[82,0] EPISTOLA LXXXII. DOMINO DILECTISSIMO, ET IN CHRISTI VISCERIBUS HONORANDO, SANCTO FRATRI ET COMPRESBYTERO HIERONYMO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. [82,1] 1. 1. Iam pridem tuae Caritati prolixam epistolam misi, respondens illi tuae quam per sanctum filium tuum Asterium, nunc iam non solum fratrem, uerum etiam collegam meum, misisse te recolis. Quae utrum in manus tuas peruenire meruerit, adhuc nescio; nisi quod per fratrem sincerissimum Firmum scribis, si ille qui te primum gladio petiit, stilo repulsus est, ut sit humanitatis meae atque iustitiae accusantem reprehendere, non respondentem. Hoc solo tenuissimo indicio, utcumque conicio legisse te illam epistolam meam. In ea quippe deploraui tantam inter uos exstitisse discordiam, de quorum tanta amicitia, quaquauersum eam fama diffuderat, caritas fraterna gaudebat. Quod non feci reprehendendo Germanitatem tuam, cuius in ea re aliquam culpam me cognouisse non ausim dicere; sed dolendo humanam miseriam, cuius in amicitiis mutua caritate retinendis, quantalibet illa sit, incerta permansio est. Verum illud malueram tuis nosse rescriptis, utrum mihi ueniam quam poposceram dederis: quod apertius mihi intimari cupio; quamuis hilarior quidam uultus litterarum tuarum, etiam hoc me impetrasse, significare uideatur: si tamen post lectam illam missae sunt; quod in eis minime apparet. [82,2] 1. 2. Petis, uel potius fiducia charitatis iubes, ut in Scripturarum campo sine nostro inuicem dolore ludamus. Equidem quantum ad me attinet, serio nos ista, quam ludo, agere mallem. Quod si hoc uerbum tibi propter facilitatem ponere placuit; ego fateor, maius aliquid expeto a benignitate uirium tuarum, prudentiaque tam docta, et otiosa, annosa, studiosa, ingeniosa diligentia; haec tibi non tantum donante, uerum etiam dictante Spiritu sancto, ut in magnis et laboriosis quaestionibus, non tamquam ludentem in campo Scripturarum, sed in montibus anhelantem adiuues. Si autem propter hilaritatem quam esse inter carissimos disserentes decet, putasti dicendum esse, Ludamus: siue illud apertum et planum sit, unde colloquimur, siue arduum atque difficile, hoc ipsum edoce, obsecro te, quonam modo assequi ualeamus: ut cum forte aliquid nos mouet, quod nobis, et si non cautius attendentibus, certe tardius intellegentibus, non probatum est, et quid nobis uideatur, contra conamur asserere, si hoc aliquanto securiore libertate dicamus, non incidamus in suspicionem puerilis iactantiae, quasi nostro nomini famam, uiros illustres accusando, quaeramus: si autem aliquid asperum, refellendi necessitate, depromptum fuerit; quo tolerabile fiat, leniore circumfundamus eloquio, ne litum melle gladium stringere iudicemur. Nisi forte ille modus est, quo utrumque hoc uitium, uel uitii suspicionem caueamus, si cum doctiore amico sic disputemus, ut quidquid dixerit, necesse sit approbare, nec quaerendi saltem causa, liceat aliquantulum reluctari. [82,3] 1. 3. Tum uero sine ullo timore offensionis tamquam in campo luditur; sed mirum si nobis non illuditur. Ego enim fateor Caritati tuae, solis eis Scripturarum libris qui iam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam. Ac si aliquid in eis offendero Litteris, quod uideatur contrarium ueritati; nihil aliud, quam uel mendosum esse codicem, uel interpretem non assecutum esse quod dictum est, uel me minime intellexisse, non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet sanctitate doctrinaque praepolleant, non ideo uerum putem, quia ipsi ita senserunt; sed quia mihi uel per illos auctores canonicos, uel probabili ratione, quod a uero non abhorreat, persuadere potuerunt. Nec te, mi frater, sentire aliud existimo: prorsus, inquam, non te arbitror sic legi tuos libros uelle, tamquam Prophetarum, uel Apostolorum; de quorum scriptis, quod omni errore careant, dubitare nefarium est. Absit hoc a pia humilitate et ueraci de temetipso cogitatione; qua nisi esses praeditus, non utique diceres: "Utinam mereremur complexus tuos, et collatione mutua uel doceremus aliqua, uel disceremus". [82,4] 2. 4. Quod si teipsum, consideratione uitae ac morum tuorum, non simulate nec fallaciter dixisse credo; quanto magis aequum est me credere; apostolum Paulum non aliud sensisse quam scripserit, ubi ait de Petro et Barnaba: Cum uiderem quia non recte ingrediuntur ad ueritatem Euangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo Gentes cogis iudaizare? De quo enim certus sim quod me scribendo uel loquendo non fallat, si fallebat Apostolus filios suos, quos iterum parturiebat, donec in eis Christus, id est ueritas, formaretur? Quibus cum praemisisset dicens. Quae autem scribo uobis, ecce coram Deo, quia non mentior: non tamen ueraciter scribebat, sed nescio qua dispensatoria simulatione fallebat, uidisse se Petrum et Barnabam non recte ad Euangelii ueritatem ingredientes, ac Petro in faciem restitisse, non ob aliud nisi quod Gentes cogeret iudaizare! [82,5] 2. 5. At enim satius est credere, apostolum Paulum aliquid non uere scripsisse, quam apostolum Petrum non recte aliquid egisse. Hoc si ita est, dicamus, quod absit, satius esse credere mentiri Euangelium, quam negatum esse a Petro Christum; et mentiri Regnorum librum, quam tantum prophetam, a Domino Deo tam excellenter electum, et in concupiscenda atque abducenda uxore aliena commisisse adulterium, et in marito eius necando tam horrendum homicidium. Imo uero sanctam Scripturam, in summo et coelesti auctoritatis culmine collocatam, de ueritate eius certus ac securus legam, et in ea homines uel approbatos, uel emendatos, uel damnatos ueraciter discam, potiusquam, facta humana dum in quibusdam laudabilis excellentiae personis aliquando credere timeo reprehendenda, ipsa diuina eloquia mihi sint ubique suspecta. [82,6] 2. 6. Manichaei plurima diuinarum Scripturarum, quibus eorum nefarius error clarissima sententiarum perspicuitate conuincitur, quia in alium sensum detorquere non possunt, falsa esse contendunt; ita tamen, ut eamdem falsitatem non scribentibus Apostolis tribuant, sed nescio quibus codicum corruptoribus. Quod tamen quia nec pluribus siue antiquioribus exemplaribus, nec praecedentis linguae auctoritate, unde latini libri interpretati sunt, probare aliquando potuerunt, notissima omnibus ueritate superati confusique discedunt. Itane non intellegit prudentia sancta tua, quanta malitiae illorum patescat occasio, si non ab aliis apostolicas Litteras esse falsatas, sed ipsos Apostolos falsa scripsisse, dicamus? [82,7] 2. 7. Non est, inquis, credibile, hoc in Petro Paulum, quod ipse Paulus fecerat, arguisse. Non nunc inquiro quid fecerit; quid scripserit quaero: hoc ad quaestionem quam suscepi, maxime pertinet; ut ueritas diuinarum Scripturarum, ad nostram fidem aedificandam memoriae commendata, non a quibuslibet, sed ab ipsis Apostolis, ac per hoc in canonicum auctoritatis culmen recepta, ex omni parte uerax atque indubitanda persistat. Nam si hoc fecit Petrus quod facere debuit, mentitus est Paulus, quod eum uiderit non recte ingredientem ad ueritatem Euangelii. Quisquis enim hoc facit quod facere debet, recte utique facit. Et ideo falsum de illo dicit, qui dicit eum non recte fecisse quod eum nouit facere debuisse. Si autem uerum scripsit Paulus, uerum est quod Petrus non recte tunc ingrediebatur ad ueritatem Euangelii. Id ergo faciebat quod facere non debebat; et si tale aliquid Paulus ipse iam fecerat, correctum potius etiam ipsum credam coapostoli sui correctionem non potuisse neglegere, quam mendaciter aliquid in sua Epistola posuisse; et in Epistola qualibet: quanto magis in illa, in qua praelocutus ait: Quae autem scribo uobis, ecce coram Deo quia non mentior? [82,8] 2. 8. Ego quidem illud Petrum sic egisse credo, ut Gentes cogeret iudaizare. Hoc enim lego scripsisse Paulum, quem mentitum esse non credo. Et ideo non recte agebat hoc Petrus. Erat enim contra Euangelii ueritatem, ut putarent qui credebant in Christum, sine illis ueteribus sacramentis saluos se esse non posse. Hoc enim contendebant Antiochiae, qui ex circumcisione crediderant: contra quos Paulus perseueranter acriterque confligit. Ipsum uero Paulum non ad hoc id egisse, quod uel Timotheum circumcidit, uel Cenchreis uotum persoluit, uel Ierosolymis a Iacobo admonitus, cum eis qui nouerant, legitima illa celebranda suscepit, ut putari uideretur, per ea sacramenta etiam christianam salutem dari; sed ne illa quae prioribus, ut congruebat, temporibus in umbris rerum futurarum Deus fieri iusserat, tamquam idololatriam Gentilium damnare crederetur. Hoc est enim quod illi Iacobus ait, auditum de illo esse quod discissionem doceat a Moyse. Quod utique nefas est, ut credentes in Christum discindantur a propheta Christi, tamquam eius doctrinam detestantes atque damnantes; de quo ipse Christus dicit: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. [82,9] 2. 9. Attende enim, obsecro, ipsa uerba Iacobi: Vides, inquit, frater, quot millia sunt in Iudaea, qui crediderunt in Christum; et hi omnes aemulatores sunt Legis. Audierunt autem de te quia discissionem doces a Moyse eorum, qui per gentes sunt, Iudaeorum; dicens non debere circumcidere eos filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. Quid ergo est? Utique oportet conuenire multitudinem; audierunt enim te superuenisse. Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis uiri quatuor uotum habentes super se; his assumptis, sanctificate cum ipsis, et impende in eos ut radant capita; et scient omnes quia quae de te audierunt falsa sunt, sed sequeris et ipse custodiens legem. De Gentibus autem qui crediderunt, nos mandauimus, iudicantes nihil eiusmodi seruare illos, nisi ut se obseruent ab idolis immolato, et a sanguine, et a fornicatione. Non opinor, obscurum est, et Iacobum hoc ideo monuisse, ut scirent falsa esse quae de illo audierant hi, qui cum in Christum ex Iudaeis credidissent, tamen aemulatores erant Legis, ne per doctrinam Christi uelut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur quae per Moysen patribus fuerant ministrata. Hoc enim de Paulo iactauerant, non illi qui intellegebant quo animo a Iudaeis fidelibus obseruari tunc ista deberent, propter commendandam scilicet auctoritatem diuinam et sacramentorum illorum propheticam sanctitatem, non propter adipiscendam salutem, quae iam in Christo reuelabatur, et per Baptismi sacramentum ministrabatur; sed illi hoc de Paulo sparserant, qui sic ea uolebant obseruari, tamquam sine his in Euangelio salus credentibus esse non posset. Ipsum enim senserant uehementissimum gratiae praedicatorem et intentioni eorum maxime aduersum, docentem non per illa hominem iustificari, sed per gratiam Iesu Christi, cuius praenuntiandae causa illae umbrae in Lege mandatae sunt. Et ideo illi inuidiam et persecutionem molientes concitare, tamquam inimicum Legis mandatorumque diuinorum criminabantur: cuius falsae criminationis inuidiam congruentius deuitare non posset, quam ut ea ipse celebraret quae damnare tamquam sacrilega putabatur, atque ita ostenderet, nec Iudaeos tunc ab eis tamquam a nefariis prohibendos, nec Gentiles ad ea tamquam ad necessaria compellendos. [82,10] 2. 10. Nam si reuera sic ea reprobaret, quemadmodum de illo auditum erat, et ideo celebranda susciperet, ut actione simulata suam posset occultare sententiam, non ei diceret Iacobus: Et scient omnes; sed diceret, Et putabunt omnes, quoniam quae de te audierunt, falsa sunt: praesertim quia in ipsis Ierosolymis Apostoli iam decreuerant, ne quisquam Gentes cogeret iudaizare; non autem decreuerant, ne quisquam tunc Iudaeos iudaizare prohiberet, quamuis etiam ipsos iam doctrina christiana non cogeret. Proinde si post Apostolorum decretum Petrus habuit illam in Antiochia simulationem, qua Gentes cogeret iudaizare, quod iam nec ipse cogebatur, quamuis propter commendanda eloquia Dei quae Iudaeis sunt credita, non prohibebatur; quid mirum, si constringebat eum Paulus libere asserere, quod cum caeteris Apostolis se Ierosolymis decreuisse meminerat? [82,11] 2. 11. Si autem hoc, quod magis arbitror, ante illud Ierosolymitanum concilium Petrus fecit; nec sic mirum est, quod eum uolebat Paulus non timide obtegere, sed fidenter asserere quod eum pariter sentire iam nouerat: siue quod cum eo contulerat Euangelium; siue quod in Cornelii centurionis uocatione, etiam diuinitus eum de hac re admonitum acceperat; siue quod antequam illi, quod timuerat, uenissent Antiochiam, cum gentibus eum conuesci uiderat. Neque enim negamus in hac sententia fuisse iam Petrum, in qua et Paulus fuit. Non itaque tunc eum quid in ea re uerum esse docebat: sed eius simulationem, qua Gentes iudaizare cogebantur, arguebat; non ob aliud, nisi quia sic illa omnia simulatoria gerebantur, tamquam uerum esset quod illi dicebant, qui sine circumcisione praeputii atque aliis obseruationibus quae erant umbrae futurorum, putabant credentes saluos esse non posse. [82,12] 2. 12. Ergo et Timotheum circumcidit propterea, ne Iudaeis, et maxime cognationi eius maternae sic uiderentur qui ex Gentibus in Christum crediderant, detestari circumcisionem, sicut idololatria detestanda est; cum illam Deus fieri praeceperit, hanc satanas persuaserit. Et Titum propterea non circumcidit, ne occasionem daret eis qui sine illa circumcisione dicebant credentes saluos esse non posse, et ad deceptionem Gentium hoc etiam Paulum sentire iactarent. Quod ipse satis significat, ubi ait: Sed neque Titus qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi: propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintroierant perscrutari libertatem nostram, ut nos in seruitutem redigerent, quibus nec ad horam cessimus subiectione, ut ueritas Euangelii permaneat ad uos. Hic apparet quid eos captare intellexerit, ut non faceret quod in Timotheo fecerat, et quod ea libertate facere poterat, qua ostenderet illa sacramenta nec tamquam necessaria debere appeti, nec tamquam sacrilega debere damnari. [82,13] 2. 13. Sed cauendum est uidelicet in hac disputatione, ne, sicut philosophi, quaedam facta hominum media dicamus inter recte factum et peccatum, quae neque in recte factis, neque in peccatis numerentur; et urgeamur eo quod obseruare Legis cerimonias non potest esse indifferens, sed aut bonum, aut malum: ut, si bonum dixerimus, eas nos quoque obseruare cogamur; si autem malum, non uere, sed simulate ab Apostolis obseruatas esse credamus. Ego uero Apostolis non tam exemplum philosophorum timeo, quando et illi in sua disputatione ueri aliquid dicunt, quam forensium aduocatorum, quando in alienarum causarum actione mentiuntur. Quorum similitudo si in ipsa expositione Epistolae ad Galatas ad confirmandam simulationem Petri et Pauli putata est decenter induci; quid ego apud te timeam nomen philosophorum, qui non propterea uani sunt, quia omnia falsa dicunt; sed quia et falsis plerisque confidunt, et ubi uera inueniuntur dicere, a Christi gratia, qui est ipsa ueritas, alieni sunt? [82,14] 2. 14. Cur autem non dicam praecepta illa ueterum sacramentorum nec bona esse, quia non eis homines iustificantur; umbrae enim sunt praenuntiantes gratiam, qua iustificamur; nec tamen mala, quia diuinitus praecepta sunt, tempori personisque congruentia: cum me adiuuet etiam prophetica sententia, qua dicit Deus se illi populo dedisse praecepta non bona? Forte enim propterea non dixit mala, sed tantum non bona, id est non talia ut illis homines boni fiant, aut sine illis boni non fiant. Vellem me doceret benigna Sinceritas tua, utrum simulate quisquam sanctus orientalis, cum Romam uenerit, ieiunet sabbato, excepto illo die paschalis uigiliae: quod si malum esse dixerimus; non solum Romanam Ecclesiam, sed etiam multa ei uicina, et aliquanto remotiora damnabimus, ubi mos idem tenetur et manet. Si autem non ieiunare sabbato malum putauerimus; tot ecclesias Orientis, et multo maiorem orbis christiani partem qua temeritate criminabimur? Placetne tibi, ut medium quiddam esse dicamus, quod tamen acceptabile sit ei qui hoc non simulate, sed congruenti societate atque obseruantia fecerit? Et tamen nihil inde legimus in canonicis Libris praeceptum esse Christianis. Quanto magis illud malum dicere non audeo, quod Deum praecepisse ipsa christiana fide negare non possum, qua didici non eo me iustificari, sed gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? [82,15] 2. 15. Dico ergo circumcisionem praeputii et caetera huiusmodi, priori populo per Testamentum quod Vetus dicitur, diuinitus data ad significationem futurorum quae per Christum oportebat impleri: quibus aduenientibus, remansisse illa Christianis legenda tantum, ad intellegentiam praemissae prophetiae; non autem necessario facienda, quasi adhuc exspectandum esset, ut ueniret fidei reuelatio quae his significabatur esse uentura. Sed quamuis Gentibus imponenda non essent, non tamen sic debuisse auferri a consuetudine Iudaeorum, tamquam detestanda atque damnanda. Sensim proinde atque paulatim feruente sana praedicatione gratiae Christi, qua sola nossent credentes se iustificari, saluosque fieri, non illis umbris rerum antea futurarum, tunc iam uenientium atque praesentium, ut in illorum Iudaeorum uocatione, quos praesentia carnis Domini, et apostolica tempora sic inuenerant, omnis illa actio consumeretur umbrarum: hoc eis suffecisse ad commendationem, ut non tamquam detestanda, et similis idololatriae uitaretur; ultra uero non haberet progressum, ne putaretur necessaria tamquam uel ab illa salus esset, uel sine illa esse non posset. Quod putauerunt haeretici, qui dum uolunt et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt. Quorum sententiam mihi cauendam, quamuis in ea numquam fuerim, tamen beneuolentissime admonere dignatus es. In cuius sententiae non consensionem, sed simulationem Petrus timore inciderat, ut de illo Paulus uerissime scriberet, quod eum uidisset non recte ingredientem ad ueritatem Euangelii, eique uerissime diceret, quod Gentes iudaizare cogebat. Quod Paulus utique non cogebat, ob hoc illa uetera ueraciter, ubi opus esset, obseruans, ut damnanda non esse monstraret; praedicans tamen instanter non eis, sed reuelata gratia fidei, fideles saluos fieri, ne ad ea quemquam uelut necessaria suscipienda compelleret. Sic autem credo apostolum Paulum ueraciter cuncta illa gessisse, nec tamen nunc quemquam factum ex Iudaeo Christianum, uel cogo, uel sino talia ueraciter celebrare; sicut nec tu, cui uidetur Paulus ea simulasse, cogis istum, uel sinis talia simulare. [82,16] 2. 16. An uis, ut etiam ego dicam, hanc esse summam quaestionis, imo sententiae tuae; ut post Euangelium Christi, bene faciant credentes Iudaei, si sacrificia offerant, quae obtulit Paulus; si filios circumcidant, si sabbatum obseruent, ut Paulus in Timotheo, et omnes obseruauere Iudaei, dummodo haec simulate ac fallaciter agant? Hoc si ita est; non iam in haeresim Ebionis, uel eorum quos uulgo Nazaraeos nuncupant, uel quamlibet aliam ueterem, sed nescio in quam nouam delabimur, quae sit eo perniciosior, quo non errore, sed proposito est ac uoluntate fallaci. Quod si respondeas, ut te ab hac purges sententia, tunc Apostolos ista laudabiliter simulasse, ne scandalizarentur infirmi qui ex Iudaeis multi crediderant, et ea respuenda nondum intellegebant; nunc uero confirmata per tot gentes doctrina gratiae christianae, confirmata etiam per omnes Christi Ecclesias lectione Legis et Prophetarum, quo modo haec intellegenda, non obseruanda recitentur, quisquis ea simulando agere uoluerit, insanire: cur mihi non licet dicere, apostolum Paulum, et alios rectae fidei Christianos, tunc illa uetera sacramenta paululum obseruando ueraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis obseruationes a piissimis patribus custoditae, tamquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Iam enim cum uenisset fides quae prius illis obseruationibus praenuntiata, post mortem et resurrectionem Domini reuelata est, amiserant tamquam uitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora, necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate, sed religiose; non autem deserenda continuo, uel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsibus proicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamuis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare uoluerit, tamquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor uel baiulus corporis, sed impius sepulturae uiolator. [82,17] 2. 17. Fateor sane, in eo quod epistola continet mea, quod ideo sacramenta Iudaeorum Paulus celebranda susceperat, cum iam Christi esset apostolus, ut doceret non esse perniciosa his qui ea uellent, sicut a parentibus per Legem acceperant, custodire, minus me posuisse: Illo dumtaxat tempore, quo primum fidei gratia reuelata est: tunc enim hoc non erat perniciosum. Progressu uero temporis illae obseruationes ab omnibus Christianis desererentur; ne, si tunc fieret, non discerneretur quod Deus populo suo per Moysen praecepit, ab eo quod in templis daemoniorum spiritus immundus instituit. Proinde potius culpanda est neglegentia mea, quia hoc non addidi, quam obiurgatio tua. Verumtamen longe antequam litteras tuas accepissem, scribens contra Faustum manichaeum quomodo eumdem locum, quamuis breuiter explicauerim, et hoc illic non praetermiserim, et legere poterit, si non dedignetur, Benignitas tua, et a carissimis nostris, per quos nunc haec scripta misi, quomodo uolueris tibi fides fiet, illud me ante dictasse: mihique de animo meo crede, quod coram Deo loquens, iure charitatis exposco, numquam mihi uisum fuisse, etiam nunc Christianos ex Iudaeis factos, sacramenta illa uetera quolibet affectu, quolibet animo celebrare debere, aut eis ullo modo licere; cum illud de Paulo semper ita senserim, ex quo illius mihi Litterae innotuerunt: sicut nec tibi uidetur, hoc tempore cuiquam esse simulanda ista, cum hoc fecisse Apostolos credas. [82,18] 2. 18. Proinde sicut tu e contrario loqueris, et licet reclamante, sicut scribis, mundo, libera uoce pronuntias, cerimonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas obseruauerit, siue ex Iudaeis, siue ex Gentibus, eum in barathrum diaboli deuolutum; ita ego hanc uocem tuam omnino confirmo, et addo: Quicumque eas obseruauerit, siue ex Iudaeis, siue ex Gentibus, non solum ueraciter, uerum etiam simulate, eum in barathrum diaboli deuolutum. Quid quaeris amplius? Sed sicut tu simulationem Apostolorum ab huius temporis ratione secernis: ita ego Pauli apostoli ueracem tunc in his omnibus conuersationem ab huius temporis, quamuis minime simulata, caerimoniarum Iudaicarum obseruatione secerno; quoniam tunc fuit approbanda, nunc detestanda. Ita quamuis legerimus: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam; et quia propterea quaerebant Iudaei Christum interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo; et quia gratiam pro gratia accepimus; et quoniam Lex per Moysen data est, Gratia autem et ueritas per Iesum Christum facta est; et per Ieremiam promissum est, daturum Deum Testamentum nouum domui Iuda, non secundum Testamentum quod disposuit patribus eorum: non tamen arbitror ipsum Dominum fallaciter a parentibus circumcisum. Aut si hoc propter aetatem minime prohibebat; nec illud arbitror eum dixisse fallaciter leproso, quem certe non illa per Moysen praecepta obseruatio, sed ipse mandauerat: Vade et offer pro te sacrificium quod praecepit Moyses in testimonium illis. Nec fallaciter ascendit ad diem festum, usque adeo non causa ostentationis coram hominibus, ut non euidenter ascenderit, sed latenter. [82,19] 2. 19. At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico uobis quia si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. Decepit ergo Timotheum, et fecit ei nihil prodesse Christum. An quia hoc fallaciter factum est, ideo non obfuit? At ipse hoc non posuit, nec ait: Si circumcidamini ueraciter, sicut nec fallaciter; sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. Sicut ergo tu uis hic locum dare sententiae tuae, ut uelis subintellegi, nisi fallaciter; ita non impudenter flagito ut etiam nos illic intellegere sinas eis dictum: Si circumcidamini, qui propterea uolebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo saluos esse non posse. Hoc ergo animo, hac uoluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat: Sicut alibi aperte dicit: Nam si per Legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Hoc declarat et quod ipse commemorasti: Euacuati estis a Christo qui in Lege iustificamini; a gratia excidistis. Illos itaque arguit, qui se iustificari in Lege credebant, non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt, obseruabant, intellegentes et qua praenuntiandae ueritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare. Unde est illud quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege: unde, uelut colligis, apparet qui sub Lege est non dispensatiue ut nostros putas uoluisse maiores, sed uere, ut ego intellego, eum Spiritum sanctum non habere. [82,20] 2. 20. Magna mihi uidetur quaestio, quid sit esse sub Lege sic, quemadmodum Apostolus culpat. Neque enim hoc eum propter circumcisionem arbitror dicere, aut illa sacrificia quae tunc facta a patribus, nunc a Christianis non fiunt, et caetera huiusmodi: sed hoc ipsum etiam quod Lex dicit: Non concupisces, quod fatemur certe Christianos debere obseruare, atque euangelica maxime illustratione praedicari, Legem dicit esse sanctam, et mandatum sanctum, et iustum et bonum; deinde subiungit: Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit; sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccator aut peccatum, per mandatum. Quod autem hic dicit: Peccatum per mandatum fieri supra modum, hoc alibi ait: Lex subintrauit ut abundaret delictum. Ubi autem abundauit delictum, superabundauit et gratia. Et alibi, cum superius de dispensatione gratiae loqueretur, quod ipsa iustificet, uelut interrogans ait: Quid ergo Lex? atque huic interrogationi continuo respondit: Praeuaricationis gratia posita est, donec ueniret semen cui promissum est. Hos ergo damnabiliter dicit esse sub Lege, quos reos facit Lex, non implentes Legem, dum non intellegendo gratiae beneficium ad facienda Dei praecepta, quasi de suis uiribus superba elatione praesumunt. Plenitudo enim Legis caritas. Caritas uero Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Sed huic rei quantum satis est explicandae, prolixior fortasse et sui proprii uoluminis sermo debetur. Si ergo illud quod Lex ait: Non concupisces, si humana infirmitas gratia Dei adiuta non fuerit, sub se reum tenet, et praeuaricatorem potius damnat, quam liberat peccatorem; quanto magis illa, quae significationis causa praecepta sunt, circumcisio, et caetera, quae reuelatione gratiae latius innotescente necesse fuerat aboleri, iustificare neminem poterant? Non tamen ideo fuerant tamquam diabolica Gentium sacrilegia fugienda, etiam cum ipsa gratia iam coeperat reuelari, quae umbris talibus fuerat praenuntiata; sed permittenda paululum, eis maxime qui ex illo populo, cui data sunt, uenerant. Postea uero tamquam cum honore sepulta sunt, a Christianis omnibus irreparabiliter deserenda. [82,21] 2. 21. Hoc autem, quod dicis: Non dispensatiue, ut nostri uoluere maiores; quid sibi uult, oro te? Aut enim hoc est, quod ego appello officiosum mendacium, ut haec dispensatio sit officium uelut honeste mentiendi: aut quid aliud sit, omnino non uideo, nisi forte, addito nomine dispensationis, fit ut mendacium non sit mendacium; quod si absurdum est, cur ergo non aperte dicis, officiosum mendacium defendendum? nisi forte nomen te mouet, quia non tam usitatum est in ecclesiasticis libris uocabulum officii, quod Ambrosius noster non timuit, qui suos quosdam libros utilium praeceptionum plenos, de Officiis uoluit appellare. An si officiose mentiatur quisque, culpandus est; si dispensatiue, approbandus? Rogo te, mentiatur ubi elegerit qui hoc putat: quia et in hoc magna quaestio est, sitne aliquando mentiri uiri boni, imo uiri christiani, qualibus dictum est: Sit in ore uestro, Est, est, Non, non, ut non sub iudicio decidatis; et qui cum fide audiunt: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. [82,22] 2. 22. Sed haec, ut dixi, et alia et magna quaestio est; eligat quod uoluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur; dum tamen a scribentibus auctoribus sanctarum Scripturarum, et maxime canonicarum, inconcusse credatur, et defendatur omnino abesse mendacium; ne dispensatores Christi, de quibus dictum est: Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur, tamquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse uideantur, pro ueritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit quod dicitur. Ubi autem fit quod dicitur, mentiendi utique non est locus. Fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem; quia ueritatis dispensator erat, non falsitatis. Ac per hoc uerum scripsit, uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem Euangelii eique in faciem restitisse, quod Gentes cogeret iudaizare. Ipse uero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate charitatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit: atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi; quam Paulus, quo confidenter auderent etiam minores maioribus pro defendenda euangelica ueritate, salua fraterna caritate resistere. Nam cum satius sit a tenendo itinere, in nullo quam in aliquo declinare, multo est tamen mirabilius et laudabilius, libenter accipere corrigentem, quam audacter corrigere deuiantem. Est laus itaque iustae libertatis in Paulo, et sanctae humilitatis in Petro: quae, quantum mihi pro modulo meo uidetur, magis fuerat aduersus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio; qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter uel suas litteras scribere, uel Dei sui sacramenta portare. [82,23] 3. 23. Flagitas a me ut aliquem saltem unum ostendam, cuius in hac re sententiam sim secutus, cum tu tam plures nominatim commemoraueris, qui te in eo quod adstruis praecesserunt; petens ut in eo, si te reprehendo errantem, patiar te errare cum talibus, quorum ego, fateor, neminem legi: sed cum sint ferme sex, uel septem, horum quatuor auctoritatem tu quoque infringis. Nam Laodicenum, cuius nomen taces, de Ecclesia dicis nuper egressum; Alexandrum autem ueterem haereticum; Origenem uero ac Didymum reprehensos abs te lego in recentioribus opusculis tuis, et non mediocriter, nec de mediocribus quaestionibus, quamuis Origenem mirabiliter ante laudaueris. Cum iis ergo errare puto quia nec te ipse patieris; quamuis hoc perinde dicatur, ac si in hac sententia non errauerint. Nam quis est qui se uelit cum quolibet errare? Tres igitur restant, Eusebius Emisenus, Theodorus Heracleotes, et quem paulo post commemoras Ioannes qui dudum in pontificali gradu Constantinopolitanam rexit ecclesiam. [82,24] 3. 24. Porro, si quaeras uel recolas quid hinc senserit noster Ambrosius, quid noster itidem Cyprianus; inuenies fortasse nec nobis defuisse, quos in eo quod asserimus sequeremur. Quamquam, sicut paulo ante dixi, tantummodo Scripturis canonicis hanc ingenuam debeam seruitutem, qua eas solas ita sequar, ut conscriptores earum nihil in eis omnino errasse, nihil fallaciter posuisse non dubitem. Proinde, cum quaero tertium, ut tres etiam ego tribus opponam, possem quidem, ut arbitror, facile reperire, si multa legissem; uerumtamen ipse mihi pro his omnibus, imo supra hos omnes apostolus Paulus occurrit. Ad ipsum confugio: ad ipsum ab omnibus, qui aliud sentiunt, litterarum eius tractatoribus prouoco; ipsum interrogans interpello et requiro in eo quod scripsit ad Galatas, uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem Euangelii, eique in faciem propterea restitisse, quod illa simulatione Gentes iudaizare cogebat, utrum uerum scripserit, an forte nescio qua dispensatiua falsitate mentitus sit. Et audio eum paulo superius in eiusdem narrationis exordio religiosa uoce mihi clamantem: Quae autem scribo uobis, ecce coram Deo, quia non mentior. [82,25] 3. 25. Dent ueniam quilibet aliud opinantes; ego magis credo tanto apostolo in suis, et pro suis Litteris iuranti, quam cuiquam doctissimo de alienis litteris disputanti. Nec dici timeo, me sic Paulum defendere, quod non simularit errorem Iudaeorum, sed uere fuerit in errore. Quoniam neque simulabat errorem, qui libertate apostolica, sicut illi tempori congruebat, uetera illa sacramenta, ubi opus erat, agendo commendabat ea, non satanae uersutia decipiendis hominibus, sed Dei prouidentia praenuntiandis rebus futuris prophetice constituta: nec uere fuerat in errore Iudaeorum, qui non solum nouerat, sed etiam instanter et acriter praedicabat eos errare, qui putabant Gentibus imponenda, uel iustificationi quorumcumque fidelium necessaria. [82,26] 3. 26. Quod autem dixi eum factum Iudaeis tamquam Iudaeum et tamquam gentilem Gentilibus, non mentientis astu, sed compatientis affectu: quemadmodum dixerim parum mihi uisus es attendisse; imo ego fortasse non satis hoc explanare potuerim. Neque enim hoc ideo dixi, quod misericorditer illa simulauerit; sed quia sic non ea simulauit quae faciebat similia Iudaeis, quemadmodum nec illa quae faciebat similia Gentibus, quae tu quoque commemorasti; atque in eo me, quod non ingrate fateor, adiuuisti. Cum enim abs te quaesissem in epistola mea, quomodo putetur ideo factus Iudaeis tamquam Iudaeus, quia fallaciter suscepit sacramenta Iudaeorum, cum et Gentibus tamquam gentilis factus sit, nec tamen suscepit fallaciter sacrificia Gentium; tu respondisti, in eo factum Gentibus tamquam gentilem, quod praeputium receperit, quod indifferenter permiserit uesci cibis quos damnant Iudaei: ubi ego quaero utrum et hoc simulate fecerit: quod si absurdissimum atque falsissimum est; sic ergo et illa in quibus Iudaeorum consuetudini congruebat libertate prudenti, non necessitate seruili, aut quod est indignius, dispensatione fallaci potius quam fideli. [82,27] 3. 27. Fidelibus enim, et iis qui cognouerunt ueritatem, sicut ipse testatur, nisi forte et hic fallit, omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione accipitur. Ergo et ipsi Paulo non solum uiro, uerum etiam dispensatori maxime fideli, non solum cognitori, uerum etiam doctori ueritatis, omnis utique in cibis creatura Dei non simulate, sed uere bona erat. Cur igitur nihil simulate suscipiendo sacrorum cerimoniarumque Gentilium, sed de cibis et praeputio uerum sentiendo ac docendo, tamen tamquam gentilis factus est Gentibus, et non potuit fieri tamquam Iudaeus Iudaeis, nisi fallaciter suscipiendo sacramenta Iudaeorum? Cur oleastro inserto seruauit dispensationis ueracem fidem 46; et naturalibus ramis non extra, sed in arbore constitutis, nescio quod dispensatoriae simulationis uelamen obtendit? Cur factus tamquam gentilis Gentibus, quod sentit docet, quod agit sentit; factus autem tamquam Iudaeus Iudaeis, aliud in pectore claudit, aliud promit in uerbis, in factis, in scriptis? Sed absit hoc sapere. Utrisque enim debebat caritatem de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ac per hoc omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret, non mentientis astu, sed compatientis affectu; id est, non omnia mala hominum fallaciter agendo, sed aliorum omnium malis omnibus, tamquam si sua essent, misericordis medicinae diligentiam procurando. [82,28] 3. 28. Cum itaque illa Testamenti Veteris sacramenta etiam sibi agenda minime recusabat, non misericorditer fallebat, sed omnino non fallens, atque hoc modo a Domino Deo illa usque ad certi temporis dispensationem iussa esse commendans, a sacrilegis sacris Gentium distinguebat. Tunc autem, non mentientis astu, sed compatientis affectu, Iudaeis tamquam Iudaeus fiebat, quando eos ab illo errore, quo uel in Christum credere nolebant, uel per uetera sacerdotia sua cerimoniarumque obseruationes, se a peccatis posse mundari, fierique saluos existimabant, sic liberare cupiebat, tamquam ipse illo errore teneretur; diligens utique proximum tamquam seipsum, et haec aliis faciens, quae sibi ab aliis fieri uellet, si hoc illi opus esset: quod cum Dominus monuisset, adiunxit: Haec est enim Lex et Prophetae. [82,29] 3. 29. Hunc compatientis affectum, in eadem Epistola ad Galatas praecipit, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto; uos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum, ne et tu tenteris. Vide si non dixit: Fiere tamquam ille, ut illum lucrifacias. Non utique ut ipsum dilectum fallaciter ageret, aut se id habere simularet; sed ut in alterius delicto, quid etiam sibi accidere posset, attenderet, atque ita alteri, tamquam sibi ab altero uellet, misericorditer subueniret: hoc est non mentientis astu, sed compatientis affectu. Sic Iudaeo, sic gentili, sic cuilibet homini Paulus in errore uel peccato aliquo constituto, non simulando quod non erat, sed compatiendo, quia esse potuisset, tamquam qui se hominem cogitaret, omnibus omnia factus est, ut omnes lucrifaceret. [82,30] 4. 30. Teipsum, si placet, obsecro te, paulisper intuere; teipsum, inquam, erga memetipsum, et recole, uel, si habes conscripta, relege uerba tua in illa Epistola quam mihi per fratrem nostrum iam collegam meum Cyprianum, breuiorem misisti, quam ueraci, quam germano, quam pleno charitatis affectu, cum quaedam me in te commisisse expostulasses grauiter, subiunxisti: In hoc laeditur amicitia, in hoc necessitudinis iura uiolantur, ne uideamur certare pueriliter, et fautoribus inuicem, uel detractoribus nostris tribuere materiam contendendi. Haec abs te uerba non solum ex animo dicta sentio, uerum etiam benigno animo ad consulendum mihi. Denique addis, quod etiamsi non adderes, appareret, et dicis: Haec scribo, quia pure et christiane diligere te cupio, nec quidquam in mea mente retinere, quod distet a labiis. O uir sancte, mihique, ut Deus uidet animam meam, ueraci, corde dilecte, hoc ipsum quod posuisti in litteris tuis, quod te mihi exhibuisse non dubito, hoc ipsum omnino apostolum Paulum credo exhibuisse in Litteris suis, non unicuilibet homini, sed Iudaeis, et Graecis, et omnibus Gentibus filiis suis, quos in Euangelio genuerat, et quos pariendos parturiebat; et deinde posterorum tot milibus fidelium Christianorum, propter quos illa memoriae mandabatur Epistola, ut nihil in sua mente retineret quod distaret a labiis. [82,31] 4. 31. Certe factus es etiam tu, tamquam ego, non mentientis astu, sed compatientis affectu, cum cogitares tam me non relinquendum in ea culpa, in quam me prolapsum existimasti, quam nec te uelles, si eo modo prolapsus esses. Unde agens gratias beneuolae menti erga me tuae, simul posco, ut etiam mihi non succenseas, quod cum in opusculis tuis aliqua me mouerent, motum meum intimaui tibi: hoc erga me ab omnibus seruari uolens, quod erga te ipse seruaui, ut quidquid improbandum putant in scriptis meis, nec claudant subdolo pectore, nec ita reprehendant apud alios, ut taceant apud me; hinc potius existimans laedi amicitiam et necessitudinis iura uiolari. Nescio enim, utrum christianae amicitiae putandae sint, in quibus magis ualet uulgare prouerbium: Obsequium amicos, ueritas odium parit, quam ecclesiasticum: Fideliora sunt uulnera amici, quam uoluntaria oscula inimici. [82,32] 4. 32. Proinde carissimos nostros, qui nostris laboribus sincerissime fauent, hoc potius quanta possumus instantia doceamus, quo sciant fieri posse ut inter carissimos aliquid alterutro sermone contradicatur, nec tamen caritas ipsa minuatur, nec ueritas odium pariat, quae debetur amicitiae; siue illud uerum sit quod contradicitur, siue corde ueraci qualecumque sit dicitur, non retinendo in mente quod distet a labiis. Credant itaque fratres nostri, familiares tui, quibus testimonium perhibes, quod sint uasa Christi, me inuito factum, nec mediocrem de hac re dolorem inesse cordi meo, quod litterae meae prius in multorum manus uenerunt, quam ad te, ad quem scriptae sunt, peruenire potuerunt. Quo autem modo id acciderit, et longum est narrare, et, nisi fallor, superfluum: cum sufficiat si quid mihi in hoc creditur, non eo factum animo quo putatur; nec omnino meae fuisse uoluntatis aut dispositionis, aut consensionis, aut saltem cogitationis, ut fieret. Hoc si non credunt, quod teste Deo loquor, quid amplius faciam non habeo. Ego tamen absit ut eos credam haec tuae Sanctitati maleuola mente suggerere ad excitandas inter nos inimicitias; quas misericordia Domini Dei nostri auertat a nobis; sed, sine ullo nocendi animo, facile de homine humana uitia suspicari. Hoc me enim de illis aequum est credere, si uasa sunt Christi, non in contumeliam, sed in honorem facta, et disposita in domo magna a Deo, in opus bonum. Quod si post hanc attestationem meam, si in notitiam eorum uenerit, facere uoluerint; quam non recte faciant, et tu uides. [82,33] 4. 33. Quod sane scripseram, nullum me librum aduersus te Romam misisse, ideo scripseram, quia et libri nomen ab illa epistola discernebam, unde omnino nescio quid aliud te audisse existimaueram; et Romam nec ipsam epistolam, sed tibi miseram; et aduersus te non esse arbitrabar, quod sinceritate amicitiae siue ad admonendum, siue ad te uel me abs te corrigendum fecisse me noueram. Exceptis autem familiaribus tuis, teipsum obsecro per gratiam qua redempti sumus, ut quaecumque tua bona, quae tibi bonitate Domini concessa sunt, in litteris meis posui, non me existimes insidioso blandiloquio posuisse. Si quid autem in te peccaui, dimittas mihi. Nec illud quod de nescio cuius poetae facto ineptius fortasse quam litteratius a me commemoratum est, amplius quam dixi, ad te trahas: cum continuo subiecerim non hoc ideo me dixisse, ut oculos cordis reciperes, quos absit inquam ut amiseris; sed ut aduerteres quos sanos ac uigiles haberes. Propter solam ergo , si aliquid scripserimus quod scripto posteriore destruere debeamus, imitandam, non propter Stesichori caecitatem, quam cordi tuo nec tribui, nec timui, attingendum illud existimaui; atque identidem rogo, ut me fidenter corrigas, ubi mihi hoc opus esse perspexeris. Quamquam enim secundum honorum uocabula quae iam Ecclesiae usus obtinuit, episcopatus presbyterio maior sit: tamen in multis rebus Augustinus Hieronymo minor est; licet etiam a minore quolibet non sit refugienda, uel dedignanda correctio. [82,34] 5. 34. De interpretatione tua iam mihi persuasisti, qua utilitate Scripturas uolueris transferre de Hebraeis, ut scilicet ea, quae a Iudaeis praetermissa, uel corrupta sunt, proferres in medium. Sed insinuare digneris peto, a quibus Iudaeis, utrum ab eis ipsis qui ante aduentum Domini interpretati sunt; et si ita est, quibus uel quonam eorum: an ab istis posterius, qui propterea putari possunt aliqua de codicibus graecis uel subtraxisse, uel in eis corrupisse, ne illis testimoniis de christiana fide conuincerentur. Illi autem anteriores cur hoc facere uoluerint, non inuenio. Deinde nobis mittas, obsecro, interpretationem tuam de Septuaginta, quam te edidisse nesciebam. Librum quoque tuum, cuius mentionem fecisti, de Optimo genere interpretandi, cupio legere, et adhuc nosse quomodo coaequanda sit in interprete peritia linguarum, coniecturis eorum qui Scripturas edisserendo pertractant; quos necesse est, etiamsi rectae atque unius fidei fuerint, uarias parere in multorum locorum obscuritate sententias: quamuis nequaquam ipsa uarietas ab eiusdem fidei unitate discordet; sicut etiam unus tractator, secundum eamdem fidem aliter atque aliter eumdem locum potest exponere, quia hoc eius obscuritas patitur. [82,35] 5. 35. Ideo autem desidero interpretationem tuam de Septuaginta, ut et tanta latinorum interpretum, qui qualescumque hoc ausi sunt, quantum possumus imperitia careamus: et hi qui me inuidere putant utilibus laboribus tuis, tandem aliquando, si fieri potest, intellegant, propterea me nolle tuam ex hebraeo interpretationem in ecclesiis legi, ne contra Septuaginta auctoritatem, tamquam nouum aliquid proferentes, magno scandalo perturbemus plebes Christi, quarum aures et corda illam interpretationem audire consueuerunt, quae etiam ab Apostolis approbata est. Unde et illud apud Ionam uirgultum, si in hebraeo nec hedera est, nec cucurbita, sed nescio quid aliud, quod trunco suo nixum nullis sustentandum adminiculis erigatur; mallem iam in omnibus latinis cucurbitam legi. Non enim frustra hoc puto Septuaginta posuisse, nisi quia et huic simile sciebant. [82,36] 5. 36. Satis me, imo fortasse plus quam satis, tribus epistolis tuis, respondisse arbitror; quarum duas per Cyprianum accepi, unam per Firmum. Rescribe quod uisum fuerit ad nos uel alios instruendos. Dabo autem operam diligentiorem, quantum me adiuuat Dominus, ut litterae quas ad te scribo, prius ad te perueniant quam ad quemquam, a quo latius dispergantur. Fateor enim, nec mihi hoc fieri uelle de tuis ad me, quod de meis ad te factum iustissime expostulas. Tamen placeat nobis inuicem non tantum caritas, uerum etiam libertas amicitiae, ne apud me taceas, uel ego apud te, quod in nostris litteris uicissim nos mouet, eo scilicet animo qui oculis Dei in fraterna dilectione non displicet. Quod si inter nos fieri posse sine ipsius dilectionis perniciosa offensione non putas; non fiat. Illa enim caritas quam tecum habere uellem, profecto maior est; sed melius haec minor quam nulla est.