[0] SERMO 104 : TRACTATUS DE MARTHA ET MARIA SIGNIFICANTIBUS DUAS VITAS [1] Sanctum Euangelium cum legeretur, audiuimus a femina religiosa susceptum esse Dominum hospitio, eaque Martha uocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura ministrandi, soror eius Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat uerbum eius. Laborabat illa, uacabat ista; illa erogabat, haec implebatur. Verumtamen Martha, multum laborans in illa occupatione et negotio ministrandi, interpellauit Dominum, et de sorore sua conquesta est, quod eam laborantem non adiuuaret. Dominus autem pro Maria respondit Marthae; et ipse eius factus est aduocatus, qui iudex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea. Audiuimus et interpellationem iudicis, et sententiam; quae sententia interpellanti respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini uerbi Domini. Intenta erat Martha, quomodo pasceret Dominum; intenta Maria, quomodo pasceretur a Domino. A Martha conuiuium Domino parabatur, in cuius conuiuio Maria iam iocundabatur. Cum ergo Maria suauiter audiret uerbum dulcissimum, et corde intentissimo pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putemus eam timuisse, ne diceret ei Dominus: Surge, adiuua sororem tuam? Mira enim suauitate tenebatur, quae profecto maior est mentis quam uentris. Excusata est, sedit securior. Quomodo autem excusata? Attendamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; pascamur et nos. [2] Quid enim? putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupauerat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si uerum est, dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem meliorem, quae non auferetur ab eis. Vacent uerbo, inhient doctrinae dulcedinis, occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit, quis peregrinus in uico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis uisitandus, quis redimendus, quis sepeliendus; uacent opera misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, quare non omnes arripimus, quando ipsum Dominum in hac causa patronum habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus eius iustitiam, cum patronam teneamus eius sententiam. [3] Et tamen ita non est; sed sicut dixit Dominus, ita est. Quomodo intellegis, non est; est autem, quomodo intellegere debeas. Ecce aduerte. Circa multa es occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit; non tu malam, sed ista meliorem. Unde meliorem? Quia tu circa multa, illa circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno. Multa sunt, quae facta sunt; unus, qui fecit. Caelum, terra, mare, et omnia quae in ipsis sunt, quam multa sunt! Quis ista numeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec fecit? Et fecit Deus omnia, et ecce bona ualde. Bona ualde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur occupationes nostras circa multa. Ministerium necessarium est corpora refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia miseriae necessaria est. Frangis panem esurienti, quia inuenisti esurientem. Tolle famem, si potes: cui frangis panem? Tolle peregrinationem: cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem: cui praeparas uestem? Non sit aegritudo: quem uisitas? Non sit captiuitas: quem redimis? Non sit rixa: quem concordas? Non sit mors: quem sepelis? In illo saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam nescio, necessitatem, an uoluntatem, an necessitatis uoluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Ecce Martha cui ministrabat. Ergo Maria meliorem partem elegit, et non auferetur ab ea; hoc enim elegit, quod semper manebit: ideo non auferetur ab ea. Circa unum se uoluit occupari; iam tenebat: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Sedebat ad pedes capitis nostri; quanto humilius sedebat, tanto amplius capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem conuallis; denatat de tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus distinxit. Circa multa es, inquit, occupata; porro unum est necessarium. Iam hoc sibi Maria elegit; transit labor multitudinis, et remanet caritas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea; a te autem, quod elegisti - utique hoc sequitur, hoc subintellegitur - a te, quod elegisti, auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu nauigas, illa iam in portu est. [4] Videtis ergo, carissimi, et quantum arbitror iam intellegitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae; uidetis ergo, et magnum aliquid intellegitis, quicumque intellegitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intellegitis; in his duabus mulieribus duas uitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et aeternam. Duae sunt uitae, quas descripsi breuiter ut potui: iam de illis uos copiosius cogitate. Quid habeat haec uita - non dico malam, non iniquam, non nefariam, non luxuriosam, non impiam; sed laboriosam, aerumnis plenam, timoribus castigatam, temptationibus sollicitam; hanc ipsam innocentem uitam dico, qualem decebat habere Martham - hanc ergo, quantum potestis, inspicite, et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita uero iniqua deerat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria; et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae uitae; ambae innocentes, ambae laudabiles; una laboriosa, altera otiosa; nulla facinerosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles; sed una laboriosa, ut dixi, altera otiosa; nulla facinerosa, quam cauere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cauere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae uitae, et ipse fons uitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus; quod agebat Maria, hoc speramus; hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus, in quantum habemus, quamdiu hic sumus? Quantum est, quod inde habemus? Quid est, quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agitur. Remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, conuenistis, statis, auditis; in quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius uos quod agit Maria, quam ego quod Christus. Si quid tamen dico Christi, ideo uos pascit, quia Christi est, quia panis communis, unde et ego uiuo, si uiuo. Nunc autem uiuimus, si uos statis in Domino; non in nobis, sed in Domino; quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. [5] Quantum tamen est, quod de illa uita audiendo et intellegendo sumitis et capitis, cuius uitae imaginem Maria gerebat, quantum est hoc? Transeat nox ista saeculi. Mane astabo tibi, et contemplabor. Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata. Humiliata ossa, tamquam haerentis membra. Hoc agebat Maria: humiliabatur, et implebatur. Sedebat; quid est ergo quod dixi: Mane astabo et contemplabor? Quomodo astanti similis sedet, si mane significat futurum saeculum? Praesentis saeculi nocte transacta: Astabo, inquit, et. uidebo, astabo et contemplabor. Non dixit: Sedebo. Quomodo huius tantae rei imaginem Maria sedens gerit, si, astabo et contemplabor? Ne uos ista conturbent, carnalis inopia est; non potest utrumque exigi de corpore, ut simul uno tempore et stet et sedeat. Si enim sedet, non stat; si stat, non sedet; simul utrumque non potest corpus. Sed si probauero quia potest animus, numquid erit unde dubitemus? Quia si modo aliquid tale potest, multo facilius tunc poterit homo, omni difficultate finita. Ecce unde capiatis exemplum. Ipse ait Paulus: Nunc uiuimus, si uos statis in Domino. Tantus Apostolus, immo per Apostolum Christus, stare nos iussit. Quomodo item ipse Apostolus, immo ipse per Apostolum Christus, dicit nobis: Verumtamen in quod peruenimus, in eo ambulemus? Hic stare, hic ambulare; parum est ambulare, sic currite, ut comprehendatis. Attendite itaque, carissimi, et intellegite; et ambulare nos iubet, et stare nos iubet; non ut, quando stamus, ambulare desinamus, aut, quando ambulamus, stare cessemus; sed simul utrumque, et stemus, et curramus. Quid est: et stemus, et curramus? Et permaneamus, et proficiamus. Vias tuas, Domine, notas fac mihi. Utique per uias Domini notas factas quid iubemur, nisi ambulare? Deduc me, Domine, in uia tua; quid optamus, nisi ambulare? Et rursus quasi figi uno loco: Ne des ad mouendum pedes meos. Et gratulans alio agensque gratias: Et non dedit in motum pedes meos. Si ei diceretur: Quomodo uias Domini optasti notas fieri tibi, quomodo te ab illo in uia eius deduci uoluisti, et optas non moueri pedes tuos, gratiasque agis non datos in motum pedes tuos? quomodo ambulasti, qui pedes non mouisti? responderet tibi: Et ambulaui, quia feci; et steti, quia non recessi. Nolite ergo mirari, fratres; ecce, quod non potest corpus, potest animus. Secundum corpus, quando ambulas, non stas; quando stas, non ambulas; secundum animum, secundum fidem, secundum mentis intentionem, et sta et ambula, et permane et profice, quia Nunc uiuimus, si uos statis in Domino, et sic currite, ut comprehendatis. Sic ergo, carissimi, et sedebitis, et stabitis. Sedebimus, quia humiliter Creatorem conspiciemus; stabimus, quia in aeternum manebimus. [6] Nam plus addo: et discubituri sumus, quod utique nec sedere nec stare est. Discumbemus. Non auderem dicere, nisi promitteret Dominus: Faciet eos discumbere. Promittens magnum praemium seruis suis: Faciet eos discumbere, inquit, et transiens ministrabit eos. Haec nobis uita promittitur, quia faciet nos discumbere Dominus, et transiens ministrabit nobis. Hoc etiam dictum est, cum esset filius centurionis fides mirata atque laudata: Amen dico uobis, quia multi ab Oriente et Occidente uenient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum. Magna promissio, felix, redditio. Agamus ut mereamur, adiuuemur ut ualeamus illo peruenire, ubi nobis discumbentibus Dominus ministrabit. Quid enim, erit discumbere, nisi requiescere? et quid erit ministrare, nisi pascere? Quis ille cibus est? quis ille potus est? Nimirum ipsa ueritas. Ille cibus reficit, nec deficit: pascit, et pascendo integros facit; nec consumitur in eum quem pascit, sed manens integer integrat. Non credis quoniam sic potest pascere Deus, cum modo ab isto lumine sic pascatur oculus tuus? Oculus tuus pascitur luce. Multi uideant, tanta est illa; pauci uideant, tanta est illa; et illi reficiuntur oculi, et ipsa non deficit. Sumit inde, nec minuit; carpit, nec praecidit. Haec lux potest oculo, et Deus non potest homini commutato? Potest, plane potest; quare nondum capitis? Quia circa multa occupati estis; negotium Marthae uos occupauit, immo omnes nos. Quis enim ab hoc ministerio subueniendi uacat? quis ab hac cura respirat? Innocenter hoc agamus, caritate agamus; ueniet etiam illud, ut discumbamus, et transit, et ministrabit nobis. Non enim tunc nobis ministraret, nisi hinc ad Patrem transiret; hic enim erat, quando promittebat. Et ne tale aliquid nobis exhibiturum arbitraremur, qualem formam serui contemplabamur: Transiens, inquit, ministrabit eis. Et Euangelista de hoc transitu: Cum autem uenisset hora, ut Iesus transiret de hoc mundo ad Patrem. Tanto tempore, ait, uobiscum sum, et non cognouisti me? Si sciret quid audiret, responderet: Non cognoui, quia nondum transisti. Unde et Mariae dicitur post resurrectionem: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. [7] Ergo, carissimi, obsecro uos, hortor uos, moneo, praecipio, rogo, illam uitam simul desideremus, ad eam simul ueniendo curramus, ut in ea perseuerando sistamus. Venit hora, et sine fine erit illa hora, quando Dominus faciat nos discumbere, et ministret nobis. Quid, nisi se? Quid quaeritis quid manducetis? Ipsum Dominum habetis. Quid enim erit unde pascamur, quid, nisi In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Quid erit discumbere, nisi requiescere? quid erit pasci, nisi illius contemplatione ineffabiliter delectari? Delectatio in dextera tua. Unam petii a Domino, hanc requiram; non multa, circa quae sum occupatus: sed unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies uitae meae, ut contempler delectationem Domini. Non est ista beatitudo laborantium. Vacate et uidete: quid? quoniam ego sum Dominus. Magna uisio, felix contemplatio. Quid est autem aliud: Discumbite et manducate, nisi: Vacate et uidete? Non ergo carnaliter sapiamus, nec uenerales, ut ita dicam, epulas cogitemus. Transibunt ista: toleranda sunt, non amanda. Si uis in eis implere officium Marthae, adsit modestia, adsit misericordia; modestia in temperando, misericordia in erogando. Transit labor, et ueniet requies; sed ad requiem non nisi per laborem. Transit nauis, et uenit in patriam; sed ad patriam non nisi per nauem. Nauigamus enim, si attendamus fluctus tempestatesque huius saeculi. Nec dubito quod ideo non mergimur, quia crucis ligno portamur.