[11,0] LIBER UNDECIMUS. [11,1] 1. 1. Nemini dubium est, sicut interiorem hominem intellegentia, sic exteriorem sensu corporis praeditum. Nitamur igitur, si possumus, in hoc quoque exteriore indagare qualecumque uestigium Trinitatis, non quia et ipse eodem modo sit imago Dei. Manifesta est quippe apostolica sententia, quae interiorem hominem renouari in Dei agnitionem declarat secundum imaginem eius qui creauit eum; cum et alio loco dicat: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. In hoc ergo qui corrumpitur, quaeramus, quemadmodum possumus, quamdam Trinitatis effigiem, et si non expressiorem, tamen fortassis ad dignoscendum faciliorem. Neque enim frustra et iste homo dicitur, nisi quia inest ei nonnulla interioris similitudo. Et illo ipso ordine conditionis nostrae quo mortales atque carnales effecti sumus, facilius et quasi familiarius uisibilia quam intellegibilia pertractamus; cum ista sint exterius, illa interius, et ista sensu corporis sentiamus, illa mente intellegamus; nosque ipsi animi non sensibiles simus, id est corpora, sed intellegibiles, quoniam uita sumus; tamen, ut dixi, tanta facta est in corporibus consuetudo, et ita in haec miro modo relabens foras se nostra proicit intentio, ut cum ab incerto corporum ablata fuerit, ut in spiritu multo certiore ac stabiliore cognitione figatur, refugiat ad ista, et ibi appetat requiem unde traxit infirmitatem. Cuius aegritudini congruendum; est ut si quando interiora spiritalia accommodatius distinguere atque facilius insinuare conamur, de corporalibus exterioribus similitudinum documenta capiamus. Sensu igitur corporis exterior homo praeditus sentit corpora; et iste sensus, quod facile aduertitur, quinquepertitus est: uidendo, audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo. Sed et multum est, et non necessarium, ut omnes hos quinque sensus id quod quaerimus interrogemus. Quod enim nobis unus eorum renuntiat, etiam in ceteris ualet. Itaque potissimum testimonio utamur oculorum. Is enim sensus corporis maxime excellit, et est uisioni mentis pro sui generis diuersitate uicinior. [11,2] 2. 2. Cum igitur aliquod corpus uidemus, haec tria, quod facillimum est, consideranda sunt et dignoscenda. Primo, ipsa res quam uidemus siue lapidem, siue aliquam flammam, siue quid aliud quod uideri oculis potest; quod utique iam esse poterat, et antequam uideretur. Deinde, uisio, quae non erat priusquam rem illam obiectam sensui sentiremus. Tertio, quod in ea re quae uidetur, quamdiu uidetur sensum detinet oculorum, id est animi intentio. In his igitur tribus, non solum est manifesta distinctio, sed etiam discreta natura. Primum quippe illud corpus uisibile longe alterius naturae est, quam sensus oculorum, quo sibimet incidente fit uisio. Ipsaque uisio quae quid aliud, quam sensus ex ea re quae sentitur informatus apparet? Quamuis re uisibili detracta nulla sit, nec ulla omnino esse possit talis uisio, si corpus non sit quod uideri queat; nullo modo tamen eiusdem substantiae est corpus quo formatur sensus oculorum, cum idem corpus uidetur, et ipsa forma quae ab eodem imprimitur sensui, quae uisio uocatur. Corpus enim a uisu in sua natura separabile est; sensus autem qui iam erat in animante, etiam priusquam uideret quod uidere posset, cum in aliquid uisibile incurreret, uel uisio quae fit in sensu ex uisibili corpore, cum iam coniunctum est et uidetur; sensus ergo uel uisio, id est sensus non formatus extrinsecus uel sensus formatus extrinsecus, ad animantis naturam pertinet, omnino aliam quam est illud corpus quod uidendo sentimus, quo sensus non ita formatur ut sensus sit, sed ut uisio sit. Nam sensus et ante obiectum rei sensibilis nisi esset in nobis, non distaremus a caecis, dum nihil uidemus, siue in tenebris, siue clausis luminibus. Hoc autem distamus, quod nobis inest et non uidentibus, quo uidere possimus, qui sensus uocatur; illis uero non inest, nec aliunde nisi quod eo carent, caeci appellantur. Itemque illa animi intentio, quae in ea re quam uidemus sensum tenet, atque utrumque coniungit, non tantum ab ea re uisibili natura differt; quandoquidem iste animus, illud corpus est, sed ab ipso quoque sensu atque uisione; quoniam solius animi est haec intentio. Sensus autem oculorum non ob aliud sensus corporis dicitur, nisi quia et ipsi oculi membra sunt corporis, et quamuis non sentiat corpus exanime, anima tamen commixta corpori ei instrumentum sentit corporeum, et idem instrumentum sensus uocatur. Qui etiam passione corporis, cum quisque excaecatur, interceptus exstinguitur, cum idem maneat animus, et eius intentio, luminibus amissis, non habeat quidem sensum corporis quem uidendo extrinsecus corpori adiungat atque in eo uiso figat aspectum, nisu tamen ipso indicet se adempto corporis sensu, nec perire potuisse, nec minui. Manet enim quidam uidendi appetitus integer, siue id possit fieri, siue non possit. Haec igitur tria, corpus quod uidetur, et ipsa uisio, et quae utrumque coniungit intentio, manifesta sunt ad dignoscendum, non solum propter propria singulorum, uerum etiam propter differentiam naturarum. 2. 3. Atque in his cum sensus non procedat ex corpore illo quod uidetur, sed ex corpore sentientis animantis, cui anima suo quodam miro modo contemperatur; tamen ex corpore quod uidetur gignitur uisio, id est, sensus ipse formatur; ut iam non tantum sensus qui etiam in tenebris esse integer potest, dum est incolumitas oculorum, sed etiam sensus informatus sit, quae uisio uocatur. Gignitur ergo ex re uisibili uisio, sed non ex sola, nisi adsit et uidens. Quocirca ex uisibili et uidente gignitur uisio, ita sane ut ex uidente sit sensus oculorum, et aspicientis atque intuentis intentio; illa tamen informatio sensus, quae uisio dicitur, a solo imprimatur corpore quod uidetur, id est, a re aliqua uisibili. Qua detracta, nulla remanet forma quae inerat sensui, dum adesset illud quod uidebatur; sensus tamen ipse remanet qui erat et priusquam aliquid sentiretur; uelut in aqua uestigium tamdiu est, donec ipsum corpus quod imprimitur inest; quo ablato nullum erit ,cum remaneat aqua, quae erat et antequam illam formam corporis caperet. Ideoque non possumus quidem dicere quod sensum gignat res uisibilis; gignit tamen formam uelut similitudinem suam, quae fit in sensu, cum aliquid uidendo sentimus. Sed formam corporis quod uidemus, et formam quae ab illa in sensu uidentis fit, per eumdem sensum non discernimus; quoniam tanta coniunctio est, ut non pateat discernendi locus. Sed ratione colligimus nequaquam nos potuisse sentire, nisi fieret in sensu nostro, aliqua similitudo conspecti corporis. Neque enim cum anulus cerae imprimitur, ideo nulla imago facta est, quia non discernitur, nisi cum fuerit separata. Sed quoniam post ceram separatam manet quod factum est ut uideri possit, propterea facile persuadetur, quod inerat iam cerae forma impressa ex anulo et antequam ab illa separaretur. Si autem liquido humori adiungeretur anulus, eo detracto nihil imaginis appareret. Nec ideo tamen discernere ratio non deberet, fuisse in illo humore, antequam detraheretur, anuli formam factam ex anulo, quae distinguenda est ab ea forma quae in anulo est, unde ista facta est quae detracto anulo non erit, quamuis illa in anulo maneat unde ista facta est. Sic sensus oculorum non ideo non habet imaginem corporis quod uidetur quamdiu uidetur quia eo detracto non remanet. Ac per hoc tardioribus ingeniis difficillime persuaderi potest, formari in sensu nostro imaginem rei uisibilis, cum eam uidemus, et eamdem formam esse uisionem. 2. 4. Sed qui forte aduerterunt quod commemorabo, non ita in hac inquisitione laborabunt. Plerumque cum diuscule attenderimus quaeque luminaria, et deinde oculos clauserimus, quasi uersantur in conspectu quidam lucidi colores uarie sese commutantes, et minus minusque fulgentes, donec omnino desistant; quas intellegendum est reliquias esse formae illius quae facta erat in sensu, cum corpus lucidum uideretur, paulatimque et quodam modo gradatim deficiendo uariari. Nam et insertarum fenestrarum cancelli, si eos forte intuebamur, saepe in illis apparuere coloribus; ut manifestum sit, hanc affectionem nostro sensui ex ea re quae uidebatur impressam. Erat ergo etiam cum uideremus, et illa erat clarior et expressior, sed multum coniuncta cum specie rei eius quae cernebatur, ut discerni omnino non posset; et ipsa erat uisio. Quin etiam cum lucernae flammula modo quodam diuaricatis radiis oculorum quasi geminatur, duae uisiones fiunt, cum sit res una quae uidetur. Singillatim quippe afficiuntur idem radii de suo quisque oculo emicantes, dum non sinuntur in illud corpus intuendum pariter coniuncteque concurrere, ut unus fiat ex utroque contuitus. Et ideo si unum oculum clauserimus, non geminum ignem, sed sicuti est unum uidebimus. Cur autem sinistro clauso illa species uideri desinit quae ad dextrum erat uicissimque dextro clauso illa intermoritur quae ad sinistrum erat, et longum est et rei praesenti non necessarium modo quaerere atque disserere. Quod enim ad susceptam quaestionem satis est; nisi fieret in sensu nostro quaedam imago simillima rei eius quam cernimus, non secundum oculorum numerum flammae species geminaretur, cum quidam cernendi modus adhibitus fuerit, qui possit concursum separare radiorum. Ex uno quippe oculo quolibet modo deducto, aut impresso, aut intorto, si alter clausus est, dupliciter uideri aliquid quod sit unum nullo pacto potest. 2. 5. Quae cum ita sint, tria haec quamuis diuersa natura, quemadmodum in quamdam unitatem contemperentur meminerimus; id est, species corporis quae uidetur, et imago eius impressa sensui quod est uisio sensusue formatus, et uoluntas animi quae rei sensibili sensum admouet, in eoque ipsam uisionem tenet. Horum primum, id est, res ipsa uisibilis, non pertinet ad animantis naturam, nisi cum corpus nostrum cernimus. Alterum autem ita pertinet, ut et in corpore fiat, et per corpus in anima; fit enim in sensu, qui neque sine corpore est, neque sine anima. Tertium uero solius animae est, quia uoluntas est. Cum igitur horum trium tam diuersae substantiae sint, tamen in tantam coeunt unitatem, ut duo priora uix intercedente iudice ratione discerni ualeant, species uidelicet corporis quod uidetur, et imago eius quae fit in sensu, id est, uisio. Voluntas autem tantam habet uim copulandi haec duo, ut et sensum formandum admoueat ei rei quae cernitur, et in ea formatum teneat. Et si tam uiolenta est, ut possit uocari amor, aut cupiditas, aut libido, etiam ceterum corpus animantis uehementer afficit; et ubi non resistit pigrior duriorque materies, in similem speciem coloremque commutat. Licet uidere corpusculum chamaeleontis ad colores quos uidet facillima conuersione uariari. Aliorum autem animalium, quia non est ad conuersionem facilis corpulentia, fetus plerumque produnt libidines matrum, quid cum magna delectatione conspexerint. Quam enim teneriora, atque, ut ita dixerim, formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter et capaciter sequuntur intentionem maternae animae, et quae in ea facta est phantasia per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae copiose commemorari possint; sed unum sufficit de fidelissimis Libris quod fecit Iacob, ut oues et caprae uarios coloribus parerent, supponendo eis uariata uirgulta in canalibus aquarum, quae potantes intuerentur eo tempore quo conceperant. [11,3] 3. 6. Sed anima rationalis deformiter uiuit, cum secundum trinitatem exterioris hominis uiuit; id est, cum ad ea quae forinsecus sensum corporis formant, non laudabilem uoluntatem, qua haec ad utile aliquid referat, sed turpem cupiditatem qua his inhaerescat, accommodat. Quia etiam detracta specie corporis quae corporaliter sentiebatur, remanet in memoria similitudo eius, quo rursus uoluntas conuertat aciem ut inde formetur intrinsecus, sicut ex corpore obiecto sensibili sensus extrinsecus formabatur. Atque ita fit illa trinitas ex memoria, et interna uisione, et quae utrumque copulat uoluntate. Quae tria cum in unum coguntur, ab ipso coactu cogitatio dicitur. Nec iam in his tribus diuersa substantia est. Neque enim aut corpus illud sensibile ibi est ,quod omnino discretum est ab animantis natura, aut sensus corporis ibi formatur ut fiat uisio, aut ipsa uoluntas id agit ut formandum sensum sensibili corpori admoueat, in eoque formatum detineat. Sed pro illa specie corporis quae sentiebatur extrinsecus, succedit memoria retinens illam speciem quam per corporis sensum combibit anima; proque illa uisione quae foris erat cum sensus ex corpore sensibili formaretur, succedit intus similis uisio, cum ex eo quod memoria tenet, formatur acies animi, et absentia corpora cogitantur; uoluntasque ipsa quomodo foris corpori obiecto formandum sensum admouebat, formatumque iungebat, sic aciem recordantis animi conuertit ad memoriam, ut ex eo quod illa retinuit, ista formetur, et fit in cogitatione similis uisio. Sicut autem ratione discernebatur species uisibilis qua sensus corporis formabatur, et eius similitudo quae fiebat in sensu formato ut esset uisio (alioquin ita erant coniunctae, ut omnino una eademque putaretur); sic illa phantasia, cum animus cogitat speciem uisi corporis, cum constet ex corporis similitudine quam memoria tenet, et ex ea quae inde formatur in acie recordantis animi, tamen sic una et singularis apparet, ut duo quaedam esse non inueniantur nisi iudicante ratione, qua intellegimus aliud esse illud quod in memoria manet, etiam cum aliunde cogitamus, et aliud fieri cum recordamur, id est, ad memoriam redimus, et illic inuenimus eamdem speciem. Quae si iam non ibi esset, ita oblitos nos esse diceremus, ut omnino recolere non possemus. Si autem acies recordantis non formaretur ex ea re quae erat in memoria, nullo modo fieret uisio cogitantis; sed utriusque coniunctio, id est, eius quam memoria tenet, et eius quae inde exprimitur ut formetur acies recordantis, quia simillimae sunt, ueluti unam facit apparere. Cum autem cogitantis acies auersa inde fuerit, atque id quod in memoria cernebatur destiterit intueri, nihil formae quae impressa erat in eadem acie remanebit; atque inde formabitur, quo rursus conuersa fuerit ut alia cogitatio fiat. Manet tamen illud quod reliquit in memoria, quo rursus cum id recordamur conuertatur, et conuersa formetur, atque unum cum eo fiat unde formatur. [11,4] 4. 7. Voluntas uero illa quae hac atque hac fert et refert aciem formandam, coniungitque formatam, si ad interiorem phantasiam tota confluxerit ,atque a praesentia corporum quae circumiacent sensibus, atque ab ipsis sensibus corporis, animi aciem omnino auerterit, atque ad eam quae intus cernitur imaginem penitus conuerterit; tanta offunditur similitudo speciei corporalis expressa ex memoria, ut nec ipsa ratio discernere sinatur, utrum foris corpus ipsum uideatur, an intus tale aliquid cogitetur. Nam interdum homines nimia cogitatione rerum uisibilium uel illecti, uel territi, etiam eiusmodi repente uoces ediderunt, quasi reuera in mediis talibus actionibus seu passionibus uersarentur. Et memini me audisse a quodam, quod tam expressam et quasi solidam speciem feminei corporis in cogitando cernere soleret, ut ei se quasi misceri sentiens, etiam genitalibus flueret. Tantum habet uirium anima in corpus suum, et tantum ualet ad indumenti qualitatem uertendam atque mutandam, quomodo afficiatur indutus, qui cohaeret indumento suo. Ex eodem genere affectionis etiam illud est, quod in somnis per imagines ludimur. Sed plurimum differt, utrum sopitis sensibus corporis, sicuti sunt dormientium, aut ab interiore compage turbatis, sicuti sunt furentium, aut alio quodam modo alienatis, sicuti sunt diuinantium, uel prophetantium, animi intentio quadam necessitate incurrat in eas quae occurrunt imagines, siue ex memoria, siue alia aliqua occulta ui, per quasdam spiritales mixturas similiter spiritalis substantiae; an sicut sanis atque uigilantibus interdum contingit, ut cogitatione occupata se uoluntas auertat a sensibus, atque ita formet animi aciem uariis imaginibus rerum sensibilium, tamquam ipsa sensibilia sentiantur. Non tantum autem cum appetendo in talia uoluntas intenditur, fiunt istae impressiones imaginum; sed etiam cum deuitandi et cauendi causa rapitur animus in ea contuenda quae fugiat. Unde non solum cupiendo, sed etiam metuendo, infertur uel sensus ipsis sensibilibus, uel acies animi formanda imaginibus sensibilium. Itaque aut metus aut cupiditas quanto uehementior fuerit, tanto expressius formatur acies, siue sentientis ex corpore quod in loco adiacet ,siue cogitantis ex imagine corporis quae memoria continetur. Quod ergo est ad corporis sensum aliquod corpus in loco; hoc est ad animi aciem similitudo corporis in memoria; et quod est aspicientis uisio ad eam speciem corporis ex qua sensus formatur; hoc est uisio cogitantis ad imaginem corporis in memoria constitutam ex qua formatur acies animi; et quod est intentio uoluntatis ad corpus uisum uisionemque copulandam, ut fiat ibi quaedam unitas trium, quamuis eorum sit diuersa natura; hoc est eadem uoluntatis intentio ad copulandam imaginem corporis quae inest in memoria, et uisionem cogitantis, id est, formam quam cepit acies animi rediens ad memoriam; ut fiat et hic quaedam unitas ex tribus, non iam naturae diuersitate discretis, sed unius eiusdemque substantiae; quia hoc totum intus est, et totum unus animus. [11,5] 5. 8. Sicut autem cum forma et species corporis interierit, non potest ad eam uoluntas sensum reuocare cernentis, ita cum imago quam memoria gerit, obliuione deleta est, non erit quo animi aciem formandam uoluntas recordando retorqueat. Sed quia praeualet animus, non solum oblita, uerum etiam non sensa nec experta confingere, ea quae non exciderunt augendo, minuendo, commutando, et pro arbitrio componendo, saepe imaginatur quasi ita sit aliquid quod aut scit non ita esse, aut nescit ita esse. In quo genere cauendum est, ne aut mentiatur ut decipiat, aut opinetur ut decipiatur. Quibus duobus malis euitatis, nihil ei obsunt imaginata phantasmata; sicut nihil obsunt experta sensibilia et retenta memoriter, si neque cupide appetantur si iuuant, neque turpiter fugiantur si offendunt. Cum autem in his uoluntas relictis melioribus auida uolutatur, immunda fit; atque ita et cum adsunt perniciose, et cum absunt perniciosius cogitantur. Male itaque uiuitur et deformiter secundum trinitatem hominis exterioris; quia et illam trinitatem, quae licet interius imaginetur, exteriora tamen imaginatur, sensibilium corporaliumque utendorum causa peperit. Nullus enim eis uti posset etiam bene, nisi sensarum rerum imagines memoria tenerentur; et nisi pars maxima uoluntatis in superioribus atque interioribus habitet, eaque ipsa quae commodatur, siue foris corporibus, siue intus imaginibus eorum, nisi quidquid in eis capit ad meliorem uerioremque uitam referat, atque in eo fine cuius intuitu haec agenda iudicat, acquiescat, quid aliud facimus, nisi quod nos Apostolus facere prohibet, dicens: Nolite conformari huic saeculo? Quapropter non est ista trinitas imago Dei. Ex ultima quippe, id est corporea creatura, qua superior est anima, in ipsa anima fit per sensum corporis. Nec tamen est omni modo dissimilis. Quid enim non pro suo genere ac pro suo modulo habet similitudinem Dei, quandoquidem Deus fecit omnia bona ualde, non ob aliud nisi quia ipse summe Bonus est? In quantum ergo bonum est quidquid est, in tantum scilicet, quamuis longe distantem, habet tamen nonnullam similitudinem summi Boni; et si naturalem, utique rectam et ordinatam; si autem uitiosam, utique turpem atque peruersam. Nam et animae in ipsis peccatis suis non nisi quamdam similitudinem Dei, superba et praepostera et, ut ita dicam, seruili libertate sectantur. Ita nec primis parentibus nostris persuaderi peccatum posset, nisi diceretur: Eritis sicut dii. Non sane omne quod in creaturis aliquo modo simile est Deo, etiam eius imago dicenda est; sed illa sola qua superior ipse solus est. Ea quippe de illo prorsus exprimitur, inter quam et ipsum nulla interiecta natura est. 5. 9. Visionis igitur illius, id est formae quae fit in sensu cernentis, quasi parens est forma corporis ex qua fit. Sed parens illa non uera; unde nec ista uera proles est; neque enim omnino inde gignitur, quoniam aliquid aliud adhibetur corpori, ut ex illo formetur, id est sensus uidentis. Quocirca id amare, alienari est. Itaque uoluntas quae utrumque coniungit quasi parentem et quasi prolem, magis spiritalis est quam utrumlibet illorum. Nam corpus illud quod cernitur, omnino spiritale non est. Visio uero quae fit in sensu habet admixtum aliquid spiritale, quia sine anima fieri non potest, sed non totum ita est ,quoniam ille qui formatur, corporis sensus est. Voluntas ergo quae utrumque coniungit magis, ut dixi, spiritalis agnoscitur, et ideo tamquam personam Spiritus insinuare incipit in illa trinitate. Sed magis pertinet ad sensum formatum, quam ad illud corpus unde formatur. Sensus enim animantis et uoluntas animae est ,non lapidis aut alicuius corporis quod uidetur. Non ergo ab illo quasi parente procedit; sed nec ab ista quasi prole, hoc est, uisione ac forma quae in sensu est. Prius enim quam uisio fieret, iam erat uoluntas, quae formandum sensum cernendo corpori admouit; sed nondum erat placitum. Quomodo enim placeret, quod nondum erat uisum? Placitum autem quieta uoluntas est. Ideoque nec quasi prolem uisionis possumus dicere uoluntatem, quia erat ante uisionem; nec quasi parentem, quia non ex uoluntate sed ex uiso corpore formata et expressa est. [11,6] 6. 10. Finem fortasse uoluntatis et requiem possumus recte dicere uisionem, ad hoc dumtaxat unum? Neque enim propterea nihil aliud uolet, quia uidet aliquid quod uolebat. Non itaque omnino ipsa uoluntas hominis, cuius finis non est nisi beatitudo, sed ad hoc unum interim uoluntas uidendi finem non habet nisi uisionem siue id referat ad aliud siue non referat. Si enim non referat ad aliud uisionem, sed tantum uoluit ut uideret, non est disputandum quomodo ostendatur finem uoluntatis esse uisionem; manifestum est enim. Si autem referat ad aliud, uult utique aliud, nec iam uidendi uoluntas erit; aut si uidendi, non hoc uidendi. Tamquam si uelit quisque uidere cicatricem, ut inde doceat uulnus fuisse; aut si uelit uidere fenestram, ut per fenestram uideat transeuntes; omnes istae atque aliae tales uoluntates suos proprios fines habent, qui referuntur ad finem illius uoluntatis qua uolumus beate uiuere, et ad eam peruenire uitam quae non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsa sufficiat. Voluntas ergo uidendi, finem habet uisionem; et uoluntas hanc rem uidendi,, finem habet huius rei uisionem. Voluntas itaque uidendi cicatricem, finem suum expetit, hoc est uisionem cicatricis, et ad eam ultra non pertinet; uoluntas enim probandi uulnus fuisse, alia uoluntas est, quamuis ex illa religetur, cuius item finis est probatio uulneris. Et uoluntas uidendi fenestram, finem habet fenestrae uisionem; altera est enim quae ex ista nectitur uoluntas, per fenestram uidendi transeuntes, cuius item finis est uisio transeuntium. Rectae autem sunt uoluntates et omnes sibimet religatae, si bona est illa quo cunctae referuntur; si autem praua est, prauae sunt omnes. Et ideo rectarum uoluntatum conexio iter est quoddam ascendentium ad beatitudinem, quod certis uelut passibus agitur; prauarum autem atque distortarum uoluntatum implicatio, uinculum est quo alligabitur qui hoc agit, ut proiciatur in tenebras exteriores. Beati ergo qui factis et moribus cantant canticum graduum; et uae his qui trahunt peccata, sicut restem longam 18. Sic est autem requies uoluntatis quem dicimus finem, si adhuc refertur ad aliud, quemadmodum possumus dicere requiem pedis esse in ambulando, cum ponitur unde alius innitatur cum passibus pergitur. Si autem aliquid ita placet, ut in eo cum aliqua delectatione uoluntas acquiescat; nondum est tamen illud quo tenditur, sed et hoc refertur ad aliud, deputetur non tamquam patria ciuis; sed tamquam refectio ,uel etiam mansio uiatoris. [11,7] 7. 11. Iam uero in alia trinitate, interiore quidem, quam est ista in sensibilibus et in sensibus, sed tamen quae inde concepta est, cum iam non ex corpore sensus corporis, sed ex memoria formatur acies animi, cum in ipsa memoria species inhaeserit corporis quod forinsecus sensimus, illam speciem quae in memoria est, quasi parentem dicimus eius quae fit in phantasia cogitantis. Erat enim in memoria et priusquam cogitaretur a nobis, sicut erat corpus in loco et priusquam sentiretur, ut uisio fieret. Sed cum cogitatur, ex illa quam memoria tenet, exprimitur in acie cogitantis, et reminiscendo formatur ea species,, quae quasi proles est eius quam memoria tenet. Sed neque illa uera parens, neque ista uera proles est. Acies quippe animi quae formatur ex memoria cum recordando aliquid cogitamus, non ex ea specie procedit quam meminimus uisam; quandoquidem eorum meminisse non possemus, nisi uidissemus; acies autem animi quae reminiscendo formatur, erat etiam priusquam corpus quod meminimus uideremus; quanto magis priusquam id memoriae mandaremus? Quamquam itaque forma quae fit in acie recordantis, ex ea fiat quae inest memoriae; ipsa tamen acies non inde exsistit, sed erat ante ista. Consequens est autem, ut si non est illa uera parens, nec ista uera sit proles. Sed et illa quasi parens, et ista quasi proles aliquid insinuant, unde interiora atque ueriora exercitatius certiusque uideantur. 7. 12. Difficilius iam plane discernitur, utrum uoluntas quae memoriae copulat uisionem, non sit alicuius eorum siue parens siue proles; et hanc discretionis difficultatem facit eiusdem naturae atque substantiae parilitas et aequalitas. Neque enim, sicut foris facile discernebatur formatus sensus a sensibili corpore, et uoluntas ab utroque, propter naturae diuersitatem quae inest ab inuicem omnibus tribus, de qua satis supra disseruimus, ita et hic potest. Quamuis enim haec trinitas, de qua nunc quaeritur, forinsecus inuecta est animo; intus tamen agitur et non est quidquam eius praeter ipsius animi naturam. Quo igitur pacto demonstrari potest, uoluntatem nec quasi parentem nec quasi prolem esse, siue corporeae similitudinis quae memoria continetur, siue eius quae inde cum recordamur exprimitur, quando utrumque in cogitando ita copulat, ut tamquam unum singulariter appareat, et discerni nisi ratione non possit? Atque illud primum uidendum est, non esse posse uoluntatem reminiscendi, nisi uel totum, uel aliquid rei eius quam reminisci uolumus, in penetralibus memoriae teneamus. Quod enim omni modo et omni ex parte obliti fuerimus, nec reminiscendi uoluntas exoritur; quoniam quidquid recordari uolumus, recordati iam sumus in memoria nostra esse uel fuisse. Verbi gratia, si recordari uolo quid heri coenauerim, aut recordatus iam sum coenasse me, aut si et hoc nondum, certe circa ipsum tempus aliquid recordatus sum, si nihil aliud, ipsum saltem hesternum diem, et eius eam partem qua coenari solet, et quid sit coenare. Nam si nihil tale recordatus essem, quid heri coenauerim, recordari uelle non possem. Unde intellegi potest, uoluntatem reminiscendi ab his quidem rebus quae memoria continentur procedere, adiunctis simul eis quae inde per recordationem cernendo exprimuntur, id est, ex copulatione rei cuiusdam quam recordati sumus, et uisionis quae inde facta est in acie cogitantis cum recordati sumus. Ipsa quae utrumque copulat uoluntas, requirit et aliud quod quasi uicinum est atque contiguum recordanti. Tot igitur huius generis trinitates, quot recordationes, quia nulla est earum ubi non haec tria sint; illud quod in memoria reconditum est etiam antequam cogitetur, et illud quod fit in cogitatione cum cernitur, et uoluntas utrumque coniungens, et ex utroque ac tertia se ipsa unum aliquid complens. An potius ita cognoscitur una quaedam in hoc genere trinitas, ut unum aliquid generaliter dicamus quidquid corporalium specierum in memoria latet, et rursus unum aliquid generalem uisionem animi talia recordantis atque cogitantis, quorum duorum copulationi tertia coniungitur copulatrix uoluntas, ut sit hoc totum unum quiddam ex quibusdam tribus? [11,8] 8. 12. Sed quoniam non potest acies animi simul omnia quae memoria tenet, uno aspectu contueri, alternant uicissim cedendo ac succedendo trinitates cogitationum, atque ita fit ista innumerabiliter numerosissima trinitas; nec tamen infinita, si numerus in memoria reconditarum rerum non excedatur. Ex quo enim coepit unusquisque sentire corpora quolibet corporis sensu, etiam si posset adiungere quae oblitus est, certus ac determinatus profecto numerus foret quamuis innumerabilis. Dicimus enim innumerabilia, non solum infinita sed etiam quae ita finita sunt, ut facultatem numerantis excedant. 8. 13. Sed hinc aduerti aliquanto manifestius potest, aliud esse quod reconditum memoria tenet, et aliud quod inde in cogitatione recordantis exprimitur, quamuis cum fit utriusque copulatio, unum idemque uideatur; quia meminisse non possumus corporum species, nisi tot quot sensimus, et quantas sensimus, et sicut sensimus; ex corporis enim sensu eas in memoria combibit animus; uisiones tamen illae cogitantium ex his quidem rebus quae sunt in memoria, sed tamen innumerabiliter atque omnino infinite multiplicantur atque uariantur. Unum quippe solem memini, quia sicuti est unum uidi; si uoluero autem, duos cogito, uel tres, uel quotquot uolo, sed ex eadem memoria qua unum memini formatur acies multos cogitantis. Et tantum memini, quantum uidi. Si enim maiorem uel minorem memini, quam uidi, iam non memini quod uidi, et ideo nec memini. Quia uero memini, tantum memini quantum uidi. Vel maiorem tamen pro uoluntate cogito, uel minorem. Et ita memini ut uidi; cogito autem sicut uolo currentem, et ubi uolo stantem, unde uolo et quo uolo uenientem. Quadrum etiam mihi cogitare, in promptu est, cum rotundum meminerim, et cuiuslibet coloris, cum solem uiridem numquam uiderim, et ideo non meminerim; atque ut solem, ita cetera. Hae autem rerum formae, quoniam corporales atque sensibiles sunt, errat quidem animus, cum eas opinatur eo modo foris esse, quomodo intus cogitat, uel cum iam interierunt foris, et adhuc in memoria retinentur, uel cum aliter etiam, quod meminimus, non recordandi fide, sed cogitandi uarietate formatur. 8. 14. Quamquam saepissime credamus etiam uera narrantibus, quae ipsi sensibus perceperunt. Quae cum in ipso auditu quando narrantur cogitamus, non uidetur ad memoriam retorqueri acies, ut fiant uisiones cogitantium; neque enim ea nobis recordantibus, sed alio narrante cogitamus. Atque illa trinitas non hic uidetur expleri, quae fit cum species in memoria latens et uisio recordantis tertia uoluntate copulantur. Non enim quod latebat in memoria mea, sed quod audio, cogito, cum aliquid mihi narratur. Non ipsas uoces loquentis dico, ne quisquam putet in illam me exisse trinitatem, quae foris in sensibilibus et in sensibus agitur; sed eas cogito corporum species, quas narrans uerbis sonisque significat; quas utique non reminiscens, sed audiens cogito. Sed si diligentius consideremus, nec tunc exceditur memoriae modus. Neque enim uel intellegere possem narrantem, si ea quae dicit, et si contexta tunc primum audirem, non tamen generaliter singula meminissem. Qui enim mihi narrat, uerbi gratia, aliquem montem silua exutum, et oleis indutum, ei narrat qui meminerim species et montium et siluarum et olearum. Quas si oblitus essem, quid diceret omnino nescirem, et ideo narrationem illam cogitare non possem. Ita fit ut omnis qui corporalia cogitat, siue ipse aliquid confingat, siue audiat, aut legat uel praeterita narrantem, uel futura praenuntiantem, ad memoriam suam recurrat, et ibi reperiat modum atque mensuram omnium formarum quas cogitans intuetur. Nam neque colorem quem numquam uidit, neque figuram corporis, nec sonum quem numquam audiuit, nec saporem quem numquam gustauit, nec odorem quem numquam olfecit, nec ullam contrectationem corporis quam numquam sensit, potest quisquam omnino cogitare. At si propterea nemo aliquid corporale cogitat nisi quod sensit, quia nemo meminit corporale aliquid nisi quod sensit, sicut in corporibus sentiendi, sic in memoria est cogitandi modus. Sensus enim accipit speciem ab eo corpore quod sentimus, et a sensu memoria, a memoria uero acies cogitantis. 8. 15. Voluntas porro sicut adiungit sensum corpori, sic memoriam sensui, sic cogitantis aciem memoriae. Quae autem conciliat ista atque coniungit, ipsa etiam disiungit ac separat, id est uoluntas. Sed a sentiendis corporibus motu corporis separat corporis sensus, ne aliquid sentiamus, aut ut sentire desinamus; ueluti cum oculos, ab eo quod uidere nolumus, auertimus, uel claudimus; sic aures a sonis, sic nares ab odoribus. Ita etiam uel os claudendo, uel aliquid ex ore respuendo a saporibus auersamur. In tactu quoque uel subtrahimus corpus ne tangamus quod nolumus, uel si iam tangebamus, abicimus aut repellimus. Ita motu corporis agit uoluntas, ne sensus corporis rebus sensibilibus copuletur. Et agit hoc quantum potest. Nam cum in hac actione propter conditionem seruilis mortalitatis difficultatem patitur, cruciatus est consequens, ut uoluntati nihil reliqui fiat, nisi tolerantia. Memoriam uero a sensu uoluntas auertit, cum in aliud intenta non ei sinit inhaerere praesentia. Quod animaduertere facile est, cum saepe coram loquentem nobis aliquem aliud cogitando non audisse nobis uidemur. Falsum est autem; audiuimus enim, sed non meminimus, subinde per aurium sensum labentibus uocibus alienato nutu uoluntatis, per quem solent infigi memoriae. Verius itaque dixerimus, cum tale aliquid accidit: "Non meminimus", quam: "Non audiuimus". Nam et legentibus euenit, et mihi saepissime, ut perlecta pagina uel epistula, nesciam quid legerim, et repetam. In aliud quippe intento nutu uoluntatis, non sic est adhibita memoria sensui corporis, quomodo ipse sensus adhibitus est litteris. Ita et ambulantes intenta in aliud uoluntate, nesciunt qua transierint. Quod si non uidissent, non ambulassent, aut maiore intentione palpando ambulassent, praesertim si per incognita pergerent; sed quia facile ambulauerunt, utique uiderunt. Quia uero non sicut sensus oculorum locis quacumque pergebant, ita ipsi sensui memoria iungebatur, nullo modo id quod uiderunt etiam recentissimum meminisse potuerunt. Iam porro ab eo quod in memoria est, animi aciem uelle auertere, nihil est aliud quam non inde cogitare. [11,9] 9. 16. In hac igitur distributione cum incipimus a specie corporis, et peruenimus usque ad speciem quae fit in contuitu cogitantis, quattuor species reperiuntur quasi gradatim natae altera ex altera; secunda, de prima; tertia, de secunda; quarta, de tertia. A specie quippe corporis quod cernitur, exoritur ea quae fit in sensu cernentis, et ab hac, ea quae fit in memoria; et ab hac, ea quae fit in acie cogitantis. Quapropter uoluntas quasi parentem cum prole ter copulat: primo speciem corporis cum ea quam gignit in corporis sensu; et ipsam rursus cum ea quae ex illa fit in memoria; atque istam quoque tertio cum ea quae ex illa paritur in cogitantis intuitu. Sed media copula quae secunda est, cum sit uicinior, non tam similis est primae quam tertiae. Visiones enim duae sunt: una sentientis, altera cogitantis. Ut autem possit esse uisio cogitantis, ideo fit in memoria de uisione sentientis simile aliquid, quo se ita conuertat in cogitando acies animi, sicut se in cernendo conuertit ad corpus acies oculorum. Propterea duas in hoc genere trinitates uolui commendare: unam, cum uisio sentientis formatur ex corpore; aliam, cum uisio cogitantis formatur ex memoria. Mediam uero nolui, quia non ibi solet uisio dici, cum memoriae commendatur forma, quae fit in sensu cernentis. Ubique tamen uoluntas non apparet, nisi copulatrix quasi parentis et prolis. Et ideo undecumque procedat, nec parens nec proles dici potest. [11,10] 10. 17. At enim si non meminimus nisi quod sensimus, neque cogitamus nisi quod meminimus; cur plerumque falsa cogitamus, cum ea quae sensimus non utique falso meminerimus; nisi quia uoluntas illa quam coniunctricem ac separatricem huiuscemodi rerum iam quantum potui demonstrare curaui, formandam cogitantis aciem per condita memoriae ducit ut libitum est, et ad cogitanda ea quae non meminimus, ex eis quae meminimus, aliud hinc, aliud inde, ut sumat impellit? Quae in unam uisionem coeuntia faciunt aliquid quod ideo falsum dicatur, quia uel non est foris in rerum corporearum natura, uel non de memoria uidetur expressum, cum tale nihil nos sensisse meminimus. Quis enim uidit cycnum nigrum? Et propterea nemo meminit. Cogitare tamen quis non potest? Facile est enim illam figuram, quam uidendo cognouimus, nigro colore perfundere, quem nihilominus in aliis corporibus uidimus; et quia utrumque sensimus, utrumque meminimus. Nec auem quadrupedem memini, quia non uidi; sed phantasiam talem facillime intueor, dum alicui formae uolatili qualem uidi, adiungo alios duos pedes quales itidem uidi. Quapropter, dum coniuncta cogitamus, quae singillatim sensa meminimus, uidemur non id quod meminimus cogitare; cum id agamus moderante memoria, unde sumimus omnia quae multipliciter ac uarie pro nostra uoluntate componimus. Nam neque ipsas magnitudines corporum, quas numquam uidimus, sine ope memoriae cogitamus. Quantum enim spatii solet occupare per magnitudinem mundi noster obtutus, in tantum extendimus quaslibet corporum moles, cum eas maximas cogitamus. Et ratio quidem pergit in ampliora, sed phantasia non sequitur. Sequitur quippe cum infinitatem quoque numeri ratio renuntiet, quam nulla uisio corporalia cogitantis apprehendit. Eadem ratio docet minutissima etiam corpuscula infinite diuidi; cum tamen ad eas tenuitates uel minutias peruentum fuerit, quas uisas meminimus, exiliores minutioresque phantasias iam non possumus intueri, quamuis ratio non desinat persequi ac diuidere. Ita nulla corporalia, nisi aut ea quae meminimus, aut ex his quae meminimus, cogitamus. [11,11] 11. 18. Sed quia numerose cogitari possunt quae singillatim sunt impressa memoriae, uidetur ad memoriam mensura, ad uisionem uero numerus pertinere, quia licet innumerabilis sit multiplicitas talium uisionum, singulis tamen in memoria praescriptus est intransgressibilis modus. Mensura igitur in memoria, in uisionibus numerus apparet; sicut in ipsis corporibus uisibilibus mensura quaedam est, cui numerosissime coaptatur sensus uidendi, et ex uno uisibili multorum cernentium formatur aspectus; ita ut etiam unus propter duorum oculorum numerum plerumque unam rem geminata specie uideat, sicut supra docuimus. In his ergo rebus unde uisiones exprimuntur, quaedam mensura est; in ipsis autem uisionibus, numerus. Voluntas uero quae ista coniungit et ordinat, et quadam unitate copulat, nec sentiendi aut cogitandi appetitum nisi in his rebus unde uisiones formantur, acquiescens collocat, ponderi similis est. Quapropter haec tria: mensuram, numerum, pondus, etiam in ceteris omnibus rebus animaduertenda praelibauerim. Nunc interim uoluntatem copulatricem rei uisibilis atque uisionis quasi parentis et prolis, siue in sentiendo, siue in cogitando, nec parentem nec prolem dici posse, quomodo ualui et quibus ualui demonstraui. Unde tempus admonet, hanc eamdem trinitatem in interiore homine requirere, atque ab isto de quo tamdiu locutus sum animali atque carnali, qui exterior dicitur, introrsus tendere. Ubi speramus inuenire nos posse secundum trinitatem imaginem Dei, conatus nostros illo ipso adiuuante, quem omnia, sicut res ipsae indicant, ita etiam sancta Scriptura in mensura et numero et pondere disposuisse testatur.