[55,0] EPISTOLA LV. [55,1] 1. 1. Lectis litteris tuis, ubi me commonuisti ut debitum redderem de residuis enodandis quaestionibus, quas iam longe ante quaesiueras, gratissimum mihi atque carissimum desiderium studii tui amplius differri, tolerare non potui; et quamuis in mediis aceruis occupationum mearum, hanc feci praecipuam, ut ad ea quae interrogasti responderem tibi. Diutius autem de tua epistola disputare nolo, ne hoc ipsum me impediat iam tandem reddere quod debeo. 1. 2. Quaeris quae causa sit, "cur anniuersarius dies celebrandae dominicae passionis, non ad eumdem redeat anni diem, sicut dies qua traditur natus"; et deinde subiungis: "si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi uelit in hac re obseruatio sabbati et lunae". Hic primum oportet noueris diem Natalem Domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam reuocari quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi reuolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa deuotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significari intellegatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo agimus Pascha, ut non solum in memoriam quod gestum est reuocemus, id est quod mortuus est Christus et resurrexit, sed etiam caetera quae circa eum attestantur ad sacramentorum significationem non omittamus. Quia enim, sicut dicit Apostolus: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram; transitus quidam de morte ad uitam in illa passione Domini et resurrectione sacratus est. Nam etiam uocabulum ipsum quod Pascha dicitur, non graecum, sicut uulgo uideri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque nouerunt. Neque enim a passione, quoniam graece dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, de morte ad uitam, hebraeo uerbo res appellata est: in quo eloquio Pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui hoc sciunt. Quod uoluit et ipse Dominus tangere cum dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad uitam. Et maxime idem euangelista hoc esprimere uoluisse intellegitur, cum de celebraturo Domino Pascha cum discipulis suis, ubi coenam eis mysticam dedit, Cum uidisset, inquit, Iesus quia uenit eius hora ut transiret de mundo ad Patrem. Transitus ergo de hac uita mortali in aliam uitam immortalem, hoc est enim de morte ad uitam, in passione et in resurrectione Domini commendatur. [55,2] 2. 3. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spem uitae aeternae, diligentibus Deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur, et iustus ex fide uiuit. Spes autem quae uidetur, non est spes: quod enim uidet quis, quid sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus; secundum hanc fidem, et spem, et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo, et consepulti illi per baptismum in mortem, sicut dicit Apostolus: Quia et uetus homo noster simul crucifixus est cum illo; et resurreximus cum illo: quia simul nos excitauit, et simul sedere fecit in coelestibus. Unde est et illa exhortatio: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Sed quod sequitur et dicit: Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo in gloria; satis indicat quid uelit intellegi, quia nunc transitus noster de morte ad uitam, qui fit per fidem, spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc, id est caro ista in qua gemimus modo, induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem. Nunc enim quidem iam habemus primitias spiritus per fidem, sed adhuc in nobis ipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri: spe enim salui facti sumus. In hac spe cum sumus, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem uita est propter iustitiam. Sed uide quid sequitur: Si autem Spiritus eius, inquit, qui suscitauit Iesum a mortuis habitat in uobis; qui suscitauit Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem Spiritum eius in uobis. Hoc igitur uniuersa Ecclesia, quae in peregrinatione mortalitatis inuenta est, exspectat in fine saeculi quod in Domini nostri Iesu Christi corpore praemonstratum est, qui est ex mortuis primogenitus, quia et corpus eius cui caput est ipse, non nisi Ecclesia est. [55,3] 3. 4. Nonnulli enim attendentes uerba quae assidue dicit Apostolus, quia et mortui sumus cum Christo, et resurreximus cum eo, nec intellegentes quatenus dicantur, arbitrati sunt iam factam esse resurrectionem, nec ullam ulterius in fine temporum esse sperandam: Ex quibus est, inquit, Hymenaeus et Philetus, qui circa ueritatem aberrauerunt, dicentes resurrectionem iam factam esse, et fidem quorumdam subuerterunt. Idem Apostolus eos arguens detestatur, qui tamen dicit nos resurrexisse cum Christo. Unde, nisi quia hoc per fidem, et spem, et dilectionem factum esse dicit in nobis, secundum primitias Spiritus? Sed quia spes quae uidetur non est spes, et ideo si quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus; restat utique redemptio corporis nostri, quam exspectantes in nobismetipsis ingemiscimus. Unde est et illud: Spe gaudentes, in tribulatione patientes. 3. 5. Haec igitur innouatio uitae nostrae est quidam transitus de morte ad uitam, qui primo fit per fidem, ut in spe gaudeamus, et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior noster homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. Propter ipsum initium nouae uitae, propter nouum hominem quem iubemur induere, et exuere ueterem; expurgantes uetus fermentum, ut simus noua conspersio, quoniam Pascha nostrum immolatus est Christus: propter hanc ergo uitae nouitatem, primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. Nam et ipse dicitur mensis nouorum. Quia uero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio Domini triduana est. Primum enim tempus estante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. Hoc ergo et in lunari numero significatur; quia enim septenarius numerus solet in Scripturis ad quamdam perfectionem mysticus apparere, tertia hebdomada lunae Pascha celebratur, qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam. [55,4] 4. 6. Est illic et aliud Sacramentum, quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris; nec ideo me putes meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici: Qui enim gloriatur, in eo glorietur, inquit, scire et intellegere quoniam ego sum Dominus. Nonnulli ergo studiosi talium rerum quaesiuerunt multa de numeris et motibus siderum. Et qui subtilius ista scrutati sunt, incrementa et decrementa lunaria ex conuersione globi eius coniecerunt, non quod aliquid substantiae uel accedat ei cum augetur, uel decedat cum minuitur, quod delira imperitia Manichaei opinantes, repleri eam dixerunt, sicut repletur nauis, ex fugitiua Dei parte, quam commixtam principibus tenebrarum et eorum sordibus inquinatam, corde atque ore sacrilego et credere et loqui non dubitant. Hinc ergo impleri lunam dicunt, cum eadem pars Dei magnis laboribus ab inquinamento purgata, de toto mundo atque omnibus cloacis fugiens, redditur Deo lugenti dum redeat; repleri uero per mensem dimidium, et alio dimidio in solem refundi, uelut in aliam nauem. Nec tamen inter istas anathematizandas blasphemias aliquid unquam fingere potuerunt, cur uel incipiens lucere uel desinens, corniculato lumine fulgeat, aut cur a dimidio mense incipiat minui, et non ad refundendum plena perueniat. 4. 7. Illi autem qui haec certis numeris indagarunt, ita ut et defectus solis et lunae non solum cur fierent, sed etiam quando futuri essent longe ante praedicerent, et eos determinatis interuallis temporum canonica supputatione praefigerent, litterisque mandarent, quas modo qui legunt atque intellegunt, nihilominus eos praedicunt, nec aliter aut alias accidunt quam praedicunt. Tales ergo (quibus non est ignoscendum, sicut sancta Scriptura dicit; quia cum tantum ualerent ut possent aestimare saeculum, Dominum eius, quem supplici pietate possent, non facilius inuenerunt), ex ipsis cornibus lunae quae a sole auersa sunt, siue crescentis siue decrescentis, coniecerunt eam uel a sole illustrari, et quanto magis ab eo recederet, tanto magis ab ea parte quae terris apparet, radios eius excipere; quanto autem ad eum magis post dimidium mensem ex alio semicirculo propinquaret, tanto magis a superiori parte illustratam, ab ea parte quam terris aduerteret non posse excipere radios, et propterea uideri decrescere: uel si haberet suum lumen, id habere ex una parte in hemisphaerio, quam partem cum recedens a sole paulatim terris ostenderet, donec totam ostenderet, quasi augmenta monstrare, dum non addatur quod deerat, sed prodatur quod inerat; ac rursus paulatim abscondere quod patebat, et ideo uideri decrescere. Sed quodlibet horum sit duorum, illud certe manifestum est, et cuiuis aduertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros, nisi a sole recedendo, neque minuatur, nisi ad solem ex parte alia propinquando. [55,5] 5. 8. Attende nunc quod in Prouerbiis legitur : Sapiens sicut sol permanet; stultus autem sicut luna mutatur. Et quis est sapiens qui permanet, nisi sol ille iustitiae de quo dicitur: Ortus est mihi sol iustitiae, et quem sibi non fuisse ortum in die nouissima plangentes impii dicturi sunt: Et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis? Nam istum carnis oculis uisibilem solem oriri facit super bonos et malos Deus, qui etiam pluit super iustos et iniustos. Ducuntur autem semper ex rebus uisibilibus ad inuisibile congruae similitudines. Quis est ergo ille stultus, qui tanquam luna mutatur, nisi Adam in quo omnes peccauerunt? Anima quippe humana recedens a sole iustitiae, ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis ueritatis, omnes uires suas in terrena conuertit, et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis: sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei appropinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem, omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora uergebat, ad superiora conuertitur, et a terrenis quodammodo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur, et uita eius abscondatur cum Christo in Deo. 5. 9. Mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens, et in uita sua proiiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius uidetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur. Mutatur autem in melius, cum intentionem suam et gloriam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim auertit, et ad superiora atque interiora conuertit; et hoc terrae id est eis qui terrena sapiunt, deterius uidetur. Unde illi impii postremo infructuosam agentes poenitentiam, etiam hoc inter multa dicturi sunt: Ii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii: nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam. Ac per hoc Spiritus Sanctus de uisibilibus ad inuisibilia, et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens, transitum illum de alia uita in aliam uitam, quod Pascha nominatur, a quarta decima luna uoluit obseruari, ut non solum propter tempus tertium, quod supra commemoraui, quia inde incipit hebdomada tertia; sed etiam propter ipsam conuersionem ab exterioribus ad interiora, de luna similitudo assumeretur: usque ad uicesimam uero et primam, propter ipsum numerum septenarium, quod uniuersitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur, propter instar uniuersitatis. [55,6] 6. 10. Ideo Ioannes apostolus in Apocalypsi, ad septem scribit Ecclesias. Ecclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta, propter ipsam mutabilitatem, lunae nomine in Scripturis signatur. Unde est illud: Parauerunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Prius enim quam fiat illud quod dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria, obscura uidetur Ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum quas nomine sagittarum intellegi uoluit. Unde alio loco propter nuntios fidelissimos ueritatis, quos ubique parit Ecclesia, dicitur: Luna testis in coelo fidelis. Et cum de regno Domini Psalmista cantaret : Orietur, inquit, in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec interficiatur luna: id est, abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. Tunc nouissima inimica destruetur mors, etquidquid nobis resistit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumetur omnino, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem. Unde et illius ciuitatis muri, quae Iericho appellatur, quae in hebraeo eloquio Luna interpretari dicitur, septimo circuitu circumacta Testamenti arca corruerunt. Quid enim nunc aliud agit annuntiatio regni coelorum, quam circumactio arcae significauit, nisi ut omnia munimenta mortalis uitae, id est, omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenario Spiritus Sancti per liberum arbitrium destruatur? Ob hoc enim circumeunte arca, non impulsu uiolento illi muri ceciderunt, sed sponte. Sunt et alia testimonia Scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae Ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Ierusalem, cuius ciues sancti Angeli sunt, in aerumnis et laboribus peregrinatur. 6. 11. Non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in melius commutari, adoranda esse illa luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad diuina mysteria figuranda; ex omni enim creatura ducitur. Nec ideo debemus in sententiam damnationis irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt, et seruierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Sicut enim non adoramus pecora, quamuis dictus sit Christus et agnus et uitulus; nec feram, quia dictus est leo de tribu Iuda; nec lapidem, quia petra erat Christus; nec montem Sion, quia in ipso figuratur Ecclesia 46: sic nec solem nec lunam, quamuis ex ea coelesti creatura, sicut ex multis terrestribus, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumantur. [55,7] 7. 12. Quapropter Manichaeorum deliramenta cum detestatione irridenda sunt; quibus cum obiecerimus uana commenta, unde homines in errorem praecipitant, quo prius praecipitati sunt, garruli sibi uidentur, cum dicunt nobis: Cur et uos ad solis et lunae computationem Pascha celebratis? quasi nos ordines siderum, aut uicissitudines temporum a summo atque optimo Deo conditas arguamus, et non eorum peruersitatem, quae rebus sapientissime conditis ad stultitiae suae uanissimas opiniones abutitur. Nam si mathematicus nobis contradicturus est de sideribus et luminaribus coeli ad sacramenta mystice figuranda similitudines ducere, contradicant et augures ne dicatur nobis: Estote simplices ut columbae; contradicant et Marsi, ne dicatur nobis: Astuti sicut serpentes; contradicant histriones, ne in Psalmis citharam nominemus. Aut quia ex his rebus ad mysteria uerbi Dei, similitudinum signa sumuntur, dicant, si placet, uel auspicia nos captare, uel uenena conficere, uel theatricas affectare luxurias, quod dementissimum est dicere. 7. 13. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta coniicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tanquam in scopulos miserae seruitutis illisi, a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines aptas religiosissima deuotione suscipimus, sicut de caetera creatura, de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero Sacramentorum iam christiana libertate parcissime; sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo. In seruitute autem ueteris populi etiam multa celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intellegenda traduntur. Non itaque dies obseruamus et annos et menses et tempora, ne audiamus ab Apostolo: Timeo uos ne forte sine causa laborauerim in uos. Eos enim culpat qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia posterus dies est, aut quia luna sic fertur; uel: Proficiscar ut prospera cedant, quia ita se habet positio siderum: Non agam hoc mense commercium, quia illa stella mihi agit mensem; uel: Agam, quia suscipit mensem: Non plantem hoc anno uineam, quia bissextus est. Non autem quisquam sapiens arbitretur obseruatores temporum reprehendendos, qui dicunt: Non proficiscar hodie, quia tempestas exorta est; aut: Non nauigem, quia adhuc sunt hibernae reliquiae; aut: Tempus seminandi est, quia imbribus autumnalibus terra satiata est; uel si qui forte alii naturales effectus circa motum aeris et humores ad uariandas temporum qualitates in siderum ordinatissima conuersione notati sunt, de quibus dictum est cum conderentur: Et sint in signis et temporibus et in diebus et in annis 49. Si quae autem figurae similitudinum non tantum de coelo et de sideribus, sed etiam de inferiori creatura ducuntur ad dispensationem sacramentorum, eloquentia quaedam est doctrinae salutaris, mouendo affectui discentium accomodata, a uisibilibus ad inuisibilia, a corporalibus ad spiritalia, a temporalibus ad aeterna. [55,8] 8. 14. Nec quisquam nostrum attendit quod eo tempore, quo Pascha celebramus, sol in ariete est, sicut illi appellant quemdam siderum locum, ubi reuera mense nouorum sol inuenitur: sed siue illi arietem, siue aliquid aliud eamdem partem coeli uocare uoluerint, nos de Scripturis sanctis hoc didicimus, quod omnia sidera Deus condidit, et locis coelestibus quibus uoluit, ordinauit; quae stellis distincta et ordinata in quaslibet partes diuidant, quibuslibet uocabulis notent, ubicumque sol esset mense nouorum, illic eum reperiret haec celebratio, propter similitudinem sacramenti renouandae uitae, de qua satis supra disseruimus. Quod si etiam locus ille siderum aries uocari posset, propter aliquam figurae congruentiam neque de huiusmodi timeret sermo diuinus aliquam sacramenti similitudinem ducere, sicut de aliis non solum coelestibus, sed etiam terrestribus creaturis; sicut de Orione et Pleiadibus, sicut de monte Sina et de monte Sion, sicut de fluminibus quae uocantur Geon, Phison, Tigris, Euphrates, sicut de ipso toties in sanctis mysteriis nobilitato fluuio Iordane, rerum figurate insinuandarum mysticas similitudines adduxit. 8. 15. Sed quantum intersit inter siderum obseruationes ad aerias qualitates accomodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant; aut ad notandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt, et ii qui per solitudines arenosas in interiora Austri nulla semita certa uel recta gradiuntur; aut cum ad aliquid in doctrina utili figurate significandum, fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio; quantum ergo intersit inter has utilitates, et uanitates hominum ob hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates, nec regionum uias, nec solos temporum numeros, nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum iam euenta perquirant, quis non intellegat? [55,9] 9. 16. Sed iam deinceps uideamus cur etiam id obseruetur, cum Pascha celebratur, ut sabbatum occurrat: hoc enim proprium christianae religionis est. Nam Iudaei mensem nouorum tantummodo et lunam obseruant a quartadecima usque ad uicesimam primam. Sed quia illud eorum Pascha quo passus est Dominus, ita occurrit ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festiuitas a Iudaeorum festiuitate distingueretur; et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora, et per quem facta sunt tempora, et qui uenit in plenitudine temporum, et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret: Nondum uenit hora mea, in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur. 9. 17. Quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe gerimus, atque ut ad id perueniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum sancta atque perpetua: in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem Dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare ac consecrare dignatus est. Inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. Sic enim ab huius uitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius uitae actione gaudeatur. Sed quia talis actio in Dei laude agitur, sine labore membrorum, sine angore curarum; non ad eam sic transitar per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic esse actio incipit, ut esse desinat quies: neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare, nec in cogitatione fluctuare. Quia ergo per requiem ad primam uitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. Illa autem uita prima, quae de peregrinatione redeuntibus, et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati, quem diem dominicum dicimus, figuratur. Quaere septem dies, Genesim lege: inuenies septimum sine uespera, quia requiem sine fine significat. Prima ergo uita non fuit sempiterna peccanti: requies autem ultima sempiterna est, ac per hoc et octauus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octauo, non exstinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. Ita ergo erit octauus qui primus, ut prima uita non tollatur, sed reddatur aeterna. [55,10] 10. 18. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requie Spiritus Sancti. Nusquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies; sed de solo sabbato dictum est: Et sanctificauit Deus diem septimum. Amant enim requiem, siue piae animae, siue iniquae; sed qua perueniant ad illud quod amant, plurimum nesciunt: nec aliquid appetunt etiam ipsa corpora ponderibus suis, nisi quod animae amoribus suis. Nam sicut corpus tamdiu nititur pondere, siue deorsum uersus, siue sursum uersus, donec ad locum quo nititur ueniens conquiescat; pondus quippe olei si dimittatur in aere, deorsum; si autem sub aquis, sursum nititur: sic animae ad ea quae amant propterea nituntur, ut perueniendo requiescant. Et multa quidem per corpus delectant, sed non est in eis aeterna requies, nec saltem diuturna; et propterea magis sordidant animam, et aggrauant potius, ut sincerum eius pondus, quo in superna fertur, impediant. Cum ergo anima seipsa delectatur, nondum re incommutabili delectatur; et ideo adhuc superba est, quia se pro summo habet, cum superior sit Deus. Nec in tali peccato impunita relinquitur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Cum autem Deo delectatur, ibi ueram, certam, aeternam inuenit requiem, quam in aliis quaerebat, nec inueniebat. Proinde admonetur in psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. 10. 19. Quia ergo caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. Quia uero nec bene operari possumus, nisi dono eius adiuti, sicut dicit Apostolus: Deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bona uoluntate, nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra quae in hac uita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti; propterea de ipso Deo dicitur quia cum fecisset omnia opera ualde bona, septimo die requieuit ab omnibus operibus suis quae fecit 60. Futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat nobis hominibus. Sicut enim cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur: ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus. [55,11] 11. 20. Hinc est quod etiam in tribus primis praeceptis Decalogi quae ad Deum pertinent (caetera enim septem ad proximum pertinent, id est ad hominem, quia in duobus praeceptis tota lex pendet), tertium ibi de obseruatione sabbati positum est: ut in primo praecepto Patrem intellegamus, ubi prohibetur coli aliqua in figmentis hominum Dei similitudo; non quia non habet imaginem Deus, sed quia nulla imago eius coli debet, nisi illa quae hoc est quod ipse; nec ipsa pro illo, sed cum illo. Et quia creatura mutabilis est, ac propterea dicitur: omnis creatura uanitati subiecta, quoniam natura uniuersi etiam in parte monstratur; ne quisquam Filium Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, putaret esse creaturam, sequitur aliud praeceptum: Non accipies in uanum nomen Domini Dei tui. Spiritus autem Sanctus in quo nobis illa requies tribuitur, quam ubique amamus, sed nisi Deum amando non inuenimus, cum caritas eius diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis, quia sanctificauit Deus diem septimum in quo requieuit, tertio praecepto legis insinuatur, quod scriptum est de obseruatione sabbati; non ut iam in ista uita nos quiescere existimemus, sed ut omnia quae bene operamur non habeant intentionem, nisi in futuram requiem sempiternam. Memento enim maxime, quod iam supra commemoraui, quia spe salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes. 11. 21. Ad ipsum autem ignem amoris nutriendum et flatandum quodammodo, quo tanquam pondere sursum uel introrsum referamur ad requiem, ista omnia pertinent quae nobis figurate insinuantur; plus enim mouent et accendunt amorem, quam si nuda sine ullis sacramentorum similitudinibus ponerentur. Cuius rei causam difficile est dicere. Sed tamen ita se habet, ut aliquid per allegoricam significationem intimatum plus moueat, plus delectet, plus honoretur, quam si uerbis propriis diceretur apertissime. Credo quod ipse animae motus quandiu rebus adhuc terrenis implicatur, pigrius inflammatur: si uero feratur ad similitudines corporales, et inde referatur ad spiritalia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu uegetatur, et tanquam in facula ignis agitatus accenditur, et ardentiore dilectione rapitur ad quietem. [55,12] 12. 22. Ideoque inter omnia illa decem praecepta solum ibi quod de sabbato positum est, figurate obseruandum praecipitur; quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. Cum enim sabbato significetur spiritalis requies, de qua dictum est in psalmo: Vacate et uidete, quoniam ego sum Dominus, et quo uocantur homines ab ipso Domino dicente: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam: tollite iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris; caetera tamen ibi praecepta proprie sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione obseruamus. Nam et idola non colere manifeste didicimus; et non accipere in uanum nomen Domini Dei nostri, et honorare patrem et matrem, et non moechari, non occidere, non furari, non falsum testimonium dicere, non concupiscere uxorem proximi, non concupiscere ullam rem proximi, non figurate aliud praetendunt, et mystice aliud significant; sed sic obseruantur ut sonant. Obseruare tamen diem sabbati non ad litteram iubemur, secundum otium ab opere corporali, sicut obseruant Iudaei: et ipsa eorum obseruatio quae ita praecepta est, nisi aliam quamdam spiritalem requiem significet, ridenda iudicatur. Unde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in Scripturis dicuntur; quandoquidem id solum in Decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo Deo certa et sancta inuenitur. [55,13] 13. 23. Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed Christianis resurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festiuitatem suam. Animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione qua corpora recepta uegetantur. Talem quippe actionem significat dies octauus, qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. Non enim redit cum corpore difficultas ex corpore, quia nec corruptio: Oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem, et mortale hoc indui immortalitatem. Quapropter ante resurrectionem Domini, quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significatur resurrectio (nam et pro octauo psalmus inscribitur, et octauo die circumcidebantur infantes, et in Ecclesiaste ad duorum Testamentorum significationem dicitur: Da illis septem, et illis octo); reseruatum est tamen et occultatum, et solum celebrandum sabbatum traditum est: quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat, qui resurgens ex mortuis, iam non moreretur, et mors illi ultra non dominaretur; ut postquam facta est talis resurrectio in corpore Domini (ut praeiret in capite Ecclesiae, quod corpus Ecclesiae speraret in fine), iam etiam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. Ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum Pascha, ubi ouem occidere et comedere iubentur, quod manifestissime passionem Domini praefigurat, non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum, et cum mense nouorum ad tertiam lunae hebdomadam concurrere, ut eumdem quoque diem Dominus potius sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est, octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat. [55,14] 14. 24. Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. Horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita: quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus. Nunc enim dicitur homini: Tolle crucem tuam et sequere me. Cruciatur autem caro, cum mortificantur membra nostra, quae sunt super terram, fornicatio, immunditia, luxuria, auaritia, et caetera huiusmodi, de quibus idem dicit: Si secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spirito facta carnis mortificaueritis, uiuetis. Hinc etiam de seipso dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo. Et alio loco: Scientes, inquit, quia uetus homo noster simul crucifixus est cum illo, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato.Quandiu ergo id agunt opera nostra, ut euacuetur corpus peccati, quandiu exterior homo corrumpitur, ut interior renouetur de die in diem, tempus est crucis. 14. 25. Haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies: sed ideo dicitur: Spe gaudentes, ut cogitantes requiem futuram, cum hilaritate in laboribus operemur. Hanc hilaritatem significat crucis latitudo in transuerso ligno, ubi figuntur manus. Per manus enim opera intellegimus; per latitudinem, hilaritatem operantis, quia tristitia facit angustias; per altitudinem uero cui caput adiungitur, exspectationem retributionis de sublimi iustitia Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua, iis quidem qui secundum tolerantiam boni operis gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerentibus uitam aeternam. Itaque longitudo, qua totum corpus extenditur, ipsam tolerantiam significat, unde longanimes dicuntur qui tolerant. Profundum autem quod terrae infixum est, secretum sacramenti praefigurat. Recordaris enim, nisi fallor, quae uerba Apostoli in ista designatione crucis expediam, ubi ait: In caritate radicati atque fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum. Ea uero quae nondum uidemus, et nondum tenemus, sed fide et spe gerimus, in alio biduo figurata sunt. Haec enim quae nunc agimus, tanquam clauis praeceptorum in Dei timore confixi, sicut scriptum est: Confige clauis a timore tuo carnes meas, in necessariis deputantur, non in eis quae per seipsa appetenda et concupiscenda sunt. Unde illud optimum se dicit concupiscere, dissolui, et esse cum Christo: manere autem in carne necessarium, inquit, propter uos. Quod ergo inquit, dissolui, et esse cum Christo, inde incipit requies, quae non interrumpitur resurrectione, sed clarificatur; quae tamen nunc fide retinetur, quia iustus ex fide uiuit. An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti ergo illi sumus per baptismum in mortem. Unde, nisi fide? Neque enim iam in nobis perfectum est, adhuc in nobismetipsis ingemiscentibus, et adoptionem exspectantibus, redemptionem corporis nostri: Spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur, non est spes: quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. 14. 26. Quod memento quam saepe commemorem, ne iam nunc in ista uita nos beatos fieri debere arbitremur, et ab omnibus difficultatibus liberos; ac sic in angustiis rerum temporalium aduersus Deum ore sacrilego murmuremus, quasi non exhibeat quod promisit. Promisit quidem etiam huic uitae necessaria; sed alia sunt solatia miserorum, alia gaudia beatorum. Domine, inquit, secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, exhortationes tuae iucundauerunt animam meam. Non ergo murmuremus in difficultatibus, ne perdamus latitudinem hilaritatis, de qua dicitur: Spe gaudentes; quia sequitur: in tribulatione patientes. Noua ergo uita in fide nunc inchoatur, et spe geritur: nam tunc perfecta erit, cum absorbebitur mors in uictoriam, cum illa nouissima inimica destruetur mors, cum immutati fuerimus, et aequales Angelis effecti: Omnes enim, inquit, resurgemus; sed non omnes immutabimur. Et Dominus: Erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Apprehensi enim sumus modo in timore per fidem, tunc autem apprehendemus in caritate per speciem. Quandiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem. Ipse itaque Apostolus qui dicit: ut apprehendam, sicut apprehensus sum, aperte se non apprehendisse confitetur: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse. Sed tamen quia ipsa spes ex promissione ueritatis certa nobis est, cum diceret: Consepulti igitur sumus illi per baptismum in mortem, subiunxit et ait: ut quomodo surrexit Christus ex mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Ambulamus ergo in re laboris, sed in spe quietis; in carne uetustatis, sed in fide nouitatis. Dicit enim: Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem uita est propter iustitiam. Si autem Spiritus eius qui suscitauit Iesum Christum a mortuis habitat in uobis; qui suscitauit Iesum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra per inhabitantem Spiritum eius in uobis. [55,15] 15. 27. Haec et ex auctoritate diuinarum Scripturarum et uniuersae Ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, consensione, per anniuersarium Pascha celebrantur. In magno utique sicut iam intellegis sacramento. Et in Scripturis quidem ueteribus ad agendum Pascha non est praeceptum tempus, nisi ex mense nouorum, a luna quarta decima usque ad uicesimam primam: ex Euangelio tamen, quia manifestum est, quo etiam die Dominus crucifixus sit, et in sepultura fuerit, et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia, et orbi uniuerso christiano persuasum est eo modo Pascha celebrari oportere. 15. 28. Quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem, et in ueteribus Libris ex ieiunio Moysi et Eliae; et ex Euangelio, quia totidem diebus Dominus ieiunauit, demonstrans Euangelium non dissentire a Lege et Prophetis. In persona quippe Moysi, Lex; in persona Eliae, Prophetae accipiuntur, inter quos et in monte gloriosus apparuit; ut euidentius emineret quod de illo dicit Apostolus: Testimonium habens a Lege et Prophetis. In qua ergo parte anni congruentius obseruatio Quadragesimae constitueretur, nisi confini atque contigua dominicae passioni? Quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur; quae utique fallaciter blandiri, et illecebrarum fucos circumspargere atque iactare non cessat. Numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius in quo est perfectio beatitudinis nostrae, sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret Creatori, in quo declaratur unitas Trinitatis, per uniuersum mundum temporaliter annuntiatus est, quia mundus et a quatuor uentis deliniatur, et quatuor elementis erigitur, et quatuor anni temporum uicibus uariatur. Decem autem quater in quadraginta consummantur, quadragenarius autem partibus suis computatus, addit ipsum denarium et fiunt quinquaginta tanquam merces laboris et continentiae. Neque enim frustra ipse Dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum Discipulis conuersatus est, et posteaquam ascendit in coelum, decem diebus interpositis promissum misit Spiritum Sanctum, completo die Pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septem quadraginta nouem fiunt; et cum reditur ad initium, qui est octauus, qui et primus dies, quinquaginta complentur; qui celebrantur post Domini resurrectionem, iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. Propter hoc et ieiunia relaxantur, et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. Unde etiam omnibus diebus dominicis id ad altare obseruatur, et Alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudare Deum, sicut scriptum est: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. [55,16] 16. 29. Sed dies quinquaginta et in Scripturis commendantur; et non tantum in Euangelio, quia tunc Spiritus Sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus Libris. Nam et ibi posteaquam Pascha occiso agno celebrauerunt, dies quinquaginta numerantur usque ad diem quo Lex data est in monte Sina famulo Dei Moysi, digito Dei scripta: in libris autem Euangelii apertissime declaratur, digitum Dei significare Spiritum Sanctum. Cum enim unus euangelista dixisset: In digito Dei eiicio daemonia; alius hoc idem ita dixit: In Spiritu Dei eiicio daemonia. Quis hanc laetitiam diuinorum sacramentorum, cum sanae doctrinae luce clarescunt, non praeferat uniuersis mandi huius imperiis, etiam inusitata felicitate pacatis? Nonne tanquam duo Seraphim clamant ad inuicem concinentia laudes Altissimi: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth; ita duo Testamenta fideliter concordantia sacratam concinunt ueritatem? Occiditur ouis, celebratur Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur Lex ad timorem scripta digito Dei. Occiditur Christus, qui tanquam ouis ad immolandum ductus est, sicut Isaias testatur, celebratur uerum Pascha, et interpositis quinquaginta diebus datur ad caritatem Spiritus Sanctus, qui est digitus Dei, contrarius hominibus sua quaerentibus, et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus, nec inuenientibus requiem animabus suis; quia caritas non quaerit quae sua sunt. Ideo animositas haereticorum semper inquieta est, quos magorum Pharaonis habere conatum declarat Apostolus, dicens: Sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Moysi, sic et isti resistunt ueritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem: sed ultra non proficient; dementia enim eorum erit manifesta omnibus, sicut et illorum fuit. Quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt, fatentes sibi aduersum esse Spiritum Sanctum qui erat in Moyse. Nam deficientes dixerunt: Digitus Dei est hic. Sicut autem conciliatus et placatus Spiritus Sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus immites ac superbos inquietudine exagitat. Quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic. 16. 30. Exodum lege, et uide ubi Pascha celebrauerunt, post quot dies data sit Lex. Loquitur Deus ad Moysen in eremo Sina die tertio mensis tertii. Nota ergo unum diem ex ingressu ipsius tertii mensis, et uide quid dicat inter caetera: Descende, inquit, testare populo, et purifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta sua, et sint parati in diem tertium. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo: tunc data est Lex tertio scilicet die tertii mensis. Numera itaque a quartodecimo primi mensis die, quo factum est Pascha, usque ad diem tertium tertii mensis, et inuenies decem et septem dies primi mensis, triginta secundi, tres tertii, qui fiunt quinquaginta. Lex in arca est sanctificatio in corpore Domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam Spiritu Sancto caritas inspiratur. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Unde prophetia illa cantata est: Exsurge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. Ubi requies, ibi sanctificatio. Unde nunc ut amemus et desideremus, pignus accepimus. Vocantur autem ad requiem alterius uitae, quo ab ista uita transitur, quod Pascha significat, omnes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. [55,17] 17. 31. Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus, addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario, et in illis magnis piscibus inuenitur, quos iam Dominus post resurrectionem nouam uitam demonstrans, a dextera parte leuari imperauit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. Tunc homo perfectus et quietus, purgatus in animo et in corpore per eloquia Domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. Nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus, sacramentum mirabile reperitur. Nec immerito etiam psalmus septimus decimus in Regnorum libris solus integer legitur; quia regnum illud significat, ubi aduersarium non habebimus. Titulus enim eius est: In die qua eruit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul. Quis enim figuratur in Dauid, nisi ille qui uenit secundum carnem ex semine Dauid? Qui utique in corpore suo, quod est Ecclesia, adhuc patitur inimicos. Unde illi persecutori quem uoce mactauit, et in suum corpus traiiciens quodammodo manducauit, sonuit de caelo: Saute, Saule, quid me persequeris? Quando autem eruetur hoc corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa nouissima inimica destruetur mors? Ad hoc tempus pertinuit numerus ille centum quinquaginta trium piscium. Nam et ipse numerus septimus decimus surgens in trigonum, centum quinquaginta trium summam complet. Ab uno quippe usque ad decem et septem surgens, omnes medios adde, et inuenies: ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quatuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt quindecim; adde sex, fiunt uiginti unum; adde ita caeteros, et ipsum decimum septimum, fiunt centum quinquaginta tria. 17. 32. Haec de Scripturis firmissime tenentur, id est Pascha et Pentecostes. Nam ut quadraginta illi dies ante Pascha obseruentur, Ecclesiae consuetudo roborauit; sic etiam ut octo dies Neophytorum distinguantur a caeteris, id est, ut octauus primo concinat. Ut autem Alleluia per illos solos dies quinquaginta in Ecclesia cantetur, non usquequaque obseruatur: nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi; ipsis autem diebus ubique. Ut autem stantes in illis diebus et omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro: tamen quid in eo sequatur Ecclesia, dixi ut potui, et arbitror esse manifestum. [55,18] 18. 33. De lauandis uero pedibus, cum Dominus hoc propter formam humilitatis, propter quam docendam uenerata commendauerit, sicut ipse consequenter exposuit, quaesitum est quonam tempore potissimum res tanta etiam facto doceretur, et illud tempus occurrit, quo ipsa commendatio religiosius inhaereret. Sed ne ad ipsum sacramentum Baptismi uideretur pertinere, multi hoc in consuetudinem recipere noluerunt. Nonnulli etiam de consuetudine auferre non dubitauerunt. Aliqui autem ut hoc et sacratiore tempore commendarent, et a Baptismi sacramento distinguerent, uel diem tertium octauarum, quia et ternarius numerus in multis sacramentis maxime excellit, uel etiam ipsum octauum ut hoc facerent elegerunt. 18. 34. Miror sane quid ita uolueris, ut de iis quae uarie per diuersa loca obseruantur, tibi aliqua scriberem, cum et non sit necessarium, et una in his saluberrima regula retinenda sit, ut quae non sunt contra fidem, neque contra bonos mores, et habent aliquid ad exhortationem uitae melioris, ubicumque institui uidemus, uel instituta cognoscimus, non solum non improbemus, sed etiam laudando et imitando sectemur, si aliquorum infirmitas non ita impedit, ut amplius detrimentum sit. Si enim eo modo impediat ut maiora studiosorum lucra speranda sint, quam calumniatorum detrimenta metuenda, sine dubitatione faciendum est, maxime id quod etiam de Scripturis defendi potest; sicut de hymnis et psalmis canendis, cum et ipsius Domini et Apostolorum habeamus exempla et praecepta. De hac re tam utili ad mouendum pie animum, et accendendum diuinae dilectionis affectum, uaria consuetudo est, et pleraque in Africa Ecclesiae membra pigriora sunt: ita ut Donatistae nos reprehendant, quod sobrie psallimus in ecclesia diuina cantica Prophetarum, cum ipsi ebrietates suas ad canticum psalmorum humano ingenio compositorum, quasi ad tubas exhortationis inflamment. Quando autem non est tempus, cum in ecclesia fratres congregantur, sancta cantandi, nisi cum legitur aut disputatur, aut antistes clara uoce deprecatur, aut communis oratio uoce diaconi indicitur? [55,19] 19. 35. Aliis uero particulis temporum quid melius a congregatis Christianis fiat, quid utilius, quid sanctius omnino non uideo. Quod autem instituitur praeter consuetudinem, ut quasi obseruatio sacramenti sit, approdare non possum, etiamsi multa huiusmodi propter nonnullarum uel sanctarum uel turbulentarum personarum scandala deuitanda, liberius improbare non audeo. Sed hoc nimis doleo, quod multa quae in diuinis libris saluberrime praecepta sunt, minus curantur; et tam multis praesumptionibus sic plena sunt omnia, ut grauius corripiatur qui per octauas suas terram nudo pede tetigerit, quam qui mentem uinolentia sepelierit. Omnia itaque talia, quae neque sanctarum Scripturarum auctoritatibus continentur, nec in conciliis episcoporum statuta inueniuntur, nec consuetudine uniuersae Ecclesiae roborata sunt, sed pro diuersorum locorum diuersis motibus innumerabiliter uariantur, ita ut uix aut omnino nunquam inueniri possint causae, quas in eis instituendis homines secuti sunt, ubi facultas tribuitur, sine ulla dubitatione resecanda existimo. Quamuis enim neque hoc inueniri possit, quomodo contra fidem sint; ipsam tamen religionem, quam paucissimis et manifestissimis celebrationum sacramentis misericordia Dei esse liberam uoluit, seruilibus oneribus premunt, ut tolerabilior sit conditio Iudaeorum, qui etiamsi tempus libertatis non agnouerunt, legalibus tamen sarcinis, non humanis praesumptionibus subiiciuntur. Sed Ecclesia Dei inter multam paleam multaque zizania constituta, multa tolerat, et tamen quae sunt contra fidem uel bonam uitam non approbat, nec tacet, nec facit. [55,20] 20. 36. Itaque illud quod scripsisti, quosdam fratres ita temperare se a carnibus edendis, ut immundas arbitrentur, apertissime contra fidem sanamque doctrinam est. Ex hinc ergo si diutius disputare uoluero, potest putari a nonnullis obscure hinc Apostolum praecepisse; qui etiam inter multa quae de hac re dixit, sic detestatus est haereticorum impiam opinionem, ut diceret: Spiritus autem manifeste dicit quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductionis et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognouerunt ueritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum Dei et orationem. Et alio loco de his rebus loquitur: Omnia munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Tu ipse, lege caetera, et recita quibus potes, ut ne in se irritam faciant gratiam Dei, quia in libertatem uocati sunt; tantum ne libertatem in occasionem carnis assumant, et ideo iam nolint refrenandae carnis concupiscentiae causa a quibuslibet cibis temperare, quia non eis permittitur superstitiose atque infideliter facere. 20. 37. Hi uero qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est ut hoc potius faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant; tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia, et ad uitae huius uanitatem, propter aliam uitam loquentia oracula diuina uelle conuertere. [55,21] 21. 38. Haec tibi si satis esse ad ea quae requisisti non putaueris, nimis ignoras et uires et occupationes meas. Tantum enim absum ab eo quod putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia et apertissime falsum est; et miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me latent, sed etiam in ipsis sanctis Scripturis multo nesciam plura quam sciam. Sed ideo spem in nomine Christi non infructuosam gero, quia non solum credidi Deo meo, in illis duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere, sed etiam expertus sum, experiorque quotidie; quandoquidem nullum mihi sacramentum, aut aliquis sermo admodum obscurior de sacris Litteris aperitur, ubi non eadem praecepta reperiam: Finis enim praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona et fide non ficta; et plenitudo legis caritas. 21. 39. Itaque et tu, carissime, siue ista, siue alia, sic lege, sic disce, ut memineris uerissime dictum: Scientia inflat, caritas aedificat. Caritas autem non aemulatur, non inflat. Sic itaque adhibeatur scientia tanquam machina quaedam, per quam structura caritatis assurgat quae maneat in aeternum, etiam cum scientia destruetur; quae ad finem caritatis adhibita multum est utilis; per se autem ipsa sine tali fine, non modo superflua, sed etiam perniciosa probata est. Scio autem quam te cogitatio sancta custodiat sub umbraculo alarum Domini Dei nostri. Sed ideo haec, etsi breuiter, monui, quoniam noui eamdem ipsam caritatem tuam, quae non aemulatur, hanc epistolam multis daturam atque lecturam.