[104,0] EPISTOLA CIV. Scripta forte ineunte a. 409 uel 410. [104,1] DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FRATRI NECTARIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM. [104,1] 1. 1. Legi litteras Benignitatis tuae quibus mihi longe postea respondistis, quam meas ad te perferendas dedi. Nam ego rescripseram, cum adhuc nobiscum esset, neque nauigasset sanctus frater, et coepiscopus meus Possidius. His autem quas mei causa illi dignatus es reddere, accepi VI cal. april., post menses ferme octo, quam scripseram. Cur ergo ad te tam sero mea scripta peruenerint, aut ad me tua, prorsus ignoro. Nisi forte modo rescribere prudentiae tuae placuerit, quod facere ante contempseras. Hoc sita est, miror unde sit. An aliquid audisti, quod nos adhuc latet, fratrem meum Possidium aduersus ciues tuos (quos, pace tua dixerim, multo salubrius diligit ipse quam tu) quo plectantur seuerius impetrasse. Nam hoc et epistola tua te metuere indicat, cum admones ut mihi ante oculos constituam, qualis illa sit species ciuitatis, ex qua ad supplicium ducendi extrahuntur; quae sit matrum, quae coniugum, quae liberorum, quae parentum lamentatio; quo pudore ad patriam uenire possint liberati, sed torti; quos renouet dolores aut gemitus consideratio uulnerum et cicatricum. Absit ut ista cuiquam inimicorum nostrorum uel per nos, uel per quemquam, quod ingerantur, instemus; sed, ut dixi, si aliquid tale ad te fama pertulit, apertius edissere, ut nouerimus uel quid agere ne ista fiant, uel quid haec credentibus respondere debeamus. [104,2] 1. 2. Litteras meas potius intuere, quibus te rescribere piguit; illic enim satis expressi animum nostrum: sed, ut opinor, oblitus quid tibi rescripserim, omnino mihi alia longe diuersa et dissimilia retulisti Quippe quasi recordatus quod in litteris meis posui. hoc tuis inseruisti quod omnino non posui. Postremum enim fuisse in litteris meis dicis, non caput aut sanguinem in Ecclesiae postulari uindictam, sed rebus, quibus maxime metuunt spoliandos. Deinde ostendens quantum sit hoc mali, adiungis atque contexis, nisi te opinio fallit, arbitrari grauius esse spoliari facultatibus quam occidi. Atque ut apertius exponas de quibus facultatibus dixeris, pergis atque addis, me frequentatum in litteris nosse quod mors malorum omnium adferat sensum, egestosa autem uita aeternam pariat calamitatem. Deinde conclusisti, grauius esse in malis uiuere quam mala morte finire. [104,3] 1. 3. Et ego quidem nec in nostris, ad quas me serius fateor animum applicuisse quam uellem, nec in uestris, quas ab ineunte aetate didici, litteris uspiam legisse recolo quod egestosa uita aeternam pariat calamitatem. Nam nec umquam peccatum est laboriosa paupertas, et est aliquanta restrictio et coercitio peccatorum. Ac per hoc non est metuendum ne cuiquam post hanc breuem uitam, hoc ad aeternam ualeat animae calamitatem, quod pauper hic uixerit; et in hac ipsa quam in terris degimus, nullo modo ulla calamitas aeterna esse poterit, cum eadem uita aeterna esse non possit, quae nec saltem diuturna est, ad quamlibet aetatem senectutemque peruenerit Hoc enim potius in illis litteris legi, quoniam uita ipsa qua fruimur breuis est, in qua tu arbitraris, et frequentatum in litteris iam mones, aeternam esse posse calamitatem: mortem autem malorum omnium esse finem, habent quidem uestrae litterae, sed nec ipsae omnes; Epicureorum est quippe ista sententia, et si qui alii mortalem animam putant. At illi quos Tullius quasi consulares philosophos appellat. quod eorum magnipendat auctoritatem, quoniam cum extremum diem fungimur, non exstingui animam, sed emigrare censent, et ut merita quoque eius asserunt seu bona, seu mala, uel, ad beatitudinem, uel ad miseriam permanere. Hoc congruit et Litteris sacris, quarum me cupio litteratorem. Malorum ergo finis est mors, sed in eis quorum casta, pia, fidelis, innocens uita, non in eis qui temporalium nugarum et uanitatum cupiditate flagrantes, et cum hic sibi felices uidentur. ipsa uoluntatis prauitate miseri conuincuntur, et post mortem grauiores miserias non habere tantum, uerum etiam sentire coguntur. [104,4] 1. 4. Haec ergo cum et uestris quibusdam, quas honorabilius habetis, et nostris omnibus litteris frequententur, o bone dilector etiam terrenae patriae tuae, luxuriosam uitam time ciuibus tuis, non egestosam: aut si egestosam times, illam potius egestatem mone deuitandam, quae magna licet rerum terrenarum prosperitate circumfluat, eis tamen insatiabiliter inhiando, ut uestrorum ipsorum uerbis utar auctorum, neque copia neque inopia minuitur. Verumtamen in illis, quibus respondisti litteris meis, inimicos Ecclesiae ciues tuos, nec illa egestate dixi emendandos, ubi necessaria naturae desunt, cui succurrit misericordia, de qua nobis etiam praescribendum putasti, quod operum nostrorum hoc indicet ratio, quibus pauperes sustinemus, morbidos curatione releuamus, medicinam afflictis corporibus adhibemus; quamquam et sic egere utilius sit quam ad satiandam nequitiam rebus omnibus abundare. Sed absit ut ego illa coercitione ad hanc aerumnam eos de quibus agimus, redigendos esse censuerim. [104,5] 2. 5. Recense epistolam meam, si tamen dignam habuisti, si non quam relegeres, cum ei fuisset respondendum, saltem quam ita reponeres, ut tibi iubenti, cum uolueris proferretur, et attende quid dixerim; hoc profecto inuenies, cui te non respondisse, quantum existimo, fatearis. Nam ex epistola illa mea uerba nunc insero: "Non praeterita, inquam, uindicando pascere iram nostram studemus, sed misericorditer in futurum consulendo satagimus. Habent homines mali ubi et per Christianos non solum mansuete, uerum etiam utiliter salubriterque plectantur. Habent enim quod corpore incolumi uiuunt, habent unde uiuunt, habent unde male uiuunt. Duo prima salua sint, ut quos poeniteat, sint; hoc optamus, hoc, quantum in nobis est, etiam impensa opera instamus. Tertium uero si Dominus uoluerit, tamquam putre noxiumque resecare, ualde misericorditer puniet". Haec uerba mea si recensuisses, cum mihi rescribere dignareris, non solum de morte, sed et de tormentis corporalibus euitandis eorum pro quibus agis, nos inuidiosius, quam officiosius rogandos putares; quorum dixi, uelle nos in eis saluum esse quod incolumes corpore uiuunt. Nec egestosam uitam, ut uictu indigeant ab aliis impartito, per nos eis utique formidares; quorum et illud secundum dixi uelle nos saluum, quod habent unde uiuunt. Tertium uero quod habent unde male uiuunt, id est, ut nihil aliud dicam, certe unde falsorum deorum argentea fabrica uere simulacra, pro quibus uel seruandis, uel adorandis, uel sacrilego ritu adhuc colendis, usque ad ecclesiae Dei prosiliatur incendium, et religiosissimorum pauperum sustentacula infelici uulgo diripienda praebeantur, sanguisque fundatur, tu qui tuae consulis ciuitati, quare metuis resecari, ne omnimodo impunitate perniciosa nutriatur et roboretur audacia? Hoc nobis edissere, hoc doce circumspecta disputatione quid mali sit; diligenter attende quod dicimus, ne id quod uobis dicimus, uelut specie petendi quodammodo accusatione obliqua obiicere uidearis. [104,6] 2. 6. Sint honesti ciues tui, probis moribus, non superfluis facultatibus: non eos uolumus ad aratrum Quintii, et ad Fabricii focum per nos illa coercitione perduci. Qua paupertate illi Romanae reipublicae principes non solum non uiluerunt ciuibus suis, sed ob eam fuerunt praecipue cariores, et patriae gubernandis opibus aptiores. Ne illud quidem optamus aut agimus, ut patriae tuae diuitibus illius Ruffini bis consulis argenti solum decem pondo remaneant; quod tunc laudabiliter seuera censura adhuc resecandum tamquam uitium iudicauit. Tantum nos consuetudo decoloris aetatis nimium marcidas animas mitius contrectare persuadet, ut mansuetudini christianae, quod illis censoribus iustum uisum est, nimium uideatur: et uides quam multum intersit, utrum iam punienda culpa sit tantum habere, an propter alias grauissimas culpas, ut tantum quis habeat permittere; quod tunc iam fuit peccatum, nunc uolumus sit saltem poena peccati. Sed est quod fieri possit et debeat, ut nec usque ad ista progrediatur seueritas, nec nimis secura laetetur et debacchetur impunitas, et imitationis exemplum ad grauissimas et occultissimas poenas infelicibus proponatur. Saltem concede ut nimium superfluis suis timeant, qui necessaria nostra incendere ac uastare moliuntur. Liceat et hoc beneficium tribuere inimicis nostris, ut dum metuunt rebus quas noxium non est amittere, quod sibi noxium est non conentur admittere. Neque enim haec dicenda est uindicta peccati, sed tutela consilii; non est hoc irrogare supplicium, sed ab excipiendo supplicio communire. [104,7] 2. 7. Quisque imprudentem cum aliquo sensu doloris priuat, ne superuacuis sceleribus assuefactus poenas atrocissimas pendat, puero capillos uellit, ne serpentibus plaudat; atque ita, ubi molesta dilectio est, nullum membrum laeditur, unde autem deterret, salus et uita periclitatur. Non tunc benefici sumus, cum id quod a nobis petitur facimus, sed cum id facimus quod non obsit petentibus. Nam pleraque non dando prosumus, et noceremus si dedissemus. Unde illud prouerbium: Nec puero gladium. Tu uero, inquit Tullius, ne unico quidem filio. Quo enim quemquam maxime diligimus, eo minus ei debemus, in quibus magno periculo peccatur, committere. Et de diuitiis, ni fallor, cum haec agerer, loquebatur. Proinde quae periculose male utentibus committuntur, salubriter etiam plerumque detrahuntur. Medici cum uident secandam urendamque putredinem, saepe aduersus multas lacrymas misericorditer obsurdescunt. Si quoties paruuli, uel etiam grandiusculi ueniam peccantes deprecati sumus, toties a parentibus uel magistris accepissemus, quis nostrum tolerandus creuisset? quis aliquid utile didicisset? prouidenter ista, non crudeliter fiunt. Ne, quaeso, in hac causa nihil aliud intendas, nisi quemadmodum apud nos efficias quod rogaris a tuis: omnia uero diligenter considera. Si praeterita neglegis, quae fieri iam infecta non possunt, aliquantum prospice in posterum; non quid cupiant, qui te rogant, sed quid eis expediat prudenter attende. Non sane fideliter eos amare conuincimur, si hoc solum intuemur, ne, non faciendo quod poscunt, minuatur quod amamur ab eis. Et ubi est, quod et uestrae litterae illum laudant patriae rectorem qui populi utilitate magis consulat quam uoluntati? [104,8] 3. 8. "Nihil interest, inquis, quale uideatur esse peccatum cum indulgentia postulatur". Recte hoc diceres si de puniendis, non de corrigendis hominibus ageretur. Absit enim a corde christiano, ut libidine ulciscendi ad poenam cuiusque rapiatur. Absit ut in dimittendo cuique peccatum, aut non praeueniat preces rogantis, aut certe continuo subsequatur: sed hoc utique ne oderit hominem, ne malum pro malo retribuat, ne nocendi inflammetur ardore, ne uindicta etiam lege debita pasci desideret; non autem ne consulat, ne prospiciat, ne compescat a malis. Fieri enim potest ut uehementius aduersando, emendationem quisque neglegat hominis quem grauius odit, et nonnulla molestia reddat coercendo meliorem, quem maxime diligit. [104,9] 3. 9. Nam "et poenitentia, sicut scribis, impetrat ueniam, et purgat admissum": sed illa quae in uera religione agitur, quae futurum iudicium Dei cogitat; non illa quae ad horam hominibus, aut exhibetur, aut fingitur, non ut a delicto anima purgetur in aeternum, sed ut interim a praesenti metu molestiae uita cito peritura liberetur. Hinc est quod Christianis confitentibus atque deprecantibus, qui delicto illo fuerant implicati, uel non succurrendo arsurae ecclesiae, uel de sceleratissimis rapinis aliquid auferendo, poenitentiae dolorem fructuosum esse credidimus, eisque ad correctionem sufficere existimauimus, quod inest cordibus eorum fides, qua considerare possent quid de diuino iudicio formidare deberent. Quae autem poenitentia sanare potest eos, qui fontem ipsum indulgentiae non solum agnoscere neglegunt, uerum etiam irridere ac blasphemare non desinunt? et contra hos tamen inimicitias in corde non retinemus, quod illi patet ac nudum est, cuius et in praesenti et in futura uita et timemus iudicium, et speramus auxilium. Sed arbitramur nos etiam pro ipsis aliquid prouidere, si homines qui Deum non timent, aliquid timeant, quo non eorum laedatur utilitas, sed uanitas castigetur; ne ab eis Deus ipse quem spernunt, noxia securitate, audacioribus factis grauius offendatur, et ne aliis ad imitandum, eadem ipsa securitas multo perniciosius proponatur. Denique pro quibus abs te rogamur, nos pro illis Deum rogamus uti eos ad se conuertat, ut fide mundans corda eorum, ueracem ac salubrem agere poenitentiam doceat. Germanus amor bonumque certum. 3. 10. Ecce quanto eos, quibus nos arbitraris irasci, pace tua dixerim, ordinatius quam tu, utiliusque diligimus, pro quibus et ad euitanda tanto maiora mala, et ad consequenda tanto maiora bona, deprecamur. Quos etiam tu, si ex Dei coelesti munere non ex hominum terreno more diligeres, sinceriterque mihi rescriberes quod cum te ad exsuperantissimi Dei cultum religionemque compellerem, libenter audieris, non solum haec eis optares, sed eis ad haec ipse praeires. Sic omne apud nos tuae petitionis negotium cum magno et sano gaudio finiretur. Sic illam coelestem patriam, quam cum intuendam esse suaderem, libens te accepisse dixisti, ex huius etiam, quae te carnaliter genuit, uera et pia dilectione promereris; uere consulens tuis non ad uanitatem laetitiae temporalis nec ad impunitatem perniciosissimam sceleris, sed ad gratiam sempiternae felicitatis. Aeternae utilitates praeponendae terrenis. 3. 11. Habes expositas in hac causa cogitationes et uota pectoris mei. Quid autem lateat in consilio Dei, fateor, homo sum, nescio: quidquid illud est, id est iustius, atque sapientius, et firmissime stabilitum, incomparabili excellentia prae omnibus mentibus hominum. Verum est quippe quod legitur in Libris nostris: Multae cogitationes sunt in corde uiri, consilium autem Domini manet in aeternum 4. Proinde quid tempus afferat, quid nobis facultatis aut difficultatis oriatur, quid postremo uoluntatis ex rerum praesentium, uel correctione, uel spe, subito possit existere, utrum Deus sic indignetur his factis, ut ea, quam petunt, impunitate magis seueriusque puniantur, an illo modo quo nobis placet coercendos misericorditer iudicet, an aliqua duriore, sed salubriore eorum praecedente correctione, nec ad hominum, sed ad suam misericordiam ueraci conuersione quidquid terroris praeparabatur, auertat et conuertat in gaudium, iam nouit ipse, nos autem ignoramus. Quid ergo hic ante tempus, inter nos ego et Praestantia tua frustra laboremus? Seponamus paululum curam cuius hora non est, et quod semper instat, si placet, agamus. Nudum enim tempus est, quo non deceat et oporteat agere, unde Deo placere possimus; quod in hac uita usque ad eam perfectionem impleri, ut nullum omnino peccatum insit in homine aut non potest, aut forte difficillimum est: unde praecisis omnibus dilationibus, ad illius gratiam confugiendum est, cui uerissime dici potest quod carmine adulatorio nescio cui nobili dixit, qui tamen ex Cumaeo, tamquam ex prophetico carmine se accepisse confessus est: Te duce, si qua manent sceleris uestigia nostri, Irrita perpetua soluent formidine terras 5. Hoc enim duce, solutis omnibus dimissisque peccatis, hac uia ad coelestem patriam peruenitur, cuius habitatione cum eam tibi amandam, quantum potui, commendarem, admodum delectatus es. Via ad aeternam ducens patriam. 4. 12. Sed quia dixisti quod omnes eam leges diuersis uiis et tramitibus appetant; uereor ne forte, cum putas etiam illam uiam, in qua nunc constitutus es, eo tendere, pigrior sis ad eam tenendam quae illuc sola perducit. Sed rursus uerbum quod posuisti diligenter attendens, uideor mihi tuam non impudenter aperire sententiam: neque enim dixisti, quam omnes leges diuersis uiis et tramitibus assequuntur, aut ostendunt, aut inueniunt, aut ingrediuntur, aut obtinent, aut aliquid eiusmodi, sed dicendo, appetunt, librato uerbo, atque perpenso, non adeptionem significasti, sed adipiscendi cupiditatem. Ita nec illam quae uera est, exclusisti, nec alias quae falsae sunt, admisisti, et illa quippe appetit quae perducit, nec perducit omnis quae hoc appetit; quo quisquis perducitur, sine ulla dubitatione beatus est. Beati autem omnes esse uolumus, hoc est, appetimus, nec tamen omnes qui uolumus possumus, hoc est, quod appetimus adipiscimur. Ille ergo adipiscitur qui uiam tenet non solum qua id appetit, sed qua etiam peruenitur, relinquens alios in itineribus appetendi, sine fine adipiscendi. Quoniam nec error esset si nihil appeteretur, nec si appetita ueritas teneretur. Si uero diuersas uias ita dixisti, ut non intellegamus aduersas, sicut dicimus diuersa praecepta, quae tamen omnia bonam aedificent uitam, alia de castitate, alia de patientia, alia de fide, alia de misericordia, et si quae sunt caetera; non solum appetitur uiis et tramitibus ita diuersis illa patria, uerum etiam reperitur. Nam et in Scripturis sanctis et uiae leguntur, et uia: uiae, sicut illud est: Docebo iniquos uias tuas, et impii ad te conuertentur 6; uia, sicut illud: Deduc me in uia tua, et ambulabo in ueritate tua 7. Non aliae, illae, alia ista; sed omnes una, de quibus alio loco eadem sancta Scriptura dicit: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas 8: quae si diligenter considerentur, copiosum pariunt sermonem, intellectumque suauissimum; quod si opus fuerit, in tempus aliud differam. Peccata paria non esse. 4. 13. Nunc autem, quod satis esse arbitror pro suscepto officio rescribendi Praestantiae tuae, quoniam Christus dixit. Ego sum uia 9. in illo quaerenda est misericordia et ueritas; ne si alibi quaesierimus erremus, tenentes appetentem uiam, sed non etiam perducentem. Velut si hanc ipsam tenere uellemus, unde quiddam commemorasti, omnia peccata esse paria; nonne ab illa patria ueritatis et beatitatis nos longe exsules mitteret? Quid enim absurdius, quid insanius dici potest, quam ut ille qui aliquanto immoderatius riserit, et ille qui patriam truculentius incenderit, peccasse iudicentur aequaliter? Quam quidem tu ex quorumdam philosophorum opinione non diuersam uiam, quae tamen ducat ad coelestem habitationem, sed plane peruersam, quae ducit ad perniciosissimum errorem, non pro tuo sensu, sed pro causa ciuium tuorum adhibendam putasti; ut sic ignoscamus eis quorum saeuientium ignibus arsit Ecclesia, quemadmodum ignosceremus, si ab eis aliquo petulanti conuicio appeteremur. Peccata omnia delicta, non paria. 4. 14. Sed quemadmodum id adstruxeris uide: "Et si ut quibusdam, inquis, philosophis placet, omnia peccata paria sunt, indulgentia omnibus debet esse communis". Deinde cum quasi moliris ostendere omnia paria esse peccata, subiungis et dicis: "Petulantius locutus est aliquis, peccauit; conuicia aut crimina ingessit, aeque peccauit". Hoc non est docere, sed id quod peruerse sentitur, sine ulla documentorum astructione proponere. Ad hoc enim quod dicis, "aeque peccauit", cito respondetur, non aeque peccauit. Exigis fortassis ut probem: quid enim tu quod aeque peccauerit, iam probasti? An illud quod iungis audiendum est? "Aliena quisque diripuit, inter delicta numeratur. Hic etiam tu ipse uerecundatus es: puduit enim te dicere quod peccauit aequaliter; sed, inter delicta, inquis, numeratur". Non autem ibi quaestio est utrum et hoc "inter delicta numeretur", sed utrum hoc illi delicto aequalitate iungatur. Aut si propterea sunt paria, quia utraque delicta sunt, mures et elephanti pares erunt, quia utraque sunt animalia; muscae et aquilae, quia utraque uolatilia. Quam grauia ex falsa illa sententia consequantur. 4. 15. Adhuc etiam progrederis et coniectas: "Loca profana sacraque uiolauit, non est ab indulgentia secernendus". Hic sane de uiolatis sacris locis ad facinus tuorum ciuium peruenisti: uerum locutioni petulanti, nec tu ipse coaequasti; tantummodo eis petisti indulgentiam, quae recte petitur a Christianis propter abundantem miserationem, non propter peccatorum parilitatem. Ego autem supra posui scriptum in Litteris nostris: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas 10. Consequentur itaque misericordiam, si non oderint ueritatem. Quae non quasi aeque peccantibus, ac si petulantius locuti sint; sed de scelere immanissimo atque impio recte poenitentibus christiano iure debetur. Tu uero, uir merito laudabilis, ne quaeso ista paradoxa Stoicorum sectanda doceas Paradoxum tuum, quem tibi optamus uera pietate ac felicitate grandescere. Nam quid generosus adolescens sapere iniquius, et tibi ipsi periculosius potest, quam si conuicio in quemlibet extraneum iaculato, non dico parricidium, sed ipsum in patrem conuicium coaequauerit? Christiana misericordia Stoicorum duritiam superari. 4. 16. Conuenienter itaque apud nos pro ciuibus tuis agis, ingerendo nobis misericordiam Christianorum, non duritiam Stoicorum: quae causae a te susceptae, non modo nihil suffragatur, uerum etiam multum aduersatur. Nam ipsam misericordiam, quam si non habeamus, nulla tua petitione, nullis illorum precibus flecti poterimus, in uitio Stoici ponunt, eamque a sapientis animo penitus expellunt, quem prorsus ferreum et inflexibilem uolunt. Melius itaque tibi occurreret de tuo Cicerone quod diceres, qui Caesarem laudans: Nulla, inquit, de uirtutibus tuis admirabilior, uel gratior misericordia est 11. Quanto magis debet ea in Ecclesiis praeualere, quando eum sequuntur qui dixit: Ego sum uia 12; et legunt: Uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas 13. Noli ergo metuere innocentibus ne moliamur exitium, qui nec nocentes uolumus ad dignum supplicium peruenire; prohibente nos illa misericordia quam in Christo cum ueritate diligimus. Sed qui uitiis nutriendis parcit et fouet, ne contristet peccantium uoluntatem, tam non est misericors quam qui non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet ne uulneratum doleat uel exstinctum. Serua ergo tempori opportuno quod apud nos agas, pro his hominibus, in quorum dilectione (da ueniam) non solum nos minime praecedis, sed nec adhuc sequeris; et rescribe potius quid te de hac uia moueat quam tenemus, et in qua nobiscum ad supernam patriam, qua te delectari nouimus et gaudemus, ut gradiaris instamus. Christiana aequitas Stoicorum acerbitate praestantior. 4. 17. Ciues autem carnalis patriae tuae, etsi non omnes, sed quosdam innocentes quidem dixisti; uerumtamen, quod relecta illa epistola mea debes aduertere, non defendisti. Quorum non flores, sed spinas nos sensisse cum dicerem, respondens ad illud quod scripseras, florentem te cupere patriam relinquere, iocari me putasti. Hoc scilicet in malis tantis libeat! ita est prorsus. Fumant adhuc ruinae incensae ecclesiae, et in ea causa nos iocamur! Et ego quidem quamuis innocentes illic mihi non occurrerent, nisi qui aut absentes fuerunt, aut mala illa perpessi sunt, aut nullis ad prohibendum uiribus uel auctoritate ualuerunt, tamen nocentiores a minus nocentibus in rescribendo distinxi, aliamque causam posui eorum qui timuerunt offendere potentes inimicos Ecclesiae, aliam eorum qui hoc committi uoluerunt: aliam eorum qui commiserunt, aliam eorum qui immiserunt; nihil agi de immissoribus uolens, quia hoc sine tormentis corporalibus a proposito nostro abhorrentibus fortasse non potest inueniri. Stoici autem tui omnes aequaliter nocentes esse concedunt, quibus placet omnia paria esse peccata; qui etiam duritiam suam qua misericordiam uituperant, huic sententiae sociantes, nullo modo censent omnibus pariter ignoscendum, sed omnes pariter esse puniendos. Remoue ergo illos quam longissime potes a patrocinio causae istius, et opta potius ut tamquam christiani agamus, ut, sicut optamus, nos in Christo eos quibus parcimus, acquiramus, ne perniciosa illis dissolutione parcamus. Deus misericors et uerax et felicitate uera donare dignetur.