[111,0] EPISTOLA CXI (Scripta extremo a. 409). Augustinus solatur Victorianum presbyterum ad toleranter accipienda quae barbari, in Italiam Hispaniamque inruentes, inferebant sanetis uiris sacrisque uirginibus. Ostendit cur Deus illa mala, quae ethnici Christianae religioni culpae dabant, permitteret, quid boni Christifidelium martyrium prae se ferat (n. 5-6). Refert deinde quo modo liberata sit Seueri antistitis neptis quaedam in seruitutem redacta ostenditque uim sacris uirginibus repugnantibus illatam illarum non obesse castitati. [111,1] DOMINO DILECTISSIMO ET DESIDERANTISSIMO FRATRI ET COMPRESBYTERO VICTORIANO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. 1. Litterae tuae impleuerunt grandi dolore cor nostrum, quibus petisti ut prolixo opere aliqua responderem; cum talibus malis magis prolixi gemitus et fletus, quam prolixi libri debeantur. Totus quippe mundus tantis affligitur cladibus, ut pene pars nulla terrarum sit, ubi non talia, qualia scripsisti, committantur atque plangantur. Nam ante paruum tempus, etiam in illis solitudinibus Aegypti, ubi monasteria separata ab omni strepitu, quasi secura delegerant, a barbaris interfecti sunt fratres. Iamuero quae modo in regionibus Italiae, quae in Galliis nefaria perpetrata sint, etiam uos latere non arbitror; de Hispanis quoque tot prouinciis, quae ab his malis diu uidebantur intactae, coeperunt iam talia nuntiari. Sed quid longe imus? Ecce in regione nostra Hipponensi, quoniam eam barbari non attigerunt, clericorum donatistarum et Circumcellionum latrocinia sic uastant ecclesias, ut barbarorum fortasse facta mitiora sint. Quis enim barbarus excogitare potuit quod isti, ut in oculos clericorum nostrorum calcem et acetum mitterent, quorum membra etiam caetera plagis horrendis uulneribusque sauciarunt? Depraedantur etiam domos aliquas et incendunt, fructus aridos diripiunt, humidos fundunt, et talia caeteris comminando, multos etiam rebaptizari compellunt. Pridie quam ista ad te dictaui, ex uno loco per huiusmodi terrores quadraginta et octo animae mihi rebaptizatae nuntiatae sunt. [111,2] 2. Plangenda sunt haec, non miranda, et exclamandum ad Deum, ut non secundum merita nostra. sed secundum misericordiam suam a tantis malis liberet nos. Nam quid utique sperandum fuit generi humano, cum haec et in Prophetis et in Euangelio tanto ante praedicta sint? Non itaque debemus tam nobis ipsis esse contrarii, ut credamus quando leguntur, et queramur quando complentur: sed potius et illi qui increduli fuerant, cum haec in sanctis Libris conscripta legerent uel audirent, nunc saltem credere debent cum compleri iam uident; ut de his tum magnis pressuris tamquam in torculari Domini Dei nostri, sicut amurca infidelium murmurantium et blasphemantium fluit, ita oleum quoque fidelium confitentium et orantium exprimi et liquari non cesset. Illis enim qui contra christianam fidem querelas impias iactare non quiescunt, dicentes quod antequam ista doctrina per mundum praedicaretur, tanta mala non patiebatur genus humanum, facile est ex Euangelio respondere; Dominus enim dicit: Seruus nesciens uoluntatem domini sui, et faciens digna plagis, uapulabit paucas; seruus autem sciens uoluntatem domini sui, et faciens digna plagis, uapulabit multas. Quid ergo mirum, si christianis temporibus iste mundus, tamquam seruus iam sciens uoluntatem Domini sui, et faciens digna plagis, uapulat multas? Attendunt quanta celeritate Euangelium praedicatur, et non attendunt quanta peruersitate contemnitur. Serui autem Dei humiles et sancti, qui dupliciter mala temporalia patiuntur, quia et ab ipsis impiis, et cum ipsis patiuntur, habent consolationes suas, et spem futuri saeculi; unde dicit Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. [111,3] 3. Proinde, carissime, etiam illis quorum uerba dicis te ferre non posse, quoniam dicunt: Si nos peccatores ista meruimus, quare et serui Dei barbarorum ferro perempti sunt, et ancillae Dei captiuae ductae sunt? humiliter et ueraciter et pie responde: Quantamlibet enim iustitiam seruemus, quantamlibet Domino obedientiam exhibeamus, numquid meliores esse possumus illis tribus uiris, qui in caminum ignis ardentis pro conseruanda lege Dei proiecti sunt? Et tamen lege quid illic dicat Azarias, unus ex tribus qui aperiens os suum in medio ignis, dixit: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis; et gloriosum nomen tuum in saecula: quoniam iustus es in omnibus quae fecisti nobis, et omnia opera tua uera, et rectae uiae tuae, et omnia iudicia tua ueritas, et iudicia ueritatis fecisti per omnia quae intulisti nobis, et ciuitati sanctae patrum nostrorum Ierusalem; quoniam in ueritate et iudicio intulisti nobis omnia haec, propter peccata nostra; quoniam peccauimus, et Legi tuae non paruimus, et mandatis tuis non obaudiuimus, ut bene nobis esset; et omnia quae intulisti nobis, in iudicio uero intulisti. Et tradidisti nos in manus iniquorum inimicissimorum transfugarum, et regi iniusto et pessimo ultra uniuersam terram. Et nunc non est ut possimus aperire os: uere confusio et opprobrium facti sumus seruis tuis, et eis qui te colunt. Ne tradideris nos in perpetuum propter nomen tuum, Domine, et ne despexeris testamentum tuum, et ne abstuleris misericordiam tuam a nobis, propter Abraham qui a te dilectus est, et propter Isaac seruum tuum, et Israel sanctum tuum, quibus locutus es multiplicaturum te semen eorum ut astra coeli et arenam maris: quoniam, Domine, minimi facti sumus prae omnibus nationibus, et sumus humiles hodie in terra propter peccata nostra. Vides certe, frater, quales uiri, quam sancti, quam fortes in medio tribulationis, ubi tamen eis parcebatur, et eos urere ipsa flamma uerebatur, peccata sua confitebantur, pro quibus se digne et iuste humiliari nouerant, nec tacebant. [111,4] 4. Numquid etiam meliores esse possumus ipso Daniele, de quo per Ezechielem prophetam dicit Deus ad principem Tyri: Numquid tu sapientior quam Daniel? Et qui ponitur unus in tribus iustis quos dicit Deus solos se liberaturum; ostendens utique in illis tres quasdam formas iustorum, quos ita se liberaturum dicit, ut nec filios suos secum liberent. sed ipsi soli liberentur, Noe. Daniel, et Iob ? Lege tamen etiam precem Danielis, et uide quemadmodum in captiuitate positus peccata, non tantum populi sui, uerum etiam sua confiteatur, et pro his dicat per iustitiam Dei se ad illam captiuitatis poenam et opprobria peruenisse. Sic enim scriptum est: Et dedi faciem meam ad Dominum Deum, ut quaererem preces et obsecrationes in ieiunationibus et sacco, et precatus sum Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Domine Deus magne et mirabilis, et qui seruas testamentum tuum, et misericordiam diligentibus te et seruantibus praecepta tua, peccauimus, aduersus Legem fecimus, impie egimus, et recessimus, et declinauimus a praeceptis tuis, et a iudiciis tuis, et non exaudiuimus seruos tuos Prophetas, qui loquebantur in nomine tuo ad reges nostros, et ad omnem populum terrae. Tibi, Domine, iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut dies hic uiro Iuda, et habitantibus Ierusalem, et omni Israel, qui proximi sunt, et qui longe sunt in omni terra, in qua eos disseminasti ibi, propter contumaciam eorum, quia improbauerunt te, Domine. Nobis autem confusio faciei, regibus nostris, et principibus nostris, et patribus nostris, qui peccauimus. Tibi Domino Deo nostro miserationes et propitiationes, quoniam recessimus, et non audiuimus uocem Domini Dei nostri, ut essemus in praeceptis legis huius quam dedit in conspectu nostro in manu seruorum eius Prophetarum. Et omnis Israel peccauerunt aduersus legem tuam, et declinauerunt ne audirent uocem tuam: et superuenit nobis maledictio et iusiurandum, quod scriptum est in lege Moysi serui Dei, quoniam peccauimus, et statuit sermones suos, quos locutus est ad nos et ad iudices nostros, qui iudicabunt nos, superducere in nos mala magna, quae numquam facta sunt sub omni coelo secundum ea quae facta sunt in Ierusalem. Sicut scriptum est in Lege Moysi, omnia mala haec uenerunt ad nos, et non rogauimus Dominum Deum nostrum, ut auerteret a nobis delicta nostra, et ut intellegeremus omnem ueritatem tuam. Et uigilauit Dominus Deus ad omnem sanctum suum, et perduxit ea quae fecit ad nos, quoniam iustus Dominus Deus noster in omni mundo suo quem fecit, et non audiuimus uocem eius. Et nunc, Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen sicut dies hic, delicta aduersus legem tuam fecimus. Domine, in omni misericordia tua auertatur impetus tuus, et ira tua a ciuitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem et populus tuus in confusionem uenit omnibus qui circum nos sunt. Et nunc exaudi, Deus noster, preces serui tui et orationem eius, et ostende nobis faciem tuam ad sanctificationem tuam quae deserta est. Propter te inclina, Domine Deus meus, aurem tuam, et exaudi; aperi oculos tuos, et uide interitum nostrum et ciuitatis tuae Ierusalem, super quam inuocatum est nomen tuum super eam, quoniam non in nostra iustitia iactauimus precem nostram in conspectu tuo, sed ad misericordiam tuam quae magna est. Exaudi Domine, propitiare Domine, intende Domine, et ne tardaueris propter te, Deus meus; quoniam nomen tuum inuocatum est in ciuitate tua, super ciuitatem tuam et populum tuum. Et adhuc me loquente et orante et enumerante peccata mea et peccata populi mei. Vide quemadmodum sua peccata prius dixit, et postea populi sui. Et hanc Dei commendat iustitiam, et hanc Dei laudem dicit, quia non iniuste, sed pro peccatis eorum flagellat etiam ipsos sanctos suos. Si ergo ista dicunt qui excellentissima sanctitate ignes et leones circa se innoxios habuerunt, quid nos oportet dicere in humilitate nostra, qui tam longe illis impares sumus, quantamcumque iustitiam seruare uideamur? [111,5] 5. Sed ne aliquis existimet illos Dei seruos, quos dicis a barbaris interfectos, sic illam mortem euadere debuisse, quomodo tres illi uiri ab ignibus, et Daniel a leonibus liberatus est; sciat illa propterea facta miracula, ut eos uerum Deum colere crederent reges, a quibus in illa supplicia tradebantur. Hoc enim erat in occulto iudicio et misericordia Dei, ut illis regibus eo modo consuleret ad salutem. Antiocho autem regi, qui Machabaeos poenis crudelibus interemit 8, noluit ita consulere, sed eorum gloriosissimis passionibus cor duri regis acriori seueritate puniuit. Lege tamen, etiam unus illorum, qui sexto loco patiebatur, quid dicat. Ita enim scriptum est: Et post hunc sextum applicuerunt. Cumque hic tormentis excruciatus moreretur, dixit: Noli te seducere propter nos; haec patimur peccantes in Deum nostrum, et facta sunt haec digna nobis. Tu autem noli te putare impunitum futurum, qui aduersus Deum et Legem eius legibus tuis pugnare uoluisti. Vides etiam isti quam humiliter et ueraciter sapiant, qui pro peccatis suis se flagellari a Domino confitentur: de quo scriptum est: Quem enim diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit: unde et Apostolus: Si enim nosmetipsos iudicaremus, a Domino non utique iudicaremur. Cum iudicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur. [111,6] 6. Haec fideliter lege, fideliter praedica, et quantum potes caue, et cauendum doce, ne aduersus Deum in his tentationibus et tribulationibus murmuretur. Bonos dicis Dei seruos et fideles et sanctos, gladio barbarorum peremptos. Quid autem interest, utrum eos febris an ferrum de corpore soluerit? Non qua occasione exeant, sed quales ad se exeant Dominus attendit in seruis suis, nisi quod maiorem habet poenam languor diuturnus quam citissimus exitus: et tamen etiam ipsum languorem diuturnum et horrendum legimus, qualem passus est Iob ille, cuius certe iustitiae Deus ipse qui falli non potest, tale perhibet testimonium. [111,7] 7. Grauissima sane et multum dolenda est illa captiuitas feminarum castarum atque sanctarum, sed non est captiuus earum Deus, nec captiuas deserit suas, si nouit suas. Nam et illi sancti quorum passiones et confessiones de Scripturis sanctis commemoraui, ab hostibus ducti atque in captiuitate positi, illa dixerunt quae conscripta legerentur a nobis, ut disceremus captiuos Dei seruos non deseri a Domino suo. Unde autem scimus quid etiam per istas omnipotens et misericors Deus in ipsa terra barbarica fieri uelit mirabilium suorum? Tantum non cessetis pro illis ingemiscere ad Deum, et quaerere quantum potestis, et quantum ipse permittit, cum tempus et facultatem dederit, quid de illis factum sit, uel quae uestra possint habere solatia. Nam de Sitifensi ante paucos annos Seueri episcopi neptis sanctimonialis a barbaris ducta est, et per mirabilem Dei misericordiam cum honore magno suis parentibus restituta est. Domus enim illa barbarorum ubi captiua ingressa est, subita coepit dominorum infirmitate iactari, ita ut omnes ipsi barbari, tres nisi fallor, uel amplius fratres, periculosissima infirmitate laborarent. Quorum mater animaduertit puellam Deo deditam, et credidit quod eius orationibus sui filii possent ab imminentis iam mortis periculo liberari; petiuit ut oraret pro eis, pollicens quod, si salui facti essent, eam suis parentibus redderent. Ieiunauit illa et orauit, et exaudita continuo est. Ad hoc enim factum erat, quantum exitus docuit. Ita illi tam repentino Dei beneficio salute percepta, mirantes eam et honorantes, quod eorum mater promiserat impleuerunt. [111,8] 8. Ora ergo Deum pro eis, et roga ut etiam ipsas doceat talia dicere, qualia supra memoratus sanctus Azarias, inter caetera in oratione et confessione sua fudit ad Deum. Sic enim sunt illae in terra captiuitatis suae, quomodo erant illi in ea terra, ubi nec sacrificare more suo poterant Domino, sicut nec istae possunt, uel ferre oblationem ad altare Dei, uel inuenire ibi sacerdotem per quem offerant Deo. Donet ergo eis Dominus ut ei dicant, quod Azarias dixit in consequentibus precum suarum: Non est in hoc tempore princeps et propheta et dux, non holocausta, neque oblatio, neque supplicationes, nec locus ad sacrificandum in conspectu tuo, et inuenire misericordiam; sed in anima contrita et spiritu humilitatis accipiamur. Sicut in holocaustomatibus arietum et taurorum, et in multitudine agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie perficere subsequentes te, quoniam non erit confusio iis qui in te confidunt. Et nunc sequimur toto corde et timemus te, et quaerimus faciem tuam, Domine; ne confundas nos, sed fac nobiscum secundum mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae, et libera nos secundum mirabilia tua, et da gloriam nomini tuo, Domine, et reuereantur omnes, qui ostendunt seruis tuis mala, et confundantur ab omnipotentia, et uirtus eorum conteratur, et sciant quoniam tu es Dominus Deus solus et gloriosus in uniuerso orbe terrae. [111,9] 9. Haec illis dicentibus, et ad Deum ingemiscentibus, omnino suis aderit qui suis adesse consueuit, et aut nihil earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet; aut si permittet, non imputabit. Cum enim animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine: et quidquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis; omnisque illa uiolentia non pro corruptionis turpitudine, sed pro passionis uulnere deputabitur. Tantum enim in mente ualet integritas castitatis, ut illa inuiolata, nec in corpore possit pudicitia uiolari, cuius membra potuerint superari. Haec epistola pro tuo desiderio breuis, pro meis tamen occupationibus multum prolixa, et propter perlatoris festinationem nimis accelerata sufficiat caritati tuae. Multo uberius uos Dominus consolabitur, si Scripturas eius intentissime legeritis.