[4,0] LIBER QUARTUS - Liber quartus de proferendis rebus agit. [4,1] 1. 1. Hoc opus nostrum quod inscribitur De doctrina Christiana, in duo quaedam fueram prima distributione partitus. Nam post proemium, quo respondi eis qui hoc fuerant reprehensuri: Duae sunt res, inquam, quibus nititur omnis tractatio Scripturarum: modus inueniendi quae intellegenda sunt, et modus proferendi quae intellecta sunt. De inueniendo prius, de proferendo postea disseremus. Quia ergo de inueniendo multa iam diximus et tria de hac una parte uolumina absoluimus, Domino adiuuante, de proferendo pauca dicemus, ut si fieri potuerit, uno libro cuncta claudamus totumque hoc opus quattuor uoluminibus terminetur. 1. 2. Primo itaque exspectationem legentium, qui forte me putant rhetorica daturum esse praecepta quae in scolis saecularibus et didici et docui, ista praelocutione cohibeo, atque ut a me non exspectentur admoneo; non quod nihil habeant utilitatis, sed quod, si quid habent, seorsum discendum est, si cui fortassis bono uiro etiam haec uacat discere, non autem a me uel in hoc opere uel in aliquo alio requirendum. [4,2] 2. 3. Nam cum per artem rhetoricam et uera suadeantur et falsa, quis audeat dicere, aduersus mendacium in defensoribus suis inermem debere consistere ueritatem, ut uidelicet illi qui res falsas persuadere conantur, nouerint auditorem uel bene uolum uel intentum uel docilem proemio facere; isti autem non nouerint? Illi falsa breuiter, aperte, uerisimiliter et isti uera sic narrent ut audire taedeat, intellegere non pateat, credere postremo non libeat? Illi fallacibus argumentis ueritatem oppugnent, asserant falsitatem, isti nec uera defendere nec falsa ualeant refutare? Illi animos audientium in errorem mouentes impellentesque dicendo terreant, contristent, exhilarent, exhortentur ardenter; isti pro ueritate lenti frigidique dormitent? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Cum ergo sit in medio posita facultas eloquii, quae ad persuadenda seu praua seu recta ualet plurimum, cur non bonorum studio comparatur, ut militet ueritati, si eam mali ad obtinendas peruersas uanasque causas in usus iniquitatis et erroris usurpant? [4,3] 3. 4. Sed quaecumque sunt de hac re obseruationes atque praecepta, quibus, cum accedit in uerbis plurimis ornamentisque uerborum exercitatioris linguae solertissima consuetudo, fit illa quae facundia uel eloquentia nominatur, extra istas litteras nostras, seposito ad hoc congruo temporis spatio, apta et conuenienti aetate discenda sunt eis qui hoc celeriter possunt. Nam et ipsos Romanae principes eloquentiae non piguit dicere quod hanc artem nisi quis cito possit numquam omnino possit perdiscere 2. Quod utrum uerum sit, quid opus est quaerere? Non enim, etiam si possint haec a tardioribus tandem aliquando perdisci, nos ea tanti pendimus ut eis discendis iam maturas uel etiam graues hominum aetates uelimus impendi. Satis est ut adulescentulorum ista sit cura, nec ipsorum omnium quos utilitati ecclesiasticae cupimus erudiri, sed eorum quos nondum magis urgens, et huic rei sine dubio praeponenda necessitas occupauit. Quoniam si acutum et feruens adsit in genium, facilius adhaeret eloquentia legentibus et audientibus eloquentes, quam eloquentiae praecepta sectantibus. Nec desunt ecclesiasticae litterae, etiam praeter canonem in auctoritatis arce salubriter collocatum, quas legendo homo capax, etsi id non agat, sed tantummodo rebus quae ibi dicuntur intentus sit, etiam eloquio quo dicuntur, dum in his uersatur, imbuitur, accedente uel maxime exercitatione siue scribendi siue dictandi, postremo etiam dicendi, quae secundum pietatis ac fidei regulam sentit. Si autem tale desit ingenium, nec illa rhetorica praecepta capiuntur nec, si magno labore inculcata quantulacumque ex parte capiantur, aliquid prosunt. Quandoquidem etiam ipsi qui ea didicerunt et copiose ornateque dicunt, non omnes ut secundum ipsa dicant, possunt ea cogitare cum dicunt, si non de his disputant. Immo uero uix ullos eorum esse existimo qui utrumque possint, et dicere bene et ad hoc faciendum praecepta illa dicendi cogitare cum dicunt. Cauendum est enim ne fugiant ex animo, quae dicenda sunt, dum attenditur ut arte dicantur. Et tamen in sermonibus atque dictionibus eloquentium impleta reperiuntur praecepta eloquentiae, de quibus illi ut eloquerentur uel cum eloquerentur non cogitauerunt, siue illa didicissent siue ne attigissent quidem. Implent quippe illa, quia eloquentes sunt, non adhibent ut sint eloquentes. 3. 5. Quapropter, cum ex infantibus loquentes non fiant, nisi locutiones discendo loquentium, cur eloquentes fieri non possunt, nulla eloquendi arte tradita, sed elocutiones eloquentium legendo et audiendo et, quantum assequi conceditur, imitando? Quid, quod ita fieri ipsis quoque experimur exemplis? Nam sine praeceptis rhetoricis nouimus plurimos eloquentiores plurimis qui illa didicerunt, sine lectis uero et auditis eloquentium disputationibus uel dictionibus neminem. Nam neque ipsa arte grammatica, qua discitur locutionis integritas, indigerent pueri, si eis inter homines, qui integre loquerentur, crescere daretur et uiuere. Nescientes quippe ulla nomina uitiorum, quidquid uitiosum cuiusquam ore loquentis audirent, sana sua consuetudine reprehenderent et cauerent, sicut rusticos urbani reprehendunt, etiam qui litteras nesciunt. [4,4] 4. 6. Debet igitur diuinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei ac debellator erroris, et bona docere et mala dedocere atque in hoc opere sermonis conciliare auersos, remissos erigere, nescientibus quid agatur quid exspectare debeant intimare. Ubi autem beneuolos, intentos, dociles aut inuenerit aut ipse fecerit, cetera peragenda sunt, sicut postulat causa. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est, si tamen indigeat, ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quae dubia sunt certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est. Si uero qui audiunt mouendi sunt potius quam docendi, ut in eo quod iam sciunt agendo non torpeant et rebus assensum quas ueras esse fatentur accomodent, maioribus dicendi uiribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones et quaecumque alia ualent ad commouendos animos, sunt necessaria. 4. 7. Et haec quidem cuncta quae dixi omnes fere homines in his quae eloquendo agunt, facere non quiescunt. [4,5] 5. 7. Sed cum alii faciant obtunse, deformiter, frigide, alii acute, ornate, uehementer, illum ad hoc opus unde agimus iam oportet accedere, qui potest disputare uel dicere sapienter, etiamsi non potest eloquenter, ut prosit audientibus, etiamsi minus, quam prodesset si et eloquenter posset dicere. Qui uero affluit insipienti eloquentia, tanto magis cauendus est quanto magis ab eo in his quae audire inutile est, delectatur auditor et eum quoniam diserte dicere audit, etiam uere dicere existimat. Haec autem sententia nec illos fugit qui artem rhetoricam docendam putarunt. Fassi sunt enim sapientiam sine eloquentia parum prodesse ciuitatibus, eloquentiam uero sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse numquam. Si hoc ergo illi, qui praecepta eloquentiae tradiderunt, in eisdem libris in quibus id egerunt, ueritate instigante coacti sunt confiteri, ueram, hoc est supernam quae a Patre luminum descendit sapientiam nescientes, quanto magis nos non aliud sentire debemus, qui huius sapientiae filii et ministri sumus? Sapienter autem dicit homo tanto magis uel minus, quanto in Scripturis sanctis magis minusue profecit, non dico in eis multum legendis memoriaeque mandandis, sed bene intellegendis et diligenter earum sensibus indagandis. Sunt enim qui eas legunt et neglegunt: legunt ut teneant, neglegunt ne intellegant. Quibus longe sine dubio praeferendi sunt qui uerba earum minus tenent et cor earum sui cordis oculis uident. Sed utrisque ille melior qui et cum uolet eas dicit et sicut oportet intellegit. 5. 8. Huic ergo qui sapienter debet dicere, etiam quod non potest eloquenter, uerba Scripturarum tenere maxime necessarium est. Quanto enim se pauperiorem cernit in suis, tanto eum oportet in istis esse ditiorem, ut quod dixerit suis uerbis probet ex illis, et qui propriis uerbis minor erat, magnorum testimonio quodammodo crescat. Probando enim delectat qui minus potest delectare dicendo. Porro qui non solum sapienter, uerum etiam eloquenter uult dicere, quoniam profecto plus proderit, si utrumque potuerit, ad legendos uel audiendos et exercitatione imitandos eloquentes eum mitto libentius quam magistris artis rhetoricae uacare praecipio; si tamen hi qui leguntur et audiuntur, non solum eloquenter, sed etiam sapienter dixisse uel dicere ueraci praedicatione laudantur. Qui enim eloquenter dicunt, suauiter; qui sapienter, salubriter audiuntur. Propter quod non ait Scriptura: Multitudo eloquentium, sed: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Sicut autem saepe sumenda sunt et amara salubria, ita semper uitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suauitate uel suaui salubritate quid melius? Quanto enim magis illic appetitur suauitas, tanto facilius salubritas prodest. Sunt ergo ecclesiastici uiri qui diuina eloquia non solum sapienter, sed eloquenter etiam tractauerunt, quibus legendis magis non sufficit tempus quam deesse ipsi studentibus et uacantibus possunt. [4,6] 6. 9. Hic aliquis forsitan quaerit utrum auctores nostri, quorum scripta diuinitus inspirata canonem nobis saluberrima auctoritate fecerunt, sapientes tantummodo an eloquentes etiam nuncupandi sunt. Quae quidem quaestio apud me ipsum et apud eos qui mecum quod dico sentiunt, facillime soluitur. Nam ubi eos intellego, non solum nihil eis sapientius, uerum etiam nihil eloquentius mihi uideri potest. Et audeo dicere omnes qui recte intellegunt quod illi loquuntur, simul intellegere non eos aliter loqui debuisse. Sicut est enim quaedam eloquentia quae magis aetatem iuuenilem decet, est quae senilem, nec iam dicenda est eloquentia si personae non congruat eloquentis; ita est quaedam, quae uiros summa auctoritate dignissimos planeque diuinos decet. Haec illi locuti sunt, nec ipsos decet alia nec alios ipsa. Ipsis enim congruit; alios autem, quanto uidetur humilior, tanto altius non uentositate, sed soliditate transcendit. Ubi uero non eos intellego, minus quidem mihi apparet eorum eloquentia, sed eam tamen non dubito esse talem, qualis est ubi intellego. Ipsa quoque obscuritas diuinorum salubriumque dictorum tali eloquentiae miscenda fuerat, in qua proficere noster intellectus, non solum inuentione, uerum etiam exercitatione deberet. 6. 10. Possem quidem, si uacaret, omnes uirtutes et ornamenta eloquentiae, de quibus inflantur isti, qui linguam suam nostrorum auctorum linguae non magnitudine, sed tumore praeponunt, ostendere in istorum Litteris sacris, quos nobis erudiendis et ab hoc saeculo prauo in beatum saeculum transferendis, prouidentia diuina prouidit. Sed non ipsa me plus quam dici potest, in illa eloquentia delectant, quae sunt his uiris cum oratoribus Gentilium poetisue communia. Illud magis admiror et stupeo, quod ista nostra eloquentia ita usi sunt per alteram quamdam eloquentiam suam, ut nec deesset eis nec emineret in eis, quia eam nec improbari ab illis nec ostentari oportebat. Quorum alterum fieret si uitaretur, alterum putari posset si facile agnosceretur. Et in quibus forte locis agnoscitur a doctis, tales res dicuntur, ut uerba quibus dicuntur, non a dicente adhibita, sed ipsis rebus uelut sponte subiuncta uideantur, quasi sapientiam de domo sua, id est, pectore sapientis intellegas procedere et tamquam inseparabilem famulam etiam non uocatam sequi eloquentiam. [4,7] 7. 11. Quis enim non uideat quid uoluerit dicere et quam sapienter dixerit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem, spes autem non confundit; quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis? Hic si quis, ut ita dixerim, imperite peritus artis eloquen tiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae graece, latine uero a quibusdam est appellata gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum uerba uel sensa connectuntur alterum ex altero; sicut hic ex tribulatione patientiam, ex patientia proba tionem, ex probatione spem connexam uidemus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronuntiationis uoce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem cyla et commata uocant, sequitur ambitus siue circuitus, quem illi appellant, cuius membra suspenduntur uoce dicentis, donec ultimo finiatur. Nam eorum quae praecedunt circuitum, membrum illud est primum quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum patientia autem probationem, tertium probatio uero spem. Deinde subiungitur ipse circuitus, qui tribus peragitur membris, quorum primum est: spes autem non confundit, secundum: quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, tertium: per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quod eius sapientiam secuta sit eloquentia non negamus. 7. 12. Scribens ad Corinthios, in secunda epistola redarguit quosdam qui erant ex Iudaeis pseudapostoli eique detrahebant. Et quoniam se ipsum praedicare compellitur, hanc sibi uelut insipientiam tribuens quam sapienter dicit quamque eloquenter! Sed comes sapientiae, dux eloquentiae, illam sequens, istam praecedens et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse; alioquin uelut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis sapientes. Toleratis enim si quis uos in seruitutem redigit, si quis deuorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem uos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. Ministri Christi sunt? (insipiens dico), super ego. In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. A Iudaeis quinquies quadraginta una minus accepi. Ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci; nocte et die in profundo maris fui; in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in uigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate; praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Si gloriari oportet, in his quae infirmitatis meae sunt, gloriabor 6. Quanta sapientia ista sint dicta uigilantes uident, quanto uero etiam eloquentiae concurrerint flumine, et qui stertit aduertit. 7. 13. Porro autem qui nouit, agnoscit quod ea caesa quae Graeci uocant, et membra et circuitus, de quibus paulo ante disserui, cum decentissima uarietate interpone rentur, totam istam speciem dictionis et quasi eius uultum, quo etiam indocti delectantur mouenturque, fecerunt. Nam unde coepimus hunc locum inserere, circuitus sunt. Primus minimus, hoc est bimembris; minus enim quam duo membra circuitus habere non possunt, plura uero possunt. Ergo ille primus est: Iterum dico, ne quis me existimet insipientem esse. Sequitur alius trimembris: Alioquin uelut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Tertius qui sequitur membra habet quattuor: Quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in stultitia, in hac substantia gloriae. Quartus duo habet: Quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Et quintus duo : Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis sapientes. Etiam sextus bimembris est: Toleratis enim si quis uos in seruitutem redigit. Sequuntur tria caesa: Si quis deuorat, si quis accipit, si quis extollitur. Deinde tria membra: Si quis in faciem uos caedit, secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus. Additur trimembris circuitus: In quo autem quis audet (in insipientia dico), audeo et ego. Hinc iam singulis quibusque caesis interrogando positis singula itidem caesa responsione redduntur, tria tribus: Hebraei sunt? Et ego. Israelitae sunt? Et ego. Semen Abrahae sunt? Et ego. Quarto autem caeso simili interrogatione posito, non alterius caesi, sed membri oppositione respondet: Ministri Christi sunt? (insipiens dico) super ego. Iam caesa quattuor sequentia, remota decentissime interrogatione funduntur: In laboribus plurimum, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus saepius. Deinde interponitur breuis circuitus, quoniam suspensa pronuntiatione distinguendum est: A Iudaeis quinquies, ut hoc sit unum membrum, cui connectitur alterum: Quadraginta una minus accepi. Inde reditur ad caesa et ponuntur tria: Ter uirgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Sequitur membrum: Nocte et die in profundo maris fui. Deinde quattuordecim caesa decentissimo impetu profluunt: In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in ciuitate, periculis in deserto, periculis in mari, periculis in falsis fratribus; in labore et aerumna, in uigiliis saepius, in fame et siti, in ieiuniis saepius, in frigore et nuditate. Post haec interponit trimembrem circuitum: Praeter illa quae extrinsecus sunt, incursus in me quotidianus, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Et huic duo membra percontatione subiungit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Postremo totus iste quasi anhelans locus bimembri circuitu terminatur: Si gloriari oportet, in his quae infirmitatis meae sunt gloriabor. Quod uero post hunc impetum interposita narratiuncula quodammodo requiescit et requiescere auditorem facit, quid decoris, quid delectationis habeat, satis dici non potest. Sequitur enim dicens: Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi scit, qui est benedictus in saecula, quia non mentior 7. Ac deinde quomodo periclitatus fuerit et quomodo euaserit, breuissime narrat. 7. 14. Longum est cetera persequi uel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quae illa arte traduntur, in his saltem quae de Apostoli eloquio commemoraui, ostendere uoluissem? Nonne facilius graues homines me nimium quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quando a magistris docen tur, pro magno habentur, magno emuntur pretio, magna iactatione uenduntur. Quam iactationem etiam ego redolere uereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt eloquentiam. 7. 15. Sed forte quis putat tamquam eloquentem nostrum elegisse me apostolum Paulum. Videtur enim ubi ait: Etsi imperitus sermone, sed non scientia, quasi concedendo obtrectatoribus sic locutus, non tamquam id uerum agnosceret confitendo. Si autem dixisset: Imperitus quidem sermone, sed non scientia, nullo modo aliud posset intellegi. Scientiam plane non cunctatus est profiteri, sine qua esse Doctor Gentium non ualeret. Certe si quid eius proferimus ad exemplum eloquentiae, ex illis Epistolis utique proferimus, quas etiam ipsi obtrectatores eius, qui sermonem praesentis contemptibilem putari uolebant, graues et fortes esse confessi sunt. Dicendum ergo mihi aliquid esse uideo et de eloquentia Prophetarum, ubi per tropologiam multa obteguntur. Quae quanto magis translatis uerbis uidentur operiri, tanto magis cum fuerint aperta dulcescunt. Sed hoc loco tale aliquid commemorare debeo, ubi quae dicta sunt non cogar exponere, sed commendem tantum quomodo dicta sint. Et ex illius Prophetae libro potissimum hoc faciam, qui se pastorem uel armentarium fuisse dicit atque inde diuinitus ablatum atque missum, ut Dei populo prophetaret. Non autem secundum Septuaginta interpretes, qui etiam diuino Spiritu interpretati, ob hoc aliter uidentur nonnulla dixisse, ut ad spiritalem sensum scrutandum magis admoneretur lectoris intentio, unde etiam obscuriora nonnulla quia magis tropica sunt eorum, sed sicut ex Hebraeo in Latinum eloquium presbytero Hieronymo utriusque linguae perito interpretante, translata sunt. 7. 16. Cum igitur argueret impios, superbos, luxuriosos et fraternae ideo neglegentissimos caritatis, rusticus uel ex rustico iste Propheta exclamauit, dicens: Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Transite in Chalanne et uidete et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino uestro est. Qui sepa rati estis in die malum et appropinquatis solio iniquitatis; qui dormitis in lectis eburneis et lasciuitis in stratis uestris, qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti; qui canitis ad uocem Psalterii. Sicut Dauid putauerunt se habere uasa cantici, bibentes in phialis uinum, et optimo unguento delibuti; et nihil patiebantur super contritione Ioseph. Numquidnam isti, qui Prophetas nostros tamquam ineruditos et elocutionis ignaros ueluti docti disertique contemnunt, si aliquid eis tale uel in tales dicendum fuisset, aliter se uoluissent dicere, qui tamen eorum insanire noluissent? 7. 17. Quid enim est quod isto eloquio aures sobriae plus desiderent? Prima ipsa inuectio quasi sopitis sensibus ut euigilarent, quo fremitu illisa est? Vae uobis qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae, optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel! Deinde, ut beneficiis Dei, qui eis ampla spatia regni dedit, ostendat ingratos, quoniam confidebant in monte Samariae, ubi utique idola colebantur: Transite, inquit, in Chalanne et uidete et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palaestinorum et ad optima quaeque regna horum, si latior terminus eorum termino uestro est. Simul etiam cum ista dicuntur, locorum nominibus tamquam luminibus ornatur eloquium, quae sunt Sion, Samaria, Chalanne, Emath magna et Geth Palaestinorum. Deinde uerba quae his adiunguntur locis decentissime uariantur: Opulenti estis, confiditis, transite, ite, descendite. 7. 18. Consequenter denuntiatur futura sub iniquo rege appropinquare captiuitas, cum adiungitur: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis. Tunc subiciuntur merita luxuriae: Qui dormitis in lectis eburneis et lasciuitis in stratis uestris; qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti. Ista sex membra tres bimembres circuitus ediderunt. Non enim ait: Qui separati estis in diem malum, qui appropinquatis solio iniquitatis, qui dormitis in lectis eburneis, qui lasciuitis in stratis uestris, qui comeditis agnum de grege, qui uitulos de medio armenti. Quod si ita diceretur, esset quidem et hoc pulchrum ut ab uno pronomine repetito omnia sex membra decurrerent et pronuntiantis uoce singula finirentur. Sed pulchrius factum est ut eidem pronomini essent bina subnexa, quae tres sententias explicarent; unam ad captiuitatis praenuntiationem: Qui separati estis in diem malum et appropinquatis solio iniquitatis; alteram ad libidinem: Qui dormitis in lectis eburneis, et lasciuitis in stratis uestris; ad uoracitatem uero tertiam pertinentem: Qui comeditis agnum de grege et uitulos de medio armenti, ut in potestate sit pronuntiantis, utrum singula finiat et membra sint sex, an primum et tertium et quintum uoce suspendat et secundum primo, quartum tertio, sextum quinto connectendo, tres bimembres circuitus decentissime faciat: unum quo calamitas immi nens, alterum quo lectus impurus, tertium quo prodiga mensa monstratur. 7. 19. Deinde luxuriosam remordet aurium uoluptatem. Ubi cum dixisset: Qui canitis ad uocem psalterii, quoniam potest exerceri sapienter a sapientibus musica, mirabili decore dicendi, inuectionis impetu relaxato, et non ad illos sed de illis iam loquens, ut nos musicam sapientis a musica luxuriantis distinguere commoneret, non ait: Qui canitis ad uocem psalterii, et sicut Dauid putatis uos habere uasa cantici, sed cum illud ad illos dixisset, quod luxuriosi audire deberent: Qui canitis ad uocem psalterii, imperitiam quoque eorum aliis quodammodo indicauit, adiungens: Sicut Dauid putauerunt se habere uasa cantici, bibentes in phialis uinum, et optimo unguento delibuti. Tria haec melius pronuntiantur si suspensis duobus prioribus membris circuitus tertio finiantur. 7. 20. Iam uero quod his omnibus adicitur: Et nihil patiebantur super contritione Ioseph, siue continuatim dicatur ut unum sit membrum, siue decentius suspendatur: et nihil patiebantur, et post hanc distinctionem inferatur: super contritione Ioseph, atque sit bimembris circuitus; miro decore non dictum est: Nihil patiebantur super contritione fratris, sed positus est pro fratre: Ioseph, ut quicumque frater proprio significaretur eius nomine, cuius ex fratribus fama praeclara est, uel in malis quae pendit, uel in bonis quae rependit. Iste certe tropus ubi Ioseph quemcumque fratrem facit intellegi, nescio utrum illa quam didicimus et docuimus, arte tradatur. Quam sit tamen pulcher et quemadmodum afficiat legentes atque intellegentes, non opus est cuiquam dici, si ipse non sentit. 7. 21. Et plura quidem quae pertineant ad praecepta eloquentiae, in hoc ipso loco, quem pro exemplo posuimus, possunt reperiri. Sed bonum auditorem non tam, si diligenter discutiatur, instruit, quam, si ardenter pronuntietur, accendit. Neque enim haec humana industria composita, sed diuina mente sunt fusa et sapienter et eloquenter, non intenta in eloquentiam sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim, sicut quidam disertissimi atque acutissimi uiri uidere ac dicere potuerunt, ea quae oratoria uelut arte discuntur, non obseruarentur et notarentur et in hanc doctrinam redigerentur, nisi prius in oratorum inuenirentur ingeniis, quid mirum si et in istis inueniuntur quos ille misit qui fecit ingenia? Quapropter et eloquentes quidem, non solum sapientes canonicos nostros auctores doctoresque fateamur tali eloquentia qualis personis eiusmodi congruebat. [4,8] 8. 22. Sed nos etsi de litteris eorum quae sine difficultate intelleguntur, nonnulla sumimus elocutionis exempla, nequaquam putare debemus imitandos nobis eos esse in his, quae ad exercendas et elimandas quodammodo mentes legentium, et ad rumpenda fastidia atque acuenda studia discere uolentium, celandos quoque, siue ut ad pietatem conuertantur siue ut a mysteriis secludantur, animos impiorum utili ac salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi lo cuti sunt, ut posteriores, qui eos recte intellegerent et exponerent, alteram gratiam, disparem quidem, uerumtamen subsequentem in Dei Ecclesia reperirent. Non ergo expositores eorum ita loqui debent, tamquam se ipsi exponendos simili auctoritate proponant, sed in omnibus sermonibus suis primitus ac maxime ut intellegantur elaborent, ea quantum possunt perspicuitate dicendi, ut aut multum tardus sit qui non intellegit, aut in rerum quas explicare atque ostendere uolumus difficultate ac subtilitate, non in nostra locutione sit causa qua minus tardiusue quod dicimus possit intellegi. [4,9] 9. 23. Sunt enim quaedam quae ui sua non intelleguntur aut uix intelleguntur, quantolibet et quantumlibet, quamuis planissime dicentis uersentur eloquio. Quae in populi audientiam uel raro, si aliquid urget, uel numquam omnino mittenda sunt. In libris autem, qui ita scribuntur ut ipsi sibi quodammodo lectorem teneant cum intelleguntur, cum autem non intelleguntur molesti non sint nolentibus legere, et in aliquorum collocutionibus non est hoc officium deserendum, ut uera quamuis ad intellegendum difficillima, quae ipsi iam percepimus, cum quantocumque labore disputationis ad aliorum intellegentiam perducamus, si tenet auditorem uel collocutorem discendi cupiditas nec mentis capacitas desit, quae quoquo modo intimata possit accipere; non curante illo qui docet quanta eloquentia doceat, sed quanta euidentia. [4,10] 10. 24. Cuius euidentiae diligens appetitus aliquando neglegit uerba cultiora nec curat quid bene sonet, sed quid bene indicet atque intimet quod ostendere intendit. Unde ait quidam, cum de tali genere locutionis ageret, esse in ea quamdam diligentem neglegentiam. Haec tamen sic detrahit ornatum ut sordes non contrahat. Quamuis in bonis doctoribus tanta docendi cura sit, uel esse debeat, ut uerbum quod nisi obscurum sit uel ambiguum, latinum esse non potest, uulgi autem more sic dicitur ut ambiguitas obscuritasque uitetur, non sic dicatur ut a doctis, sed potius ut ab indoctis dici solet. Si enim non piguit dicere interpretes nostros: Non congregabo conuenticula eorum de sanguinibus, quoniam senserunt ad rem pertinere, ut eo loco pluraliter enuntiaretur hoc nomen, quod in latina lingua singulariter tantummodo dicitur, cur pietatis doctorem pigeat imperitis loquentem, ossum potius quam os dicere, ne ista syllaba non ab eo quod sunt ossa, sed ab eo quod sunt ora intellegatur, ubi Afrae aures de correptione uocalium uel productione non iudicant? Quid enim prodest locutionis integritas quam non sequitur intellectus audientis, cum loquendi omnino nulla sit causa si quod loquimur non intellegunt, propter quos ut intellegant loquimur? Qui ergo docet, uitabit uerba omnia quae non docent, et si pro eis alia integra, quae intellegantur, potest dicere, id magis eliget. Si autem non potest, siue quia non sunt siue quia in praesentia non occurrunt, utetur etiam uerbis minus integris, dum tamen res ipsa doceatur atque discatur integre. 10. 25. Et hoc quidem non solum in collocutionibus, siue fiant cum aliquo uno siue cum pluribus, uerum etiam et multo magis in populis quando sermo promitur, ut intellegamur instandum est, quia in collocutionibus est cuique interrogandi potestas, ubi autem omnes tacent ut audiatur unus et in eum intenta ora conuertunt, ibi ut requirat quisque quod non intellexerit, nec moris est nec decoris, ac per hoc debet maxime tacenti subuenire cura dicentis. Solet autem motu suo significare utrum intellexerit cognoscendi auida multitudo. Quod donec significet, uersandum est quod agitur multimoda uarietate dicendi; quod in potestate non habent qui praeparata et ad uerbum memoriter retenta pronuntiant. Mox autem ut intellectum esse constiterit, aut sermo finiendus aut in alia transeundum est. Sicut enim gratus est qui cognoscenda enubilat, sic onerosus est qui cognita inculcat, eis dumtaxat quorum tota exspectatio in dissoluenda eorum quae panduntur difficultate pendebat. Nam delectandi gratia etiam nota dicuntur, ubi non ipsa, sed modus quo dicuntur attenditur. Quod si et ipse iam notus est atque auditoribus placet, paene nihil interest utrum is qui dicit dictor an lector sit. Solent enim et ea quae commode scripta sunt, non solum ab eis quibus primitus innotescunt, iucunde legi, uerum ab his etiam quibus iam nota sunt, neque adhuc illa de memoria deleuit obliuio, non sine iucunditate relegi uel ab utrisque libenter audiri. Quae autem quisque iam oblitus est, cum commonetur, docetur. Sed de modo delectandi nunc non ago; de modo quo docendi sunt qui discere desiderant loquor. Is est autem optimus quo fit ut qui audit uerum audiat et quod audit intellegat. Ad quem finem cum uentum fuerit, nihil tunc amplius de ipsa re tamquam diutius docenda laborandum est, sed forte de commendanda ut in corde figatur. Quod si faciendum uidebitur, ita modeste faciendum est ne perueniatur ad taedium. [4,11] 11. 26. Prorsus haec est in docendo eloquentia, qua fit dicendo, non ut libeat quod horrebat aut ut fiat quod pigebat, sed ut appareat quod latebat. Quod tamen si fiat insuauiter, ad paucos quidem studiosissimos suos peruenit fructus, qui ea quae discenda sunt, quamuis abiecte inculteque dicantur, scire desiderant. Quod cum adepti fuerint, ipsa delectabiliter ueritate pascuntur, bonorumque ingeniorum insignis est indoles in uerbis uerum amare, non uerba. Quid enim prodest clauis aurea, si aperire quod uolumus non potest? Aut quid obest lignea, si hoc potest? Quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. Sed quoniam inter se habent nonnullam similitudinem uescentes atque discentes, propter fastidia plurimorum, etiam ipsa sine quibus uiui non potest alimenta condienda sunt. [4,12] 12. 27. Dixit ergo quidam eloquens, et uerum dixit, ita dicere debere eloquentem ut doceat, ut delectet, ut flectat. Deinde addidit: Docere necessitatis est, delectare suauitatis, flectere uictoriae. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas, in rebus est constituta quas dicimus, reliqua duo in modo quo dicimus. Qui ergo dicit cum docere uult, quamdiu non intellegitur, nondum se existimet dixisse quod uult ei quem uult docere; quia etsi dixit quod ipse intellegit, nondum illi dixisse putandus est a quo intellectus non est; si uero intellectus est, quocumque modo dixerit, dixit. Quod si etiam delectare uult eum cui dicit, aut flectere, non quocumque modo dixerit faciet, sed interest quomodo dicat, ut faciat. Sicut est autem ut teneatur ad audiendum, delectandus auditor; ita flectendus, ut moueatur ad agendum. Et sicut delectatur si suauiter loqueris, ita flectitur si amet quod polliceris, timeat quod minaris, oderit quod arguis, quod commendas amplectatur, quod dolendum exaggeras doleat, cum quid laetandum praedicas gaudeat, misereatur eorum quos miserandos ante oculos dicendo constituis, fugiat eos quos cauen dos terrendo proponis; et quidquid aliud grandi eloquentia fieri potest ad commouendos animos auditorum, non quid agendum sit ut sciant, sed ut agant quod agendum esse iam sciunt. 12. 28. Si autem adhuc nesciunt, prius utique docendi sunt quam mouendi. Et fortasse rebus ipsis cognitis ita mouebuntur ut eos non opus sit maioribus eloquentiae uiribus iam moueri. Quod tamen cum opus est, faciendum est; tunc autem opus est, quando cum scierint quid agendum sit, non agunt. Ac per hoc docere necessitatis est. Possunt enim homines et agere et non agere quod sciunt. Quis autem dixerit eos agere debere quod nesciunt? Et ideo flectere necessitatis non est, quia non semper opus est, si tantum docenti uel etiam delectanti consentit auditor. Ideo autem uictoriae est flectere, quia fieri potest ut et doceatur et delectetur et non assentiatur. Quid autem illa duo proderunt, si desit hoc tertium? Sed neque delectare necessitatis est, quandoquidem cum dicendo uera monstrantur (quod ad officium docendi pertinet), non eloquio agitur neque hoc attenditur, ut uel ipsa uel ipsum delectet eloquium, sed per seipsa, quoniam uera sunt, manifestata delectant. Unde plerumque delectant etiam falsa patefacta atque conuicta. Neque enim delectant quia falsa sunt, sed quia falsa esse uerum est, delectat et dictio qua hoc uerum esse monstratum est. [4,13] 13. 29. Propter eos autem quibus fastidientibus non placet ueritas, si alio quocumque modo, nisi eo modo dicatur, ut placeat et sermo dicentis, datus est in eloquentia non paruus etiam delectationi locus. Quae tamen addita non sufficit duris, quos nec intellexisse nec docentis elocutione delectatos esse profuerit. Quid enim haec duo conferunt homini, qui et confitetur uerum et collaudat eloquium nec inclinat assensum, propter quem solum, cum aliquid suadetur, rebus quae dicuntur inuigilat dicentis intentio? Si enim talia docentur quae credere uel nosse sufficiat, nihil est aliud eis consentire nisi confiteri uera esse. Cum uero id docetur quod agendum est, et ideo docetur ut agatur, frustra persuadetur uerum esse quod dicitur, frustra placet modus ipse quo dicitur, si non ita discitur ut agatur. Oportet igitur eloquentem ecclesiasticum, quando suadet aliquid quod agendum est, non solum docere ut instruat et delectare ut teneat, uerum etiam flectere ut uincat. Ille quippe iam remanet ad consensionem flectendus eloquentiae granditate, in quo id non egit usque ad eius confessionem demonstrata ueritas, adiuncta etiam suauitate dictionis. [4,14] 14. 30. Cui suauitati tantum operae inpensum est ab hominibus, ut non solum non facienda, uerum etiam fugienda ac detestanda tot et tanta mala atque turpia, quae malis et turpibus disertissime persuasa sunt, non ut eis consentiatur, sed sola delectationis gratia lectitentur. Auertat autem Deus ab Ecclesia sua quod de synagoga Iudaeorum Ieremias propheta commemorat dicens: Pauor et horrenda facta sunt super terram. Prophetae prophetabant iniqua, et sacerdotes plausum dederunt manibus suis, et plebs mea dilexit sic. Et quid facietis in futurum? O eloquentia tanto terribilior quanto purior, et quanto solidior, tanto uehementior! O uere securis concidens petras! Huic enim rei simile esse uerbum suum, quod per sanctos Prophetas fecit, per hunc ipsum Prophetam Deus ipse dixit. Absit itaque, absit a nobis, ut sacerdotes plaudant iniqua dicentibus et plebs Dei diligat sic. Absit a nobis, inquam, tanta dementia; nam quid faciemus in futurum? Et certe minus intellegantur, minus placeant, minus moueant quae dicuntur, uera tamen dicantur, et iusta, non iniqua libenter audiantur. Quod utique non fieret, nisi suauiter dicerentur. 14. 31. In populo autem graui, de quo dictum est Deo: In populo graui laudabo te, nec illa suauitas delectabilis est qua non quidem iniqua dicuntur, sed exigua et fragilia bona spumeo uerborum ambitu ornantur, quali nec magna atque stabilia decenter et grauiter ornarentur. Est tale aliquid in epistola beatissimi Cypriani, quod ideo puto uel accidisse uel consulto factum esse, ut sciretur a posteris quam linguam doctrinae Christianae sanitas ab ista redundantia reuocauerit et ad eloquentiam grauiorem modestioremque restrinxerit; qualis in eius conse quentibus litteris secure amatur, religiose appetitur, sed difficillime impletur. Ait ergo quodam loco: Petamus hanc sedem: dant secessum uicina secreta, ubi dum erratici palmitum lapsus pendulis nexibus per arundines baiulas repunt, uiteam porticum frondea tecta fecerunt. Non dicuntur ista nisi mirabiliter affluentissima fecunditate facundiae, sed profusione nimia grauitati displicent. Qui uero haec amant, profecto eos qui non ita dicunt sed castigatius eloquuntur, non posse ita eloqui existimant, non iudicio ista deuitare. Quapropter iste uir sanctus et posse se ostendit sic dicere, quia dixit alicubi, et nolle, quoniam postmodum nusquam. [4,15] 15. 32. Agit itaque noster iste eloquens, cum et iusta et sancta et bona dicit, neque enim alia debet dicere, agit ergo quantum potest cum ista dicit, ut intellegenter, ut libenter, ut oboedienter audiatur. Et haec se posse, si potuerit et in quantum potuerit, pietate magis orationum quam oratorum facultate non dubitet, ut orando pro se ac pro illis quos est allocuturus, sit orator antequam dictor. Ipsa hora iam ut dicat accedens, priusquam exserat proferentem linguam, ad Deum leuet animam sitientem, ut eructet quod biberit, uel quod impleuerit fundat. Cum enim de unaquaque re, quae secundum fidem dilectionemque tractanda sunt, multa sint quae dicantur et multi modi quibus dicantur ab eis qui haec sciunt, quis nouit quid ad praesens tempus uel nobis dicere uel per nos expediat audiri, nisi qui corda omnium uidet? Et quis facit ut quod oportet et quemadmodum oportet dicatur a nobis, nisi in cuius manu sunt et nos et sermones nostri? Ac per hoc discat quidem omnia quae docenda sunt, qui et nosse uult et docere, facultatemque dicendi, ut decet uirum ecclesiasticum, comparet. Ad horam uero ipsius dictionis, illud potius bonae menti cogitet conuenire quod Dominus ait: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. Non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri qui loquitur in uobis. Si ergo loquitur in eis Spiritus Sanctus, qui persequentibus traduntur pro Christo, cur non et in eis qui tradunt discentibus Christum? [4,16] 16. 33. Quisquis autem dicit non esse hominibus praecipiendum quid uel quemadmodum doceant, si doctores Sanctus efficit Spiritus, potest dicere nec orandum nobis esse, quia Dominus ait: Scit Pater uester quid uobis necessarium sit priusquam petatis ab eo, aut apostolum Paulum Timotheo et Tito non debuisse praecipere quid uel quemadmodum praeciperent aliis. Quas tres apostolicas Epistolas ante oculos habere debet, cui est in Ecclesia persona doctoris imposita. Nonne in prima ad Timotheum le gitur: Annuntia haec et doce? Quae autem sint, supra dictum est. Nonne ibi est: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem? Nonne in secunda ei dicitur: Formam habe uerborum sanorum, quae a me audisti? Nonne ibi ei dicitur: Satis age, teipsum probabilem operarium exhibens Deo, non erubescentem, uerbum ueritatis recte tractantem? Ibi est et illud: Praedica uerbum, insta opportune, importune; argue, obsecra, increpa in omni longanimitate et doctrina. Itemque ad Titum nonne dicit episcopum iuxta doctrinam fidelis uerbi perseuerantem esse debere, ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere? Ibi etiam dicit: Tu uero loquere quae decet sanam doctrinam, senes sobrios esse, et quae sequuntur. Ibi et illud: Haec loquere et exhortare et increpa cum omni imperio. Nemo te contemnat. Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, et cetera. Quid ergo putamus? Numquid contra seipsum sentit Apostolus qui, cum dicat doctores operatione fieri Spiritus Sancti, ipse illis praecipit quid et quemadmodum doceant? An intellegendum est et hominum officia ipso Sancto Spiritu largiente, in docendis etiam ipsis doctoribus non debere cessare; et tamen neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed Deus qui incrementum dat ? Unde ipsis quoque ministris sanctis hominibus uel etiam sanctis angelis operantibus nemo recte discit quae pertinent ad uiuendum cum Deo, nisi fiat a Deo docilis Deo, cui dicitur in Psalmo: Doce me ut faciam uoluntatem tuam, quoniam tu es Deus meus. Unde et ipsi Timotheo idem dicit Apostolus, loquens utique ad discipulum doctor: Tu autem perseuera in his quae didicisti et tradita sunt tibi, sciens a quo didiceris. Sicut enim corporis medicamenta quae hominibus ab hominibus adhibentur, nonnisi eis prosunt quibus Deus operatur salutem, qui et sine illis mederi potest, cum sine ipso illa non possint, et tamen adhibentur; et si hoc officiose fiat, inter opera misericordiae uel beneficientiae deputatur, ita et adiumenta doctrinae tunc prosunt animae adhibita per hominem, cum Deus operatur ut prosint, qui potuit Euangelium dare homini, etiam non ab hominibus neque per hominem. [4,17] 17. 34. Qui ergo nititur dicendo persuadere quod bonum est, nihil illorum trium spernens - ut scilicet doceat, ut delectet, ut flectat -, oret atque agat ut, quemadmodum supra diximus, intellegenter, libenter, oboedienterque audiatur. Quod cum apte et conuenienter facit, non immerito eloquens dici potest, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec enim tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam illa tria uidetur pertinere uoluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dixit: Is erit igitur eloquens, qui poterit parua summisse, modica temperate, magna gran diter dicere 43, tamquam si adderet illa etiam tria, et sic explicaret unam eamdemque sententiam, dicens: Is erit igitur eloquens, qui ut doceat poterit parua summisse, ut delectet modica temperate, ut flectat magna granditer dicere. [4,18] 18. 35. Haec autem tria ille, sicut ab eo dicta sunt, in causis forensibus posset ostendere; non autem hoc est in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus huiusmodi, quem uolumus informare, sermo uersatur. In illis enim ea parua dicuntur, ubi de rebus pecuniariis iudicandum est; ea magna, ubi de salute ac de capite hominum. Ea uero ubi nihil horum iudicandum est nihilque agitur ut agat siue decernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt. Modicis enim modus nomen imposuit, nam modica pro paruis abusiue, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore populis dicimus, ad hominum salutem nec temporariam sed aeternam referre debemus, ubi etiam cauendus est aeternus interitus, omnia sunt magna quae dicimus, usque adeo ut nec de ipsis pecuniariis rebus uel adquirendis uel amittendis parua uideri debeant quae doctor ecclesiasticus dicit, siue sit illa magna siue parua pecunia. Neque enim parua est iustitia, quam profecto et in parua pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est. Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est in magno disco, quae in nummulo exiguo, ita ubi parua iuste geruntur, non minuitur iustitiae magnitudo. 18. 36. De iudiciis denique saecularibus (quibus utique nisi pecuniariis?) cum loqueretur Apostolus: Audet quisquam uestrum, inquit, aduersus alterum negotium habens, iudicari ab iniquis et non apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Et si in uobis iudicatur mundus, indigni estis qui de minimis iudicetis? Nescitis quoniam angelos iudicabimus, nedum saecularia? Saecularia igitur iudicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos costituite ad iudicandum. Ad reuerentiam uobis dico. Sic non est inter uos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum iudicare? Sed frater cum fratre iudicatur et hoc apud infideles. Iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? Quare non potius fraudamini? Sed uos iniquitatem facitis et fraudatis et hoc fratres. An nescitis quia iniusti regnum Dei non haereditabunt? Quid est quod sic indignatur Apostolus, sic corripit, sic exprobrat, sic increpat, sic minatur? Quid est quod sui ani mi affectum tam crebra et tam aspera uocis mutatione testatur? Quid est postremo quod de rebus minimis tam granditer dicit? Tantumne de illo negotia saecularia meruerunt? Absit! Sed hoc facit propter iustitiam, caritatem, pietatem, quae nulla sobria mente dubitante etiam in rebus quamlibet paruulis magna sunt. 18. 37. Sane si moneremus homines quemadmodum ipsa negotia saecularia uel pro se uel pro suis apud ecclesiasticos iudices agere deberent, recte admoneremus ut agerent tamquam parua summisse. Cum uero de illius uiri disseramus eloquio, quem uolumus earum rerum esse doctorem quibus liberamur ab aeternis malis atque ad aeterna peruenimus bona; ubicumque agantur haec, siue apud populum siue priuatim, siue ad unum siue ad plures, siue ad amicos siue ad inimicos, siue in perpetua dictione siue in collocutione, siue in tractatibus siue in libris, siue in epistolis uel longissimis uel breuissimis, magna sunt. Nisi forte quoniam calix aquae frigidae res minima atque uilissima est, ideo minimum aliquid atque uilissimum Dominus ait, quod eum qui dederit discipulo eius non perdet mercedem suam; aut uero quando iste doctor in Ecclesia facit inde sermonem, paruum aliquid debet existimare se dicere; et ideo non temperate, non granditer, sed summisse sibi esse dicendum. Nonne quando accidit ut de hac re loqueremur ad populum et Deus adfuit ut non incongrue diceremus, tamquam de illa aqua frigida quaedam flamma surrexit, quae etiam frigida hominum pectora ad misericordiae opera facienda, spe caelestis mercedis accenderet? [4,19] 19. 38. Et tamen cum doctor iste debeat rerum dictor esse magnarum, non semper eas debet granditer dicere, sed summisse cum aliquid docetur, temperate cum aliquid uituperatur siue laudatur. Cum uero aliquid agendum est, et ad eos loquimur, qui hoc agere debent nec tamen uolunt, tunc ea quae magna sunt, dicenda sunt granditer, et ad flectendos animos congruenter. Et aliquando de una eademque re magna et summisse dicitur si docetur, et temperate si praedicatur, et granditer si auersus inde animus ut conuertatur impellitur. Quid enim Deo ipso maius est? Numquid ideo non discitur ? Aut qui docet unitatem Trinitatis, debet nisi summissa disputatione agere, ut res ad dignoscendum difficilis, quantum datur, possit intellegi? Numquid hic ornamenta et non documenta quaeruntur? Numquid ut aliquid agat est flectendus auditor et non potius ut discat instruendus? Porro cum laudatur Deus siue de seipso siue de operibus suis, quanta facies pulchrae ac splendidae dictionis oboritur ei qui potest quantum potest laudare, quem nemo conuenienter laudat, nemo quomodocumque non laudat! At si non colatur aut cum illo uel etiam prae illo colantur idola siue daemonia siue quaecumque creatura, quantum hoc malum sit atque ut ab hoc malo auertantur homines, debet utique granditer dici. [4,20] 20. 39. Submissae dictionis exemplum est apud apostolum Paulum, ut planius aliquid commemorem, ubi ait: Dicite mihi, sub lege uolentes esse legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, sed ille quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem. Quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta: unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, quae est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae coniuncta est huic quae nunc est Hierusalem, et seruit cum filiis suis. Quae autem sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra. Itemque ubi ratiocinatur et dicit: Fratres, secundum hominem dico, tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Hoc autem dico: testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non infirmat ad euacuandas promissiones. Si enim lege haereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per repromissionem donauit Deus. Et quia occurrere poterat audientis cogitationi: Utquid ergo lex data est, si ex illa non est haereditas? Ipse sibi hoc obiecit atque ait uelut interrogans: Quid ergo lex? Deinde respondit: Transgressionis gratia proposita est, donec ueniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus uero unus est. Et hic occurrebat, quod sibi ipse proposuit: Lex ergo aduersus promissa Dei? Et respondit: Absit! reddiditque rationem, dicens: Si enim data esset lex quae posset uiuificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus et cetera, uel si quid eiusmodi est. Pertinet ergo ad docendi curam non solum aperire clausa et nodos soluere quaestionum, sed etiam dum hoc agitur, aliis quaestionibus quae fortassis inciderint, ne id quod dicimus inprobetur per illas aut refellatur, occurrere; si tamen et ipsa earum solutio pariter occurrerit, ne moueamus quod auferre non possumus. Fit autem ut, cum incidentes quaestioni aliae quaestiones et aliae rursus incidentibus incidentes pertractantur atque soluuntur, in eam longitudinem ratiocinationis extendatur intentio, ut nisi memoria plurimum ualeat atque uigeat, ad caput unde agebatur disputator redire non possit. Valde autem bonum est ut quidquid contradici potest, si occurrerit, refutetur, ne ibi occurrat ubi non erit qui respondeat, aut praesenti quidem, sed tacenti occurrat et minus sanatus abscedat. 20. 40. In illis autem apostolicis uerbis dictio tempe rata est: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuniores ut fratres, anus ut matres, adulescentulas ut sorores. Et in illis: Obsecro autem uos, fratres, per miserationem Dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuam, sanctam, Deo placentem. Et totus fere ipsius exhortationis locus temperatum habet elocutionis genus. Ubi illa pulchriora sunt in quibus propria propriis tamquam debita reddita decenter excurrunt, sicuti est: Habentes dona diuersa secundum gratiam quae data est nobis, siue prophetiam, secundum regulam fidei; siue ministerium, in ministrando: siue qui docet, in doctrina; siue qui exhortatur, in exhortatione; qui tribuit in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. Dilectio sine simulatione, odio habentes malum, adherentes bono, caritate fraternitatis inuicem diligentes, honore mutuo praeuenientes, studio non pigri, spiritu feruentes, Domino seruientes, spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, necessariis sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. Benedicite persequentes uos, benedicite et nolite maledicere. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, id ipsum inuicem sentientes. Et quam pulchre ista omnia sic effusa bimembri circuitu terminantur: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes! Et aliquanto post: In hoc ipso, inquit, perseuerantes, reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui uectigal, uectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quae membratim fusa clauduntur etiam ipsa circuitu, quem duo membra contexunt: Nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem diligatis. Et post paululum: Nox praecessit, inquit, dies autem appropinquauit. Abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induite Dominum Iesum Christum, et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis. Quod si quisquam ita diceret: Et carnis prouidentiam ne in concupiscentiis feceritis; sine dubio aures clausula numerosiore mulceret; sed grauior interpres etiam ordinem maluit tenere uerborum. Quomodo autem hoc in Graeco eloquio sonet, quo est locutus Apostolus, uiderint eius eloquii usque ad ista doctiores; mihi tamen quod nobis eodem uerborum ordine interpretatum est, nec ibi uidetur currere numerose. 20. 41. Sane hunc elocutionis ornatum, qui numerosis fit clausulis, deesse fatendum est auctoribus nostris. Quod utrum per interpretes factum sit an (quod magis arbitror) consulto illi haec plausibilia deuitauerint, affirmare non audeo, quoniam me fateor ignorare. Illud tamen scio, quod si quisquam huius numerositatis peritus illorum clausulas eorumdem numerorum lege componat, quod facillime fit mutatis quibusdam uerbis, quae tantumdem significatione ualent, uel mutato eorum quae inuenerit ordine; nihil illorum quae uelut magna in scholis grammaticorum aut rhetorum didicit, illis diuinis uiris defuisse cogno scet et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur litteris inuenitur. Sed cauendum est ne diuinis grauibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris ut uir doctus Hieronymus quorumdam etiam metra commemoret, in Hebraea dumtaxat lingua. Cuius ut ueritatem seruaret in uerbis, haec inde non transtulit. Ego autem ut de sensu meo loquar, qui mihi quam aliis et quam aliorum est utique notior, sicut in meo eloquio, quantum modeste fieri arbitror, non praetermitto istos numeros clausularum; ita in auctoribus nostris hoc mihi plus placet, quod ibi eos rarissime inuenio. 20. 42. Grande autem dicendi genus hoc maxime distat ab isto genere temperato, quod non tam uerborum ornatibus comptum est, quam uiolentum animi affectibus. Nam capit etiam illa ornamenta paene omnia, sed ea si non habuerit, non requirit. Fertur quippe impetu suo et elocutionis pulchritudinem, si occurrerit, ui rerum rapit, non cura decoris assumit. Satis enim est ei propter quod agitur ut uerba congruentia non oris eligantur industria, sed pectoris sequantur ardorem. Nam si aurato gemmatoque ferro uir fortis armetur, intentissimus pugnae agit quidem illis armis quod agit, non quia pretiosa, sed quia arma sunt; idem ipse est tamen et ualet plurimum, etiam cum rimanti telum ira facit. Agit Apostolus ut pro euangelico ministerio patienter mala huius temporis, cum solatio donorum Dei, omnia tolerentur. Magna res est, et granditer agitur, nec desunt ornamenta dicendi: Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium, sed in omnibus commendantes nosmetipsos ut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in uigiliis, in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in benignitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute Dei; per arma iustitiae dextra et sinistra, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus, ut coerciti et non mortificati, ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem ditantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes. Vide adhuc ardentem: Os nostrum patet ad uos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est et cetera, quae persequi longum est. 20. 43. Itemque ad Romanos agit, ut persecutiones huius mundi caritate uincantur, spe certa in adiutorio Dei. Agit autem et granditer et ornate: Scimus, inquit, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt. Quoniam quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donauit? Quis accusabit aduersus electos Dei? Deus qui iustificat? Quis est qui condemnat? Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui et est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: " Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis ". Sed in his omnibus superuincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors neque uita neque angelus neque principatus neque praesentia neque futura neque uirtus neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. 20. 44. Ad Galatas autem quamuis tota illa Epistola summisso dicendi genere scripta sit nisi in extremis partibus ubi est eloquium temperatum, tamen interponit quemdam locum eo motu animi, ut sine ullis quidem talibus ornamentis qualia sunt in his quae modo posuimus, non posset tamen nisi granditer dici. Dies, inquit, obseruatis et menses et annos et tempora. Timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uos. Estote sicut et ego, quoniam et ego sicut uos. Fratres, precor uos, nihil me laesistis. Scitis quia per infirmitatem carnis iam pridem euangelizaui uobis, et temptationem uestram in carne mea non spreuistis neque respuistis, sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Iesum. Quae ergo fuit beatitudo uestra? Testimonium uobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum uobis uerum praedicans? Aemulantur uos non bene, sed excludere uos uolunt, ut eos aemulemini. Bonum est autem aemulari in bono semper, et non solum cum praesens sum apud uos. Filioli mei, quos iterum parturio donec Christus formetur in uobis. Vellem autem nunc adesse apud uos et mutare uocem meam, quia confundor in uobis 62. Numquid hic aut contraria contrariis uerba sunt reddita aut aliqua gradatione sibi subnexa sunt aut caesa et membra circuitusue sonuerunt? Et tamen non ideo tepuit grandis affectus, quo eloquium feruere sentimus. [4,21] 21. 45. Sed apostolica ista sic clara sunt ut et profunda sint, atque ita conscripta memoriaequae mandata ut non solum lectore uel auditore, uerum etiam expositore opus habeant, si quis in eis non superficie contentus altitudinem quaerat. Quapropter uideamus ista genera dicendi in eis qui istorum lectione ad rerum diuinarum atque salubrium scientiam profecerunt eamque Ecclesiae ministrarunt. Beatus Cyprianus summisso dicendi genere utitur in eo libro ubi de sacramento calicis disputat. Soluitur quippe ibi quaestio, in qua quaeritur utrum calix dominicus aquam solam an eam uino mixtam debeat habere. Sed exempli gratia aliquid inde ponendum est. Post principium ergo epistolae, iam soluere incipiens propositam quaestionem: Admonitos autem nos scias, inquit, ut in calice offerendo dominica traditio seruetur, neque aliud fiat a nobis, quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemorationem eius offertur mixtus uino offeratur. Nam cum dicat Christus: " Ego sum uitis uera ", sanguis Christi non aqua est utique, sed uinum. Nec potest uideri sanguis eius, quo redempti et uiuificati sumus, esse in calice, quando uinum desit calici quo Christi sanguis ostenditur, qui Scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur. Inuenimus enim in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecucurrisse et figuram dominicae passionis illic exstitisse, quod uinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est, a maiore uero et minore contecta, et cetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum complecti, quod Noe typum futurae ueritatis ostendens, non aquam sed uinum biberit; et sic imaginem dominicae passionis expresserit. Item in sacerdote Melchisedech dominicum sacramentum praefiguratum uidemus, secundum quod Scriptura diuina testatur et dicit: " Et Melchisedech rex Salem protulit panem et uinum. Fuit autem sacerdos Dei summi et benedixit Abraham ". Quod autem Melchisedech typum Christi portaret, declarat in Psalmis Spiritus Sanctus ex persona Patris ad Filium dicens: " Ante Luciferum generaui te. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech ". Haec et alia quae sequuntur huius epistulae summissae dictionis modum seruant, quod facile est explorare legentibus. 21. 46. Sanctus quoque Ambrosius cum agat rem magnam de Spiritu Sancto, ut eum Patri et Filio demonstret aequalem, summisso tamen dicendi genere utitur, quoniam res suscepta non ornamenta uerborum aut ad flectendos animos commotionis affectum, sed rerum documenta desiderat. Ergo inter cetera in principio huius operis ait: Commotus oraculo Gedeon, cum audisset quod deficientibus licet populorum millibus in uno uiro Dominus plebem suam ab hostibus liberaret, obtulit haedum caprarum, cuius carnem secundum praeceptum angeli et azima supra petram posuit et ea iure perfudit. Quae simul ut uirgae cacumine quam gerebat angelus Dei contigit, de petra ignis erupit atque ita sacrificium quod offerebatur absumptum est. Quo indicio declaratum uidetur quod petra illa typum habuerit corporis Christi, quia scriptum est: " Bibebant de consequenti petra, petra autem erat Christus ". Quod utique non ad diuinitatem eius, sed ad carnem relatum est, quae sitientium corda populorum perenni riuo sui sanguinis inundauit. Iam tunc igitur in mysterio declaratum est quia Dominus Iesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum. Caro enim haedi ad culpam facti refertur, ius ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: " Quia concupiuit populus cupiditatem pessimam et dixerunt: Quis nos cibabit carne? ". Quod igitur extendit angelus uirgam et tetigit petram, de qua ignis exiit, ostendit quod caro Domini Spiritu repleta diuino peccata omnia humanae condicionis exureret. Unde et Dominus ait: " Ignem ueni mittere in terram ", et cetera, in quibus rei docendae ac probandae maxime incumbit. 21. 47. De genere temperato est apud Cyprianum uirginitatis illa laudatio: Nunc nobis ad uirgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, maior et cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per ipsas, atque in illis largiter floret Ecclesiae matris gloriosa fecunditas; quantoque plus gloriosa uirginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit. Et alio loco in fine epistulae: Quomodo portauimus, inquit, imaginem eius qui de limo est, sic portemus imaginem eius qui de caelo est. Hanc imaginem uirginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et ueritas; portant disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendas iniurias mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes. Quae uos singulae, o bonae uirgines, obseruare, diligere, implere debetis, quae Deo et Christo uacantes ad Dominum cui uos dicastis, maiore et meliore parte praeceditis. Prouectae annis iunioribus facite magisterium; minores natu praebete maioribus ministerium, comparibus incitamentum; hortamentis uos mutuis excitate, aemulis de uirtute documentis ad gloriam prouocate; durate fortiter, spiritaliter pergite, peruenite feliciter; tantum mementote tunc nostri, cum incipiet in uobis uirginitas honorari. 21. 48. Ambrosius etiam genere dicendi temperato et ornato professis uirginibus proponit, tamquam sub exempli forma, quod moribus imitentur, et dicit: Virgo erat non solum corpore, sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret affectum; corde humilis, uerbis grauis, animi prudens, loquendi parcior, legendi studiosior; non in incerto diuitiarum, sed in prece pauperis spem reponens; intenta operi, uerecunda sermone; arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere; nulli laedere os, bene uelle omnibus; assurgere maioribus natu, aequalibus non inuidere; fugere iactantiam, rationem sequi, amare uirtutem. Quando ista uel uultu laesit parentes? Quando dissensit a propinquis? Quando fastidiuit humilem? Quando risit debilem? Quando uitauit inopem? Eos solos sollicita coetus uirorum inuisere, quos misericordia non erubesceret, neque praeteriret uerecundia. Nihil toruum in oculis, nihil in uerbis procax, nihil in actu inuerecundum; non gestus fractior, non incessus solutior, non uox petulantior, ut ipsa corporis species simulacrum fuerit mentis et figura probitatis. Bona quippe domus in ipso uestibulo debet agnosci, ac primo praetendat ingressu nihil intus latere tenebrarum, tamquam lucernae lux intus posita foris luceat. Quid ergo exsequar ciborum parsimoniam, officiorum redundantiam; alterum ultra naturam superfuisse, alterum paene ipsi naturae defuisse? Illic nulla intermissa tempora, hic congeminati ieiunio dies, et si quando reficiendi successisset uoluntas, cibus plerumque obuius qui mortem arceret, non delicias ministraret 76, et cetera. Haec autem propterea in exemplo huius temperati gene ris posui, quia non hic agit ut uirginitatem uoueant quae nondum uouerunt, sed quales esse debeant quae iam uotae sunt. Nam ut aggrediatur animus tantum ac tale propositum, grandi utique dicendi genere debet excitari et accendi. Sed martyr Cyprianus de habitu uirginum, non de suscipiendo uirginitatis proposito scripsit; iste uero episcopus etiam ad hoc eas magno accendit eloquio. 21. 49. Verum ex eo quod ambo egerunt, dictionis grandis exempla memorabo. Ambo quippe inuecti sunt in eas quae formam pigmentis colorant uel potius decolorant. Quorum prior ille cum hoc ageret, ait inter cetera: Si quis pingendi artifex uultum alicuius et speciem et corporis qualitatem aemulo colore signasset; et signato iam consummatoque simulacro manus alius inferret, ut iam formata, iam picta quasi peritior reformaret, grauis prioris artificis iniuria et iusta indignatio uideretur. Tu te existimas impune laturam tam improbae temeritatis audaciam, Dei artificis offensam? Ut enim impudica circa homines et incesta fucis lenocinantibus non sis, corruptis uiolatisque quae Dei sunt, peior adultera detineris. Quod ornari te putas, quod putas comi, inpugnatio est ista diuini operis, praeuaricatio est ueritatis. Monentis Apostoli uox est: " Expurgate uetus fermentum ut sitis noua consparsio, sicut estis azimi. Nam Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azimis sinceritatis et ueritatis ". Num sinceritas perseuerat et ueritas, quando quae sincera sunt polluun tur et colorum adulterinis medicaminum fucis in mendacium uera mutantur? Dominus tuus dicit: " Non potes facere capillum unum album aut nigrum ", et tu ad uincendam Domini tui uocem uis te esse potiorem. Audaci conatu et sacrilego contemptu crines tuos inficis; malo praesagio futurorum capillos iam tibi flammeos auspicaris. Longum est inserere omnia quae sequuntur. 21. 50. Ille uero posterior ut in tales diceret: Hinc illa, inquit, nascuntur incentiua uitiorum, ut quaesitis coloribus ora depingant, dum uiris displicere formidarit, et de adulterio uultus meditentur adulterium castitatis. Quanta haec amentia effigiem mutare naturae, picturam quaerere, et dum uerentur maritale iudicium, prodere suum? Prior enim de se pronuntiat, quae cupit mutare quod nata est. Ita dum alii studet placere, prius ipsa sibi displicet. Quem iudicem, mulier, ueriorem requiremus deformitatis tuae quam te ipsam, quae uideri times? Si pulchra es, quid absconderis? Si deformis, cur te formosam esse mentiris, nec tuae conscientiae nec alieni gratiam erroris habitura? Ille enim alteram diligit, tu alteri uis placere, et irasceris si amet aliam, qui adulterare in te docetur. Male magistra es iniuriae tuae. Lenocinari enim refugit etiam quae passa est lenonem, ac licet uilis mulier, non alteri tamen, sed sibi peccat. Tolerabiliora propemodum in adulterio crimina sunt; ibi enim pudicitia, hic natura adulteratur. Satis, ut existimo, apparet feminas ne suam fucis adulterent formam, et ad pudorem et ad timorem hac facundia uehementer impelli. Proinde neque summissum neque temperatum, sed grande omnino genus hoc elocutionis agnoscimus. Et in his autem quos duos ex omnibus proponere uolui, et in aliis ecclesiasticis uiris et bona et bene, id est, sicut res postulat, acute, ornate ardenterque dicentibus, per multa eorum scripta uel dicta possunt haec tria genera repperiri et assidua lectione uel auditione, admixta etiam exercitatione, studentibus inolescere. [4,22] 22. 51. Nec quisquam praeter disciplinam esse existimet ista miscere; immo quantum congrue fieri potest, omnibus generibus dictio uarianda est. Nam quando prolixa est in uno genere, minus detinet auditorem. Cum uero fit in aliud ab alio transitus, etiamsi longius est, decentius procedit oratio; quamuis habeant et singula genera uarietates suas in sermone eloquentium, quibus non sinuntur in eorum qui audiunt frigescere uel tepescere sensibus. Verumtamen facilius summissum solum, quam solum grande diutius tolerari potest. Commotio quippe animi quanto magis excitanda est, ut nobis assentiatur auditor, tanto minus in ea diu teneri potest, cum fuerit quantum satis est excitata. Et ideo cauendum est, ne, dum uolumus altius erigere quod erectum est, etiam inde decidat quo fuerat ex citatione perductum. Interpositis uero quae sunt dicenda summissius, bene reditur ad ea quae opus est granditer dici, ut dictionis impetus sicut maris aestus alternet. Ex quo fit ut grande dicendi genus, si diutius est dicendum, non debeat esse solum, sed aliorum generum interpositione uarietur. Ei tamen generi dictio tota tribuitur, cuius copia praeualuerit. [4,23] 23. 52. Interest enim quod genus cui generi interponatur uel adhibeatur, certis et necessariis locis. Nam et in grandi genere semper aut paene semper temperata decet esse principia; et in potestate est eloquentis ut dicantur nonnulla summisse, etiam quae possent granditer dici, ut ea quae dicuntur granditer, ex illorum fiant comparatione grandiora, et eorum tamquam umbris luminosiora reddantur. In quocumque autem genere aliqua quaestionum uincula soluenda sunt, acumine opus est, quod sibi summissum genus proprie uindicat. Ac per hoc eo genere utendum est et in aliis duobus generibus, quando eis ista incidunt: sicut laudandum aliquid uel uituperandum, ubi nec damnatio cuiusquam nec liberatio nec ad actionem quamlibet assensio requiritur, in quocumque alio genere occurrerit, genus adhibendum et interponendum est temperatum. In grandi ergo genere inueniunt locos suos duo cetera et in summisso similiter. Temperatum autem genus non quidem semper, sed tamen aliquando summisso indiget, si, ut dixi, quaestio cuius nodus est soluendus, incurrat; uel quando nonnulla quae ornari possent ideo non ornantur, sed summisso sermone dicuntur, ut quibusdam quasi toris ornamentorum praebeant eminentiorem locum. Grande autem genus temperata dictio non requirit; ad delectandos quippe animos, non ad mouendos ipsa suscipitur. [4,24] 24. 53. Non sane si dicenti crebrius et uehementius acclametur, ideo granditer putandus est dicere. Hoc enim et acumina summissi generis et ornamenta faciunt temperati. Grande autem genus plerumque pondere suo uoces premit, sed lacrimas exprimit. Denique cum apud Caesaream Mauritaniae populo dissuaderem pugnam ciuilem uel potius plus quam ciuilem, quam Cateruam uocabant; neque enim ciues tantummodo, uerum etiam propinqui, fratres, postremo parentes ac filii lapidibus inter se in duas partes diuisi, per aliquot dies continuos certo tempore anni sollemniter dimicabant, et quisque ut quemque poterat occidebat; egi quidem granditer, quantum ualui, ut tam crudele atque inueteratum malum de cordibus et moribus eorum auellerem pelleremque dicendo. Non tamen egisse aliquid me putaui, cum eos audirem acclamantes, sed cum flentes uiderem. Acclamationibus quippe se doceri et delectari, flecti autem lacrimis indicabant. Quas ubi aspexi, immanem illam consuetudinem a patribus et auis, longeque a maioribus traditam, quae pectora eorum hostiliter obsidebat uel potius possidebat, uictam antequam re ipsa id ostenderent credidi; moxque sermone finito ad agendas Deo gratias corda atque ora conuerti. Et ecce iam ferme octo uel amplius anni sunt, propitio Christo, ex quo illic nihil tale temptatum est. Sunt et alia multa experimenta quibus didicimus homines, quid in eis fecerit sapientis granditas dictionis, non clamore potius quam gemitu, aliquando etiam lacrimis, postremo uitae mutatione monstrasse. 24. 54. Submisso etiam dicendi genere sunt plerique mutati, sed ut quod nesciebant scirent, aut quod eis uidebatur incredibile crederent, non autem ut agerent quod agendum iam nouerant et agere nolebant. Ad huiusmodi namque duritiam flectendam debet granditer dici. Nam et laudes et uituperationes quando eloquenter dicuntur, cum sint in genere temperato, sic afficiunt quosdam ut non solum in laudibus et uituperationibus eloquentia delectentur, uerum et ipsi laudabiliter appetant fugiantque uituperabiliter uiuere. Sed numquid omnes qui delectantur, mutantur, sicut in grandi genere omnes qui flectuntur, agunt, et in summisso genere omnes qui docentur, sciunt, aut credunt uerum esse quod nesciunt? [4,25] 25. 55. Unde colligitur illa duo genera quod efficere intendunt, hoc eis esse maxime necessarium, qui sapienter et eloquenter uolunt dicere. Illud uero quod agitur genere temperato, id est, ut eloquentia ipsa delectet, non est propter se ipsum usurpandum, sed ut rebus quae utiliter honesteque dicuntur, si nec docente indigent eloquio nec mouente, quia et scientes et fauentes auditores habent, aliquanto promptius ex delectatione ipsa elocutionis accedat uel tenacius adherescat assensus. Nam cum eloquentiae sit uniuersale officium, in quocumque istorum trium generum dicere apte ad persuasionem, finis autem, id quod intenderis persuadere dicendo, in quocumque istorum trium generum dicit quidem eloquens apte ad persuasionem, sed nisi persuadeat, ad finem non peruenit eloquentiae. Persuadet autem in summisso genere uera esse quae dicit, persuadet in grandi ut agantur quae agenda esse iam sciuntur nec aguntur; persuadet in genere temperato pulchre ornateque se dicere. Quo fine nobis quid opus est? Appetant eum qui lingua gloriantur et se in panegyricis talibusque dictionibus iactant, ubi nec docendus nec ad aliquid agendum mouendus, sed tantummodo est delectandus auditor. Nos uero istum finem referamus ad alterum finem, ut scilicet quod efficere uolumus cum granditer dicimus, hoc etiam isto uelimus, id est, ut bona morum diligantur uel deuitentur mala, si ab hac actione non sic alieni sunt homines ut ad eam grandi genere dictionis urgendi uideantur, aut si iam id agunt, ut agant studiosius atque in eo firmiter perse uerent. Ita fit ut etiam temperati generis ornatu non iactanter, sed prudenter utamur; non eius fine contenti, quo tantummodo delectatur auditor, sed hoc potius agentes, ut etiam ipso ad bonum quod persuadere uolumus adiuuetur. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator ut intellegenter, libenter et oboedienter audiatur. [4,26] 26. 56. Illa itaque tria, quae supra posuimus, eum qui sapienter dicit, si etiam eloquenter uult dicere, id agere debere ut intellegenter, ut libenter, ut oboedienter audiatur, non sic accipienda sunt tamquam singula illis tribus dicendi generibus ita tribuantur, ut ad summissum intellegenter, ad temperatum libenter, ad grande pertineat oboedienter audiri, sed sic potius ut haec tria semper intendat et quantum potest agat, etiam cum in illorum singulo quoque uersatur. Nolumus enim fastidiri etiam quod summisse dicimus, ac per hoc uolumus non solum intellegenter uerum etiam libenter audiri. Quid autem agimus diuinis testimoniis docendo quod dicimus, nisi ut oboedienter audiamur, id est, ut credatur eis, opitulante illo cui dictum est: Testimonia tua credita facta sunt ualde? Quid etiam cupit nisi credi, qui aliquid licet summisso eloquio discentibus narrat? Et quis eum uelit audire, nisi auditorem nonnulla etiam suauitate detineat? Nam si non intellegatur, quis nesciat nec libenter eum posse nec oboedienter audiri? Plerumque autem dictio ipsa summissa, dum soluit difficillimas quaestiones et inopinata manifestatione demonstrat, dum sententias acutissimas de nescio quibus quasi cauernis unde non sperabatur eruit et ostendit, dum aduersarii conuincit errorem et docet falsum esse quod ab illo dici uidebatur inuictum; maxime quando adest ei quoddam decus non appetitum, sed quodammodo naturale, et nonnulla non iactanticula, sed quasi necessaria atque, ut ita dicam, ipsis rebus exorta numerositas clausularum, tantas acclamationes excitat ut uix intellegatur esse summissa. Non enim quia neque incedit ornata neque armata, sed tamquam nuda congreditur, ideo non aduersarium neruis lacertisque collidit, et obsistentem subruit ac destruit membris fortissimis falsitatem. Unde autem crebro et multum acclamatur ita dicentibus, nisi quia ueritas sic demonstrata, sic defensa, sic inuicta delectat? Et in hoc igitur genere summisso iste noster doctor et dictor id agere debet ut non solum intellegenter, uerum etiam libenter et oboedienter audiatur. 26. 57. Illa quoque eloquentia generis temperati apud eloquentem ecclesiasticum nec inornata relinquitur nec indecenter ornatur. Nec solum hoc appetit ut delectet, quod solum apud alios profitetur, uerum etiam in his quae laudat siue uituperat, istis appetendis uel firmius tenendis, illis autem deuitandis uel respuen dis, uult utique oboedienter audiri. Si autem non auditur intellegenter, nec libenter potest. Proinde illa tria, ut intellegant qui audiunt, ut delectentur, ut oboediant, etiam in hoc genere agendum est, ubi tenet delectatio principatum. 26. 58. Iam uero ubi mouere et flectere grandi genere opus est auditorem (quod tunc est opus, quando et ueraciter dici et suauiter confitetur et tamen non uult facere quod dicitur), dicendum est procul dubio granditer. Sed quis mouetur si nescit quod dicitur? Aut quis tenetur ut audiat si non delectatur? Unde et in isto genere ubi ad oboedientiam cor durum dictionis granditate flectendum est, nisi et intellegenter et libenter qui dicit audiatur, non potest oboedienter audiri. [4,27] 27. 59. Habet autem ut oboedienter audiatur quantacumque granditate dictionis maius pondus uita dicentis. Nam qui sapienter et eloquenter dicit, uiuit autem nequiter, erudit quidem multos discendi studiosos, quamuis animae suae sit inutilis, sicut scriptum est. Unde ait Apostolus: Siue occasione siue ueritate Christus annuntietur. Christus autem ueritas est, et tamen etiam non ueritate annuntiari ueritas potest, id est, ut prauo et fallaci corde quae recta et uera sunt praedicentur. Sic quippe annuntiatur Iesus Christus ab eis qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Sed quoniam boni fideles non quemlibet hominum, sed ipsum Dominum oboedienter audiunt, qui ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite; dicunt enim et non faciunt, ideo audiuntur utiliter, etiam qui utiliter non agunt. Sua enim quaerere student, sed sua docere non audent, de loco scilicet superiore sedis ecclesiasticae quam sana doctrina constituit. Propter quod ipse Dominus priusquam de talibus quod commemoraui diceret, praemisit: Super cathedram Moysi sederunt. Illa ergo cathedra, non eorum sed Moysi, cogebat eos bona dicere, etiam non bona facientes. Agebant ergo sua in uita sua; docere autem sua cathedra illos non permittebat aliena. 27. 60. Multis itaque prosunt dicendo quae non faciunt, sed longe pluribus prodessent faciendo quae dicunt. Abundant enim qui malae uitae suae defensionem ex ipsis suis praepositis et doctoribus quaerant, respondentes corde suo, aut etiam si ad hoc erumpunt ore suo atque dicentes: Quod mihi praecipis, cur ipse non facis? Ita fit ut eum non oboedienter audiant, qui se ipse non audit, et Dei uerbum quod eis praedicatur simul cum ipso praedicatore contemnant. Denique Apostolus scribens ad Timotheum, cum dixisset: Nemo adulescentiam tuam contemnat, subiecit unde non contemneretur, atque ait: Sed forma esto fidelium in sermone, in conuersatione, in dilectione, in fide, in castitate 86. [4,28] 28. 61. Talis doctor ut oboedienter audiatur, non impudenter non solum summisse ac temperate, uerum etiam granditer dicit, quia non contemptibiliter uiuit. Sic namque elegit bonam uitam ut etiam bonam non neglegat famam, sed prouideat bonam coram Deo et hominibus quantum potest, illum timendo, his consulendo. In ipso etiam sermone malit rebus placere quam uerbis, nec existimet dici melius nisi quod dicitur uerius, nec doctor uerbis seruiat, sed uerba doctori. Hoc est enim quod ait Apostolus: Non in sapientia uerbi, ne euacuetur crux Christi. Ad hoc ualet etiam quod ait ad Timotheum: Noli uerbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi in subuersione audientium. Neque enim hoc ideo dictum est ut aduersariis obpugnantibus ueritatem nihil nos pro ueritate dicamus. Et ubi erit quod, cum ostenderet qualis esse episcopus debeat, ait inter cetera: Ut potens sit in doctrina sana et contradicentes redarguere? Verbis enim contendere est non curare quomodo error ueritate uincatur, sed quomodo tua dictio dictioni praeferatur alterius. Porro qui non uerbis contendit, siue summisse siue temperate siue granditer dicat, id agit uerbis ut ueritas pateat, ueritas placeat, ueritas moueat, quoniam nec ipsa quae praecepti finis et plenitudo legis est caritas, ullo modo esse recta potest, si ea quae diliguntur non uera, sed falsa sunt. Sicut autem cuius pulchrum corpus et deformis est animus, magis dolendus est quam si deforme haberet et corpus, ita qui eloquenter ea quae falsa sunt dicunt magis miserandi sunt, quam si talia deformiter dicerent. Quid est ergo non solum eloquenter, uerum etiam sapienter dicere, nisi uerba in summisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi uehementia, ueris tamen rebus, quas audiri oporteat, adhibere? Sed qui utrumque non potest, dicat sapienter quod non dicit eloquenter, potius quam dicat eloquenter quod dicit insipienter. [4,29] 29. 61. Si autem ne hoc quidem potest, ita conuersetur ut non solum sibi praemium comparet, sed etiam praebeat aliis exemplum et sit eius quasi copia dicendi forma uiuendi. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat. 29. 62. Sunt sane quidam qui bene pronuntiare possunt, quid autem pronuntient excogitare non possunt. Quod si ab aliis sumant eloquenter sapienterque conscriptum memoriaeque commendent atque id da ad populum proferant; si eam personam gerunt, non improbe faciunt. Etiam sic enim, quod profecto utile est, multi praedicatores ueritatis fiunt nec multi magistri, si unius ueri magistri idipsum dicant omnes et non sint in eis schismata. Nec deterrendi sunt isti uoce Ieremiae prophetae, per quem Deus arguit eos qui furantur uerba eius, unusquisque a proximo suo. Qui enim furantur, alienum auferunt, uerbum autem Dei non est ab eis alienum, qui obtemperant ei; potiusque ille dicit aliena qui, cum dicat bene, uiuit male. Quaecumque enim bona dicit, eius excogitari uidentur ingenio, sed ab eius moribus aliena sunt. Eos itaque dixit Deus furari uerba sua, qui boni uolunt uideri loquendo quae Dei sunt, cum mali sint faciendo quae sua sunt. Nec sane ipsi dicunt bona quae dicunt, si diligenter attendas. Quomodo enim dicunt uerbis quod negant factis? Non enim frustra de talibus ait Apostolus: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Modo ergo quodam ipsi dicunt et rursus alio modo non ipsi dicunt, quoniam utrumque uerum est quod Veritas ait. De talibus enim loquens: Quae dicunt, inquit, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Hoc est: Quod ex ore illorum auditis, facite; quod in opere uidetis, facere nolite; dicunt enim, inquit, et non faciunt. Ergo quamuis non faciant, dicunt tamen. Sed alio loco tales arguens: Hypocritae, inquit, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ac per hoc, et ea quae dicunt, quando bona dicunt, non ipsi dicunt, uoluntate scilicet atque opere negando quod dicunt. Unde contingit ut homo disertus et malus sermonem quo ueritas praedicetur dicendum ab alio non diserto sed bono ipse componat. Quod cum fit, ipse a seipso tradit alienum, ille ab alieno accipit suum. Cum uero boni fideles bonis fidelibus hanc operam commodant, utrique sua dicunt, quia et Deus ipsorum est cuius sunt illa quae dicunt, et ea sua faciunt, quae non ipsi componere potuerunt, qui secundum illa composite uiuunt. [4,30] 30. 63. Siue autem apud populum uel apud quoslibet iamiamque dicturus, siue quod apud populum dicendum uel ab eis qui uoluerint aut potuerint legendum est dictaturus, oret ut Deus sermonem bonum det in os eius. Si enim regina orauit Esther, pro suae gentis temporaria salute locutura apud regem, ut in os eius Deus congruum sermonem daret, quanto magis orare debet ut tale munus accipiat, qui pro aeterna hominum salute in uerbo et doctrina laborat? Illi uero qui ea dicturi sunt quae ab aliis acceperunt, et antequam accipiant orent pro eis a quibus accipiunt ut eis detur quod per eos accipere uolunt, et cum acceperint orent ut bene et ipsi proferant et illi ad quos proferunt sumant, et de prospero exitu dictionis eidem gratias agant, a quo id se accepisse non dubitant, ut qui gloriatur in illo glorietur in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. [4,31] 31. 64. Longior euasit liber hic quam uolebam quamque putaueram. Sed legenti uel audienti cui gratus est, longus non est. Cui autem longus est, per partes eum legat qui habere uult cognitum. Quem uero cognitionis eius piget, de longitudine non queratur. Ego tamen Deo nostro gratias ago, quod in his quattuor libris non qualis ego essem, cui multa desunt, sed qualis esse debeat qui in doctrina sana, id est Christiana, non solum sibi sed aliis etiam laborare studet, quantulacumque potui facultate disserui.