AUGUSTINUS) - Plane confitendum. (RATIO) - Quid ipsum falsum? quare falsum est? (AUGUSTINUS) - Quod aliter sese habet quam uidetur. (RATIO) - Si ergo non sint quibus uideatur, nihil est falsum. (AUGUSTINUS) - Sequitur. (RATIO) - Non igitur est in rebus falsitas, sed in sensu: non autem fallitur qui falsis non assentitur. Conficitur ut aliud simus nos, aliud sensus; siquidem, cum ipse fallitur, possumus nos non falli. (AUGUSTINUS) - Nihil habeo quod contradicam. (RATIO) - Sed numquid, cum anima fallitur, audes te dicere non esse falsum? (AUGUSTINUS) - Quo pacto istud audeam? (RATIO) - At nullus sensus sine anima, nulla falsitas sine sensu. Aut operatur igitur anima, aut cooperatur falsitati. (AUGUSTINUS) - Trahunt praecedentia consensionem. 3. 4. (RATIO) - Illud nunc responde, utrum uideatur posse fieri ut aliquando falsitas non sit. (AUGUSTINUS) - Quomodo mihi hoc uideri potest, cum tanta sit difficultas inueniendae ueritatis, ut absurdius dicatur falsitatem quam ueritatem esse non posse? (RATIO) - Numquidnam arbitraris eum qui non uiuit, posse sentire? (AUGUSTINUS) - Non potest fieri. (RATIO) - Confectum est animam semper uiuere. (AUGUSTINUS) - Nimis cito urges me in gaudia: pedetentim, quaeso. (RATIO) - Atqui, si recte illa concessa sunt, nihil de hac re dubitandum uideo. (AUGUSTINUS) - Nimis cito est, inquam. Itaque facilius adducor ut me temere aliquid concessisse arbitrer, quam ut iam securus de immortalitate animae fiam. Tamen euolue istam conclusionem, et quomodo id effectum sit ostende. (RATIO) - Falsitatem dixisti sine sensu esse non posse, et eam non esse non posse: semper igitur est sensus. At nullus sensus sine anima: anima igitur sempiterna est. Nec ualet sentire, nisi uiuat. Semper igitur anima uiuit. [2,4] 5. (AUGUSTINUS) - O plumbeum pugionem! Posses enim concludere hominem esse immortalem, si tibi concessissem nunquam istum mundum esse posse sine homine, eumque mundum esse sempiternum. (RATIO) - Bene quidem uigilas. Sed tamen non parum est quod confecimus, rerum naturam sine anima esse non posse, nisi forte in rerum natura falsitas aliquando non erit. (AUGUSTINUS) - Istud quidem consequens esse confiteor. Sed iam amplius deliberandum censeo, utrum superius concessa non nutent. Non enim paruum gradum ad animae immortalitatem factum esse uideo. (RATIO) - Satisne considerasti, ne quid temere dederis? (AUGUSTINUS) - Satis quidem, sed nihil uideo quo me arguam temeritatis. (RATIO) - Ergo confectum est rerum naturam sine anima uiua esse non posse. (AUGUSTINUS) - Confectum hactenus, ut possint uicissim aliae nasci, aliae mori. (RATIO) - Quid, si de natura rerum falsitas auferatur? nonne fiet ut uera sint omnia? (AUGUSTINUS) - Consequi uideo. (RATIO) - Responde unde tibi uideatur paries iste uerus esse. (AUGUSTINUS) - Quia eius non fallor aspectu. (RATIO) - Ergo quia ita est ut uidetur. (AUGUSTINUS) - Etiam. (RATIO) - Si igitur aliquid inde falsum est quod aliter uidetur atque est, inde uerum quod ita ut est uidetur; ablato eo cui uidetur, nec falsum quidquam, nec uerum est. At si falsitas in rerum natura non sit, uera sunt omnia. Nec uideri quidquam nisi uiuenti animae potest. Manet igitur anima in rerum natura, si auferri falsitas non potest; manet, si potest. (AUGUSTINUS) - Video robustius quidem esse factum quod iam conclusum erat; sed nihil hac adiectione promouimus. Nihilominus enim manet illud quod plurimum me mouet, nasci animas et interire, atque ut non desint mundo, non earum immortalitate, sed successione prouenire. 4. 6. (RATIO) - Videnturne tibi quaeque corporea, id est sensibilia, intellectu posse comprehendi? (AUGUSTINUS) - Non uidentur. (RATIO) - Quid illud? uidetur tibi sensibus uti Deus ad res cognoscendas? (AUGUSTINUS) - Nihil audeo de hac re temere affirmare; sed quantum conicere datur, nullo modo Deus utitur sensibus. (RATIO)- Ergo concludimus non sentire posse nisi animam. (AUGUSTINUS) - Conclude interim quantum probabiliter licet. (RATIO) - Quid illud? dasne istum parietem, si uerus paries non sit, non esse parietem? (AUGUSTINUS) - Nihil hoc facilius dederim. (RATIO) - Neque quidquam, si uerum corpus non sit, corpus esse? (AUGUSTINUS) - Tale etiam hoc est. (RATIO) - Ergo si nihil uerum est, nisi ita sit ut uidetur; nec quidquam corporeum uideri nisi sensibus potest; nec sentire, nisi anima; nec, si uerum corpus non sit, corpus esse: restat ut corpus esse non possit, nisi anima fuerit. (AUGUSTINUS) - Nimis urges, et quid resistam non habeo. [2,5] 7. (RATIO) - Attende in ista diligentius. (AUGUSTINUS) - En adsum. (RATIO) - Certe hic lapis est, et ita uerus est, si non se habet aliter ac uidetur; et lapis non est, si uerus non est; et non nisi sensibus uideri potest. (AUGUSTINUS) - Etiam. (RATIO) - Non sunt igitur lapides in abditissimo terrae gremio, nec omnino ubi non sunt qui sentiant: nec iste lapis esset, nisi eum uideremus; nec lapis erit cum discesserimus, nemoque alius eum praesens uidebit. Nec, si loculos bene claudas, quamuis multa in eis incluseris, aliquid habebunt. Nec prorsus ipsum lignum intrinsecus lignum est. Fugit enim omnes sensus quidquid in altitudine est corporis minime perlucentis, quod non esse omnino cogitur. Etenim si esset, uerum esset; nec uerum quidquam est, nisi quod ita est ut uidetur: illud autem non uidetur; non est igitur uerum nisi quid habes ad haec quod respondeas. (AUGUSTINUS) - De iis quidem quae concessi, hoc natum esse uideo; sed absurdum ita est, ut quidquid uis illorum facilius negem, quam hoc uerum esse concedam. (RATIO) - Nihil repugno. Vide ergo quid dicere uelis: corporea nisi sensibus uideri posse, an sentire nisi animam, an esse lapidem uel quid aliud, sed uerum non esse, an ipsum uerum aliter esse definiendum . (AUGUSTINUS) - Istuc ipsum, oro te, ultimum uideamus. 8. (RATIO) - Defini ergo uerum. (AUGUSTINUS) - Verum est quod ita se habet ut cognitori uidetur, si uelit possitque cognoscere. (RATIO) - Non erit igitur uerum quod nemo potest cognoscere? Deinde, si falsum est quod aliter quam est, uidetur; quid, si alteri uideatur hic lapis, lapis; alteri lignum? eadem res et falsa et uera erit? (AUGUSTINUS) - Illud me magis superius mouet, quomodo si quid cognosci non potest, eo fiat ut uerum non sit. Nam quod simul una res, et uera et falsa est, non nimis curo. Etenim uideo unam rem diuersis comparatam, simul et maiorem et minorem esse. Sed ex eo istud contingit, quod nihil per se maius aut minus est. Comparationis enim sunt ista nomina. (RATIO) - At si dicis nihil esse uerum per se, non times ne sequatur ut nihil sit per se? Unde enim lignum est hoc, inde etiam uerum lignum est. Nec fieri potest ut per seipsum, id est sine cognitore lignum sit, et uerum lignum non sit. (AUGUSTINUS) - Ergo illud dico et sic definio, nec uereor ne definitio mea ob hoc improbetur, quod nimis breuis est: nam uerum mihi uidetur esse id quod est. (RATIO) - Nihil ergo erit falsum, quia quidquid est, uerum est. (AUGUSTINUS) - In magnas angustias me coniecisti, nec inuenio prorsus quid respondeam. Ita fit ut cum aliter doceri nolim quam istis interrogationibus, uerear iam tamen interrogari. [2,6] 9. (RATIO) - Deus cui nos commisimus, sine dubitatione fert opem, et de his angustiis liberat nos, modo credamus, et eum rogemus deuotissime. (AUGUSTINUS) - Nihil plane libentius hoc loco fecerim; nam nusquam tantam caliginem pertuli. Deus, Pater noster, qui ut oremus hortaris, qui et hoc quod rogaris praestas; siquidem cum te rogamus, melius uiuimus, melioresque sumus: exaudi me palpitantem in his tenebris, et mihi dexteram porrige. Praetende mihi lumen tuum, reuoca me ab erroribus; te duce in me redeam et in te. Amen. (RATIO) - Hic esto quantum potes, et uigilantissime attende. (AUGUSTINUS) - Dic, quaeso, si quid tibi suggestum est. ne pereamus. (RATIO) - Hic esto. (AUGUSTINUS) - Ecce habes me nihil aliud agentem. 10. (RATIO) - Prius quid sit falsum, etiam atque etiam uentilemus. (AUGUSTINUS) - Miror si quidquam aliud erit, quam quod non ita est ut uidetur. (RATIO) - Attende potius, et ipsos sensus prius interrogemus. Nam certe quod oculi uident, non dicitur falsum, nisi habeat aliquam similitudinem ueri. Ut uerbi causa, homo quem uidemus in somnis, non est utique uerus homo, sed falsus, eo ipso quod habet ueri similitudinem. Quis enim canem uideat, et recte se dicat hominem somniasse? Ergo et ille falsus canis est, ex eo quod similis uero est. (AUGUSTINUS) - Ita est ut dicis. (RATIO) - Quid, uigilans quisque si uiso equo putet se hominem uidere? nonne eo fallitur quod ei appareat aliqua hominis similitudo? Nam si nihil ei appareat, nisi equi species, non potest arbitrari sese hominem uidere. (AUGUSTINUS) - Prorsus cedo (RATIO) - Dicimus item falsam arborem quam pictam uidemus, et falsam faciem quae de speculo redditur, et falsum turrium motum nauigantibus, falsamque infractionem remi, ob aliud nihil nisi quod uerisimilia sunt. (AUGUSTINUS) - Fateor. (RATIO) - Ita et in geminis fallimur, ita in ouis, ita in singulis sigillis uno annulo impressis, et in caeteris talibus. (AUGUSTINUS) - Sequor omnino atque concedo. (RATIO) - Similitudo igitur rerum quae ad oculos pertinet, mater est falsitatis. (AUGUSTINUS) - Negare non possum. 11. (RATIO)- Sed haec omnis silua, nisi me fallit, in duo genera diuidi potest. Nam partim aequalibus in rebus, partim uero in deterioribus est. Aequalia sunt, quando tam hoc illi quam illud huic simile esse dicimus, ut de geminis dictum est, uel de impressionibus annuli. In deterioribus autem, quando illud quod deterius est, simile esse dicimus meliori. Quis enim in speculum attendat, et recte dicat se esse illi imagini similem, ac non potius illam sibi? Hoc autem genus partim est in eo quod anima patitur, partim uero in iis rebus quae uidentur. Sed ipsum quod anima patitur, aut in sensu patitur, ut turris motum qui nullus est; aut apud seipsam ex eo quod accepit a sensibus, qualia sunt uisa somniantium, et fortassis etiam furentium. Porro illa quae in ipsis rebus quas uidemus apparent, alia a natura, caetera ab animantibus exprimuntur atque finguntur. Natura gignendo uel resultando similitudines deteriores facit. Gignendo, cum parentibus similes nascuntur; resultando, ut de speculis cuiuscemodi. Quamuis enim pleraque specula homines faciant, non tamen ipsi effingunt eas quae redduntur imagines. Iam uero animantium opera sunt in picturis, et huiuscemodi quibusque figmentis: in quo genere includi etiam illa possunt, si tamen fiunt, quae daemones faciunt. Umbrae autem corporum, quia non nimis ab re abest ut corporibus similes et quasi falsa corpora dicantur, nec ad oculorum iudicium pertinere negandae sunt; in illo eas genere poni placet, quod resultando a natura fit. Resultat enim omne corpus lumini obiectum, et in contrariam partem umbram reddit. An tibi aliquid contradicendum uidetur? (AUGUSTINUS) - Mihi uero nihil. Sed quonam ista tendant, uehementer exspecto. 12. (RATIO) - Atqui oportet patienter feramus, donec nobis caeteri sensus renuntient in ueri similitudine habitare falsitatem. Nam et in ipso auditu totidem fere genera ueniunt similitudinum: ueluti cum loquentis uocem, quem non uidemus, audientes, putamus alium quempiam, cui uoce similis est; atque in deterioribus uel echo testis est, uel tinnitus ille ipsarum aurium, uel in horologiis merulae aut corui quaedam imitatio, uel quae sibi somniantes aut furentes uidentur audire. Falsae autem uoculae quae dicuntur a musicis, incredibile est quantum attestantur ueritati, quod post apparebit: tamen etiam ipsae, quod sat est nunc, non absunt ab earum similitudine quas ueras uocant. Sequeris haec? (AUGUSTINUS) - Et libentissime. Nam nihil laboro ut intellegam. (RATIO) - Ergo, ne moremur, uideturne tibi aut lilium a lilio posse odore, aut mel thyminum a melle thymino de diuersis alueariis sapore, aut mollitudo plumarum cycni ab anseris tactu facile diiudicari? (AUGUSTINUS) - Non uidetur. (RATIO) - Quid, cum talia nos uel olfacere, uel gustare, uel tangere somniamus? nonne similitudine imaginum eo deteriore quo inaniore decipimur? (AUGUSTINUS) - Verum dicis. (RATIO) - Ergo apparet nos in omnibus sensibus siue aequalibus, siue in deterioribus rebus, aut similitudine lenocinante falli; aut etiamsi non fallimur suspendentes consensionem, seu differentiam dignoscentes, tamen eas res falsas nominare quas uerisimiles deprehendimus . (AUGUSTINUS) - Dubitare non possum. [2,7] 13. (RATIO) - Nunc attende, dum eadem rursum recurrimus, quo fiat apertius quod conamur ostendere. (AUGUSTINUS) - Eccum, loquere quod uis. Nam ego circumitum istum semel statui tolerare, neque in eo defatiscar spe tanta perueniendi quo nos tendere sentio. (RATIO) - Bene facis. Sed attende utrum tibi uideatur, cum oua similia uidemus, aliquod eorum falsum esse recte nos posse dicere. (AUGUSTINUS) - Nullo modo uidetur. Omnia enim si oua sunt, uera oua sunt. (RATIO) - Quid, cum de speculo resultare imaginem uidemus? quibus signis falsam esse comprehendimus? (AUGUSTINUS) - Scilicet quod non tenetur, non sonat, non per se mouetur, non uiuit, et caeteris innumerabilibus, quae prosequi longum est. (RATIO) - Video te nolle immorari, et properationi tuae mos gerendus est. Itaque, ne singula repetam, si et illi homines quos uidemus in somnis, uiuere, loqui, teneri a uigilantibus possent, nihilque inter ipsos differret, et eos quos expergefacti ac sani alloquimur et uidemus, numquidnam eos falsos diceremus? (AUGUSTINUS) - Quo pacto istud recte diceretur? (RATIO) - Ergo si eo ueri essent, quo ueri simillimi apparerent, nihilque inter eos et ueros omnino distaret, eoque falsi quo per illas uel alias differentias dissimiles conuincerentur; nonne similitudinem ueritatis matrem, et dissimilitudinem falsitatis esse fatendum est? (AUGUSTINUS) - Non habeo quid dicam, et pudet me tam temerariae consensionis meae superioris. 14. (RATIO) - Ridiculum est si te pudet, quasi non ob idipsum elegerimus huiusmodi sermocinationes: quae quoniam cum solis nobis loquimur, Soliloquia uocari et inscribi uolo; nouo quidem et fortasse duro nomine, sed ad rem demonstrandam satis idoneo. Cum enim neque melius quaeri ueritas possit, quam interrogando et respondendo, et uix quisquam inueniatur quem non pudeat conuinci disputantem, eoque paene semper eueniat ut rem bene inductam ad discutiendum inconditus peruicaciae clamor explodat, etiam cum laceratione animorum, plerumque dissimulata, interdum et aperta; pacatissime, ut opinor, et commodissime placuit, a meipso interrogatum mihique respondentem, Deo adiuuante, uerum quaerere: quare nihil est quod uereare, sicubi te temere illigasti, redire atque resoluere; aliter hinc enim euadi non potest. [2,8] 15. (AUGUSTINUS) - Recte dicis; sed quid male concesserim non plane uideo: nisi forte id recte dici falsum quod habeat aliquam ueri similitudinem, cum prorsus mihi nihil aliud dignum falsi nomine occurrat; et rursus tamen cogor fateri eo falsa uocari quae uocantur, quo a ueris differunt. Ex quo conficitur eam ipsam dissimilitudinem causam esse falsitatis. Itaque conturbor, non enim mihi facile quidquam uenit in mentem, quod contrariis causis gignatur. (RATIO) - Quid, si hoc unum est in rerum natura genus, et solum quod ita sit? An ignoras, cum per animalium innumerabilia genera cucurreris, solum crocodilum inueniri qui superiorem in mandendo partem moueat; praesertim cum paene reperiri nihil queat ita cuique rei simile, ut non in aliquo etiam dissimile sit? (AUGUSTINUS) - Video quidem ista; sed cum considero illud quod falsum uocamus, et simile aliquid habere ueri et dissimile, ex qua potius parte meruerit falsi nomen, non ualeo discernere. Si enim ex eo quod dissimile est, dixero; nihil erit quod non falsum dici possit: nihil enim est quod non alicui rei dissimile sit, quam ueram esse concedimus. Item, si dixero eo quod simile est, falsum appellandum; non solum oua illa reclamabunt quae uera eo ipso sunt quo simillima, sed etiam sic non effugiam eum qui me coegerit falsa esse omnia confiteri, quod omnia sibi ex aliqua parte similia esse negare non possum. Sed fac me non metuere illud respondere, similitudinem ac dissimilitudinem simul efficere ut aliquid falsum recte nominetur; quam mihi euadendi uiam dabis? Instabitur enim nihilominus ut omnia falsa esse renuntiem; quippe omnia sibimet, ut supra dictum est, et similia quadam ex parte, et dissimilia reperiuntur. Restaret ut nihil aliud falsum esse dicerem nisi quod aliter se haberet atque uideretur, ni uererer illa tot monstra quae me dudum enauigasse arbitrabar. Nam eo rursum repellor uertigine inopinata, ut uerum id esse dicam quod ita se habet ut uidetur. Ex quo confit sine cognitore nihil uerum esse posse: ubi mihi naufragium in scopulis occultissimis formidandum est, qui ueri sunt, etiamsi nesciantur. Aut, si uerum esse id quod est dixero, falsum non esse uspiam concludetur, quouis repugnante. Itaque redeunt illi aestus, nec quidquam tanta patientia morarum tuarum processisse me uideo. [2,9] 16. (RATIO) - Attende potius; nam nullo modo in animum inducam, frustra nos auxilium diuinum implorasse. Video enim, tentatis quantum potuimus omnibus rebus, non remansisse quod falsum iure dicatur, nisi quod aut se fingit esse quod non est, aut omnino esse tendit et non est. Sed illud superius falsi genus, uel fallax etiam, uel mendax est. Nam fallax id recte dicitur quod habet quemdam fallendi appetitum; qui sine anima intellegi non potest: sed partim ratione fit, partim natura; ratione, in animalibus rationalibus, ut in homine; natura, in bestiis, tamquam in uulpecula. Illud autem quod mendax uoco, a mentientibus fit. Qui hoc differunt a fallacibus, quod omnis fallax appetit fallere; non autem omnis uult fallere qui mentitur: nam et mimi et comoediae et multa poemata mendaciorum plena sunt, delectandi potius quam fallendi uoluntate, et omnes fere qui iocantur, mentiuntur. Sed fallax uel fallens is recte dicitur, cuius negotium est ut quisque fallatur. Illi autem qui non id agunt ut decipiant, sed tamen aliquid fingunt, uel mendaces tantum, uel si ne hoc quidem, mentientes tamen uocari nemo ambigit. Nisi quid habes aduersus ista quod dicas. 17. (AUGUSTINUS) - Perge, quaeso; nunc enim fortasse de falsis non- falsa docere coepisti: sed iam illud genus exspecto quale sit quod dixisti, esse tendit et non est. (RATIO) - Quidni exspectes? Eadem illa sunt, quorum multa supra memorauimus. Annon tibi uidetur imago tua de speculo quasi tu ipse uelle esse, sed ideo esse falsa, quod non est? (AUGUSTINUS) - Valde hoc uidetur. (RATIO) - Quid omnis pictura uel cuiuscemodi simulacrum, et id genus omnia opificum? nonne illud esse contendunt, ad cuius quidque similitudinem factum est? (AUGUSTINUS) - Prorsus adducor. (RATIO) - Iam ea quibus uel dormientes uel furentes falluntur, concedis, ut opinor, in eo esse genere. (AUGUSTINUS) - Et nulla magis: nam nulla magis tendunt talia esse, qualia uel uigilantes uel sani cernunt; et eo tamen falsa sunt, quo id quod tendunt esse non possunt. (RATIO) - Quid iam de turrium motu, uel de merso remo, uel de umbris corporum plura dicam? Planum est, ut arbitror, ex hac regula esse metienda. (AUGUSTINUS) - Planissimum. (RATIO) - Taceo de ceteris sensibus; nam nemo considerans non hoc inueniet, falsum appellari in rebus ipsis quas sentimus, quod esse aliquid tendit et non est. [2,10] 18. (AUGUSTINUS) - Recte dicis: sed miror cur ab hoc genere tibi secernenda illa poemata et ioca uisa sunt, caeteraeque fallaciae. (RATIO) - Quia scilicet aliud est falsum esse uelle, aliud uerum esse non posse. Itaque ipsa opera hominum uelut comoedias aut tragoedias, aut mimos, et id genus alia possumus operibus pictorum fictorumque coniungere. Tam enim uerus esse pictus homo non potest, quamuis in speciem hominis tendat, quam illa quae scripta sunt in libris comicorum. Neque enim falsa esse uolunt, aut ullo appetitu sua farsa sunt; sed quadam necessitate, quantum fingentis arbitrium sequi potuerunt. At uero in scena Roscius uoluntate falsa Hecuba erat, natura uerus homo; sed illa uoluntate etiam uerus tragoedus, eo uidelicet quo implebat, institutum: falsus autem Priamus, eo quod Priamum assimilabat, sed ipse non erat. Ex quo iam nascitur quiddam mirabile, quod tamen ita se habere nemo ambigit. (AUGUSTINUS)- Quidnam id est? (RATIO) - Quid putas, nisi haec omnia inde esse in quibusdam uera, unde in quibusdam falsa sunt, et ad suum uerum hoc solum eis prodesse, quod ad aliud falsa sunt? Unde ad id quod esse aut uolunt aut debent, nullo modo perueniunt, si falsa esse fugiunt. Quo pacto enim iste quem commemoraui, uerus tragoedus esset, si nollet esse falsus Hector, falsa Andromache, falsus Hercules, et alia innumera? aut unde uera pictura esset, si falsus equus non esset? unde in speculo uera hominis imago, si non falsus homo? Quare, si quibusdam, ut uerum aliquid sint, prodest ut sint aliquid falsum; cur tantopere falsitates formidamus, et pro magno bono appetimus ueritatem? (AUGUSTINUS) - Nescio, et multum miror, nisi quia in exemplis istis nihil imitatione dignum uideo. Non enim tamquam histriones, aut de speculis quaeque relucentia, aut tamquam Myronis buculae ex aere, ita etiam nos ut in nostro quodam habitu ueri simus, ad alienum habitum adumbrati atque assimilati, et ob hoc falsi esse debemus; sed illud uerum quaerere, quod non quasi bifronte ratione sibique aduersanti, ut ex aliqua parte uerum sit, ex aliqua falsum sit. (RATIO) - Magna et diuina quaedam requiris. Quae tamen si inuenerimus, nonne fatebimur his ipsam confici, et quasi conflari ueritatem, a qua denominatur omne quod uerum quoquo modo nominatur? (AUGUSTINUS) - Non inuitus assentior. [2,11] 19. (RATIO) - Quid tibi ergo uidetur? disciplina disputandi uerane, an falsa est? (AUGUSTINUS) - Quis dubitet ueram? Sed uera est etiam grammatica. (RATIO) - Itane ut illa? (AUGUSTINUS) - Non uideo quid sit uero uerius. (RATIO) - Illud profecto quod nihil falsi habet: quod intuens paulo ante offendebare ex iis rebus quae nescio quomodo nisi falsae essent, uerae esse non possent. An ignoras omnia illa fabulosa et aperte falsa ad grammaticam pertinere? (AUGUSTINUS) - Non ignoro istud quidem; sed, ut opinor, non per grammaticam falsa sunt, sed per eam qualiacumque sunt, demonstrantur. Siquidem est fabula compositum ad utilitatem delectationemue mendacium. Est autem grammatica uocis articulatae custos et moderatrix disciplina: cuius professionis necessitate cogitur humanae linguae omnia etiam figmenta colligere, quae memoriae litterisque mandata sunt, non ea falsa faciens, sed de his ueram quamdam docens asserensque rationem. (RATIO) - Recte sane: nihil nunc curo, utrum abs te ista bene definita atque distincta sint; sed illud quaero utrum hoc ita esse ipsa grammatica, an uero illa disciplina disputationis ostendat. (AUGUSTINUS) - Non nego uim peritiamque definiendi, qua nunc ego ista separare conatus sum, disputatoriae arti tribui. 20. (RATIO) - Quid ipsa grammatica? nonne si uera est, eo uera est quo disciplina est? Disciplina enim a discendo dicta est: nemo autem quae didicit ac tenet, nescire dici potest; et nemo scit falsa. Omnis ergo uera est disciplina. (AUGUSTINUS) - Non uideo quidem quid in ista ratiuncula temere concedatur. Mouet me tamen ne per istam cuipiam uideatur etiam illas fabulas ueras esse; nam et has discimus et tenemus. (RATIO) - Numquidnam magister noster nolebat nos credere quae docebat, et nosse? (AUGUSTINUS) - Imo uehementer ut nossemus instabat. (RATIO) - Numquid aliquando institit ut Daedalum uolasse crederemus? (AUGUSTINUS) - Hoc quidem nunquam. Sed plane nisi teneremus fabulam, uix nos posse aliquid manibus tenere faciebat. (RATIO) - Tu ergo negas uerum esse quod ista fabula sit, et quod ita sit Daedalus diffamatus? (AUGUSTINUS) - Hoc non nego uerum esse. (RATIO) - Non negas ergo te didicisse uerum, cum ista didiceris. Nam si uolasse Daedalum uerum est, et hoc pueri pro ficta fabula acciperent atque redderent, eo ipso falsa retinerent, quo uera essent illa quae redderent. Hinc enim exstitit illud quod superius mirabamur, de uolatu Daedali ueram fabulam esse non potuisse, nisi Daedalum uolasse falsum esset (AUGUSTINUS) - Iam teneo istud; sed quid ex eo proficiamus exspecto. (RATIO) - Quid, nisi non esse falsam illam rationem, qua collegimus disciplinam, nisi uera doceat, disciplinam esse non posse? (AUGUSTINUS) - Et hoc quid ad rem? (RATIO) - Quia uolo dicas mihi unde sit disciplina grammatica: inde enim uera est, unde disciplina est. (AUGUSTINUS) - Nescio quid tibi respondeam. (RATIO) - Nonne tibi uidetur, si nihil in ea definitum esset, et nihil in genera et partes distributum atque distinctum, eam nullo modo disciplinam esse potuisse? (AUGUSTINUS) - Iam intellego quid dicas; nec ulla mihi occurrit cuiusuis facies disciplinae, in qua non definitiones ac diuisiones et ratiocinationes, dum quid quidque sit declaratur, dum sine confusione partium sua cuique redduntur, dum nihil praetermittitur proprium, nihil annumeratur alienum, totum hoc ipsum quo disciplina dicitur egerint. (RATIO) - Ergo et totum ipsum quo uera dicitur. (AUGUSTINUS) - Video consequi. 21. (RATIO) - Responde nunc quae disciplina contineat definitionum, diuisionum, partitionumque rationes. (AUGUSTINUS) - Iam superius dictum est haec disputandi regulis contineri. (RATIO) - Grammatica igitur eadem arte creata est, ut disciplina, et ut uera esset, quae est abs te superius a falsitate defensa. Quod non de una grammatica mihi licet concludere, sed prorsus de omnibus disciplinis. Nam dixisti, uereque dixisti, nullam disciplinam tibi occurrere, in qua non definiendi ius atque distribuendi idipsum, ut disciplina sit, fecerit. At, si eo uerae sunt quo sunt disciplinae, negabitne quispiam, ueritatem ipsam esse per quam omnes uerae sunt disciplinae? (AUGUSTINUS) - Prope est omnino ut assentiar: sed illud me mouet, quod etiam rationem disputandi inter easdem disciplinas numeramus. Quare illam potius existimo esse ueritatem, qua et ista ipsa ratio uera est. (RATIO) - Optime omnino ac uigilantissime: sed non negas, ut opinor, eo ueram esse quo disciplina est (AUGUSTINUS) - Imo idipsum est quod me mouet. Aduerti enim etiam disciplinam esse, et ob hoc ueram dici. (RATIO) - Quid ergo? istam putas aliter disciplinam esse potuisse, nisi omnia in ea definita essent et distributa? (AUGUSTINUS) - Nihil aliud habeo quod dicam. (RATIO) - At, si ad eam pertinet hoc officium, per seipsam disciplina uera est. Quisquamne igitur mirum putabit si ea qua uera sunt, omnia ab ipsa uera sunt, si et ipsa sit ueritas. (AUGUSTINUS) - Nihil mihi obstat quominus recta pergam in istam sententiam. [2,12] 22. (RATIO) - Ergo attende pauca quae restant. (AUGUSTINUS) - Profer si quid habes, modo tale sit quod intellegam, libenterque concedam. (RATIO) - Esse aliquid in aliquo, non nos fugit duobus modis dici. Uno quo ita est, ut etiam seiungi atque alibi esse possit, ut hoc lignum in hoc loco, ut sol in oriente: altero autem quo ita est aliquid in subiecto, ut ab eo nequeat separari, ut in hoc ligno forma et species quam uidemus, ut in sole lux, ut in igne calor, ut in animo disciplina, et si qua sunt alia similia. An tibi aliter uidetur? (AUGUSTINUS) - Ista quidem uetustissima sunt nobis, et ab ineunte adolescentia studiosissime percepta et cognita: quare non possum de his interrogatus, quin ea sine ulla deliberatione concedam. (RATIO) - Quid illud? nonne concedis, quod in subiecto est inseparabiliter, si subiectum ipsum non maneat, manere non posse? (AUGUSTINUS) - Hoc quoque uideo necessarium; nam manente subiecto, posse id quod in subiecto est non manere, quisquis diligenter res aduertit, intellegit. Siquidem huius corporis color potest uel ualetudinis ratione uel aetate immutari, cum ipsum corpus necdum interierit. Et hoc non peraeque in omnibus ualet, sed in his in quibus, non ut sint ipsa subiecta, ea quae in subiectis sunt coexistunt. Non enim ut sit iste paries, paries hoc colore fit, quem in eo uidemus; cum etiam si quo casu nigrescat aut albescat, uel aliquem alium mutet colorem, nihilominus tamen maneat paries ac dicatur. At uero ignis si calore careat, ne ignis quidem erit; nec niuem uocare, nisi candidam, possumus. [2,13] 23. Illud uero quod interrogasti, quis concesserit, aut cui posse fieri uideatur, ut id quod in subiecto est, maneat ipso intereunte subiecto? Monstruosum enim et a ueritate alienissimum est, ut id quod non esset nisi in ipso esset, etiam cum ipsum non fuerit possit esse. (RATIO) - Illud igitur quod quaerebamus inuentum est. (AUGUSTINUS) - Quid narras? (RATIO) - Id quod audis. (AUGUSTINUS) - Iamne ergo liquido constat animum esse immortalem? (RATIO) - Si ea quae concessisti uera sint, liquidissime: nisi forte animum dicis, etiamsi moriatur, animum esse. (AUGUSTINUS) - Nunquam equidem hoc dixerim; sed eo ipso quo interit, fieri ut animus non sit, dico. Nec me ab hac sententia reuocat, quod a magnis philosophis dictum est, eam rem quae, quocumque uenerit, uitam praestat, mortem in se admittere non posse. Quamuis enim lumen quocumque intrare potuerit, faciat id lucere, tenebrasque in se propter memorabilem illam uim contrariorum non possit admittere; tamen exstinguitur locusque ille exstincto lumine tenebratur. Ita illud quod tenebris resistebat, neque ullo modo in se tenebras admisit, et sic eis intereundo locum fecit, ut poterat etiam discedendo. Itaque timeo ne mors ita contingat corpori, ut tenebrae loco, aliquando discedente animo ut lumine, aliquando autem ibidem exstinctor ut iam non de omni morte corporis, securitas sit, sed aliquod genus mortis sit optandum, quo anima ex corpore incolumis educatur, perducaturque ad locum, si est ullus talis locus, ubi non possit exstingui. Aut, si ne hoc quidem potest, atque in ipso corpore anima quasi lumen accenditur, nec alibi potest durare, omnisque mors est exstinctio quaedam animae in corpore uel uitae; aliquod genus eligendum est quantum homo sinitur, quo idipsum quod uiuitur, cum securitate ac tranquillitate uiuatur, quamquam nescio quomodo istud possit fieri si anima moritur. O multum beatos, quibus siue ab ipsis, siue abs quolibet, non esse metuendam mortem, etiamsi anima intereat, persuasum est! At mihi misero nullae adhuc rationes, nulli libri persuadere potuerunt. 24. (RATIO) - Noli gemere, immortalis est animus humanus. (AUGUSTINUS) - Unde hoc probas? (RATIO) - Ex iis quae cum magna cautione, ut arbitror, superius concessisti. (AUGUSTINUS) - Nihil quidem me minus uigilanter interroganti tibi memini dedisse: sed collige iam ipsam summam, oro te; uideamus quo tantis ambagibus peruenerimus, nec me iam interroges uolo. Si enim ea breuiter enumeraturus es quae concessi, quonam rursus responsio mea desideratur? An ut moras gaudiorum mihi frustra inferas, si quid boni forte confecimus? (RATIO) - Faciam quod te uelle uideo, sed attende diligentissime. (AUGUSTINUS) - Loquere iam, hic sum; quid enecas? (RATIO) - Omne quod in subiecto est, si semper manet, ipsum etiam subiectum maneat semper necesse est. Et omnis in subiecto est animo disciplina. Necesse est igitur semper ut animus maneat, si semper manet disciplina. Est autem disciplina ueritas, et semper, ut in initio libri huius ratio persuasit, ueritas manet. Semper igitur animus manet, nec animus mortuus dicitur. Immortalem igitur animum solus non absurde negat, qui superiorum aliquid non recte concessum esse conuincit. [2,14] 25. (AUGUSTINUS) - Iam me uolo in gaudia mittere, sed duabus aliquantum reuocor causis. Nam primum me mouet quod circuitu tanto usi sumus, nescio quam ratiocinationum catenam sequentes, cum tam breuiter totum de quo agebatur, demonstrari potuerit, quam nunc demonstratum est. Quare, me sollicitum facit quod tam diu quasi ad insidiandum obambulauit oratio. Deinde non uideo quomodo in animo semper sit disciplina, praesertim disputandi, cum et tam pauci eius gnari sint, et quisquis eam nouit, tanto ab infantia tempore. fuerit indoctus. Non enim possumus dicere aut imperitorum animos non esse animos, aut esse in animo eam quam nesciant disciplinam. Quod si uehementer absurdum est, restat ut aut non semper in animo sit ueritas, aut disciplina illa ueritas non sit. 26. (RATIO) - Vides quam non frustra tantos circuitus egerit nostra ratiocinatio. Quaerebamus enim quid sit ueritas, quod ne nunc quidem in hac quadam silua rerum, omnibus pene callibus oberratis, uideo nos inuestigare potuisse. Sed quid facimus? An incoepta omittimus, et exspectamus ecquid nobis librorum alienorum in manus incidat, quod huic quaestioni satisfaciat? Nam et multos ante nostram aetatem scriptos esse arbitror, quos non legimus: et nunc, ut nihil quod nescimus opinemur, manifestum habemus, et carmine de hac re scribi, et soluta oratione; et ab iis uiris quorum nec scripta latere nos possunt, et eorum ingenia talia nouimus, ut nos in eorum litteris quod uolumus, inuenturos desperare non possimus: praesertim cum hic ante oculos nostros sit ille, in quo ipsam eloquentiam quam mortuam dolebamus, perfectam reuixisse cognouimus. Illene nos sinet, cum scriptis suis uiuendi modum docuerit, uiuendi ignorare naturam? (AUGUSTINUS) - Non arbitror equidem et multum inde spero, sed unum doleo quod uel erga se, uel erga sapientiam studium nostrum non ei ut uolumus ualemus aperire. Nam profecto ille misereretur sitim nostram, et exundaret multo citius quam nunc. Securus enim est, quod sibi iam totum de animae immortalitate persuasit, nec scit aliquos esse fortasse, qui huius ignorationis miseriam satis cognouerunt, et quibus praesertim rogantibus non subuenire crudele sit. Ille autem alius nouit quidem pro familiaritate ardorem nostrum; sed ita longe abest, et ita nunc constituti sumus, ut uix ad eum uel epistolae mittendae facultas sit. Quem credo iam otio Transalpino perfecisse carmen quo mortis metus excantatus effugiat, et antiqua glacie duratus animae stupor frigusque pellatur. Sed interim dum ista proueniunt, quae in nostra potestate non sunt, nonne turpissimum est perire otium nostrum, et totum ipsum animum ex incerto arbitrio pendere deligatum? [2,15] 27. Ubi est quod Deum et rogauimus et rogamus, ut nobis non diuitias, non corporis uoluptates, non populares suggestus atque honores, sed animam nostram seque ipsum quaerentibus, iter aperiat? Itane nos deseret, aut a nobis deseretur? (RATIO) - Alienissimum quidem ab ipso est ut eos qui talia desiderant deserat: unde a nobis quoque alienum esse debet ut tantum ducem deseramus. Quare, si placet, repetamus breuiter unde illa duo confecta sint, aut semper manere ueritatem, aut ueritatem esse disputandi rationem. Haec enim uacillare dixisti, quo minus nos faciat totius rei summa securos. An potius illud quaeremus, quomodo esse possit in imperito animo disciplina, quem non possumus non animum dicere? Hinc enim commotus uidebare, ut de illis quae concesseras, dubitare rursus necesse fuerit. (AUGUSTINUS) - Imo discutiamus prius illa, deinde hoc quale sit uidebimus. Ita enim, ut opinor, nulla controuersia remanebit. (RATIO) - Ita fiat, sed adesto totus atque cautissimus. Scio enim quid tibi eueniat attendenti, dum nimis pendes in conclusionem, et ut iam iamque inferatur exspectas, ea quae interrogantur non diligenter examinata concedis. (AUGUSTINUS) - Verum fortasse dicis; sed enitar contra hoc genus morbi quantum possum: modo iam tu incipe quaerere, ne superfluis immoremur. 28. (RATIO) - Ex eo, quantum memini, ueritatem non posse interire conclusimus, quod non solum si totus mundus intereat, sed etiam si ipsa ueritas, uerum erit et mundum et ueritatem interisse. Nihil autem uerum sine ueritate: nullo modo igitur interit ueritas. (AUGUSTINUS) - Agnosco ista, et multum miror si falsa sunt. (RATIO) - Ergo illud alterum uideamus. (AUGUSTINUS) - Sine me paululum considerare, oro te, ne huc iterum turpiter redeam. (RATIO) - Ergone interisse ueritatem uerum non erit? Si non erit uerum, non ergo interit. Si uerum erit, unde post occasum ueritatis uerum erit, cum iam ueritas nulla est? (AUGUSTINUS) - Nihil habeo quid plus cogitem atque considerem, perge ad aliud. Certe faciemus, quantum possumus, ut docti atque prudentes uiri legant haec, et nostram, si qua est, corrigant temeritatem: nam me nec modo, nec aliquando arbitror quid contra hoc dicatur posse inuenire. 29. (RATIO) - Numquidnam ergo dicitur ueritas, nisi qua uerum est quidquid uerum est? (AUGUSTINUS) - Nullo modo. (RATIO) - Numquidnam recte dicitur uerum, nisi quod non est falsum? (AUGUSTINUS) - Hinc uero dubitare dementia est. (RATIO) - Num falsum non est quod ad similitudinem alicuius accommodatum est, neque id tamen est cuius simile apparet? (AUGUSTINUS) - Nihil quidem aliud uideo quod libentius falsum uocem. Sed tamen solet falsum dici, etiam quod a ueri similitudine longe abest. (RATIO) - Quis negat? sed tamen quod habeat ad uerum nonnullam imitationem. (AUGUSTINUS) - Quomodo? Non enim cum dicitur, iunctis alitibus anguibus Medeam uolasse, ulla ex parte res ista uerum imitatur; quippe quae nulla sit, nec imitari aliquid possit ea res quae omnino non sit. (RATIO) - Recte dicis; sed non attendis eam rem quae omnino nulla sit, ne falsum quidem posse dici. Si enim falsum est, est: si non est, non est falsum. (AUGUSTINUS) - Non ergo dicemus illud de Medea, nescio quod monstrum, falsum esse? (RATIO) - Non utique; nam si falsum est, quomodo monstrum est? (AUGUSTINUS) - Miram rem uideo: itane tandem cum audio: Angues ingentes alites iunctos iugo (Cicerone, De inu. 1, 19, 27), non dico falsum? (RATIO) - Dicis plane: est enim quod falsum esse dicas. (AUGUSTINUS) - Quid, quaeso? (RATIO) - Illam scilicet sententiam quae ipso uersu enuntiatur: (AUGUSTINUS) - Et quam tandem habet ista imitationem ueri? (RATIO) - Quia similiter enuntiaretur, etiamsi uere illud Medea fecisset. Imitatur ergo ipsa enuntiatione ueras sententias falsa sententia. Quae si non creditur, eo solo imitatur ueras quod ita dicitur, estque tantum falsa, non etiam fallens. Si autem fidem impetrat, imitatur etiam creditas ueras. A - Iam intellego multum interesse inter illa quae dicimus, et illa de quibus dicimus aliquid; quare iam assentior: nam hoc solo reuocabar, quidquid falsum dicimus non recte dici, nisi habeat ueri alicuius imitationem. Quis enim lapidem falsum argentum esse dicens non iure rideatur? tamen si quisquam lapidem argentum esse dicat, dicimus falsum eum dicere, id est falsam proferre sententiam. Stannum autem uel plumbum non absurde, ut opinor, falsum argentum uocamus, quod id res ipsa uelut imitatur: neque ex eo falsa est nostra sententia, sed illud ipsum de quo enuntiatur. [2,16] 30. (RATIO) - Bene intellegis. Sed illud uide, utrum et argentum falsi plumbi nomine congruenter appellare possimus. (AUGUSTINUS) - Non mihi placet. (RATIO) - Quid ita? (AUGUSTINUS) - Nescio; nisi illud uideo, uehementer contra uoluntatem meam dici. (RATIO) - Num forte propterea quod argentum melius est, et quasi in contumeliam eius dicitur; plumbi autem quidam uelut honor est, si falsum argentum uocetur? (AUGUSTINUS) - Prorsus explicasti quod uolebam. Et ideo credo iure infames intestabilesque haberi, qui muliebri habitu se ostentant, quos nescio utrum falsas mulieres, an falsos uiros melius uocem. Veros tamen histriones, uerosque infames sine dubitatione possumus uocare; aut, si latent nec infame quidquam nisi a turpi fama nominatur, ueros nequam non sine ueritate dicimus, ut opinor. (RATIO) - Alius locus nobis erit de istis rebus disserendi: multa enim fiunt, quae quasi facie populari turpia uidentur, aliquo tamen fine laudabili honesta monstrantur. Et magna quaestio est utrum patriae liberandae causa muliebri tunica indutus, debeat hostem decipere, hoc ipso quo mulier falsa sit, fortasse uerior uir futurus: et utrum sapiens qui aliquo modo certum habeat necessariam fore uitam suam rebus humanis, malit emori frigore, quam femineis uestibus, si aliud non sit, amiciri. Sed de hoc, ut dictum est, alias uidebimus. Profecto enim cernis quantae inquisitionis indigeat, quatenus ista progredi debeant, ne in quasdam inexcusabiles turpitudines decidatur. Nunc autem quod praesenti quaestioni satis est, iam puto apparere, neque dubitari non esse falsum quidquam nisi ueri aliqua imitatione [2,17] 31. (AUGUSTINUS) - Proficiscere ad reliqua; nam hoc mihi bene persuasum est. (RATIO) - Ergo illud quaero, utrum praeter disciplinas quibus erudimur, et quibus etiam ipsum studium sapientiae annumerari decet, possimus quidquam ita uerum inuenire, quod non sicut theatricus Achilles ex aliqua parte falsum sit, ut ex alia uerum esse possit? (AUGUSTINUS) - Mihi uidentur multa inueniri. Non enim disciplinae istum habent lapidem, nec tamen, ut uerus sit lapis, imitatur aliquid secundum quod falsus dicatur. Quo uno commemorato, uides iam innumerabilibus supersedendum esse, quae sponte occurrant cogitantibus. (RATIO) - Video prorsus. Sed nonne tibi uidentur uno corporis nomine includi? (AUGUSTINUS) - Viderentur, si aut inane nihil esse certum haberem, aut ipsum animum inter corpora numerandum arbitrarer, aut etiam Deum corpus aliquod esse crederem. Quae omnia si sunt, ad nullius imitationem falsa et uera esse uideo. (RATIO) - In longum nos mittis, sed utar quantum possum compendio. Certe enim aliud est quod inane appellas, aliud quod ueritatem. (AUGUSTINUS) - Longe aliud. Quid enim me inanius, si ueritatem inane aliquid puto, aut tantopere aliquid inane appeto? Quid enim aliud quam ueritatem inuenire desidero? (RATIO) - Ergo et illud fortasse concedis, nihil uerum esse quod non ueritate fiat ut uerum sit. (AUGUSTINUS) - Iam hoc olim manifestum est. (RATIO) - Num dubitas nihil esse inane praeter ipsum inane, aut certe corpus? (AUGUSTINUS) - Prorsus non dubito. (RATIO) - Opinor ergo, ueritatem corpus esse aliquod credis. (AUGUSTINUS) - Nullo modo. (RATIO) - Quid in corpore? (AUGUSTINUS) - Nescio; nihil ad rem: arbitror enim uel illud te scire, si est inane, magis illud esse ubi nullum sit corpus. (RATIO) - Hoc sane planum est. (AUGUSTINUS) - Quid igitur immoramur? (RATIO) - An tibi aut ueritas uidetur fecisse inane, aut aliquid uerum esse ubi ueritas non sit? (AUGUSTINUS) - Non uidetur. (RATIO) - Non est ergo inane uerum, quia neque ab eo quod inane non est, inane fieri potest: et quod ueritate caret, uerum non esse manifestum est; et omnino ipsum quod inane dicitur, ex eo quod nihil sit dicitur. Quomodo igitur potest uerum esse quod non est? aut quomodo potest esse quod penitus nihil est? (AUGUSTINUS) - Age nunc, inane tamquam inane deseramus. [2,18] 32. (RATIO) - Quid de ceteris dicis? (AUGUSTINUS) - Quid? (RATIO) - Quod uides mihi plurimum suffragari. Restat enim animus et Deus, quae duo si propterea uera sunt quod in his est ueritas, de immortalitate Dei nemo dubitat. Animus autem immortalis creditur, si ueritas quae interire non potest, etiam in illo esse probatur. Quare iam illud ultimum uideamus, utrum corpus non sit uere uerum, id est non in eo sit ueritas, sed quasi quaedam imago ueritatis. Nam si et in corpore, quod satis certum est recipere interitum, tale uerum inuenerimus, quale est in disciplinis, non continuo erit disputandi disciplina ueritas, qua omnes uerae sunt disciplinae. Verum est enim et corpus quod non uidetur disputandi ratione esse formatum. Si uero et corpus imitatione aliqua uerum est, et ob hoc non ad liquidum uerum, nihil erit fortasse quod impediat disputandi rationem, quominus ipsa ueritas esse doceatur. (AUGUSTINUS) - Interim quaeramus de corpore; nam ne hoc quidem cum constiterit, uideo istam controuersiam terminatam. (RATIO) - Unde scis quid uelit Deus? Itaque attende: nam ego puto corpus aliqua forma et specie contineri, quam si non haberet, corpus non esset; si ueram haberet, animus esset. An aliter putandum est? (AUGUSTINUS) - Assentior in parte, de cetero dubito; nam, nisi teneatur aliqua figura, corpus non esse concedo. Quomodo autem, si eam ueram haberet, animus esset, non satis intellego. (RATIO) - Nihilne tandem de primi libri exordio, et de illa tua geometrica recordaris? (AUGUSTINUS) - Bene commemorasti; recordor prorsus, ac libentissime. (RATIO) - Talesne in corporibus figurae inueniuntur, quales illa disciplina demonstrat? (AUGUSTINUS) - Immo incredibile est quanto deteriores esse conuincuntur. (RATIO) - Quas ergo istarum ueras putas? (AUGUSTINUS) - Ne quaeso, etiam istuc me interrogandum putes. Quis enim mente tam caecus est qui non uideat, istas quae in geometrica docentur, habitare in ipsa ueritate, aut in his etiam ueritatem; illas uero corporis figuras, siquidem quasi ad istas tendere uidentur, habere nescio quam imitationem ueritatis, et ideo falsas esse? Iam enim totum illud quod ostendere moliebaris intellego. [2,19] 33. (RATIO) - Quid ergo iam opus est ut de disciplina disputationis requiramus? Siue enim figurae geometricae in ueritate, siue in eis ueritas sit, anima nostra, id est intellegentia nostra, contineri nemo ambigit, ac per hoc in nostro animo etiam ueritas esse cogitur. Quod si quaelibet disciplina ita est in animo, ut in subiecto inseparabiliter, nec interire ueritas potest; quid, quaeso, de animi perpetua uita, nescio qua mortis familiaritate dubitamus? An illa linea uel quadratura uel rotunditas habent alia quae imitentur ut uera sint? (AUGUSTINUS) - Nullo modo id possum credere, nisi forte aliud sit linea quam longitudo sine latitudine, et aliud circulus quam linea circumducta undique ad medium aequaliter uergens. (RATIO) - Quid ergo cunctamur? An ubi ista sunt, ueritas non est? (AUGUSTINUS) - Auertat Deus amentiam. (RATIO) - An disciplina non est in animo? (AUGUSTINUS) - Quis hoc dixerit? (RATIO) - Sed forte potest, intereunte subiecto, id quod in subiecto est permanere? (AUGUSTINUS) - Quando mihi hoc persuadetur? (RATIO) - Restat ut occidat ueritas. (AUGUSTINUS) - Unde fieri potest? (RATIO) - Immortalis est igitur anima: iamiam crede rationibus tuis, crede ueritati; clamat et in te sese habitare, et immortalem esse, nec sibi suam sedem quacumque corporis morte posse subduci. Auertere ab umbra tua, reuertere in te; nullus est interitus tuus, nisi oblitum te esse quod interire non possis. (AUGUSTINUS) - Audio, resipisco, recolere incipio. Sed, quaeso, illa quae restant expedias, quomodo in animo imperito, non enim eum mortalem dicere possumus, disciplina et ueritas esse intellegantur. (RATIO) - Aliud ista quaestio uolumen desiderat, si eam uis tractari diligenter: simul et illa quae, ut potuimus, inuestigata sunt, recensenda tibi esse uideo; quia si nihil eorum quae concessa sunt dubium est, multum nos egisse arbitror, nec cum parua securitate caetera quaerere. [2,20] 34. (AUGUSTINUS) - Ita est ut dicis, et obtempero praeceptis tuis libens. Sed illud saltem impetrem, antequam terminum uolumini statuas, ut quid intersit inter ueram figuram, quae intellegentia continetur, et eam quam sibi fingit cogitatio, quae graece siue phantasia siue phantasma dicitur, breuiter exponas. (RATIO) - Hoc quaeris quod uidere nisi mundissimus non potest, et ad cuius rei uisionem parum es exercitatus; neque nunc per istos circuitus aliud quam exercitationem tuam, ut illud uidere sis idoneus, operamur: tamen interesse plurimum quomodo possit doceri, fortasse breuiter planum facio. Fac enim te aliquid esse oblitum, aliosque te uelle quasi in memoriam reuocare Dicunt ergo illi: Numquidnam hoc est, aut illud? diuersa uelut similia proferentes. Tu uero nec illud uides quod recordari cupis; et tamen: uides non hoc esse quod dicitur. Numquidnam tibi cum hoc euenit, omni modo uidetur obliuio? Nam ipsa discretio, qua non admittitur quod falso admoneris, pars quaedam recordationis est. (AUGUSTINUS) - Ita uidetur. (RATIO) - Tales ergo nondum uerum uident; falli tamen decipique non possunt; et quid quaerant, satis norunt. At si tibi quispiam dicat te post paucos dies risisse quam natus es, non audes dicere falsum esse: et si auctor sit cui fides habenda est, non recordaturus, sed crediturus es; totum enim tempus illud ualidissima obliuione tibi sepultum est: an aliter putas? (AUGUSTINUS) - Prorsus consentio. (RATIO) - Haec igitur ab illa obliuione plurimum differt, sed illa media est. Nam est alia recordationi reuisendaeque ueritati propior atque uicinior: cui simile est quando uidemus aliquid, certoque recognoscimus id nos uidisse aliquando, atque nosse affirmamus; sed ubi, aut quando, aut quomodo, aut apud quem nobis in notitiam uenerit, satagimus repetere atque recolere. Ut si de homine nobis contigerit, etiam quaerimus ubi eum nouerimus: quod cum ille commemorauerit, repente tota res memoriae quasi lumen infunditur, nihilque amplius, ut reminiscamur, laboratur. An hoc genus ignotum tibi est, aut obscurum? (AUGUSTINUS) - Quid hoc planius? aut quid crebrius mihi accidere solet? 35. (RATIO) - Tales sunt qui bene disciplinis liberalibus eruditi; siquidem illas sine dubio in se obliuione obrutas eruunt discendo, et quodammodo refodiunt: nec tamen contenti sunt, nec se tenent donec totam faciem ueritatis, cuius quidam in illis artibus splendor iam subrutilat, latissime atque plenissime intueantur. Sed ex his quidam falsi colores atque formae, uelut in speculum cogitationis se fundunt, falluntque inquirentes saepe, ac decipiunt putantes illud totum esse quod norunt uel quod inquirunt. Ipsae sunt illae imaginationes magna cautione uitandae; quae deprehenduntur fallaces, cum cogitationis uariato quasi speculo uariantur, cum illa facies ueritatis una et immutabilis maneat. Tum enim alterius atque alterius magnitudinis quadratum sibi cogitatio depingit, et quasi ante oculos praefert; sed mens interior quae uult uerum uidere, ad illud se potius conuertat, si potest, secundum quod iudicat illa omnia esse quadrata. (AUGUSTINUS) - Quid, si nobis quispiam dicat secundum id eam iudicare, quod uidere oculis solet? (RATIO) - Quare ergo iudicat, si tamen bene erudita est, quantamuis pilam ueram uera planitie puncto tangi? Quid tale unquam oculus uidit, aut uidere potest, cum ipsa imaginatione cogitationis fingi quidquam huiusmodi non potest? Annon hoc probamus, cum etiam minimum circulum imaginando animo describimus, et ab eo lineas ad centrum ducimus? Nam cum duas duxerimus, inter quas quasi acu uix pungi possit, alias iam in medio non possumus ipsa cogitatione imaginaria ducere, ut ad centrum sine ulla commixtione perueniant; cum clamet ratio innumerabiles posse duci, nec sese in illis incredibilibus angustiis nisi centro posse contingere, ita ut in omni earum interuallo scribi etiam circulus possit. Hoc cum illa phantasia implere non possit, magisque quam ipsi oculi, deficiat, siquidem per ipsos est animo inflicta, manifestum est et multum eam differre a ueritate, et illam, dum haec uidetur, non uideri. 36. Haec dicentur operosius atque subtilius, cum de intellegendo disserere coeperimus, quae nobis pars proposita est, cum de animae uita quidquid sollicitat, fuerit quantum ualemus enucleatum atque discussum. Non enim credo te parum formidare ne mors humana, etiamsi non interficiat animam, rerum tamen omnium, et ipsius si qua comperta fuerit, ueritatis obliuionem inferat. (AUGUSTINUS) - Non potest satis dici quantum hoc malum metuendum sit. Qualis enim erit illa aeterna uita, uel quae mors non ei praeponenda est, si sic uiuit anima, ut uidemus eam uiuere in puero mox nato? ut de illa uita nihil dicam quae in utero agitur; non enim puto esse nullam. (RATIO) - Bono animo esto; Deus aderit, ut iam sentimus, quaerentibus nobis, qui beatissimum quiddam post hoc corpus, et ueritatis plenissimum sine ullo mendacio pollicetur. (AUGUSTINUS) - Fiat ut speramus.