[0,0] DE DOCTRINA CHRISTIANA. PROLOGUS. [0,1] 1. Sunt praecepta quaedam tractandarum Scripturarum, quae studiosis earum uideo non incommode posse tradi; ut non solum legendo alios qui diuinarum Litterarum operta aperuerunt, sed et aliis ipsi aperiendo proficiant. Haec tradere institui uolentibus et ualentibus discere, si Dominus ac Deus noster ea quae de hac re cogitanti solet suggerere, etiam scribenti mihi non deneget. Quod antequam exordiar uidetur mihi respondendum esse his qui haec reprehensuri sunt aut reprehensuri essent, si eos non ante placaremus. Quod si nonnulli etiam post ista reprehenderint, saltem alios non mouebunt nec ab utili studio ad imperitiae pigritiam reuocabunt, quos mouere possent nisi praemunitos praeparatosque inuenirent. [0,2] 2. Quidam enim reprehensuri sunt hoc opus nostrum, cum ea quae praecepturi sumus non intellexerint. Quidam uero cum intellectis uti uoluerint conatique fuerint Scripturas diuinas secundum haec praecepta tractare neque ualuerint aperire atque explicare quod cupiunt, inaniter me laborasse arbitrabuntur; et quia ipsi non adiuuabuntur hoc opere, nullum adiuuari posse censebunt. Tertium genus est reprehensorum qui diuinas Scripturas uel re uera bene tractant uel bene tractare sibi uidentur. Qui quoniam nullis huiusmodi obseruationibus lectis quales nunc tradere institui, facultatem exponendorum sanctorum Librorum se assecutos uel uident uel putant, nemini esse ista praecepta necessaria, sed potius totum quod de illarum litterarum obscuritatibus laudabiliter aperitur, diuino munere fieri posse clamitabunt. [0,3] 3. Quibus omnibus breuiter respondens, illis qui haec quae scribimus non intellegunt hoc dico ita, me non esse reprehendendum, quia haec non intellegunt. Tamquam si lunam uel ueterem uel nouam sidusue aliquod minime clarum uellent uidere, quod ego intento digito demonstrarem, illis autem nec ad ipsum digitum meum uidendum sufficiens esset acies oculorum, non propterea mihi succensere deberent. Illi uero qui etiam istis praeceptis cognitis atque perceptis, ea quae in diuinis Scripturis obscura sunt intueri nequiuerint, arbitrentur se digitum quidem meum uidere posse, sidera uero quibus demonstrandis intenditur, uidere non posse. Et illi ergo et isti me reprehendere desinant et lumen oculorum diuinitus sibi praeberi deprecentur. Non enim si possum membrum meum ad aliquid demonstrandum mouere, possum etiam oculos accendere quibus uel ipsa demonstratio mea uel etiam illud quod uolo demonstrare cernatur. [0,4] 4. Iam uero eorum qui diuino munere exsultant et sine talibus praeceptis qualia nunc tradere institui, se sanctos Libros intellegere atque tractare gloriantur, et propterea me superflua uoluisse scribere existimant, sic est lenienda commotio ut, quamuis magno Dei dono iure laetentur, recordentur se tamen per homines didicisse uel litteras nec propterea sibi ab Antonio sancto et perfecto Aegyptio monacho insultari debere, qui sine ulla scientia litterarum Scripturas diuinas et memoriter audiendo tenuisse et prudenter cogitando intellexisse praedicatur; aut ab illo seruo barbaro Christiano, de quo a grauissimis fideique dignissimis uiris nuper accepimus, qui litteras quoque ipsas nullo docente homine, in plenam notitiam orando ut sibi reuelarentur, accepit triduanis precibus impetrans, ut etiam codicem oblatum, stupentibus qui aderant, legendo percurreret. [0,5] 5. Aut si haec quisque falsa esse arbitratur, non ago pugnaciter. Certe enim quoniam cum Christianis nobis res est qui se Scripturas sanctas sine duce homine gaudent nosse et, si ita est, uero et non mediocri gaudent bono, concedant necesse est unumquemque nostrum et ab ineunte pueritia consuetudine audiendi linguam suam didicisse et aliam aliquam uel Graecam uel Hebraeam uel quamlibet ceterarum aut similiter audiendo aut per hominem praeceptorem accepisse. Iam ergo si placet, moneamus omnes fratres, ne paruulos suos ista doceant, quia momento uno temporis adueniente Spiritu Sancto repleti Apostoli omnium Gentium linguis locuti sunt; aut cui talia non prouenerint, non se arbitretur esse Christianum aut Spiritum Sanctum accepisse se dubitet. Immo uero et quod per hominem discendum est, sine superbia discat; et per quem docetur alius, sine superbia et sine inuidia tradat quod accepit; neque temptemus eum cui credidimus, ne talibus inimici uersutiis et peruersitate decepti ad ipsum quoque audiendum Euangelium atque discendum nolimus ire in ecclesias aut codicem legere aut legentem praedicantemque hominem audire et exspectemus rapi usque in tertium caelum siue in corpore siue extra corpus, sicut dicit Apostolus, et ibi audire ineffabilia uerba quae non licet homini loqui, aut ibi uidere Dominum Iesum Christum et ab illo potius quam ab hominibus audire Euangelium. [0,6] 6. Caueamus tales temptationes superbissimas et periculosissimas magisque cogitemus et ipsum apostolum Paulum, licet diuina et caelesti uoce prostratum et instructum, ad hominem tamen missum esse ut sacramenta perciperet atque copularetur Ecclesiae; et centurionem Cornelium, quamuis exauditas orationes eius elemosinasque respectas ei angelus nuntiauerit, Petro tamen traditum imbuendum, per quem non solum sacramenta perciperet, sed etiam quid credendum quid sperandum quid diligendum esset audiret. Et poterant utique omnia per angelum fieri, sed abiecta esset humana condicio si per homines hominibus Deus uerbum suum ministrare nolle uideretur. Quomodo enim uerum esset quod dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis uos; si Deus de humano templo responsa non redderet et totum quod discendum hominibus tradi uellet, de caelo atque per angelos personaret? Deinde ipsa caritas, quae sibi homines inuicem nodo unitatis astringit, non haberet aditum refundendorum et quasi miscendorum sibimet animorum, si homines per homines nihil discerent. [0,7] 7. Et certe illum spadonem, qui Isaiam prophetam legens non intellegebat, neque ad angelum Apostolus misit nec ei per angelum id quod non intellegebat expositum, aut diuinitus in mente sine hominis ministerio reuelatum est. Sed potius suggestione diuina missus est ad eum seditque cum eo Philippus, qui nouerat Isaiam prophetam, eique humanis uerbis et lingua quod in Scriptura illa tectum erat aperuit. Nonne cum Moyse Deus loquebatur et tamen consilium regendi atque administrandi tam magni populi a socero suo, alienigena scilicet homine, et maxime prouidus et minime superbus accepit? Nouerat enim ille uir, ex quacumque anima uerum consilium processisset, non ei sed illi qui est ueritas incommutabili Deo esse tribuendum. [0,8] 8. Postremo quisquis se nullis praeceptis instructum diuino munere quaecumque in Scripturis obscura sunt intellegere gloriatur, bene quidem credit, et uerum est, non esse illam suam facultatem quasi a se ipso exsistentem, sed diuinitus traditam; ita enim Dei gloriam quaerit et non suam. Sed cum legit et nullo sibi hominum exponente intellegit, cur ipse aliis affectat exponere ac non potius eos remittit Deo, ut ipsi quoque non per hominem sed illo intus docente intellegant? Sed uidelicet timet ne audiat a Domino: Serue nequam, dares pecuniam meam nummulariis. Sicut ergo hi ea quae intellegunt produnt ceteris uel loquendo uel scribendo, ita ego quoque si non solum ea quae intellego, sed etiam in intellegendo ea quae obseruent, prodidero, culpari ab eis profecto non debeo. Quamquam nemo debet aliquid sic habere quasi suum proprium, nisi forte mendacium. Nam omne uerum ab illo est qui ait: Ego sum ueritas. Quid enim habemus quod non accepimus? Quod si accepimus, quid gloriamur quasi non acceperimus? [0,9] 9. Qui legit audientibus litteras, utique quas agnoscit enuntiat; qui autem ipsas litteras tradit, hoc agit ut alii quoque legere nouerint; uterque tamen id insinuat quod accepit. Sic etiam qui ea quae in Scripturis intellegit exponit audientibus, tamquam litteras quas agnoscit pronuntiat lectoris officio. Qui autem praecipit quomodo intellegendum sit, similis est tradenti litteras, hoc est praecipienti quomodo legendum sit; ut, quomodo ille qui legere nouit alio lectore non indiget, cum codicem inuenerit, a quo audiat quid ibi scriptum sit, sic iste qui praecepta quae conamur tradere acceperit, cum in libris aliquid obscuritatis inuenerit, quasdam regulas uelut litteras tenens intellectorem alium non requirat, per quem sibi quod opertum est retegatur, sed quibusdam uestigiis indagatis ad occultum sensum sine ullo errore ipse perueniat aut certe in absurditatem prauae sententiae non incidat. Quapropter, quamquam et in ipso opere satis apparere possit huic officioso labori nostro non recte aliquem contradicere, tamen, si huiusmodi proemio quibuslibet obsistentibus conuenienter uidetur esse responsum, huius uiae quam in hoc libro ingredi uolumus, tale nobis occurrit exordium.