[130,0] EPISTOLA CXXX. AUGUSTINUS EPISCOPUS SERVUS CHRISTI SERVORUMQUE CHRISTI, RELIGIOSAE FAMULAE DEI PROBAE, IN DOMINO DOMINORUM SALUTEM. [130,1] 1. 1. Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempus facultasque concessa est, oportuit ut debitum meum iam iamque persoluerem, et pio studio tuo in Christi caritate seruirem. Quam me autem laetificauerit ipsa petitio tua, in qua cognoui quantam rei tantae curam geris, uerbis explicare non possum. Quod enim maius oportuit esse negotium uiduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac die, secundum Apostoli admonitionem? ille quippe ait: Quae autem uere uidua est et desolata sperauit in Domino, et persistit in oratione nocte ac die. Unde mirum uideri potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, diues, tantaeque familiae mater, et in eo licet uidua, non tamen desolata, quomodo occupauerit cor tuum praecipueque sibi uindicauerit orandi cura; nisi quia prudenter intellegis quod in hoc mundo et in hac uita nulla anima possit esse secura. [130,2] 1. 2. Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit quod Discipulis suis, non pro seipsis, sed pro humano genere contristatis, et desperantibus quemquam posse saluari, posteaquam ab illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam diuitem in regnum coelorum; mirifica et misericordissima pollicitatione respondit: Deo esse facile quod hominibus impossibile est. Cui ergo facile est ut etiam diues intret in regnum coelorum, inspirauit tibi piam sollicitudinem, de qua me consulendum putasti quonam modo esset tibi orandum. Ille namque cum etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum diuitem in regnum coelorum misit, et resurrectione atque ascensione glorificatus, multos postea diuites impartito Spiritu sancto fecit huius saeculi contemptores, et finita diuitiarum cupiditate ditiores. Quomodo enim tu sic studeres orare Deum, nisi sperares in eo? quomodo autem sperares in eo, si sperares in incerto diuitiarum, et contemneres praeceptum saluberrimum, quo Apostolus ait: Praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; ut diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam? [130,3] 2. 3. Debes itaque prae amore huius uerae uitae, etiam desolatam te putare in hoc saeculo, in quantalibet eius felicitate uerseris. Nam sicut est illa uera uita, in cuius comparatione utique ista quae multum amatur, quamlibet iucunda atque producta sit, nec uita dicenda est: sic est etiam solatium uerum, quod per prophetam Dominus promittit dicens: Dabo illi solatium uerum, pacem super pacem; sine quo solatio quaecumque sunt terrena solatia, magis in eis desolatio, quam consolatio reperitur. Diuitiae quippe atque fastigia dignitatum, caeteraque huiusmodi quibus felices se esse putant mortales uerae illius felicitatis expertes, quid afferunt consolationis, cum sit eis non indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore amissionis, quam concupita adeptionis ardore? Talibus bonis non fiunt homines boni, sed aliunde boni facti, bene utendo faciunt ut ista sint bona. Non sunt ergo in iis uera solatia, sed ibi potius ubi uera uita. Nam inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus. [130,4] 2. 4. Homines autem boni uidentur etiam in hac uita praestare non parua solatia. Nam si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor corporis inquietat, si contristat exsilium, si ulla calamitas alia uexat, adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus, uerum etiam flere cum flentibus norunt, et salubriter alloqui et colloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur, releuantur grauia, superantur aduersa. Sed ille hoc in eis et per eos agit, qui spiritu suo bonos fecit. E contra, si diuitiae circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi habitetur in patria, et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae, insidiae timeantur, atque sustineantur; nonne illa omnia fiunt amara et dura, nec aliquid laetum uel dulce est in eis? Ita in quibuslibet rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. Sed quotusquisque talis inuenitur, de cuius animo et moribus sit in hac uita certa securitas? Nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina conuersatione securus. Proinde quamuis ex fructibus suis multi cognoscantur, et alii quidem bene uiuendo proximos laetificent, alii male uiuendo contristent; tamen propter humanorum animorum ignota et incerta, rectissime Apostolus admonet ut non ante tempus quidquam iudicemus, donec ueniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. [130,5] 2. 5. In iis igitur uitae huius tenebris, in quibus peregrinamur a Domino, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem, desolatam debet se christiana anima reputare, ne desistat orare: et Scripturarum diuinarum sanctarumque sermoni discat tamquam lucernae in obscuro loco positae fidei oculum intendere, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Huius enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris, cui uidendo, fide corda mundanda sunt: Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum uidebunt; et: Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. Tunc erit uera uita post mortem, uerumque solatium post desolationem: illa uita eximet animam nostram de morte, et illud solatium oculos nostros a lacrymis; et quoniam ibi iam non erit ulla tentatio, ideo sequitur in eodem psalmo: Pedes meos a lapsu. Porro si nulla tentatio, iam nulla oratio: non enim ibi adhuc erit promissi boni exspectatio, sed redditi contemplatio; unde: Placebo, inquit: Domino in regione uiuorum, ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus. Mortui enim estis, ait Apostolus, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis cum ipso in gloria. Haec est enim uera uita, quam iubentur bonis operibus apprehendere diuites: et ibi est uerum solatium; quo solatio nunc uidua desolata, etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agens cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in oratione: Sitiuit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea, in terra deserta, et sine uia, et sine aqua 16; quod est ista moribunda uita, quibuslibet mortalibus solatiis frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum copia cumuletur. Nosti quippe ista omnia quam incerta sint: et in illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta non essent? [130,6] 2. 6. Haec dixi, quoniam sermonem meum uidua diues et nobilis, et tantae familiae mater, de oratione quaesisti, ut etiam tecum in hac uita permanentibus et obsequentibus tuis, te sentias desolatam, nondum utique apprehensa illa uita, ubi est uerum certumque solatium, ubi implebitur quod in prophetia dictum est: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultauimus et iucundati sumus in omnibus diebus nostris. Iucundati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus uidimus mala 17. [130,7] 3. 7. Antequam ergo ista consolatio ueniat, quantacumque temporalium bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac nocte, desolatam te esse memineris. Non enim Apostolus qualicumque uiduae hoc munus tribuit: Sed quae uere, inquit, uidua est et desolata, sperauit in Domino, et persistit in orationibus die ac nocte. Quod uero sequitur, uigilantissime caue: Quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est: agit enim homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se esse credit. Quapropter quod Scriptura dixit de diuitiis: Diuitiae si affluant, ne apponatis cor, hoc etiam de deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor. Non ideo te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod uelut ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. Omnino haec in te despice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram corporis ualetudinem. Haec enim contemnenda non est propter necessarios usus uitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate; hoc est uera et perfecta et perpetua sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili uoluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna incorruptione uegetatur. Nam et ipse Apostolus: Carnis, inquit, prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis; quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sicut itidem ipse dicit. Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut apparet, corporis castigatorem admonet ut modico uino utatur, propter stomachum et frequentes suas infirmitates. [130,8] 3. 8. Has ergo delicias, in quibus uidua si agit, hoc est, si delectatione cordis haeret atque habitat, uiuens mortua est, multi sancti et sanctae omni modo cauentes, ipsas uelut matres deliciarum diuitias dispergendo pauperibus abiecerunt, et tali modo in coelestibus thesauris tutius condiderunt. Quod si tu deuincta aliquo pietatis officio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo. Nemo enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Nos non debemus ante tempus quidquam iudicare, donec ueniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Pertinet tamen ad uidualem curam tuam, deliciae si affluant, ne apponas cor, ne in eis putrescendo moriatur quod sursum esse debet ut uiuat. Te in illorum numero deputato, de quibus scriptum est: Viuent corda eorum in saeculum saeculi. [130,9] 4. 9. Audisti qualis ores, nunc audi et quid ores, unde me maxime consulendum putasti, quoniam te permouet quod ait Apostolus: Quid enim oremus, sicut oportet nescimus; et timuisti ne magis tibi obsit, non sicut oportet orare, quam non orare. Quod itaque dici breuiter potest, ora beatam uitam: hanc enim habere omnes homines uolunt; nam et qui pessime et perdite uiuunt, nullo modo ita uiuerent, nisi eodem modo se esse uel posse fieri beatos putarent. Quid ergo aliud oportet te orare, nisi id quod cupiunt et mali et boni, sed ad quod perueniunt non nisi boni? [130,10] 5. 10. Hic fortasse iam quaeras quid sit ipsa beata uita. In qua quaestione multorum philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui tamen eam tanto minus inuenire potuerunt, quanto minus eius fontem honorauerunt, eique gratias non egerunt. Prius itaque attende, utrum acquiescendum sit eis qui dicunt eum beatum esse qui secundum suam uiuit uoluntatem. Sed absit ut hoc uerum esse credamus: quid si enim nequiter uelit uiuere? Nonne tanto miserior esse conuincitur, quanto facilius mala eius uoluntas impletur? Merito hanc sententiam etiam ipsi qui sine cultu Dei philosophati sunt, respuerunt. Nam quidam eorum uir eloquentissimus ait: Ecce autem alii non philosophi quidem, sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui uiuunt ut ipsi uelint. Falsum id quidem: uelle enim quod non deceat, idem ipsum miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod uelis, quam adipisci uelle quod non oporteat. Quid tibi uidetur? haec uerba nonne ab ipsa ueritate per quemlibet hominem dicta sunt? Possumus ergo hic dicere quod Apostolus ait de quodam propheta Cretensi, cum eius illi sententia placuisset: Testimonium hoc uerum est. [130,11] 5. 11. Ille igitur beatus est, qui omnia quae uult habet, nec aliquid uult quod non decet. Quod si ita est, uide iam quae homines non indecenter uelint. Alius uult coniugari, alius coniugio uiduatus deinceps continenter eligit uiuere, alius nullum concubitum nec in ipsis nuptiis experiri. Et si aliud hic alio melius reperitur, nullum tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid uelle: sic et optare filios, nuptiarum scilicet fructum, et eis qui suscepti fuerint uitam ac salutem, quo uoto plerumque occupatur etiam continentia uidualis; nam etsi spreto coniugio iam non optant etiam filios procreare, optant tamen quos procreauerunt incolumes uiuere. Ab hac omni cura immunis est uirginalis integritas. Habent tamen omnes caros, et caras, quibus non indecenter optant etiam temporalem salutem. Sed cum istam salutem in seipsis et in eis quos diligunt adepti homines fuerint, num poterimus eos dicere iam beatos? Habent enim aliquid quod non dedecet uelle; sed si alia non habent maiora atque meliora et utilitatis decorisque pleniora, adhuc a beata uita longe absunt. [130,12] 6. 12. Placetne igitur ut super salutem istam temporalem optent sibi ac suis honores et potestates? Sane, si ut per hoc consulant eis qui uiuunt sub eis, non propter haec ipsa, sed propter aliud quod inde fit bonum, decet ea uelle: si autem propter inanem fastum elationis pompamque superfluam uel etiam noxiam uanitatis, non decet. Quocirca si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua sic Apostolus loquitur: Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus: uictum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est auaritia; quam quidam appetentes a fide errauerunt, et inseruerunt se doloribus multis: hanc ergo sufficientiam non indecenter uult, quisquis uult, nec amplius uult; alioquin non ipsam uult, et ideo nec decenter uult. Hanc optabat et pro hac orabat qui dicebat: Diuitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax efficiar, et dicam, Quis me uidet? aut pauper factus furer, et periurem nomen Dei mei. Vides certe et istam sufficientiam non appeti propter seipsam, sed propter salutem corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit inconueniens eis cum quibus honeste officioseque uiuendum est. [130,13] 6. 13. In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter seipsa appetuntur; sufficientia uero rerum necessariarum non propter seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter quaeritur. Incolumitas porro in ipsa uita, ac salute, atque integritate animi et corporis constituta est. Itemque amicitia non angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio debetur, amplectitur, quamuis in alios propensius, in alios suspensius inclinetur; peruenit autem usque ad inimicos, pro quibus etiam orare praecipimur. Ita nemo est in genere humano cui non dilectio, etsi non pro mutua caritate, pro ipsa tamen communis naturae societate debeatur. Sed ii nos multum iusteque delectant, a quibus uicissim sancte casteque diligimur. Ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non habentur, ut habeantur, orandum est. [130,14] 7. 14. Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa uitae colligitur? an aliquid aliud ueritas docet quod his omnibus praeferatur? Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, uel propria uel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae uitae adeptione abicienda est: quamquam fortasse corpus, animus uero nullo modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit; neque enim in tempore utiliter uiuitur, nisi ad comparandum meritum quo in aeternitate uiuatur. Ad illam ergo unam uitam, qua cum Deo et de Deo uiuitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio referenda sunt. In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita uere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis est, perducamus. Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac proximos propter ipsum: nec cum ita uiuimus, iam nos in ipsa beata uita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus. Quomodo enim iam beate uiuimus, cum illud adhuc desit, propter quod unum bene uiuimus? [130,15] 8. 15. Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus, timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo Domini omnes dies uitae meae; ut contempler delectationem Dei, et uisitem templum eius? Ibi namque omnes dies non ueniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa uita habet finem, cuius illi dies sunt. Propter hanc adipiscendam uitam beatam ipsa uera Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tamquam eo fiat ut exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui nouit, sicut ipse Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo. Unde mirum uideri potest, quamuis multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus sit, qui nouit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret: Oportet semper orare, et non deficere; uiduae cuiusdam proposito exemplo, quae de suo aduersario cupiens uindicari, iudicem iniquum saepe interpellando flexit ad audiendum, non iustitia uel misericordia permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos exaudiat misericors et iustus Dominus Deus sine intermissione orantes, quando illa nec ab iniquo et impio iudice potuit assidua interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria impleat eorum, a quibus aliena peccata nouit ignosci, si quo cupiebat illa peruenit quae uoluit uindicari 34. Ille quoque cui amicus de uia uenerat, nec quod ei apponeret habebat, ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa Trinitas unius substantiae figurata est, iam cum suis seruis dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitauit, ut daret ei quantos uolebat, magis et ipse uitando taedium quam beneuolentiam cogitando 35: ut hinc intellegeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a petente excitatur inuitus, quanto det benignius qui nec dormire nouit, et dormientes nos excitat ut petamus. [130,16] 8. 16. Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et inuenietis; pulsate et aperietur uobis. Omnis enim qui petit accipit, et quaerens inuenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex uobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? aut si ouum petit, numquid porrigit ei scorpium? Si ergo uos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis uestris, quanto magis Pater uester coelestis dabit bona petentibus se? Cum ergo secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in pisce, uel propter aquam Baptismi, uel quod in huius saeculi fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non crederetur Deo, uenenosa fraude persuasit: spes in ouo, quia uita pulli nondum est, sed futura est, nec iam uidetur, sed adhuc speratur; spes enim quae uidetur, non est spes; cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam uitam, quae retro sunt obliuiscitur, et in anteriora se extendit; cui noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cauendus est, quam uenenatam et aculeatam retrorsum habet: caritas in pane; maior enim horum caritas 38, et in cibis utique uincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura corda respuunt caritatem: siue aliud aliquid congruentius ista significent, tamen qui nouit bona data dare filiis suis, petere nos et quaerere et pulsare compellit. [130,17] 8. 17. Quod quare faciat, qui nouit quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, mouere animum potest, nisi intellegamus quod Dominus et Deus noster non uoluntatem nostram sibi uelit innotescere, quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. Illud enim ualde magnum est, sed nos ad capiendum parui et angusti sumus. Ideo nobis dicitur: Dilatamini; ne sitis iugum ducentes cum infidelibus. Tanto quippe illud quod ualde magnum est, quod nec oculus uidit, quia non est color; nec auris audiuit, quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit, quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius, quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus ardentius. [130,18] 9. 18. In ipsa ergo fide et spe et caritate continuato desiderio semper oramus. Sed ideo per certa interualla horarum et temporum etiam uerbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus, quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur effectus, quem feruentior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait Apostolus: Sine intermissione orate, quid est aliud quam, Beatam uitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. Sed ideo ab aliis curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo tepescit, certis horis ad negotium orandi mentem reuocamus, uerbis orationis nos ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius inflammetur. Unde et illud quod idem apostolus ait: Postulationes uestrae innotescant apud Deum, non sic accipiendum est, tamquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent utique nouerat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis qui sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his consulant, et quod eo iubente implendum esse cognouerint, sicut oportere ibi cognouerint, hoc nobis uel euidenter uel latenter apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et Sara, ego obtuli orationem uestram in conspectu claritatis Dei. [130,19] 10. 19. Quae cum ita sint, etiam cum diu orare uacat, id est cum alia bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamuis et in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum nec inutile. Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud diuturnus affectus. Nam et de ipso Domino scriptum est quod pernoctauerit in orando 44, et quod prolixius orauerit : ubi quid aliud quam nobis praebebat exemplum, in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor aeternus? [130,20] 10. 20. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes, sed eas tamen breuissimas, et raptim quodammodo iaculatas, ne illa uigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per productiores moras euanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non est obtundenda, si perdurare non potest, ita si perdurauerit, non cito esse rumpendam. Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa precatio, si feruens perseuerat intentio. Nam multum loqui, est in orando rem necessariam superfluis agere uerbis. Multum autem precari, est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus agitur, plus fletu quam affatu. Ponit autem lacrymas nostras in conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo qui omnia per Verbum condidit, et humana uerba non quaerit. [130,21] 11. 21. Nobis ergo uerba necessaria sunt, quibus commoneamur et inspiciamus quid petamus, non quibus Dominum seu docendum seu flectendum esse credamus. Cum ergo dicimus: Sanctificetur nomen tuum, nos ipsos admonemus desiderare ut nomen eius quod semper sanctum est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur; quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo quod dicimus: Adueniat regnum tuum, quod seu uelimus, seu nolimus, utique ueniet, desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis ueniat, atque nos in eo regnare mereamur. Cum dicimus: Fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a nobis fiat uoluntas eius, quemadmodum fit in coelestibus ab Angelis eius. Cum dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per id quod dicitur hodie, significatur hoc tempore, ubi uel illam sufficientiam petimus, a parte quae excellit, id est nomine panis totam significantes; uel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore necessarium est, non tamen ad huius temporis, sed ad illam aeternam felicitatem assequendam. Cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti eius adiutorio alicui tentationi uel consentiamus decepti, uel cedamus afflicti. Cum dicimus: Libera nos a malo, nos admonemus cogitare, nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum quod in dominica oratione positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat, hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His enim uerbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat. [130,22] 12. 22. Nam quaelibet alia uerba dicamus, quae affectus orantis uel praecedendo format ut clareat, uel consequendo attendit ut crescat; nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit quod ad istam euangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat, carnaliter orat: quod nescio quemadmodum non dicatur illicite, quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritaliter decet orare. Qui enim dicit, uerbi gratia: Clarificare in omnibus gentibus, sicut clarificatus es in nobis: et: Prophetae tui fideles inueniantur; quid aliud dicit quam: Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit: Deus uirtutum, conuerte nos, et ostende faciem tuam, et salui erimus; quid aliud dicit quam: Veniat regnum tuum? Qui dicit: Itinera mea dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas; quid aliud dicit quam: Fiat uoluntas tua sicut in coelo et in terra? Qui dicit: Paupertatem et diuitias ne dederis mihi; quid aliud dicit quam: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit: Memento, Domine, Dauid, et omnis mansuetudinis eius: aut: Domine, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala; quid aliud dicit quam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit: Aufer a me concupiscentias uentris, et desiderium concubitus ne apprehendat me; quid aliud dicit quam: Ne nos inferas in tentationem? Qui dicit: Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab insurgentibus super me libera me; quid aliud dicit quam: Libera nos a malo? Et si per omnia precationum sanctarum uerba discurras, quantum existimo, nihil inuenies quod in ista dominica non contineatur et concludatur oratione. Unde liberum est aliis atque aliis uerbis, eadem tamen in orando dicere; sed non debet esse liberum alia dicere. [130,23] 12. 23. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamuis alius pro isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates uel longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut excellat affectus. Qui autem dicit in oratione, uerbi gratia, Domine, multiplica diuitias meas; aut, Da mihi tantas quantas illi uel illi dedisti; aut, Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem atque clarentem, uel si quid huiusmodi est; et haec dicit, eorum habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum prosit hominibus: puto eum non inuenire in oratione dominica quo possit haec uota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quae non pudet cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas uincit, quanto melius hoc petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus: Libera nos a malo! [130,24] 13. 24. Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, uerum etiam quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus est. Beata uita quaerenda est, haec a Domino Deo petenda est. Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad multos et ad multa utquid imus? Breuiter in Scriptura Dei ueraciterque dictum est: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. In ipso populo ut simus, atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine uiuendum peruenire possimus, finis praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. In eisdem tribus, pro conscientia bona spes posita est. Fides ergo et spes et caritas ad Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem, et quae petat a Domino in dominica oratione considerantem. Ieiunia et ab aliis uoluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae refrenatio, maximeque eleemosynae multum adiuuant orationem, ut possimus dicere: In die tribulationis meae Deum exquisiui, manibus meis, nocte coram eo; et non sum deceptus. Quomodo enim Deus incorporalis et impalpabilis manibus exquiritur, nisi operibus exquiratur? [130,25] 14. 25. Adhuc est fortasse quod quaeras, cur Apostolus dixerit: Quid enim oremus sicut oportet, nescimus: neque enim ullo modo credendum est uel ipsum, uel quibus ista dicebat, dominicam nescisse orationem. Cur ergo putamus hoc eum dixisse quod nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae tribulationesque temporales plerumque prosunt, uel ad sanandum tumorem superbiae, uel ad probandam exercendamue patientiam, cui probatae et exercitatae clarior merces uberiorque seruatur, uel ad quaecumque flagellanda et abolenda peccata; tamen nos nescientes quid ista prosint, ab omni tribulatione optamus liberari? Ab hac ignorantia nec seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut oportet, sciebat, quando in reuelationum magnitudine ne extolleretur datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum colaphizaret; propter quod ter Dominum rogauit ut eum auferret ab eo, utique, sicut oportet, nesciens quid oraret. Denique Dei responsum cur non fieret quod uir tantus orabat, et quare fieri non expediret, audiuit: Sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur. [130,26] 14. 26. In his ergo tribulationibus quae possunt et prodesse et nocere, quid oremus, sicut oportet, nescimus: et tamen quia dura, quia molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, uniuersali humana uoluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. Sed hoc deuotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non ideo nos ab eo neglegi existimemus, sed potius pia patientia malorum, bona speremus ampliora: sic enim uirtus in infirmitate perficitur. Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit iratus, sicut contra Apostolo negauit propitius. Nam legimus Israelitae quid et quomodo rogauerint et acceperint; sed expleta concupiscentia, impatientia est grauiter castigata. Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non secundum cor suum. Dedit etiam quod diabolus postulauit, ut probandus eius famulus tentaretur. Exaudiuit rogantes et immundos spiritus, ut in multos sues legio daemonum mitteretur. Haec scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus, cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit; aut se abiciat, et de diuina erga se miseratione desperet, si non exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur atrocius, uel a prosperitate corruptus penitus euertatur. In talibus ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Unde si aliquid contra quam oramus acciderit, patienter ferendo, et in omnibus gratias agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra uoluntas habuit, minime dubitare debemus. Nam et huiusmodi exemplum praebuit nobis ille mediator, qui cum dixisset: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste, humanam in se uoluntatem ex hominis susceptione transformans, continuo subiecit: Verum non quod ego uolo, sed quod tu uis, Pater. Unde non immerito per unius obedientiam iusti constituuntur multi. [130,27] 14. 27. Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit, certus ac securus petit, nec timet ne forte obsit cum acceperit, sine qua nihil prodest quidquid aliud orando, sicut oportet, acceperit. Ipsa est enim una uera et sola beata uita, ut contemplemur Domini delectationem in aeternum, immortales atque incorruptibiles corpore et spiritu. Propter hanc unam caetera requiruntur, et non indecenter petuntur. Istam quisquis habuerit, omnia quae uult habebit, nec aliquid ibi uelle habere poterit quod non decebit. Ibi quippe est fons uitae, quem sitire nunc oportet in oratione, quamdiu in spe uiuimus, et quod speramus nondum uidemus, in protectione alarum eius, ante quem est omne desiderium nostrum, ut inebriemur ab ubertate domus eius, et torrente uoluptatis eius potemur; quoniam apud eum est fons uitae, et in lumine eius uidebimus lumen, quando satiabitur in bonis desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quaeramus, sed quod gaudendo teneamus. Verumtamen quia ipsa est pax quae praecellit omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus, sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti est cogitare non possumus, utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abicimus, respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus nouimus, quamuis illud nondum quale sit nouerimus. [130,28] 15. 28. Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia, sed docta spiritu Dei qui adiuuat infirmitatem nostram. Nam cum dixisset Apostolus: Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus; ibi subiecit: Similiter et Spiritus adiuuat infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum interpellat pro sanctis. Quod non sic est intellegendum, ut existimemus sanctum Spiritum Dei, qui in Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus Deus, tamquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro sanctis: dictum quippe est: Interpellat pro sanctis, quia interpellare sanctos facit; sicut dictum est: Tentat uos Dominus Deus uester, ut sciat si diligatis eum, hoc est ut scire uos faciat. Interpellare itaque sanctos facit gemitibus inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae rei quam per patientiam exspectamus. Quomodo enim narratur, quando desideratur, quod ignoratur? nam utique si omnimodo ignoraretur, non desideraretur; et rursus, si uideretur, non desideraretur, nec gemitibus quaereretur. [130,29] 16. 29. Haec omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi Dominus insinuauerit, quod uel mihi non occurrit, uel dici a me longum fuit, concerta in oratione uincere hoc saeculum; ora in spe, ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut uidua Christi. Quamuis enim ad omnia membra eius, hoc est ad omnes qui in eum credunt, et eius corpori sociantur, sicut docuit, orare pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis eius uiduis inuenitur iniuncta. Nam duae fuerunt Annae honorabiliter nominatae, una coniugata quae sanctum Samuelem peperit, alia uidua quae Sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnouit. Orauit et coniugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non habebat: tunc ipsum Samuelem impetrauit, et acceptum Deo reddidit, quia cum posceret, uouit. Sed oratio eius quomodo ad orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia in eo quod ibi positum est: Libera nos a malo, non paruum malum uidebatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola excuset nuptias procreandorum causa filiorum. De illa uero Anna uidua uide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens nocte ac die. Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoraui: Quae autem uere uidua est, inquit, et desolata, sperauit in Domino, et persistit in orationibus nocte ac die: et Dominus cum semper ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, uiduam commemorauit, quae licet iniquum et impium iudicem, ac Dei et hominum contemptorem, ad audiendam causam suam assidue interpellando conuertit. Quam ergo prae caeteris uiduae debent uacare orationibus, satis hinc intellegi potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de uiduis propositum est exhortationis exemplum. [130,30] 16. 30. Quid autem in hoc operis genere in uiduis electum est, nisi destitutio et desolatio? Quapropter si se omnis anima intellegat in hoc saeculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a Domino, profecto quamdam uiduitatem suam Deo defensori assidua et impensissima precatione commendat. Ora ergo ut uidua Christi, nondum habens eius conspectum, cuius precaris auxilium. Et licet sis ditissima, sicut pauper ora: nondum enim ueras futuri saeculi diuitias habes, ubi nulla damna formides. Licet habeas filios et nepotes, numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora: incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem uitae huius in nostram consolationem mansura. Tu autem si ea quae sursum sunt quaeris et sapis, aeterna et certa desideras, quae quamdiu nondum habes, etiam saluis omnibus atque obsequentibus tuis, tamquam desolatam deputare te debes. Et si tu, profecto etiam tuo exemplo religiosissima nurus tua, et aliae sanctae uiduae uirginesque sub uestra cura securius constitutae: quanto enim magis domum uestram pie tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis. [130,31] 16. 31. Sane memineritis et pro nobis non neglegenter orare. Nolumus enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut adiutorium, quod necessarium nouimus, auferatis. A familia Christi oratum est pro Petro 80, oratum est pro Paulo; et uos in eius familia esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus orationum fraternarum auxiliis indigemus. Orate certatim concordi sanctoque certamine: non enim aduersus alterutrum certatis, sed aduersus diabolum, sanctis omnibus inimicum. In ieiuniis et uigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adiuuatur oratio. Faciat quaeque uestrum quod poterit: quod altera minus potest, in ea quae potest facit, si in altera diligit quod ideo quia non potest ipsa non facit; proinde quae minus ualet, non impediat plus ualentem, et quae plus ualet, non urgeat minus ualentem. Conscientiam quippe uestram Deo debetis; nemini autem uestrum aliquid debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Exaudiat te Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intellegimus.