[0] DE NUPTIIS. EPISTOLA AD VALERIUM COMITEM. DOMINO ILLUSTRI ET MERITO PRAESTANTISSIMO ATQUE IN CHRISTI DILECTIONE CARISSIMO FILIO VALERIO AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM. 1. Cum diu moleste haberem, quod aliquotiens scripserim et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem et non longe post per compresbyterum Firmum duas, qui uir sanctus nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus multa nobiscum de tua Excellentia colloquendo et ueraciter insinuando qualem te in Christi uisceribus nouerit non solum eas quas memoratus episcopus uel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse quaerebamur litteras uicit. Et ideo de te narratio eius suauior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non posses ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet 2, fieres praedicator. Quamquam et ego uerear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito praestantissime atque in Christi dilectione carissime fili. 2. Laudes itaque tuas in Christo, siue magis in te laudes Christi, uide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam et eas ignorare non possetpropter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa uel certa, uerumtamen audiuimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus nec speres in incerto diuitiarum, sed in Deo uiuo et diues sis in operibus bonis 3, quam sit domus tua requies solaciumque sanctorum et terror impiorum, quantae tibi curae sit, ne quis insidietur membris Christi, coopertus uelamine nominis Christi, siue in ueteribus eius siue in recentioribus inimicis, quamque sis eorumdem inimicorum saluti prouidus, infestus errori. Haec atque huius modi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supradictum fratrem plura et testatiora cognouimus. 3. Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui uitam tuam non in superficie, sed penitus nosset? de hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo diutius sis nobiscum, nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac libenter legas nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas uenire potuerunt, admodum delecteris. Quanto magis quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et aduertere dignaris attentius et accipere gratius? Ab hac ergo epistola perge ad librum, quem simul misi, qui tuae Reuerentiae et cur conscriptus sit et cur ad te potissimum missus ipse suo principio commodius intimabit. [1] Haeretici noui, dilectissime fili Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter natis paruulis necessariam non esse contendunt, damnatores nos esse nuptiarum operisque diuini, quo ex maribus et feminis Deus homines creat, inuidiosissime clamitant, quoniam dicimus eos qui de tali commixtione nascuntur trahere originale peccatum, de quo Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt 1, eosque de parentibus qualibuscumque nascantur non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo, et per eius gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur. Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissimaatque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti nouelli et peruersi dogmatis adsertores, qui nihil peccati esse in paruulis dicunt, quod lauacro regenerationis abluatur, tamquam damnemus nuptias, et tamquam opus Dei, hoc est hominem, qui ex illis nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter uel imperite calumniantur nec aduertunt, quod ita nuptiarum bonum malo originali, quod inde trahitur, non potest accusari, sicut adulteriorum et fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest excusari. Nam sicut peccatum, siue hinc siue inde a paruulis trahatur, opus est diaboli; sic homo, siue hinc, siue inde nascatur, opus est Dei. Intentio igitur huius libri haec est, ut, quantum nos Dominus adiuuare dignatur, carnalis concupiscentiae malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. Haec enim quae ab impudentibus impudenter laudatur pudenda concupiscentia nulla esset, nisi homo ante peccasset, nuptiae uero essent, etiamsi nemo peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore uitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis huius. [2] Cur autem ad te potissimum de hac re scribere uoluerim, tres maximae causae sunt, quas breuiter intimabo. Una est, quia donante Christo, magna tibi est obseruantia pudicitiaeconiugalis. Altera, quia profanis istis nouitatibus, quibus hic disputando resistimus, tu potestate curando et instando efficaciter restitisti. Tertia, quoniam quiddam litterarum ab eis conscriptum in tuas manus uenisse cognoui, quod licet fide robustissima irriseris; bonum est tamen, ut etiam nouerimus difendendo adiuuare quod credimus; et apostolus enim Petrus paratos nos esse praecipit ad satisfactionem omni poscenti nos rationem de fide et spe nostra. Et apostolus Paulus, Sermo, inquit, uester in gratia conditus sit sale, ut sciatis quomodo oporteat uos unicuique respondere 5. Ista sunt praecipue quae me compulerunt, ut in hoc uolumine tecum haberem qualem Dominus dignaretur donare sermonem. Nam mihi numquam placuit cuiquam illustri uiro, et tanta quanta es ipse sublimitate conspicuo, praesertim non otiosa dignitate iam fruenti, sed adhuc actibus publicis eisdemque militaribus occupato, aliquid meorum opusculorum legendum non a me petenti, non tam diligenter quam impudenter impingere. Si quid ergo tale nunc feci, propter eas quas commemoraui causas, dignanter ignosce et beniuolum animum ad ea quae sequuntur intende. [3] Donum Dei esse etiam pudicitiam coniugalem beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius quidem sic,alius uero sic. Ecce et hoc donum esse dixit a Deo, etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes uolebat esse sicut se ipsum, tamen donum a Deo. Unde intellegimus, cum haec praecipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam uoluntatem. Cum uero dona Dei esse monstrantur, a quo petenda sint discitur, si non habentur, et cui sint agendae gratiae, si habentur, nostrasque uoluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum ualere, nisi diuinitus adiuuentur. Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis inuenitur pudicitia coniugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum eius a quo acceperunt? an forte nec dona Dei putanda sunt ista, quando haec infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis: Omne quod non est ex fide peccatum est? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide peccatum est. Cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae uidentur ad coniugalem pudicitiam pertinere, siue hominibus placere quaerentes, uel sibi uel aliis, siue in his rebus quas uitiose concupiscunt humanas molestias deuitantes siue daemonibus seruientes, non peccata cohercentur, sed aliis peccatis alia peccata uincuntur. Absit ergo pudicum ueraciter dici, qui non propter Deum uerum fidem connubii seruat uxori. [4] Copulatio itaque maris et feminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum. Sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit eius intentio in uoluptate libidinis, non in uoluntate propaginis. Quamquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in plerisque alitibus, et coniugiorum quaedam quasi confoederatio custoditur et socialis nidificandi sollertia uicissimque ouorum dispertita tempora fouendorum et nutriendorum opera alterna pullorum magis eas uideri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendigeneris quam explendae libidinis. Quorum duorum illud est in pecore simile homnis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate iungantur et ita inuicem non fraudent, sicut omnis societas fraudulentum socium naturaliter non uult, hoc tamen euidens bonum cum infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque conuertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro concupiscit aduersus spiritum, in usum iustitiae conuertunt fidelium nuptiae. Habent quippe intentionem generandi regenerandos, ut qui ex eis saeculi filii nascuntur in Dei filios renascantur. Quapropter qui non hac intentione, hac uoluntate, hoc fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole gloriantur; etiamsi tanta sint obseruantia, ut secundum matrimoniales tabulas nonnisiliberorum procreandorum causa concumbant, non est in eis uera pudicitia coniugalis. Cum enim uirtus sit pudicitia, cui uitium contrarium est impudicitia, omnesque uirtutes etiam quae per corpus operantur in animo habitent, quomodo uera ratione pudicum corpus adseritur, quando a uero Deo ipse animus fornicatur? Quam fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim qui longe se faciunt a te peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te, uera igitur pudicitia, siue coniugalis siue uidualis siue uirginalis, dicenda non est, nisi quae uerae fidei mancipatur. Cum enim recto iudicio praeferatur nuptiis sacrata uirginitas, quis non sobria mente christianus etiam non uniuiras christianas catholicas nuptas, non solum uestalibus, sed etiam haereticis uirginibus anteponat? Tantum ualet fides, de qua dicit Apostolus: Omne quod non est ex fide peccatum est; et de qua item scriptum est ad Hebraeos: Sine fide impossibile est placere Deo. [5] Quae cum ita sint, profecto errant qui cum uituperatur libido carnalis damnari nuptias opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens: Crescite et multiplicamini, nudi erant et non confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubionuptiae non haberent? An forte, sicut quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter aduertunt, caeci creati erant prius homines sicut canes et, quod est absurdius, non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt uisum? Absit hoc credere. Sed unde mouentur qui hoc putant, illud est quod legitur: Sumens de fructu eius edit; et dedit uiro suo secum, et ederunt. Et aperti sunt oculi amborum, et agnouerunt quia nudi erant. Hinc est quod parum intellegentes opinantur antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos diuina Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Sarae, quando sitiente et plorante filio aperuit oculos suos et uidit puteum, clausos prius oculos habuit? Aut illi duo discipuli post resurrectionem Domini in uia cum illo clausis oculis ambulabant, de quibus Euangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt oculi eorum, et cognouerunt eum? Quod ergo scriptum est de hominibus primis: Aperti sunt oculi amborum, intellegere debemus adtentos factos ad intuendum et agnoscendum quod nouum in eorum corpore acciderat, quod utique corpus patentibus eorum oculis et nudum quotidie subiacebat et notum. Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et uolatilibus omnibus Adam clausis oculis nomina posset imponere, quod nisi discernendo non faceret, discernere autem nisi uidendo non posset? Quomodo denique ipsa mulierei demonstrata est, quando ait: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea? Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec eum dicat non cernendo, sed palpando potuisse, quid dicturus est, quod ibi legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum, uidisse quam esset speciosum oculis ad uidendum? Erant itaque nudi et non confundebantur; non quia non uidebant, sed quia nihil unde confunderentur in membris senserant, quae uidebant. Non enim dictum est: Erant ambo nudi et ignorabant, sed: non confundebantur. Quia enim nihil praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet. [6] Ibi homo primitus Dei lege transgressa aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris, et inoboedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam inoboedientiam suae carnis inuenit. Talem quippe etiam serpens oculorum apertionem seducendo promiserat, ad aliquid uidelicet sciendum, quod melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit homo quod fecit, tunc a bono malum non carendo, sed perpetiendo discreuit. Iniustum enim erat, ut obtemperaretur a seruo suo, id est a corpore suo ei qui non obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua, manus, pedes, inflexiones dorsi, ceruicis et laterum, ut ad opera sibi congrua moueantur, positum in potestate est, quando ab impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autemuentum fuerit, ut filii seminentur, ad uoluntatis nutum membra in hoc opus creata non seruiunt, sed exspectatur, ut ea uelut sui iuris libido commoueat, et aliquando non facit animo uolente, cum aliquando faciat et nolente? Hincine non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo imperantem Deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium? Ubi autem conuenientius monstraretur inoboedientiae merito humanam deprauatam esse naturam, quam in his inoboedientibus locis, unde per successionem subsistit ipsa natura? Nam ideo proprie istae corporis partes naturae nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem, quia inoboedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent et in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt, ut saltem arbitrio uerecundantium uelaretur, quod non arbitrio uolentium mouebatur, et, quoniam pudebat quod indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat. [7] Quia ergo nec isto adiuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum ratione subtili, uerum etiam uulgatissimo iudicio naturali, quod et in illis apparuit hominibus primis et hodieque tenetur ab hominibus coniugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum; quod uero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum, quod uitat ubiqueconspectum et quaerit pudendo secretum. Proinde nuptiae quia etiam de illo malo boni aliquid faciunt, gloriantur, quia sine illo fieri non potest, erubescunt. Tamquam si quispiam pede uitiato ad aliquod bonum etiam claudicando perueniat, nec propter claudicationis malum mala est illa peruentio, nec propter illius peruentionis bonum bona est claudicatio, ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonum libidinem laudare debemus. [8] Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam coniugatis fidelibus loquens ait: Haec est enim uoluntas Dei, sanctificatio uestra, abstinere uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum suum uas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii sicut et gentes, quae ignorant Deum. Non solum igitur coniugatus fidelis uase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores adpetuntur alienae, sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tamquam prohibuerit Apostolus coniugalem, hoc est licitum honestumque concubitum, sed ut iste concubitus, qui nihil morbidae libidinis haberet adiunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habetadiunctum, non sit uoluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perueniri non potest ipsius uoluntatis. Quae uoluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur inChristo. Quod si prouenerit, merces erit de coniugio plenae felicitatis; si autem non prouenerit, pax erit coniugibus bonae uoluntatis. Hac intentione cordis qui suum uas possidet, id est coniugem suam, procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum, sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non uincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem frenat et cohibet neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritaliter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida seruitute subiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse coniugibus neminem oportet dubitare christianum, quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non uariandae appetitio uoluptatis. [9] Nam si Deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas coniugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido iactaret, ita etiam sanctae feminae seruissent pluribus singulae. Quod si aliqua faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo compelleret, ut plures uiros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet? Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas, sed unum et unam satis indicat ipsa prima diuinitus facta coniugum copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius adtenderetur exemplum. Progrediente autem genere humano iunctae sunt quibusdam bonis uiris bonae feminae, singulis plures. Unde apparet et illud dignitatis magis appetisse modestiam et hoc fecunditatis permisisse naturam. Nam et principatus magis naturaliter unius in multos quam in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine uiros potius feminis quam uiris feminas principari. Quod seruans Apostolus ait: Caput mulieris uir; et: Mulieres, subditae estote uiris uestris; et apostolus Petrus: Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahae, dominum illum uocans. Quod licet ita sese habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem pluralitatem uideamus in subditis, tamen plures feminae uni uiro numquam licite iungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur. Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio prolis, sed frequentatio libidinis, coniux non potest esse, sed meretrix. [10] Quoniam sane non tantum fecunditas, cuius fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cuius uinculum est fides, uerum etiam quoddam sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus coniugatis (unde dicit Apostolus: Viri, diligite uxores uestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam; huius procul dubio sacramenti res est, ut mas et femina connubio copulati quamdiu uiuunt inseparabiliter perseuerentnec liceat excepta causa fornicationis a coniuge coniugem dirimi. Hoc enim custoditur in Christo et Ecclesia, ut uiuens cum uiuente in aeternum nullo diuortio separetur. Cuius sacramenti tanta obseruatio est in ciuitate Dei nostri, in monte sancto eius, hoc est in Ecclesia Christi quibusque fidelibus coniugatis, qui sine dubio membra sunt Christi, ut, cum filiorum procreandorum causa uel nubant feminae uel ducantur uxores, nec sterilem coniugem fas sit relinquere, ut alia fecunda ducatur. Quod si quisquam fecerit, non lege huius saeculi, ubi interueniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia (quod etiam sanctum Moysen Dominus propter duritiam cordis illorum Israelitis permisisse testatur) sed lege Euangelii reus est adulterii, sicut etiam illa, si alteri nupserit. Usque adeo manent inter uiuentes semel inita iura nuptiarum, ut potius sint inter se coniuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum his quibus aliis adhaeserunt. Cum aliis quippe adulteri non essent, nisi ad alterutrum coniuges permanerent. Denique mortuo uiro cum quo uerum connubium fuit fieri uerum connubium potest cum quo prius adulterium fuit. Ita manet inter uiuentes quiddam coniugale, quod nec separatio nec cum altero copulatio possit auferre. Manet autem ad noxam criminis, non ad uinculum foederis, sicut apostatae anima uelut de coniugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lauacro regenerationis accepit. Redderetur enim proculdubio redeunti, si amisisset abscedens. Habet hoc autem qui recesserit ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii. [11] Quibus uero placuit ex consensu ab usu carnalis concupiscentiae in perpetuum continere, absit ut uinculum inter illos coniugale rumpatur; immo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierunt, quae carius concordiusque seruanda sunt, non uoluptariis corporum nexibus sed uoluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab Angelo dictum est ad Ioseph: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Coniux uocatur ex prima desponsationis fide, quam concubitu nec cognouerat nec fuerat cogniturus; nec perierat nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa uirgo ideo et sanctius et mirabilius iucunda suo uiro, quia etiam fecunda sine uiro prole dispar, fide compar. Propter quod fidele coniugium parentes Christi uocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, uerum etiam ille pater eius, sicut coniux matris eius, utrumque mente, non carne. Siue tamen ille pater sola mente siue illa mater et carne, parentes tamen ambo humilitatis eius, non sublimitatis, infirmitatis, non diuinitatis. Neque enim mentitur Euangelium, ubi legitur: Et erant pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et alio loco: Et ibant parentes eius per omnesannos in Hierusalem. Item paulo post: Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. At ille ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter matrem, respondit eis: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae patris mei sunt, oportet me esse? Et rursus, ne hoc dicto parentes illos negasse putaretur, Euangelista secutus adiunxit: Et ipsi non intellexerunt uerbum quod locutus est ad illos, et descendit cum eis et uenit Nazareth, et erat subditus illis. Quibus subditus nisi parentibus? Quis autem subditus, nisi Iesus Christus, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Cur ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, cuius formae parentes erant? Sed cum illo non seminante illa peperisset, profecto nec ipsius formae serui parentes ambo essent, nisi inter se etiam sine carnis commixtione coniuges essent. Unde et series generationum, cum parentes Christi connexione successionis commemorantur, usque ad Ioseph potius, sicut factum est, fuerat perducenda, ne in illo coniugio uirili sexui utique potiori fieret iniuria, cum ueritati nihil periret, quia ex semine Dauid, ex quo uenturus praedictus est Christus, et Ioseph erat et Maria. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum Dominum Iesum, fidem, quia nullum adulterium, sacramentum, quia nullum diuortium. [12] Solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine illa carnis concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine qua concipi uoluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati 36, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur carnem esse peccati, quandoquidem sola quae non inde nata est non fuit caro peccati, quamuis coniugalis concubitus, qui fit intentione generandi, non sit ipse peccatum, quia bona uoluntas animi sequentem ducit, non ducentem sequitur corporis uoluptatem nec humanum arbitrium trahitur subiugante peccato, cum iuste redigiturin usum generandi plaga peccati. Huius plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum foeditatibus regnat, in connubiorum uero necessitudinibus seruit. Ibi de domino tali turpitudo damnatur, hic de pedissequo tali honestas uerecundatur. Non est igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscenitas peccantium, necessitas generantium, lasciuiarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo non coniuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt, si manserunt coniuges Ioseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt? [13] Haec enim propagatio filiorum, quac in sanctis patribus propter generandum et conseruandum populum Dei, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc iam non habet illam necessitatem. Patet quippe iam ex omnibus gentibus spiritaliter gignendorum, undecumquecarnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est: Tempus amplectendi et tempus continendi ab amplexu, per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum; illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu. Itaque et Apostolus, cum hinc loqueretur, ait: Hoc autem dico, fratres: tempus breue est; reliquum est, ut et qui habent uxores tamquam non habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non ementes, et qui utuntur hoc mundo, quasi non utantur; praeterit enim figura huius mundi. Volo uos sine sollicitudine esse 38. Haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breuiter dicam, sic existimo intellegenda. Hoc, inquit, dico, fratres: tempus breue est; non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed iam regeneratione spiritaliter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subiungentur, et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni, et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum iudicium, et qui emunt sic habendo possideant, ut amando non haereant, et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere; praeterit enim figura huius mundi. Volo uos, inquit, sine sollicitudine esse, hoc est: Volo sursum cor in his quae non praetereunt uoshabere. Deinde subiungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino; qui autem matrimonio iunctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 39. Atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat: Qui habent uxores, tamquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his quae sunt mundi cogitent placere uxoribus, tamquam non habentes sunt. Quod ea facilitate fit,quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia diuites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles, sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia uiri boni sunt. [14] Verum in coniugatis ut haec optanda atque laudanda, sic alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est in fornicationes uel adulteria corruatur. Propter quod uitandum malum etiam illi concubitus coniugum, qui non fiunt causa generandi, sed uictrici concupiscentiae seruiunt, in quibus iubentur non fraudare inuicem, ne temptet eos satanas propter intemperantiam suam; non quidem secundum imperium praecipiuntur, tamen secundum ueniam conceduntur. Sic enim scriptum est: Uxori uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir; similiter autem et uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite inuicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi et iterum ad ipsum estote, ne uos temptet satanas propter intemperantiam uestram. Hoc autem dico secundum ueniam, non secundum imperium. Ubi ergo uenia danda est, aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus est, quid secundum ueniam concedit Apostolus, nisi quod coniuges, dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt non uoluntate propaginis, sed libidinis uoluptate? Quae tamen uoluptas non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit ueniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud, quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim etiam iste concubitus, quo seruitur concupiscentiae, sic agitur, ut impediatur fetus, quem postulant nuptiae. [15] Sed tamen aliud est non concumbere nisi sola uoluntate generandi, quod non habet culpam, aliud carnis concumbendo adpetere uoluptatem, sed non praeter coniugem, quod uenialem habet culpam, quia, etsi non causa propagandae prolis concumbitur, non tamen huius libidinis causa propagationi prolis obsistitur siue uoto malo siue opere malo. Nam qui hoc faciunt quamuis uocentur coniuges, non sunt nec ullam nuptiarum retinent ueritatem, sed honestum nomen uelandae turpitudini obtendunt. Produntur autem quando eo usque progrediuntur, ut exponant filios, qui nascuntur inuitis. Oderunt enim nutrire uel habere, quos gignere metuebant. Itaque cum in suos saeuit, quos nolens genuit tenebrosa iniquitas, clara iniquitate in lucem promitur et occulta turpitudo manifesta crudelitate conuincitur. Aliquando eo usque peruenit haec libidinosa crudelitas uel libido crudelis, ut etiam sterilitatis uenena procuret et si nihil ualuerit, conceptos fetus aliquo modo intra uiscera exstinguat ac fundat, uolendo suam prolem prius interire quam uiuere, aut si in utero iam uiuebat, occidi ante quam nasci. Prorsus si ambo tales sunt, coniuges non sunt; et si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius conuenerunt. Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere: aut illa est quodam modo mariti meretrix aut ille adulter uxoris. [16] Quia igitur nuptiae tales esse non possunt; quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse potuerunt, sint tales, quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit nec post peccatum esse permissa est, quia necesse est in corpore mortis huius ut sit, non ei seruiatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam prolem seruire cogatur. Aut quia hoc tempus, quod iam esse diximus, continendi ab amplexu non habet huius officii necessitatem adiacente undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritaliter filiorum; illud potius excellentis continentiae bonum qui potest capere, capiat. Qui uero id capere non potest, et si acceperit uxorem, non peccat, et femina, si senon continet, nubat. Bonum est enim homini mulierem non tangere. Verum quia non omnes capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est , restat, ut propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque uirum suum habeat; ac sic infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis: Volo igitur iuniores nubere, hoc et de maribus dici potest: uolo iuniores uxores ducere, ut ad utrumque sexum pertineat filios procreare, patres et matres familias esse, nullam occasionem dare aduersario maledicti gratia. [17] In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur: proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum uerum etiam ut renascatur; nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad uitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem; quis enim uir quamlibet impius uult adulteram uxorem? Aut quae mulier quamlibet impia uult adulterum uirum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi coniugis adulterium coniugi debet timere, non sibi et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet coniugi. Sacramentum uero, quod nec separati nec adulterati amittunt, coniuges concorditer casteque custodiant. Solum est enimquod etiam sterile coniugium tenet iure pietatis, iam spe fecunditatis amissa, propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis,qui laudare uult nuptias. Carnis autem concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio ueniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. [18] Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei non filii Dei, sed filii saeculi generentur, quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generant ex quo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii saeculi huius generant et generantur. Ex quo itaque sumus adhuc filii saeculi huius, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur nec filii Dei nisi regenerentur fiunt; sed ex quo sumus filii Dei, interior renouatur de die in diem. Quamuis et ipse exterior per lauacrum regenerationis sanctificatus sit et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur. Corpora uestra, inquit Apostolus, templum in uobis Spiritus Sancti est, quem habetis a Deo, et non estis uestri; empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore uestro. Hoc totum non solum propter praesentem sanctificationem, sed maxime propter illam spem dictum est, de qua idem alio loco dicit: Sed et nos ipsi primitias spiritus habentes et ipsi in nobismet ipsis ingemiscimus, adoptionem expectantes, redemptionem corporis nostri. Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum expectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur. Unde adiungit et dicit: Spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur non est spes; quod enim uidet quis, quid et sperat? Si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus. Non itaque per hoc quod expectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales fìlii propagantur. Absit ergo, ut fidelis homo, cum audit ab Apostolo: Diligite uxores uestras, concupiscentiam carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet dirigere audiens alterum Apostolum: Nolite dirigere mundum nec ea quae in mundo sunt. Quisquis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo, quia omnia quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transibit et concupiscentia eius; qui autem fecerit uoluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum. [19] Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non Deo nascitur; Deo autem nascitur, cum ex aqua et Spiritu renascitur. Huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, quem generatio trahit. Ergo quod generatum est, regeneretur, quia non potest aliter, ut quod tractum est remittatur. Ut enim quoddimissum est in parente trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit. Haec inuisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen uera, ut haberent aliquod uisibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis diuina prouidentia procurauit. Cur enim non credamus, propter hoc esse institutum, ut ex oliua nascatur oleaster? An credendum non est in aliqua re quae creata est ad usus hominum, Creatorem prouidisse et instituisse, quod ad generis humani ualeret exemplum? Mirum est ergo quemadmodum a peccati uinculo per gratiam liberati, gignant tamen eodem uinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari; fatemur, mirum est. Sed quod latent fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? Proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster, et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet, ita gignitur et de carne peccatoris et de carne iusti uterque peccator, quamuis inter peccatorem et iustum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus et ortu nouus, sed reato uetus: homo a Creatore, captiuus a deceptore, indigens a redemptore. Sed quaeritur quomodo trahi possit captiuitas prolis, etiam de parentibus iam redemptis. Et quia non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua inuenit ratio uelexplicat sermo. Sed hoc ab eo qui experiri uoluerit, cerni potest; sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest. [20] Non enim fides dubitat christiana, quam noui haeretici oppugnare coeperunt, et eos, qui lauacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos, qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam paruulos filios redemptorum sub eiusdem diaboli esse potestate captiuos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. Ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates, illud de quo Apostolus loquitur beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae. Ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, id est a potestate diaboli et angelorum eius, quisquis erui cum baptizantur negauerit paruulos, ipsorum Ecclesiae sacramentorum ueritate conuincitur, quae nulla haeretica nouitas in Ecclesia Christi auferre uel mutare permittitur, regente atque adiuuante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. In ueritate itaque, non in falsitate, potestas diabolica exorcizatur in paruulis, eique renuntiant, quia per sua non possunt, per corda et ora gestantium, ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui Domini transferantur. Quid ergo in eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum baptismatis Christi? Quid est, nisi peccatum? Non enim aliud inuenit diabolus, unde possethumanam suo iuri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. Nullum autem peccatum paruuli in sua uita proprium commiserunt. Remanet igitur originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captiui sunt, nisi inde lauacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, et transeant in regnum redemptoris sui, frustrata potestate captiuatoris sui, et data potestate, qua fiant ex filiis huius saeculi filii Dei. [21] Iam nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in paruulos propagari, respondebit nobis operatio propagandae prolis: Ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. Ad me namque pertinet illa benedictio Dei: Crescite et multiplicamini. Ad hoc opus bonum diuersi sexus diuersa membra sunt condita, quae quidem ante peccatum iam erant, sed pudenda non erant. Respondebit pudicitiae fides: Si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi nec stimularet mea nec alterius me libido temptaret? Respondebit etiam connubii sacramentum: De me ante peccatum dictum est in paradiso: Relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Quod magnum sacramentum, dicit Apostolus, in Christo et in Ecclesia. Quod ergo est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque uiris atque uxoribus minimum, sed tamen coniunctionis inseparabilis sacramentum. Quid horum est in nuptiis, unde peccati uinculum transiret in posteros? Nempe nihil; et certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae. [22] Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia, qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non fuerant, nonne respondebit se in membris hominis post peccatum esse coepisse? Et ideo legem peccati 62 uerbis apostolicis nuncupatam, quod hominem sibi subditum fecerit, quia Deo suo subditus esse noluit, seque esse, de qua et primi coniugati tunc erubuerunt, quando pudenda texerunt 63, et nunc omnes erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt, neque huius operis testes audent habere uel filios, quos inde genuerunt? Cui uerecundiae naturali Cynicorum error philosophorum mirabili impudentia reluctatus est, quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque, cum coniuge palam faciendum esse censebant. Unde merito immunditia huius impudentiae caninum nomen accepit; ex hoc quippe Cynici nuncupati sunt. [23] Haec omnino concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex iustitiae uetat oboedire dicente Apostolo: Non ergo regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato, haec, inquam, concupiscentia, quae solo sacramento regenerationis expiatur, profecto peccati uinculum regeneratione traicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione soluantur. Nam ipsa quidem concupiscentia iam non est peccatum in regeneratis, quando illi ad illicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent a regina mente membra non dantur, ut sinon fit quod scriptum est: Non concupiscas, fiat saltem quod alibi legitur: Post concupiscentias tuas non eas. Sed quia modo quodam loquendi peccatum uocatur, quod et peccato facta est et peccatum, si uicerit, facit; reatus eius ualet in generato, quem reatum Christi gratia per remissionem omnium peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo iubenti non oboediat, ualere non sinit. Sic autem uocatur peccatum, quia peccato facta est, cum iam in regeneratis non sit ipsa peccatum, sicut uocatur lingua locutio, quam facit lingua, et manus uocatur scriptura, quam facit manus. Itemque sic uocatur peccatum, quia peccatum, si uincit, facit, sicut uocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat, sed quod pigros faciat. Hoc generi humano inflictum uulnus a diabolo quidquid per illud nascitur cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat; non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi exDeo, sed uitium, quod non est ex Deo. Non enim propter se ipsam, quae laudabilis est, quia opus Dei est, sed propter damnabile uitium, quo uitiata est, natura humana damnatur. Et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur, quia et ipse diabolus spiritus immundus est et utique bonum, quod spiritus, malum, quod immundus, quoniam spiritus est natura, immundus est uitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc abipso. Non itaque tenet homines, siue maioris, siue infantilis aetatis, propter quod homines sunt, sed propter quod immundi sunt. Qui ergo miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori, quia homo angelo, nec tamen propter naturam, sed propter uitium, quia immundus immundo. Hic est fructus eius ex antiqua immunditiae stirpe, quam plantauit in homine, maiores quidem poenas ultimo iudicio, quanto est immundior, ipse passurus; uerumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt subditi uelut principi auctorique peccati: quia nulla erit damnationis causa nisi peccatum. [24] Quapropter natos non ex bono, quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen erubescunt et nuptiae, reos diabolus paruulos tenet, quia, cum sint ipsae honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis, etiamsi torum habeant immaculatum non solum a fornicationibus et adulteriis, quae sunt flagitia damnabilia, uerum etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis uoluntate dominante, sed causa uoluptatis uincente libidine, quae sunt in coniugibus peccata uenialia; tamen, cum uentum fuerit ad opus generandi, ipse ille licitus honestusque concubitus non potest esse sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non libidinis. Qui certe ardor, siue sequatur siue praeueniat uoluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio mouet membra, quae moueri uoluntate non possunt; atque ita se indicat non imperantis famulum, sed inoboedientis suppliciumuoluntatis nec libero arbitrio, sed illecebroso aliquo stimulo commouendum et ideo pudendum. Ex hac carnis concupiscentia, quae licet in regeneratis iam non deputetur in peccatum, tamen naturae non accidit nisi de peccato, ex hac, inquam, concupiscentia carnis tamquam filia peccati et, quando illi ad turpia consentitur, etiam peccatorum matre multorum quaecumque nascitur proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem sine ista coneupiscentia Virgo concepit, propterea, quando nasci est in carne dignatus, sine peccato solus est natus. [25] Si autem quaeritur, quomodo ista concupiscentia carnis maneat in regenerato, in quo uniuersorum facta est remissio peccatorum, quandoquidem per ipsam seminatur et cum ipsa carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati aut certe, si in parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur eadem ipsa in prole peccatum sit: ad haec respondetur dimitti concupiscentiam carnis in baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur. Quamuis autem reatu suo iam soluto manet tamen, donec sanetur omnis infirmitas nostra proficiente renouatione interioris hominis de die in diem, cum exterior induerit incorruptionem 67. Non enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus aut spiritus, sed affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. Non ergo aliquid remanet, quod non remittatur, cum fit, sicut scriptumest: Propitius Dominus omnibus iniquitatibus nostris, sed, donec fiat et quod sequitur: Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione uitam tuam; manet in corpore mortis huius carnalis concupiscentia, cuius uitiosis desideriis ad illicita perpetranda non oboedire praecipimur, ne regnet peccatum in nostro mortali corpore. Quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo maxime. Qui uero ei nequiter seruiunt, tantas in eis uires accipit, ut plerumque iam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus corporis ad illud opus admoueri minus ualentibus turpius et procacius insanire non desinat. [26] In eis ergo, qui regenerantur in Christo cum remissionem accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam huius licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum, sicut dixi, non imputetur. Nam sicut eorum peccatorum, quae manere non possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet et, nisi remittatur, in aeternum manebit, sic illius concupiscentiae, quando remittitur, reatus aufertur. Hoc est enim non habere peccatum, reum non esse peccati. Nam si quisquam uerbi gratia fecerit adulterium, etiamsi numquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamuis illud quod admisit iam non sit, quia cum tempore quo factum est praeteriit. Nam si a peccando desistere hoc esset non habere peccata, sufficeret, ut hoc nos moneret Scriptura: Fili, peccasti? non adicias iterum; non autem sufficit, sed addidit: Et de pristinis deprecare, ut tibi remittantur Manent ergo, nisi remittantur. Sed quomodo manent, si praeterita sunt, nisi quia praeterierunt actu, manent reatu? Sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam illud maneat actu, praetereat reatu. [27] Agit enim aliquid concupiscentia carnis et quando ei non exhibeturuel cordis adsensus, ubi regnet, uel membra uelut arma quibus impleatur quod iubet. Agit autem quid nisi ipsa desideria mala et turpia? Non enim si bona et licita essent, eis oboedire prohiberet Apostolus dicens: Non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. Non enim ait: Ad habenda desiderio eius, sed: Ad oboediendum desideriis eius, ut, quoniam sunt in aliis maiora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris nouitate profecerit, in hoc agonem iustitiae pudicitiaeque seruemus, ne illis oboediamus. Ut tamen nec ipsa sint desideria, uelle debemus, etiamsi in corpore mortis huius id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem Apostolus loquens uelut ex suae personae introductione nos instruit dicens: Non enim quod uolo, hoc ago, sed quod odi, illud facio; id est concupisco, quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. Si autem quodnolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona, quia hoc et illa non uult, quod et ego nolo. Non uult enim ut concupiscam, quae dicit: Non concupisces, et ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt uoluntas legis et mea. Verum quia concupiscere nolebat et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo seruiebat, adiunxit atque ait: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. [28] Multum autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae carnis suae et quod illa desiderat decernens facere et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: Non ego operor illud 77, etiamsi oderit, quia consentit. Simul enim est utrumque: et ipse odit, quia malum esse nouit, et ipse facit, quia facere statuit. Iam uero si et illud addat, quod Scriptura prohibet dicens: Neque exhibueritis membra uestra arma iniquitatis peccato 78, ut quod facere statuit in corde, etiam corpore compleat, et ideo dicat: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 79, quia cum id decernit et facit, displicet sibi, tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat, quando, cum ex toto ipse sit et corde statuente et corpore implente, adhuc se ipsum esse non putat. [29] Qui ergo dicit: Iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum, si tantummodo concupiscit, uerum dicit, non si cordis consensione decernit aut etiam corporis ministero perficit. Deinde adiungit Apostolus: Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; uelle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio. Hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum, quando desideria mala nulla sunt, sicut tunc perficitur malum, quando malis desideriis oboeditur. Quando autem sunt quidem, sed non eis oboeditur, nec malum perficitur, quia non eis oboeditur, nec bonum, quia sunt, sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae non consentitur, et ex aliqua parte remanet malum, quia uel concupiscitur.Ideo ergo Apostolus non ait facere bonum sibi non adiacere, sed perficere. Multum enim boni facit, qui facit quod scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas, sed non perficit, quia non implet quod scriptum est: Non concupiscas. Ad hoc ergo dixit lex: Non concupisces, ut nos in hoc morbo inuenientes iacere, medicinam gratiae quaereremus et in eo praecepto sciremus, et quo debeamus in hac mortalitate proficiendo conari, et quo possit a nobis in illa immortalitate beatissima perueniri; nisi enim quandoque perficienduum esset, numquam iubendum esset. [30] Deinde repetens Apostolus, ut amplius commendet sententiam superiorem, Non enim quod uolo, inquit, facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et sequitur: Inuenio ergo legem mihi uolenti facere bonum; quoniam mihimalum adiacet, hoc est: Inuenio legem mihi esse bonum uolenti facere quod lex uult; quoniam non ipsi legi, quae dicit: Non concupisces, sed mihi adiacet malum quod nolo, quia et nolens concupisco. Condelector enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me sub lege peccati, quae est in membris meis 85. Ista condelectatio legi Dei secundum interiorem hominem de magna nobis uenit gratia Dei. In ea quippe interior homo noster renouatur de die in diem 86, cum in ea proficit perseueranter. Non enim timor est torquens, sed amor libens. Ibi sumus ueraciter liberi, ubi non delectamur inuiti. Verum illud quod ait: Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, ipsa est ista de qua loquimur concupiscentia, lex peccati in carne peccati. Quod autem dixit: Et captiuantem me sub lege peccati, hoc est: sub se ipsa, quae est in membris meis, aut captiuantem dixit captiuare conantem, id est ad consentiendum implendumque cogentem, aut potius (quod non habet controuersiam) captiuantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis concupiscentia, quam legem peccati uocat, non utique in ea ullum illicitum desiderium, cui mens oboedire non debeat, commoueret. Quod autem non ait: Captiuantem carnem meam, sed: captiuantem me, hinc factum est, ut sensus hic alius quaereretur et acciperemus captiuantem, uelut dixisset: Captiuare conantem. Sed cur non diceret: captiuantem me, ubi uellet intellegi carnem suam? An non dictum est de Iesu, cum in monumento non fuisset caro eius inuenta:Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum 88? Num ideo non recte dictum est, quia non dictum est Carnem uel Corpus Domini mei, sed: Dominum meum? [31] Quamquam paulo superius et ipse Apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere: Captiuantem me, satis euidenter aperuit. Cum enim dixisset: Scio enim quia non habitat in me, id ipsum exponens adiunxit et ait: hoc est in carne mea, bonum. Haec ergo captiuatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est caro. Carnem autem nunc appellauit, ubi est morbidus quidam carnis affectus, non ipsam corporis conformationem, cuius membra non adhibenda sunt arma peccato, id est eidem ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captiuum tenet. Nam quantum adtinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in uiris fidelibus, siue coniugatis siue continentibus, iam templum Dei est. Attamen, si omnino nihil carnis nostrae captiuum teneretur non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati uocatur; tamen sub ipsa lege peccati, hoc est sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiua, quomodo esset uerum, quod ait idem Apostolus: Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captiuum est sub lege peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, adgrauat animam? Cum ergo id ipsum corpus iam incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis huius, a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis huius intellegitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit aduersus spiritum, etsi mentem non subiuget, quia et spiritus concupiscit aduersus carnem. Atque ita quamuis lex ipsa peccati captiuum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis, non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non oboeditur desideriis eius. Solent enim et hostes, aduersus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine et uicti aliquid tenere captiuum; quod in carne nostra quamuis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est, quia ipsa uitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata et tota immortalitate uestita, in aeterna beatitudine permanebit. Subiungit autem Apostolus et dicit: Igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod sic intellegendum est: Mente seruio legi Dei non consentiendo legi peccati; carne autem seruio legi peccati, habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. Denique quid post haec intulerit adtendamus. Nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Iesu. Etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis et captiuum aliquid tenet in corpore mortis huius, nulla condemnatio est his qui sunt in Christo Iesu. Audi, quare. Lex enim spiritus uitae, inquit, in Christo Iesu liberauit me a lege peccati et mortis. Liberauit, quomodo? nisi quia eius reatum peccatorum omnium remissione dissoluit, ut quamuis adhuc maneat et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non imputetur. [32] Haec itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur. Id est, ut etiam reatus eius cum illa sit, quae teneat aeterni supplicii debitorem. Hoc enim traicit parens in prolem carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritaliter est renatus, quia id ipsum, quod carnaliter natus est, quamuis reatu soluto non impediat fructum eius, tamen tamquam in semine oliuae latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet, ei scilicet uitae, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est a chrismate, iustus ex fide uiuit. Hoc autem quod in parente regenerato tamquam in oleae semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, uelut in oleastro, cum reatu habetur, donec etiam illic eadem gratia remittatur. Ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat eius modi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conuersus est, quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturae, totum genus humanum fecit oleastrum, ita ut (quemadmodum nunc in ipsis uidemusarboribus) si quid inde in oleam gratia diuina conuertit, ibi uitium primae natiuitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et adtractum, remittatur, tegatur, non imputetur, unde tamen oleaster nascatur, nisi et ipse in oleam eadem gratia renascatur. [33] Beata itaque olea, cuius remissae sunt iniquitates et cuius tecta sunt peccata, beata, cui non imputauit Dominus peccatum. Sed illud quod remissum est et tectum est et non imputatur, donec fiat in aeternam immortalitatem plena mutatio, habet uim quamdam occultam, unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem Dei agricoltura remittatur, tegatur, non imputetur. Non erit autem omnino aliquid uel in carnali semine uitiosum, cum eadem regeneratione, quae nunc fit per sacrum lauacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante, eadem caro, per quam facta est anima carnalis, fiet etiam spiritalis ipsa, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est, quod ait idem Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradiditpro ea, ut eam sanctificaret mundans eam lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet sibi ipsa gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. Sic, inquam, hoc accipiendumest, ut eodem lauacro regenerationis et uerbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur, non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia uel infirmitate contrahuntur, non ut baptisma quotiens peccatur, totiens repetatur, sed quia ipso quod semel datur fit, ut non solum antea, uerum etiam postea quorumlibet peccatorum uenia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset uel ante baptismum paenitentia, nisi baptismus sequeretur, uel postea, nisi praecederet? In ipsa quoque oratione dominica, quae quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur: Dimitte nobis debita nostra, nisi ab eis, qui baptizati sunt, diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficientia quantalibet cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni caelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam aut aliquid eius modi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit nisi baptizatorum? [34] Ac per hoc non solum omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala christiani lauacri sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut exhibeat eam sibi non in isto saeculo, sed in futuro, non habentem maculam aut rugam aut aliquid eius modi. Nam qui modo eam talem esse dicunt et tamen in illa sunt, quoniam et ipsi fatentur se habere peccata, si uerum dicunt, profecto, quoniam mundi non sunt a peccatis, habet in eis Ecclesia maculam;si autem falsum dicunt, quia corde duplici loquuntur, habet in eis Ecclesia rugam. Si autem se dicunt habere ista, non ipsam, ergo se non esse membra eius nec se ad corpus eius pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur. [35] De hac autem concupiscentia carnis, quam curauimus a nuptialibus bonis prolixa disputatione distinguere propter nouos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, quasi nuptiae reprehendantur, ut scilicet eam tamquam bonum naturale laudando suum pestiferum dogma confirment, quo adserunt prolem, quae per illam nascitur, nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cuius sacerdotali ministerio lauacrum regenerationis accepi, sic breuiter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam carnalem Christi natiuitatem insinuaret: "Ideo", inquit, "et quasi homo per uniuersa temptatus est et in similitudine hominum cuncta sustinuit, sed quasi de Spiritu natus abstinuit a peccato; omnis enim homo mendax et nemo sine peccato nisi unus Deus. Seruatum est igitur, ut ex uiro et muliere, id est per illam corporum commixtionem nemo uideatur expers esse delicti. Qui autem expers delicti, expers etiam huius modi conceptionis". Numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem ac non potius istorum haereticorum quamuis tunc nondum apparentium uanitatem huius suae sententiae ueritatedamnauit? Quod ideo commemorandum putaui, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat: "Beatus Ambrosius episcopus, in cuius praecipue libris Romana elucet fides, qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cuius fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere". Paeniteat ergo eum, quod sensit aduersus Ambrosium, ne paeniteat eum quod sic laudauit Ambrosium. Habes librum et molestia longitudinis et difficultate quaestionis quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te inuenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum me Dominus adiuuare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas, non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine Dei, qui te familiarius nouit, audissem, quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni uigilanter impendas.