[0] SERMO 136 : DE ILLUMINATIONE CAECI NATI. [1] Audiuimus lectionem sancti Euangelii, quam solemus: sed bonum est commoneri; bonum est ab obliuionis ueterno memoriam renouare. Denique uetustissima lectio, quasi noua, nos delectauit. Caecum a natiuitate illuminauit Christus: quid miramini? Saluator est Christus: hoc reddidit beneficio, quod minus fecerat in utero. Quando autem ei oculos minus faciebat, non utique errabat; sed ad miraculum differebat. Dicitis forte: Unde scis? Ab ipso audiui: modo illud dixit; simul audiuimus. Quando enim interrogauerunt eum discipuli eius, et dixerunt: Domine, quis peccauit, iste aut parentes eius, quoniam caecus natus est? Quid respondit, mecum audistis: Neque hic peccauit, neque parentes eius; sed ut ostendantur opera Dei in ipso. Ecce quare differebat, quando minus oculos faciebat. Non fecit, quod faceret; non fecit, quod facturum se esse sciebat, quando oportebat. Nec arbitremini, fratres, parentes eius nullum habuisse peccatum, aut ipsum non, quando natus est, contraxisse originale peccatum, propter quod peccatum remittendum paruuli baptizantur in remissionem peccatorum. Sed caecitas illa non fuit propter peccatum parentum, non fuit propter peccatum ipsius; sed ut manifestarentur opera Dei in ipso. Omnes enim, quando nati sumus, peccatum originale traximus; et tamen non caeci nati sumus. Interroga diligenter: et caeci nati sumus. Quis enim non caecus natus est? sed in corde. Dominus autem Iesus, quia utrumque creauerat, utrumque curauit. [2] Vidistis caecum istum oculis fidei, uidistis etiam ex caeco uidentem: sed audistis errantem. In quo errabat caecus iste, dico: primum quia Christum prophetam putabat, Dei Filium nesciebat. Deinde audiuimus unam responsionem ipsius prorsus falsam: ait enim: Scimus quia peccatores Deus non exaudit. Si peccatores Deus non exaudit, quam spem habemus? Si peccatores Deus non exaudit, utquid oramus, et testimonium peccati nostri tunsione pectoris dicimus? Ubi est certe ille Publicanus, qui cum Pharisaeo ascendit in templum, et illo Pharisaeo iactante, uentilante merita sua, ille stans longe, et oculis fixis in terra, et tundens pectus suum, confitebatur peccata sua? Et descendit iste, qui confitebatur peccata sua, iustificatus de templo, magis quam ille Pharisaeus. Certe peccatores Deus exaudit. Sed ille qui ista dixit, nondum lauerat faciem cordis de Siloa. In oculis eius praecesserat sacramentum: sed in corde nondum erat effectum gratiae beneficium. Quando lauit faciem cordis sui caecus iste? Quando eum Dominus foras missum a Iudaeis, intromisit ad se. Inuenit enim eum, et dixit ei, sicut audiuimus: Tu credis in Filium Dei? Et ille: Quis est, Domine, ut credam in eum? Certe iam uidebat oculis: iam corde? Nondum. Exspectate: modo uidebit. Respondit ei Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. Numquid dubitauit? Continuo faciem lauit. Loquebatur enim cum illo Siloa, quod interpretatur missus. Quis est missus, nisi Christus? Qui saepe testatus est dicens: Voluntatem facio Patris mei, qui me misit. Ergo ipse erat Siloa. Accessit corde caecus, audiuit, credidit, adorauit: faciem lauit, uidit. [3] Illi autem qui eum foras miserunt, caeci remanserunt, quandoquidem Domino calumniabantur, quia sabbatum erat, quando lutum fecit de sputo, et inunxit oculos caeci. Quando enim Dominus uerbo curabat, aperte calumniabantur Iudaei. Non enim sabbato operabatur aliquid, quando dicebat, et fiebat. Aperta calumnia erat: iubenti calumniabantur, loquenti calumniabantur; quasi ipsi per sabbatum non loquerentur. Possum dicere quia non solum per sabbatum, sed nullo die loquuntur, quoniam a ueri Dei laudibus recesserunt. Tamen ut dixi, fratres, aperta calumnia erat. Dicebat Dominus homini: Extende manum tuam; fiebat sanus, et calumniabantur quia per sabbatum curabat. Quid fecit? Quid operatus est? Quod onus tulit? Sed modo spuere in terram, lutum facere, et homini oculos inungere, operari est. Nemo dubitet, operari erat. Dominus sabbatum soluebat: sed non ideo reus. Quid est quod dixi: Sabbatum soluebat? Lux ipse uenerat, umbras remouebat. Sabbatum enim a Domino Deo praeceptum est, ab ipso Christo praeceptum, qui cum Patre erat, quando Lex illa dabatur: ab ipso praeceptum est, sed in umbra futuri. Nemo ergo uos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum. Venerat quem uenturum ista nuntiabant. Quid delectant umbrae? Iudaei, aperite oculos: sol praesens est. Nos scimus. Quid scitis, o corde caeci? Quid scitis? Quia non est iste homo a Deo, qui sic soluit sabbatum. Sabbatum, miseri, sabbatum ipsum Christus praedicauit, quem dicitis non esse a Deo. Sabbatum carnaliter obseruatis, saliuam Christi non habetis. Attendite in terra sabbati etiam saliuam Christi, et intellegetis per sabbatum prophetatum Christum. Sed uos quia saliuam Christi in terra super oculos uestros non habetis, ideo ad Siloam non uenistis, et faciem non lauistis, et caeci remansistis; bono caeci eius, immo iam non caeci nec carne, nec corde. Accepit in sputo lutum, inuncti sunt eius oculi, accessit ad Siloam, lauit faciem, in Christum credidit, uidit, non remansit in illo iudicio ualde terribili: Ego in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident, uideant; et qui uident, caeci fiant. [4] Magnus terror! Ut qui non uident, uideant: bene. Saluatoris officium est, professio medicinae est: Ut qui non uident, uideant. Quid est, Domine, quod addidisti: Ut qui uident, caeci fiant? Si intellegamus, uerissimum et rectissimum est. Quid est tamen: Qui uident? Iudaei sunt. Ergo uident? Secundum uerba sua uident, secundum ueritatem non uident. Quid est ergo: uident? Videre se putant, uidere se credunt. Videre enim se credebant, quando contra Christum Legem defendebant. Nos scimus: ergo uident. Quid est: Nos scimus, nisi: Nos uidemus? Quid est: Quia homo iste non est a Deo, quia sic soluit sabbatum? Videntes sunt: quod lex dicebat, legebant. Praeceptum est enim ut lapidaretur qui solueret sabbatum. Ideo istum dicebant non esse a Deo; sed uidentes caeci erant, quia in iudicium uenit in mundum ille iudex futurus uiuorum et mortuorum. Quare uenit? Ut qui non uident, uideant: qui se non uidere confitentur, illuminentur. Et qui uident, caeci fiant: id est, qui caecitatem suam non confitentur, grauius obdurentur. Denique impletum est: Qui uident, caeci fiant; legis defensores, legis tractatores, legis doctores, legis intellectores auctorem legis crucifixerunt. O caecitas! ipsa est quae ex parte Israel facta est. Ut crucifigeretur Christus, et plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est. Quid est: Ut qui non uident, uideant? Ut plenitudo Gentium intraret, caecitas ex parte Israel facta est. Totus orbis caecus iacebat, sed uenit ille, ut qui non uident, uideant; et qui uident, caeci fiant. Ignoratus est a Iudaeis, crucifixus est a Iudaeis; de sanguine suo collyrium fecit caecis. Duriores facti, caeci facti qui se iactabant uidere lucem, crucifixerunt lucem. Quanta caecitas! Lucem occiderunt: sed crucifixa lux caecos illuminauit. [5] Audi uidentem, qui caecus erat. Ecce in quam crucem male offenderunt, qui caecitatem suam medico confiteri noluerunt. Remanserat illis lex. Quid facit lex sine gratia? O miseri! quid fecit lex sine gratia. Quid facit terra sine Christi saliua? Quid facit lex sine gratia, nisi magis reos? Quare? Quia legis auditores et non factores, ac per hoc peccatores, praeuaricatores. Mortuus est puer hospitae hominis Dei, et missus est baculus per seruum, et positus est super faciem ipsius, et non reuixit. Quid facit lex sine gratia? Apostolus iam uidens, iam ex caeco illuminatus, quid dicit? Si enim data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Intendite: respondeamus, et dicamus: Quid est quod dixit? Si data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Si non poterat uiuificare, ut quid data est? Secutus adiunxit: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Promissio illuminationis, promissio dilectionis ex fide Iesu Christi, ut daretur credentibus, Scriptura illa, id est, lex, conclusit omnia sub peccato. Quid est: conclusit omnia sub peccato? Concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. Quid est: conclusit Scriptura omnia sub peccato? Fecit delictorem etiam praeuaricatorem. Nam sanare non potuit peccatorem. Conclusit omnia sub peccato: sed qua spe? Spe gratiae, spe misericordiae. Accepisti legem; facere uoluisti, non potuisti: a superbia cecidisti, languorem tuum uidisti. Curre ad medicum, laua faciem. Opta Christum, confitere Christum, crede in Christum: accedit Spiritus litterae, et eris saluus. Nam si Spiritum litterae detrahas, lettera occidit: si occidit, ubi spes? Spiritus autem uiuificat. [6] Accipiat ergo Giezi seruus Elisaei baculum, tamquam legem acceperit seruus Dei Moyses. Accipiat baculum, accipiat, currat, praecedat, praeueniat, baculum super faciem pueri mortui ponat. Et factum est: accepit, cucurrit, baculum super faciem pueri mortui posuit. Sed utquid? Cui baculum? Si data esset Lex quae posset uiuificare, puer resuscitatus esset baculo: sed quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, adhuc iacet mortuus. Sed quare conclusit omnia sub peccato? Ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Veniat ergo Elisaeus, qui misit baculum per seruum ad conuincendum mortuum; ueniat ipse, ipse ueniat, ipse hospitium mulieris introeat, ascendat ad puerum, inueniat mortuum, conformet se membris mortui, non mortuus sed uiuus. Hoc enim fecit: faciem super faciem, oculos super oculos, manus super manus, uestigia super pedes posuit, coartauit se, contraxit se, cum magnus esset paruum se fecit. Contraxit se; ut ita dicam, minorauit se. Quia: Cum in forma Dei esset, exinaniuit se, formam serui accipiens. Quid est: Conformauit se uiuus mortuo? Quid sit, quaeritis? Apostolum audite: Misit Deus Filium suum. Quid est: Conformauit se mortuo? Hoc dicat, sequatur, et ipse dicat: In similitudinem carnis peccati. Hoc est conformare se mortuo uiuum: uenire ad nos in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. Mortuus iacebat in carne peccati, conformauit se illi similitudo carnis peccati. Mortuus est enim qui quare moreretur non habebat. Mortuus est in mortuis solus liber; quoniam uniuersa caro hominum erat utique caro peccati. Quomodo reuiuisceret, nisi ille qui non habebat peccatum conformans se mortuo, ueniret in similitudinem carnis peccati? O Domine Iesu, passe pro nobis, non pro te, non habens culpam, et sustinens poenam, ut et culpam soluas et poenam.