[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] 1. 1. Responsum est iam libro tuo tertio; respondeatur et quarto: aderit Dominus, ut non solum ueritas, sed etiam caritas tibi exhibeatur a nobis. Quae duo quisquis tenuerit, nec fatuus, nec inuidus erit. De quibus uitiis in principio memorati tui libri multa dixisti. Nam et error ueritate, et liuor caritate pellendus est. In hac autem tua disputatione cum de stultitia loquereris, dicens "eam matrem esse omnium uitiorum", adhibuisti testimonium de Scriptura, ubi legitur: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia habitat. Quaere itaque diligenter, utrum habitare cum sapientia puerilis uanitas possit, per quam necesse est ex infantia paruulus transeat, qui tamen transit: et considera qui primus fructus nascatur de radice quam laudas; et quanta in contrarium mutatione opus habeat ut diligatur a Deo, qui nisi eum qui habitat cum sapientia neminem diligit; in praedestinatis utique paruulis quod odit absumens, ut etiam ipsos a uanitate liberatos cum sapientia diligat habitantes: quos certe si ab ubere raptos abstulerit ultimus dies, miror si audes dicere habitaturos cum sapientia praeter regnum Dei, quo eos "bonum", secundum te, "inuiolatae inculpataeque naturae" non permittit accedere, nisi ueri Saluatoris gratia redemptos liberet a falsi insipientia laudatoris. Ut omittam natura fatuos multo amplius lugendos Scriptura teste quam mortuos. Quos quidem et ab isto tanto malo potest Dei gratia per sanguinem Mediatoris eruere: sed unde potuerunt in tantum malum ruere, si diuino iudicio nulla origini debetur poena uitiatae? 1. 2. Ecce merito reprehendisti eos et grauiter, "qui uel supersederunt scienda cognoscere, uel non formidant ignorata culpare". Numquid hoc de his qui excordes nati sunt, potes dicere? Nec tamen eis sub Deo iusto unde id accidere potuerit inuenturus es, si nulla ex parentibus trahuntur merita filiorum. "Sed inuidendo tibi, in quadam meridie compertae ueritatis sine obumbramento ignorationis - ut loqueris - insanimus". Itane uero tanta in paruulis mala, tu qui non inuides, non uides? Bonus est Deus, iustus est Deus: extranea prorsus mali est nulla natura, quae nostrae naturae secundum Manichaeos credatur admixta: unde sunt, non dico in moribus, sed in ipsis ingeniis cum quibus nascuntur tanta hominum mala, si non est humana origo uitiata, non est massa damnata? Quid, quod homo fatuitatis expers et ab inuidiaestimulis alienus, ipsam sic describis inuidiam, ut in tua descriptione hoc uitium et peccatum appareat et poena peccati? Annon est peccatum diabolicum inuidia? annon est poena peccati, quae "protinus ipsum de quo oritur uexat auctorem?". Haec uerba tua sunt: et tamen diuturna loquacitate uisus tibi es acutissime disputasse, "unum idemque uitium peccatum poenamque peccati esse non posse". Sed forte quia inuidus non es, uix tandem inuidiam in alio libro uidere potuisti de qua haec diceres, et tibi pro me quia mihi non inuides contradiceres. [6,2] 2. 3. Finito autem prooemio, ubi etiam laborasti, sicut soles, probare quod praedico, "Deum esse hominum conditorem"; mea deinde uerba proponis, ubi dixi: "Mundo, non Deo nasci hominem, qui de concupiscentia carnis nascitur; Deo autem nasci cum ex aqua et spiritu renascitur". Quibus meis uerbis sic insidiaris, ut asseras hinc intellegi me debere dixisse, quod ad diabolum pertineat quidquid ad mundum pertinet: quia scilicet alibi dixeram, "eos qui de corporum commixtione nascuntur ad ius diaboli pertinere"; asserendo utique, "de potestate erui tenebrarum, cum regenerantur in Christo". Respondeo ergo calumniae tuae. Ita enim me uis putari appellasse mundum ad potestatem diaboli pertinentem, tamquam caelum et terram et omnia quae in eis sunt, uel diabolus fecerit, uel diabolus teneat. Hoc non dico, sed detestor, redarguo, et damno qui dicit. Sed hoc loco sic appellaui mundum, quemadmodum Dominus, ubi ait: Ecce uenit princeps mundi. Non enim caeli et terrae et omnium quae per Verbum, hoc est per eumdem ipsum Christum, facta sunt, unde scriptum est: Mundus per eum factus est, principem uoluit intellegi diabolum: sed sicut dictum est: Mundus in maligno positus est; et iterum: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex mundo est. Non enim caelum et terra non sunt a Patre per Filium; aut Angeli, sidera, arbusta, animalia, homines non sunt a Patre per Filium, quantum quidem attinet ad ipsam substantiam qua homines sunt: sed mundi princeps est diabolus, et mundus in maligno positus est, omnes utique homines qui rei sunt damnationis aeternae, si non inde liberentur, ut non iam pertineant ad principem peccatorum, redempti eo sanguine quiin remissionem fusus est peccatorum. Huic ergo mundo, cuius princeps est, de quo ait qui uicit mundum: Ecce uenit princeps mundi, et in me nihil inueniet; huic, inquam, mundo nascitur homo, donec renascatur in eo qui uicit mundum, et in quo nihil inuenit princeps mundi. 2. 4. Quis est enim mundus, de quo dicit Saluator mundi et uictor mundi: Non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt? Numquid terrae ac maris, caeli ac siderum mala sunt opera? Sed utique mundus iste homines sunt. Nec ab isto mundo quisquam liberandus eligitur, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: qui dedit carnem suam pro mundi uita; quod non fecisset, nisi mundum inuenisset in morte. Quis est mundus de quo dicebat Iudaeis: Vos de hoc mundo estis; ego non sum de hoc mundo? Postremo, quis est mundus de quo elegit Iesus discipulos suos, ut iam de mundo non essent, et eos de quo iam non erant, ipse mundus odisset? Sic enim loquitur Saluator mundi, lux mundi; sic, inquam, loquitur: Haec mando uobis, ut diligatis inuicem. Si mundus uos odi, scitote quia me priorem uobis odio habuit. Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret: quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo; propterea odit uos mundus. Si non addidisset: ego elegi uos de mundo; putari posset, ita dixisse: de mundo non estis, quemadmodum de se ipso dixerat: Ego non sum de hoc mundo. Neque enim et ipse fuit de mundo, et electus est inde ut non esset de mundo. Quis hoc dixerit christianus? Nec secundum hoc enim quod homo esse dignatus est, Filius Dei de mundo fuit. Quid ita, nisi quia in illo peccatum numquam fuit, propter quod omnis homo prius mundo, non Deo nascitur, et ut Deo nascatur de mundo eligitur qui renascitur ut iam non sit de mundo? Propter quod ab eo princeps mundi eicitur foras, sicut ipse testatur, dicens: Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras. 2. 5. Nisi forte eo usque uestra progredietur audacia, ut dicatis non de mundo eligi paruulos, quando Baptismo eius abluuntur, de quo dictum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Ad istam reconciliationem si negatis paruulos pertinere, negantes eos esse de mundo; qua fronte nescio uiuatis in mundo. Porro si eos fatemini, cum in corpus Christi transeunt, de mundo eligi; necesse est ut ei nascantur, de quo eliguntur ut renascantur. Nascuntur enim per carnis concupiscentiam, renascuntur per Spiritus gratiam. Illa de mundo est, haec uenit in mundum, ut de mundo eligantur qui praedestinati sunt ante mundum. Cum autem dixisset Apostolus: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; quomodo id faciat mox adiunxit, atque ait: Non reputans illis delicta eorum. Totus ergo mundus ex Adam reus; Deo non negante manum formationis operi suo, seminibus institutis quamuis paterna praeuaricatione uitiatis: et cum per Christum reconciliatur mundus, de mundo liberatur; eo liberante qui uenit in mundum, non de mundo eligendus, sed electurus; non meritorum electione, sed gratiae: quia reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt. [6,3] 3. 6. Deinde propositis aliis meis uerbis, ubi dixi: "Huius concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit, ac per hoc generatio trahit"; moxque subiunxi: "Ergo quod generatum est regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur"; frustra identidem conaris obtegere quod superfluum Baptismum putatis in paruulis, dicentes "mysteriorum Christi gratiam multis locupletem esse muneribus". Velitis nolitis, paruulos credere confitemini in Christum per corda et ora gestantium. Ergo et ad ipsos pertinet dominica illa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur. Qua causa, qua iustitia, si nullum trahunt originale peccatum? Quod autem dicis: "Hinc potius suos approbat, quod ante proprium uoluntatis obsequium, hoc quod in eis fecit beneficiorum sublimat augmentis"; si ergo hinc suos istos approbat; profecto illos quibus hoc non donat, non approbat suos. Porro cum et ipsi eadem causa sint eius, quia condidit eos; cur non et ipsos eodem modo approbat suos? Hinc de fato, uel de acceptione personarum nihil negatis. Iam ergo nobiscum gratiam confitemini. Quid est enim aliud, ubi nihil illorum est? In una igitur eademque causa, alius relinquitur iustitia iudicante, non fato; alius assumitur gratia praestante, non merito. 3. 7. Frustra omnino contenditis, nec ab originali peccato paruulos regeneratione mundari. Non hoc ostendit, qui dixit: Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte eius baptizati sumus. Dicendo enim: Quicumque, non utique paruulos fecit exceptos. Quid est autem in morte Christi baptizari, nisi peccato mori? Unde etiam de ipso idem alio loco dicit: Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel. Quod utique dictum est propter similitudinem carnis peccati: propter quod et magnum mysterium est crucis eius, ubi et uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati. Si ergo in Christo paruuli baptizantur, in morte eius baptizantur. Si in morte eius baptizantur, mortis eius similitudini complantati peccato utique moriuntur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem uiuit, uiuit Deo. Et quid est: complantari similitudini mortis eius, nisi quod sequitur: Sic et uos existimate uos mortuos esse peccato, uiuere autem Deo in Christo Iesu? Numquid dicturi sumus, peccato mortuum fuisse Iesum, quod nullum habuit umquam? Absit. Et tamen quod mortuus est peccato, mortuus est semel. Mors enim eius peccatum nostrum significauit, quo utique ipsa mors accidit: cui morti mortuus, id est, ut mortalis non esset ulterius, peccato dicitur mortuus. Quod ergo ipse significauit in similitudine carnis peccati, hoc per eius gratiam nos agimus in carne peccati: ut quomodo ille moriendo similitudini peccati peccato mortuus praedicatur, ita quicumque in illo fuerit baptizatus, eidem rei cuius illa fuerat similitudo moriatur; et quomodo in illius uera carne uera mors fuit, sic fiat in ueris peccatis uera remissio. [6,4] 4. 8. Totus itaque iste Epistolae apostolicae locus si te ab ista prauitate non corrigit, nimis obduruisti. Quamuis enim sibi connexa sint omnia quibus ait, scribens ad Romanos, ut gratia Dei commendetur per Iesum Christum: tamen quia Epistolam totam hic recolere et pertractare non possumus, ualde enim longum est; ex isto capite quod agitur consideremus, ubi ait: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Hoc tu dictum exceptis paruulis uis putari. Ubi si abs te quaeram, si non sunt inter peccatores habendi, quomodo pro eis mortuus est, qui pro peccatoribus mortuus est? Respondebis non pro solis peccatoribus mortuum, quamuis sit etiam pro peccatoribus mortuus. Quod quidem nusquam legis in diuinis auctoritatibus, mortuum scilicet esse Christum etiam pro eis qui nullum habuerunt omnino peccatum. Sed attende quam ualidis testimoniis urgearis. Tu dicis etiam pro peccatoribus mortuum: ego dico nonnisi pro peccatoribus mortuum; ita ut respondere cogaris, si nullo peccato paruuli obstricti sunt, non esse pro paruulis mortuum. Dicit enim ad Corinthios: Quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est. Nullo modo hic negare permitteris, nonnisi pro his qui mortui sunt, mortuum fuisse Iesum. Quos igitur hoc loco intellegis mortuos? numquid eos qui de corpore exierunt? Quis ita desipiat ut hoc sapiat? Eo modo itaque intellegimus mortuos, pro quibus omnibus unus mortuus est Christus, quomodo alibi dicit: Et uos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis uestrae, uiuificauit cum illo. Ac per hoc, unus, inquit, pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt; ostendens fieri non potuisse ut moreretur nisi pro mortuis. Ex hoc enim probauit omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unus. Impingo, inculco, infercio recusanti: accipe, salubre est, nolo moriaris. Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Vide quia consequens esse uoluit, ut intellegantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non in corpore, restat ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibus Christus mortuus est, nemo neget, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse christianus. Quapropter, si nullum trahunt peccatum paruuli, non sunt mortui. Si non sunt mortui, non est mortuus pro eis, qui non est mortuus nisi pro mortuis. Tu autem iam in primo tuo librocontra nos clamans, dixisti: "Christum etiam pro paruulis mortuum". Nullo modo igitur negare permitteris eos trahere originale peccatum. Nam mortui unde, si non inde? aut propter quam mortem paruulorum mortuus est, qui non est mortuus nisi pro mortuis? Eumque tu mortuum pro paruulis confiteris. Redi ergo mecum ad illud quod ad Romanos coeperam dicere. 4. 9. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. Cum peccatores, inquit, essemus, hoc est, cum mortui essemus, Christus pro nobis mortuus est: multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salui erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salui erimus in uita ipsius. Hoc est illud quod alibi dicitur: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Deinde hic sequitur: Non solum autem, sed et gloriantes in Deo, per Dominum nostrum Iesum Christum. Non solum, inquit, salui, sed et gloriantes. Per quem nunc et reconciliationem accepimus. Et tamquam causa quaereretur, quare per unum Mediatorem hominem fiat ista reconciliatio: Propter hoc, inquit, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Quid ergo egit lex? Itane illa reconciliare non potuit? Non, inquit: Usque enim ad Legem, peccatum in mundo fuit: Hoc est, nec lex potuit auferre peccatum. Peccatum autem non deputabatur cum Lex non esset. Erat quidem peccatum, sed non deputabatur, quia non cognoscebatur. Per Legem enim, sicut in alio loco dicit, cognitio peccati. Sed regnauit mors ab Adam, usque ad Moysen: quia nec per Moysen, id est, nec per Legem regnum eius ablatum est. Regnauit autem et in his qui non peccauerunt. Quare igitur, si non peccauerunt? Audi quare: In similitudine inquit, praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. Dedit enim ex se formare posteris suis, quamuis peccata propria non habentibus, ut peccati paterni contagione morerentur, qui per eius carnalem concupiscentiam gignerentur. Sed non sicut delictum, inquit, ita et donatio. Si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multis abundauit. Multo magis utique abundauit, quia in quibus abundat, temporaliter moriuntur, in aeternum uicturi sunt. Et non, inquit, sicut per unum peccantem, ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno in condemnationem: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Et unum quippe illud ad damnationem trahere potuit: sed gratia non hoc unum tantum, uerum etiam plura, quae superaddita sunt peccata deleuit. Si enim ob unius delictum, inquit, mors regnauit per unum; multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum. Superior repetitus est sensus; quia multo magis in uita regnabunt, qui sine fine regnabunt; quam mors in eis regnauit, quae cum fine regnauit. Itaque sicut per unius, inquit, delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. Ideo et ibi omnes, et hic omnes, quia nemo ad mortem nisi per illum, nemo ad uitam nisi per istum. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi; ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. Lex autem subintrauit, ut abundaret delictum. Ubi autem abundauit delictum, superabundauit gratia: ut quemadmodum regnauit peccatum in morte sic et gratia regnet per iustitiam in uitam aeternam, per Iesum Christum Dominum nostrum. 4. 10. Quid ergo dicemus, inquit, permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Absit. Quid enim praestitit gratia, si permanendum est in peccato? Denique sequitur et dicit: Qui mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo ? Hinc nunc diligenter attende, et quod sequitur ut intellegas intentus ausculta. Cum dixisset: Qui mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus?. Hic sunt paruuli qui baptizantur, an non sunt? Si non hic sunt, falsum est ergo quod ait: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; quia non in morte illius baptizantur paruuli. Sed quoniam uerum dicit Apostolus, nulli intelleguntur excepti. Nam si de solis maioribus dictum putatis, qui iam utuntur libero arbitrio, cum dicat ille: Quicumque; frustra uos terret dominica illa sententia: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. Habetis enim magnum compendium: asseuerate et hoc de solis maioribus dictum, nequaquam paruulos ista generalitate concludi. Et quid uobis est de quaestione Baptismatis laborare, utrum sit uita aeterna praeter regnum Dei, an uita aeterna priuandi sint, innocentes tot imagines Dei, ac per hoc aeterna morte plectendae? Si autem hoc dicere non audetis, quoniam uniuersaliter prolata sententia est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest intrare in regnum Dei; eadem uos uniuersitas comprimit, dicente Apostolo: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ergo et paruuli qui baptizantur in Christo, quoniam in morte ipsius baptizantur, peccato moriuntur. Inde enim connexa sunt ista sequentia, cum superius dictum esset: Qui mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? Nam uelut quaereretur, quid est mori peccato? An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Hinc probans quod supra dixerat: Si mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? ut qui se non ignorarent in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo, scirent etiam se mortuos esse peccato: quia nihil est aliud in morte Christi baptizari, nisi peccato mori. Hoc diligentius exponens adiungit, et dicit: Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem, ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Si enim complantati sumus similitudini mortis eius; sic et resurrectionis erimus: hoc scientes, quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul uiuemus cum illo: scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem uiuit, uiuit Deo. Ita et uos existimate uos mortuos quidem esse peccato, uiuere autem Deo in Christo Iesu. Si ergo peccato non moriuntur paruuli, procul dubio in Christi morte non baptizantur. Si in Christi morte non baptizantur, non in Christo baptizantur. Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. In Christo autem baptizantur, peccato ergo moriuntur. Cui peccato, quaeso te, nisi quod originale traxerunt? Argumentationes hominum conticescant: Dominus nouit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. Abscondit haec a sapientibus et prudentibus, et reuelauit ea paruulis. Si tibi christiana fides displicet, apertius confitere: nam christianam fidem aliam non potes inuenire. Unus homo est ad mortem, unus ad uitam. Ille tantum homo, iste Deus et homo. Per illum est mundus inimicus factus Deo: per istum mundus reconciliatur Deo electus ex mundo. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. Sicut portauimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Haec stabilitamenta fidei christianae qui subuertere nititur, stantibus eis ipse subuertitur. [6,5] 5. 11. Prorsus quod in libro meo dixi, cui resistis, uerum est: "Nam quod dimissum est in parente, ut trahatur in prole, miris quidem modis fit, sed tamen fit: et quia modus ipse non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur". Quibus uerbis meis insidiaris mendaciter, quasi dixerim, "nec ratione comprehendi, nec sermone explicari"; subtrahens inde quod dixi, "non facili" siue "ratione", siue "sermone". Aliud est "nulla", quod tu dicis; aliud est "non facili", quod ego dixi: ubi quid aliud quam calumniosus appares? Sed etsinulla ratione indagetur, nullo sermone explicetur: uerum tamen est quod antiquitus ueraci fide catholica praedicatur et creditur per Ecclesiam totam; quae filios fidelium nec exorcizaret, nec exsufflaret, si non eos de potestate tenebrarum, et a principe mortis erueret; quod in libro meo, cui uelut respondes, a me positum est ; sed id tu commemorare timuisti, tamquam ipse ab orbe toto exsufflandus esses, si huic exsufflationi qua princeps mundi et a paruulis eicitur foras, contradicere uoluisses. Frustra te intorques argumentationibus uanis, non aduersus me, sed aduersus communem matrem spiritalem; quae non te aliter peperit, quam sicut iam non uis ut pariat; contra cuius uiscera satis acutis telis tibi uideris armatus, de iustitia Dei contra iustitiam Dei, de gratia Dei contra gratiam Dei colligens argumenta. Tunc enim est Dei uera iustitia, si graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum non sit iniustum. Quomodo autem non est iniustum iugum graue, si nullum est in paruulis malum, propter quod iuste iugo premantur graui? Tunc est uera Dei gratia, si hoc rebus exhibeat, quod uerbis sonat. Quomodo autem hoc facit, si eum exsufflat in quo nouit non esse quod pellat, si eum lauat in quo nouit non esse quod abluat? 5. 12. Numquid uel tibi uel quibuslibet consectaneis tuis aliquid dicere uidereris, si quantum sit (ut ex ea natum necesse sit renasci, non renatum sit necesse damnari) malum concupiscentiae carnis, sanctitate mentis cogitare possetis: et quid conferat gratia, cum reatum eius absoluit, quo faciebat originaliter hominem reum, quando fit in illo plena remissio peccatorum; quamuis ipsa remaneat, contra quam regenerati spiritus concupiscat, aut bene usurus hoc malo in minore certamine, aut omnino non usurus in maiore certamine? Inest enim sensus huius mali, dum reluctatur atque cohibetur. Reatus autem ille, qui sola regeneratione dimittitur, quemadmodum cum inesset non sentiebatur; ita eius ablatio fide creditur, non carne uel mente sentitur. Ideo in huius rei obscuritate te iactas, et aduersus ueritatem quae ostendi hominum maxime carnalium sensibus non potest, quanto magis ut putas acriter, tanto magis infideliter pugnas. 5. 13. Sed: "Verte omnes tete in facies, et contrahe quidquid Siue animis, siue arte uales". Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Ergo uerum est nos mortuos esse peccato in morte Christi, quae fuit sine peccato: ac per hoc et maiores et paruuli. Neque enim illi et non isti, aut isti et non illi: sed quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in mortem. Non sine paruulis: quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. Si enim complantati fuimus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus. Hic sunt et paruuli complantati similitudini mortis eius. Hoc enim ad omnes pertinet quicumque baptizati sumus in Christo Iesu. Hoc scientes, quia uetus homo noster simul crucifixus est. Quorum uetus homo, nisi quicumque baptizati sumus in Christo? Hic itaque agnoscamus et paruulos, quia et ipsos baptizatos non negamus in Christo. Et utquid simul crucifixus est uetus homo noster? Ut euacuetur, inquit, corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. Propter hoc corpus peccati, misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Qua igitur impudentia negamus etiam paruulos corpus habere peccati, cum hoc quod dicit, omnium sit quicumque baptizati sumus in Christo? Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam uiuemus cum Christo; scientes quia Christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors ei ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem uiuit, uiuit Deo. Ita et uos, inquit, existimate uos mortuos esse peccato: uiuere autem Deo in Christo Iesu. Quibus hoc dicit? euigilasne, et attendis? Eis utique quibus dicebat: Si autem mortui sumus cum Christo. Et qui sunt hi, nisi quibus dixerat: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut euacuetur corpus peccati? Nisi quibus dixerat: Complantati sumus similitudini mortis eius? nisi quibus dixerat: Consepulti sumus ergo illi per Baptismum in mortem? Et hoc quibus, uel de quibus dixerat, lege superiora uerba, quibus haec cuncta connexa sunt, et inuenies: An ignoratis quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Et cum hoc diceret, probare quid uoluit? Lege adhuc paulo superius, et inuenies: Si mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? Aut ergo agnoscite paruulos in Baptismate mortuos esse peccato, et fatemini habuisse cui morerentur originale peccatum: aut aperte dicite non eos in morte Christi baptizatos, cum baptizarentur in Christo; et Apostolum mendacii redarguite, dicentem: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. 5. 14. Ego haec arma caelestia, quae uincunt Caelestium, non dimitto: his fidem meam sermonemque committo. Argumenta quae profertis, humana sunt: haec munimenta diuina sunt. Delicta quis intellegit? Numquid ideo delicta non sunt? Ita et originale delictum quod in parente regenerato remittitur, et tamen transit in prolem, et manet nisi et ipsa regeneretur, quis intellegit? Numquid ideo non est delictum? Unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Quo corde, quo ore, qua fronteparuulos mortuos negatis, pro quibus Christum mortuum non negatis? Si non est pro eis Christus mortuus, utquid baptizantur? Quicumque enim baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus. Si autem etiam pro eis mortuus est, qui unus pro omnibus mortuus est; ergo mortui sunt et isti cum omnibus. Et quia in peccato mortui sunt, moriuntur et peccato ut uiuant Deo, quando renascuntur ex Deo. Quod si explicare non possim quomodo uiuus generet mortuum (mortuus enim peccato parens, et uiuens Deo, generat tamen in peccato mortuum, nisi et ipse peccato regeneratione moriatur, et uiuat Deo); numquid ideo falsum est, quia explicari uerbis uel non potest, uel difficillime potest? Tu nega, si audes, natum mortuum, pro quo Christum non negas mortuum. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Verba sunt apostolica; sed arma sunt nostra, quibus tamen si repugnare nolis, intellegis quod sine dubitatione credendum est etiam si non intellegas. Homo enim qui spiritaliter natus, carnaliter gignit, utrumque habet semen, et immortale unde se gaudeat uiuum, et mortale unde generet mortuum. Cui uiuificando nullo modo necessaria Christi mors esset, nisi mortuus natus esset. Unus enim pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt. Nec eos de ista morte excitatis, quos mortuos non esse clamatis: sed ne uiuant potius impeditis, quando in eorum parentibus fidem, qua una possunt reuiuiscere, impiorum argumentorum machinis oppugnatis. [6,6] 6. 15. Sed iam ueniamus ad prolixam et operosam disputationem tuam, qua illud, quod quantulaecumque similitudinis gratia in re ad perspiciendum difficili, adhibendum putaui, de olea scilicet, quod eius semen degeneret in oleastrum, refutare molitus es: prius affirmans, "quod ei rei quae per se defendi non potest, nihil suffragentur exempla". Cur ergo Apostolus, mox ut proposuit quaestionem quomodo resurgant mortui, quo autem corpore ueniant, continuo rem incognitam et inexpertam exemplo probare suscepit, adiungens: Stulte, tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur, etc.? Quod quidem exemplum et huic rei de qua agitur, non omni modo est inconueniens. Purgatur enim a palea triticum, sicut homo a peccato, et tamen inde cum palea nascitur alterum. 6. 16. Quid est autem quod de crocodilo dicere uoluisti: "Solum esse in omnibus animalibus, cui superiores mandibulas moueri Albinus affirmat; et ignem, cum sit omnibus exitio, salamandrae esse ludibrio"? Nonne ista contra uos potius protulisti, quando inuenitur aliquid unde monstretur esse possibile quod generaliter negabatur? Cum ergo uos generaliter negaueritis, posse gignentes in prolem traicere quod non habent ipsi; si fuerit inuentum quod possit hoc facere, ita superamini, sicut ille qui dixerat,non posse animalia nisi inferiores mouere mandibulas, inuento crocodilo sine ambiguitate superatur; et qui dixerat nullum animal in igne uiuere, demonstrato quod de salamandra perhibetur, sine ambiguitate conuincitur. Cum igitur definis: "Naturalia per accidens non conuerti"; si uel unus quispiam fuerit inuentus, qui uitiatus aliquo casu cum eodem uitio genuerit filium, factumque sit proli naturale quod parenti accidens fuit; nempe tua definitio ista frustrabitur. Item cum definis: "Parentem quod ipse non habet, in suam prolem non posse transmittere", nonne definitio etiam ista destruetur, cum tibi fuerint demonstrati nati homines integerrimis omnibus membris ex his parentibus, qui nonnulla membra perdiderant? Audiebamus a maioribus nostris, qui se id nosse ac uidisse dicebant, Fundanium Carthaginis rhetorem, cum ipse accidenti uitio luscus esset, luscum filium procreasse. Quo exemplo euertitur illa tua sententia, qua dicis: "Naturalia per accidens non conuerti". Accidens quippe fuit in patre, quod factum est in filio naturale. Illam uero alteram, qua dicitis, "parentes in filios ea quae non habent ipsi non posse transfundere", alius Fundanii filius, quod maxime usitatum est, cum duobus oculis de lusco natus euertit, et innumerabiles qui nascuntur oculati de parentibus caecis. Transmittendo quippe in eos quos gignunt quod ipsi non habent, uos potius quam suos filios sibi similes esse demonstrant, qui tam fuistis in uestris definitionibus caeci. [6,7] 7. 17. Sane cum ea quae ad rem non pertinent multum loqueris, dixisti aliquid unde me quiddam quod ad rem pertinet admoneres, ubi aisti: "Curiositatem quod comprehenderit, minus solere mirari; et aduersus eam diuinitus fuisse prouisum, ut multa de terra innumeris discreta proprietatibus gignerentur". Et reuera haec est utilitas occultorum operum Dei; ne prompta uilescant, ne comprehensa mira esse desistant. Unde et Scriptura dicit: Sicut ossa in uentre praegnantis, ita non agnoscis opera Dei quaecumque faciet uniuersa. Recte itaque et ipse dixisti, contra curiositatem quae minus solet mirari quod potuerit comprehendere, incomprehensibilia esse opera Dei. Cur ergo humana opinatione conaris euertere, quod minus uales in diuina ratione comprehendere? Ego quidem, non (ut tu calumniaris) dixi: "Nulla ratione comprehendi posse"; sed dixi: "Facili ratione non posse". Verumtamen quid si contra uitium curiositatis humanae, cui solent, ut ipse commemoras, comprehensa uilescere, etiam hoc Deus, quemadmodum multa, sic occultare uoluit, ut id inuestigare atque comprehendere humana coniectura non possit? ideone contra Ecclesiam matrem uestram ratiunculis uestris quasi parricidalibus pugiunculis debetis armari, ut uim Sacramenti eius occultam, qua purgandos concipit paruulos, quamuis de purgatis parentibus natos, tamquam ossa in uentre praegnantis, non contrectando, sed laniando quaeratis? Nisi autemsermonis longitudine nollem fatigare lectorem, iam te mille rerum generibus, quarum incomprehensibilis ratio contra usitatas naturae uias quasi per deserta opaca repit, obruerem; in quibus etiam degenerantia semina, non quidem in dissimillimum genus (quia nec oleaster sic est ab olea discretus ut uitis), sed in quamdam, si dici potest, similem dissimilitudinem, sicuti uiti est labrusca dissimilis, quae tamen de semine uitis gignitur, multa monstrarem. Et cur non credamus hoc ideo uoluisse Creatorem, ut crederemus etiam semen hominis posse uitium de gignentibus trahere, quod in eis a quibus gignitur non sit: ut ad eius gratiam, qua homines eruuntur a potestate tenebrarum et in regnum illius transferuntur, etiam baptizati cum suis paruulis currerent; sicut tecum cucurrit pater sanctus, nesciens eidem gratiae quam esses futurus ingratus? 7. 18. Sed naturae scrutator acerrimus limites eius inuenis, et regulas figis, dicens: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud probentur tradere parentes, quo caruisse creduntur. Quod si tradunt - inquis - non amiserunt". Istae sunt Pelagianae definitiones, quas lecto ad religiosae memoriae Marcellinum, quod commemoras, opusculo nostro, iam respuere debuisti. Prior enim Pelagius de parentibus fidelibus dixit: "Non eos potuisse in posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt". Sed quam sit falsum, exemplis euidentissimis perdocetur, quorum aliqua supra dixi, unde est et hoc quod etiam nunc dicam. Quid enim praeputii retinet circumcisus, de quo praeputiatus tamen gignitur, et quod iam non est in homine, trahitur in hominis semine? Nec ob aliud credendum est, antiquis patribus hoc diuinitus fuisse praeceptum, ut octauo die circumciderent paruulos ad significandam regenerationem quae fit in Christo, qui post diem septimum sabbati, quo die iacuit in sepulcro, traditus propter delicta nostra, sequenti, id est, octauo in hebdomadibus die resurrexit propter iustificationem nostram. Quod sacramentum circumcisionis in figura praecessisse Baptismatis, quis uel mediocriter sacris Litteris eruditus ignoret; cum apertissime de Christo dicat Apostolus: Qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitauit illum a mortuis: et uos cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis uestrae, uiuificauit cum illo, donans nobis omnia delicta? Huius ergo circumcisionis non manufactae, quae nunc fit in Christo, similitudo praemissa est illa circumcisio manu facta, quae data est Abrahae. 7. 19. {Non enim dici potest: Praeputium corpus est, hoc autem quod trahitur in origine, uitium; et illo quidem abscisso, uim eius tamen nequaquam tolli potuisse de semine; hoc uero uitium quod non est corpus, sed accidens, cum indulgentia sit remissum, in semine non potuisse residere: hoc, inquam, a quouis callidissimo dici non potest, cum auctoritate diuina superetur, qua ipsa pars corporis ob hoc iussa est amputari, ut hoc uitium purgaretur. Quod nisi esset in semine, ad paruulos, quibus circumcisione illa corporis auferendum est, nullatenus perueniret: neque si minime peruenisset, indigeret ullatenus hac corporis circumcisione semoueri. Cum autem paruulus proprium nullum habeat omnino peccatum, restat ut nullum eidem aliud auferatur nisi originale illo remedio sine quo perit anima eius de populo suo; quod sub iusto Deo non fieret, nisi esset culpa qua fieret. Quae quoniam propria nulla est, restat ut sola originis uitiatae sit culpa}. 7. 20. Ecce circumcisus tradit nascenti de se, quo caruit in se. Quid est ergo quod dicis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut illud homines probentur tradere, quo caruisse creduntur"? Bonum est praeputium, non est malum, quia Deus illud fecit, sicut de oleastro copiosissime disputasti. Respondetur tibi: Bonus est oleaster in rerum natura, sed in mysteriorum scriptura malum significat; sicut lupi, sicut uulpes, sicut sus lota in uolutabris caeni, sicut canis conuersus ad suum uomitum: in rerum natura bona sunt omnia, sicut oues; omnia quippe Deus fecit bona ualde; sed in sanctis Libris lupi malos significant, oues autem bonos. Nec secundum id quod sunt, sed secundum id quod significant, de illis similitudines damus, quando de bonorum malorumque differentia disputamus. Sic et praeputium quoniam particula est humani corporis, quod totum est bona substantia, utique bonum est per naturam; sed malum significat per figuram, cum die octauo circumcidi praecipitur paruulus, propter Christum, in quo, sicut Apostolus dicit, circumcisi sumus circumcisione non manu facta, quam sine dubio praefigurauit circumcisio manu facta. Praeputium itaque non est peccatum, sed significat peccatum, et maxime originale; quia per ipsum membrum est origo nascentium, per quod peccatum dicti sumus natura filii irae: nam et ipsum membrum natura proprie dicitur. Proinde circumcisio carnis non solum illam quasi generalem sententiam uestram sine ambiguitate subuertit, qua dicitis: "Per rerum naturam fieri non posse, ut quo ipse caruit, tradat proli parens"; uerum etiam quia praeputium peccatum significat, et inuenitur in nascente, quod iam non erat in parente; profecto originale peccatum quod iam remissum est parentibus baptizatis, manere demonstrat in paruulis, nisi et ipsi baptizentur, id est, spiritali circumcisione mundentur: uosque conuincit esse uerissimum quod negatis; quia et ipse paruulus, de quo dictum est: Peribit anima eius de populosuo, si octauo die non fuerit circumcisus, inuenire sub iusto iudice cur pereat non potestis, negantes originale peccatum. 7. 21. Relinquamus siluas oleastrorum, et montes uel Africanos uel Italos oliuarum; nec interrogemus agricolas, qui cum tibi aliud, mihi aliud forte responderint, neutros possumus celeri exploratione conuincere, si ad hoc experiendum seminetur arbor, seris factura nepotibus umbram. Habemus oleam, non Africanam, non Italam, sed Hebraeam; cui nos qui fuimus oleaster, insitos esse gaudemus. Illi oleae data est circumcisio, quae nobis soluit istam sine disceptatione quaestionem. Trahit praeputium proles, quod iam non habet parens; caruit, et tamen tradidit; amisit, et tamen transmisit: et hoc praeputium peccatum significat. Ergo et ipsum potest in parentibus interire, et tamen ad filios pertransire. Attestetur etiam ipse infans, et tacens dicat: Peritura est anima mea de populo meo, si non fuero circumcisus octauo die: qui ergo et originale malum diffitemini, et iustum Deum fatemini, quid peccauerim dicite. Huic infanti tacite clamanti quoniam loquacitas uestra nulla rationabili uoce respondet, uoces potius uestras apostolicis nobiscum uocibus iungite. Quae sint enim ex parentibus, uel utrum sint etiam alia contagia peccatorum, liberum nobis est quaerere; siue sit facile, siue difficile, siue impossibile reperire: per unum tamen hominem in hunc mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo omnes peccauerunt; aliter nobis fas esse non existimemus accipere, nisi ut omnes mortuos esse credamus in primi hominis peccato, pro quibus mortuus est Christus, et omnes mori peccato quicumque baptizantur in Christo. [6,8] 8. 22. Sed in aliis uerbis meis, quae uelut refellenda interponis disputationi tuae, dicis: "Me uulgum tibi excitare conatum"; quoniam dixi: "Fidem non dubitare christianam, quam noui haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lauacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam paruulos filios redemptorum, sub eiusdem diaboli esse potestate captiuos, nisi et ipsi eadem gratia redimantur". Quod ut apostolico testimonio comprobarem: "Ad omnes aetates - dixi - pertinere illud, de quo Apostolus loquitur, beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae". Si hac sententia contra uos uulgus mouetur, nonne hinc te potius oportet aduertere, ita esse uulgatam et apud omnes confirmatam istam catholicam fidem, ut nec notitiam possit fugere popularem? Necesse quippe fuerat, quidquid in paruulis suis ageret, quod attinet ad mysteria christiana,omnes nosse Christianos. Cur autem dicis: "Quod certaminis singularis oblitus in uulgum refugerim"? Quis tibi promisit meum singulare certamen? Ubi, quando, quomodo, quibus praesentibus, quibus arbitris? "Oblato", sicut loqueris, "placuit componi foedere bellum, ut pugnas omnium contentio nostra dirimeret"? Absit ut mihi apud Catholicos arrogem, quod te tibi apud Pelagianos arrogare non pudet. Unus sum e multis, qui profanas uestras nouitates ut possumus refutamus, sicut unicuique nostrum Deus partitus est mensuram fidei. Antequam essem natus huic mundo, et antequam essem renatus Deo, multa catholica lumina uestras futuras tenebras redarguendo praeuenerunt: de quibus iam duobus superioribus libris meis quanta potui manifestatione disserui. Habes quo te auoces, si te aduersus catholicam fidem adhuc insanire delectat. 8. 23. Nec nomine "sellulariorum opificum" derideas membra Christi: memento quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Quid est autem: "Quod eis cum ostendere coeperis, in me acerbiores fient"? Mentiri eis noli, et non fient. Ego enim non "eos", sicut calumniaris, "asseuero peculium diaboli", quos redemptos Christi sanguine scio: "nec diabolo coniugia", in quantum coniugia sunt, "ulla transcribo"; nec "eum genitalium commentor artificem"; nec "excitatorem uirorum nisi ad illicita", nec "fecundatorem mulierum", nec "conditorem" assero "paruulorum". Haec ergo quae a me aliena sunt, si eis de me dixeris, mentieris: et si quisquam eorum tibi credens acerbior in me fuerit factus, deceptus poterit esse, non doctus. Ii uero qui et utrumque nostrum, et fidem catholicam sciunt, discere abs te aliquid nolunt; sed cauent potius, ne auferas quod nouerunt. Multi quippe sunt in eis, qui non solum praeter me, uerum etiam priores me ista didicerunt, quae uester nouus error oppugnat. Cum, ergo non eos ipse fecerim, sed inuenerim huius quam negatis socios ueritatis, quomodo eis ego sum auctor huius quem putatis erroris? [6,9] 9. 24. "Explica - inquis - quomodo peccatum personae illi iuste possit adscribi, quae nec uoluit peccare, nec potuit". Aliud est perpetratio propriorum, aliud alienorum contagio peccatorum, quantum, quidem ad suae cuiusque uitae pertinet actionem. Nam si uos sententiam rectam in uestrum tortum sensum torquere nolletis, audiretis Apostolum hoc breuiter explicantem, qui unum dixit fuisse in quo omnes peccauerunt. In illo uno mortui sunt omnes, ut moreretur alius unus pro omnibus. Unus enim pro omnibus mortuus est: ergo omnes mortui sunt, pro quibus Christus mortuus est. Nega igitur Christum etiam pro paruulis mortuum,ut eximas eos de numero mortuorum, hoc est, de contagio peccatorum. "Qui fieri potest - inquis - ut res arbitrii condicioni seminum misceatur?". Si fieri non posset, non esset unde paruulos nondum de corpore egressos mortuos diceremus. Quia si Christus et pro ipsis mortuus est, ergo et ipsi mortui sunt: Quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Audisne, Iuliane? haec Apostoli uerba, non mea sunt; Quid a me quaeris, "quo sit factum modo", cum uideas factum esse quocumque modo, si de Apostolo credas aliquo modo, qui de Christo et de his pro quibus mortuus est Christus, mentiri potuit nullo modo? 9. 25. Potest autem dici Deus ab alio, quales estis, peruerso, sed errore diuerso; potest prorsus dici Deus, quod nos sentire de paruulis dicis, "ad inimici sui lucrum semper industrius"; quia eos quos nouit, non ad tempus sub diabolo futuros, sed cum illo semper arsuros, non desinit creare, nutrire, uestire, eisque pertinacissima iniquitate peccantibus uitam salutemque subministrare. Sed facit hoc Deus quomodo sciens bene uti et bonis et malis; cuius maiestatis usibus, non solum eos quos premit aut decipit, sed nec se ipsum malignitatis ullius arte diabolus subtrahit. Ac per hoc non pertinent ad diabolum, qui eruuntur de diaboli potestate: qui uero ad eum pertinent, in Dei, sicut ipse, sunt potestate. 9. 26. Quam uanum est igitur, quod acutule te dixisse arbitraris, quasi asseramus, "hoc inter se foedus iniisse diabolum et Deum, ut quidquid perfunditur, Deus; quidquid nascitur, diabolus sibi uindicet: ea tamen lege - sicut dicis - ut ipsam commixtionem quam diabolus instituit, Deus obnoxia uirtute fecundet"? Prorsus nec instituit diabolus commixtionem quoniam esset et si nemo peccasset; sed ita esset, ut tua ibi suscepta uel nulla esset, uel inquieta non esset: nec obnoxia uirtute, sed libera et potentissima Deus fecundat uteros feminarum, etiam uasa diabolica parituros. Sicut enim hominibus malis, ita et seminibus ex origine uitiatis, in quibus bona est ab illo creata substantia, incrementum, formam, uitam, salutemque largitur gratuita bonitate, nulla necessitate, insuperabili potestate, irreprehensibili ueritate. Cum ergo utrumque in potestate sit Dei, et quod perfunditur, scilicet, et quod nascitur, a cuius potestate alienus nec ipse diabolus inuenitur, tu duo ista quomodo posuisti? Utrum melius esse uoluisti nasci quam perfundi? An melius esse perfundi, quia ibi est et nasci? Non enim perfundi poterit qui natus non fuerit. An utrumque aequa lance perpendis? Si nasci putas esse melius, regenerationi spiritali facis iniuriam, cui generationem carnalem sacrilego errore praeponis. Non enim frustra crederis noluisse dicere: Quod renascitur; sed: "quod perfunditur"; ut quoniam diabolum et Deum quasi partes inter se fecisse per nostrum sensum demonstrare cupiebas, partem, Dei faceres uerbi uilitate uiliorem. Potuisti enim dicere: Quod renascitur; potuisti: Quod regeneratur; potuisti postremo: Quod baptizatur; hoc enim uerbum, ex graeco latina consuetudo sic habet, ut non soleat alibi nisi in Sacramento regenerationis intellegi. Nihil horum dicere uoluisti, sed elegisti uerbum quo fieret contemptibile quod dicebas. Nemo enim legentium praeferre posset natum renato, uel regenerato, uel baptizato; sed facile putasti natum praeferri posse perfuso. Si autem quantum distat caelum a terra, tanto melius est perfundi ut portetur hominis imago caelestis, quam nasci ut portetur homini imago terreni; euanuit iam tua ista inuidiosa partitio. Neque enim mirandum est, si caelestis hominis imaginem quae sacra perfusione suscipitur, sibi uindicat Deus; imaginem uero terreni hominis terrena labe sordentem sinit esse sub diabolo: donec ad suscipiendam caelestis hominis imaginem renascatur in Christo. 9. 27. Porro si perfundi et nasci aequali abs te pensantur examine, ut ideo paruuli nondum renati non credantur esse sub diabolo, ne partes aequales inter se Deus et diabolus facere uideantur, si Deus sibi perfusos, diabolus autem uindicat natos: profecto quia secundum istum sensum tantum ualet perfundi quantum ualet nasci, superfluum persuadetis esse perfundi; quoniam, quod tantumdem ualet, sufficit nasci. Et tamen agimus gratias, quia non hoc putatis. Non enim ad regnum Dei natos, nisi perfundantur, admittitis: atque ita perfundi multo melius indicatis esse quam nasci. Iam itaque uobis ipsi reddite rationem, ne putetis indignum, ut qui non admittuntur in regnum Dei, sint sub illo qui cecidit de regno Dei; et qui non habent uitam, sint sub illo qui perdidit uitam. Non autem habere paruulos uitam, nisi habeant Christum (quem, procul dubio habere non possunt, nisi induerint eum, eo modo quo scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis); non ergo eos habere uitam, nisi habeant Christum, Ioannes euangelista testatur, dicens in Epistola sua: Qui habet Filium, habet uitam, qui non habet Filium, uitam non habet. Merito ergo intelleguntur mortui qui non habent uitam, pro quibus est Christus mortuus ut habeant. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Ideo autem mortuus est, sicut legitur ad Hebraeos: ut per mortem euacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum. Quid ergo mirum, si paruuli, quamdiu mortui sunt, antequam incipiant eum habere qui mortuus est pro mortuis, sub eo sunt qui potestatem habet mortis? [6,10] 10. 28. Enumeras quae fides uere non dubitet christiana; in quibus ea commemoras, quae pene omnia praedicamus et nos, et de quibus nullo modo dubitandum esse censemus; usque adeo ut etiam illud quod dicis: "Sine opere liberi arbitrii nullum hominis esse posse peccatum", uerum esse fateamur. Non enim et hoc esset peccatum, quod originale traheretur, sine opere liberi arbitrii, quo primus homo peccauit, per quem peccatum intrauit in mundum, et in omnes homines pertransiit.Quod autem dicis: "Alienis peccatis alterum obnoxium non teneri"; interest quatenus recte possit intellegi. Neque nunc ago, quod peccauit Dauid, et pro peccato eius tot hominum millia ceciderunt; et quod de anathemate contra interdictum quia usurpauit unus, in eos qui hoc non fecerant, nec factum fuisse nouerant, uindicta processit; alia disputatio est, neque nunc tenere nos debet, de hoc genere peccatorum siue poenarum. Parentum autem peccata modo quodam dicuntur aliena, et rursus modo quodam reperiuntur et nostra: aliena quippe proprietate sunt actionis, nostra sunt autem contagione propaginis. Quod si falsum esset, profecto graue iugum super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum 86, nullo modo iustum esset. 10. 29. Quod autem Apostolum dixisse commemoras: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque propria corporis sui prout gessit, siue bonum, siue malum; quomodo in paruulis accipis? utrum et ipsi ante tribunal Christi manifestabuntur, an non? Si non manifestabuntur, quid te adiuuat ista sententia, quando ad eos non pertinet, quorum nunc agitur causa? Si autem manifestabuntur, quomodo reportat eorum quisque quod gessit, qui nihil gessit; nisi quia pertinet ad eos, quod per corda et ora gestantium, siue credunt, siue non credunt? Propria corporis sui enim dixit, quod ad unumquemque in se ipso iam uiuentem pertinet. Nam quomodo reportat bonum, ut intret in regnum Dei, si hoc reportat quisque quod gessit; nisi quia pertinet ad paruulum etiam quod per alterum gessit, id est, credidit? Sicut itaque quod credidit, pertinet ad eum, ut reportet bonum, hoc est, percipiat Dei regnum: sic ad eum pertinet etiam, si non credidit, ut reportet condemnationis iudicium; quia euangelica est et ipsa sententia: Qui non crediderit, condemnabitur. Et Apostolus dicendo: Omnes nos manifestari oportet, ut recipiat unusquisque prout gessit, siue bonum, siue malum 89; nihil uoluit intellegi medium. Vide ergo quam importune nolis paruulum de alieno peccato reportare malum, et uelis eum de alieno recte facto reportare bonum, non qualecumque, sed Dei regnum. Alienum quippe opus est cum credit per alterum, sicut alienum opus fuit cum peccauit in altero. Nec nos dubitamus quia Baptismate delictum omne mundetur, sed renascendo quisque mundatur. Quod ergo non adimit nisi regeneratio, non cessat trahere generatio. 10. 30. Sane dicendo "concupiscentiam non usquequaque animo rebellem: procul dubio confiteris rebellem: et supplicium non fateris, quo aduersus te ipsum bellum geris? "Dicatur - inquis - paruulorum creator Deus talium, quales Dei manibus digni sunt"; et addis, "id est, innocentium". Nonne te pietate et Dei laudatione uincere uidetur, qui dixerit etiam pulchra et sana opera decere manus Dei? Et tamen multi deformes, multi morbidi, multi horridi monstrosique nascuntur; nec ideo illam totam substantiam, omnesque partes eius, et quidquid in ea substantialiter existit et uiuit, potuit creare nisi bonus et uerus Deus. 10. 31. Iubes ut asseram, "quemadmodum in Christo, id est in uirtute eius, creatos paruulos sibi audeat diabolus uindicare". Tu assere, si potes, quomodo sibi, non obscure, sed aperte uindicet paruulos, quos immundi spiritus uexant. Si ei traditos dicis: uidemus ambo supplicium, tu dic meritum; ambo cernimus poenam, tu qui nulla mala merita dicis ex parentibus trahi, cum Deum iustum ambo fateamur, demonstra ista poena dignam si potes in infantibus culpam. An uero non agnoscis etiam hoc ad illud graue iugum pertinere, quod est super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium? Sub quo iugo diuersis cladibus ita conteritur genus humanum, ut appareat hoc quod ex filiis irae fiunt homines tamquam pignore accepto filii misericordiae, in futurum saeculum praeparari: in hoc autem saeculo a die ortus usque in diem obitus, etiam ipsos sub eodem graui iugo conteri. Quandoquidem etiam baptizati paruuli inter alia mala uitae huius non numquam et istos daemonum patiuntur incursus; quamuis eruti de potestate tenebrarum, ne ab eis trahantur in supplicium sempiternum. 10. 32. Iterum dicis, quod iam quidem dixisti, atque respondi, sed etiam nunc non debeo praeterire: "Quod cum Deus paruulis nihil de proprio tam boni quam mali merentibus gloriam regenerationis attribuit, hoc ipso eos ad suam curam, ad suum ius, ad suum dominium pertinere docet, quod eorum uoluntatem ineffabilis praeuenit beneficii largitate". Quid igitur eum offenderunt, quos pariter innocentes, mundos, a se ad imaginem suam creatos, innumerabiles ab isto munere alienat, nec eorum uoluntatem huius ineffabilis praeuenit benefici largitate, separans tot imagines suas a regno suo? Si hoc eis non erit malum, non ergo amabunt regnum Dei tot innocentes imagines Dei. Si autem amabunt, et tantum amabunt, quantum innocentes amare debent regnum eius, a quo ad ipsius imaginem creantur, nihilne mali de hac ipsa separatione patientur? Postremo, ubilibet sint, quomodolibet sint sub Deo iudice, qui nec fato premitur, nec personarum acceptione corrumpitur; in illius regni felicitate non erunt, ubi erunt qui pariter nihil boni maliue meruerunt. Sed si nihil meruissent mali, numquam priuarentur in communi causa communione tanti boni. In eis ergo, ut saepe diximus, irae uasis notas facit, secundum Apostolum, Deus diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, ne glorientur tamquam de meritis uitae suae, cum cognoscunt hoc sibi iustissime reddi potuisse, quod uident reddi paribus consortibus mortis suae. 10. 33. Si ergo recte uis sapere, etiam de paruulis sape quod ait Apostolus de Deo Patre: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae; et illud alterum: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et ceteri 93. Omnes enim eruuntur de potestate tenebrarum et filii irae erant, qui peccato moriuntur. Omnes autem ut Deo uiuant, peccato moriuntur, qui in morte Christi baptizantur. Omnes porro in morte eius baptizantur, quicumque baptizantur in Christo. Ergo quia et paruuli baptizantur in Christo, peccato moriuntur, et a potestate tenebrarum, ubi natura filii irae fuerant, eruuntur. Quod autem dicis: "Ubi ait Apostolus: Natura filii irae, posse intellegi: Prorsus filii irae"; nonne hinc admoneri debuisti antiquam contra uos defendi catholicam fidem; quia non fere inuenitur latinus codex, si non a uobis nunc incipiat emendari, uel potius in mendum mutari, ubi non natura sit scriptum? Quod utique cauere debuit interpretum antiquitas, nisi etiam fidei haec esset antiquitas, cui uestra coepit resistere nouitas. [6,11] 11. 34. Sed homo egregius, in grege non uis esse uulgari. Rursus enim sententiam uulgi respuis, post tanta, quibus eum reddita ratione aduersus me concitaueras grauius, quam in te fuerat concitatus. Sed nimirum tua disputata considerans, nihil te talibus argumentis apud populum in catholicae fidei ueritate et antiquitate fundatum agere potuisse uel posse sensisti. Unde ad eum spernendum contumacia rursus ora conuertis, eiusque partes quibus constat, non immerito uobis Christianorum infensissima multitudo, singillatim describendo et deridendo percurris, in quibus et "auditoriales scholasticos" tangis, et dicis contra me clamaturos: "O tempora, o mores!" et tamen uulgi iudicium reformidas, ubi tam clamosos tibi suffragatores inuenire potuisti, qui Tullianis me uocibus territent; quod "aliunde quam unde totum est, esse putem genitalem corporis partem". Quibus ego cum retulero: Non hoc dico, mentitur: libidinem culpo, non membra; uitium denoto, non naturam: iste autem qui mihi apud uos calumniatur, audet in Ecclesia Christi ante magistrum in caelo sedentem recitare libidinis laudem; quod ei recitandum, si uobiscum studeret, magistrorum nemo proponeret, ne offenderet omnium uestrum pudorem: nonne alia in te Tulliana uere conuenientia uerba conuertent, dicentes tibi: "Ex hac parte pudor pugnat, abs te petulantia; hinc continentia, illinc libido". 11. 35. Nescio quos etiam quasi desertores dogmatis uestri ad fidem catholicam conuersos arguis uel reuersos. Quos tamen significasti ita te metuere, ut eorum nomina exprimere non auderes; ne forte audientes abs te sua falsa crimina, mox tibi, si nonuera, certe credibiliora reponerent. Quod quidem quicumque sunt isti, si grauiter sapiunt, non facerent, et parcerent tibi secundum apostolum, non reddentes maledictum pro maledicto. Tu autem saltem illum monentem ne dedigneris audire, de cuius litteris exclamare te libuit: "O tempora, o mores!". Saltem, inquam, ipsum audi, "ut quantum a rerum turpitudine abes" si tamen abes, "tantum te a uerborum libertate seiungas; et ea in alteros ne dicas, quae cum tibi falso obiecta sint, erubescas". Talia te sane in istos nescio quos dixisse qui legunt, sciant, qualia in aliquibus omnino non nouimus, quos in proposito continentiae recessisse a Pelagianis haereticis nouimus. Tui uero uel tuae quales sint nihil mea interest, quos tu uel quas tu sic fallis, ut dicas me definire, "nec in carioso quidem corpore libidinem posse frenari". Immo quia frenari posse et frenari oportere decerno, ideo malum intellego. Quod qui negat malum, uiderit quomodo habeat bonum, cui repugnantem, uelit nolit, fatetur frenandam esse libidinem. Ego itaque non solum a senibus, uerum et a iuuenibus dico libidinem posse frenari: sed multum miror a continentibus libidinem posse laudari. 11. 36. Quis autem nostrum dicit: "Malum hoc quod paruuli originaliter trahunt, sine substantia in qua est, aut esse posse, aut umquam fuisse"? Quod tamquam dicamus, ita quaeris dialecticos iudices, et irrides uulgum, quasi ad ipsum te iudicem adducam, a quo iudicari ista non possunt: quae tu si non didicisses, Pelagiani dogmatis machina sine architecto necessario remansisset. Si uis uiuere, noli amare sapientiam uerbi, qua euacuatur crux Christi. Quomodo de aliis substantiis in alias substantias uel bonae uel malae transeant qualitates, non migrando, sed afficiendo, iam libro superiore tractauimus. Si uulgi spernis iudicium, illos iudices intuere, quos tibi duobus prioribus meis libris luculentissima in Ecclesia Christi praeditos auctoritate proposui. [6,12] 12. 37. Quale est autem, quod beatae memoriae Zosimum Apostolicae Sedis episcopum, ut in tua prauitate persistas, praeuaricationis accusas? Qui non recessit a suo praecessore Innocentio, quem tu nominare timuisti; sed maluisti Zosimum, quia egit primitus lenius cum Caelestio: quoniam se in his sensibus uestris si quid displiceret, paratum esse dixerat corrigi, et Innocentii litteris consensurum esse promiserat. 12. 38. Memento sane quemadmodum de constituendo episcopo dissensionem populi Romani insultabundus obiectas. Quod abs te quaero, utrum homines sua fecerint uoluntate. Quod si negas quomodo liberum defendis arbitrium? Si autem fateris, quomodo eam uocas "ultionem Dei", atque a uestro dogmate exorbitas, dum putari diuinitus uindicatus affectas? An tandem aliquando concedis, quod obstinatissima contentione negaueras, occulto Dei iudicio fieri, ut in ipsis hominum uoluntatibus inueniatur aliquid, quod et peccatum sit et poena peccati? Hoc enim nisi in ista tua sententia sapuisses, nullo modo factum hominum ultionem Dei esse dixisses. Sed quando, ante annos plurimos tale ibi quiddam de beato Damaso et Ursicino contigit, nondum Pelagianos Ecclesia Romana damnauerat. 12. 39. Dicis: "Me quoque ipsum innouasse sensus meos, et initio conuersionis meae hoc sensisse quod tu". Sed fallis, aut falleris, siue calumniando bis quae nunc dico, siue non intellegendo, uel potius non legendo ea quae tunc dixi. Nam ego per unum homine, in mundum intrasse peccatum, et per peccatum mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in quo peccauerunt omnes, ab initio conuersionis meae sic tenui semper, ut teneo. Exstant libri quos adhuc laicus recentissima mea conuersione conscripsi, etsi nondum sicut postea sacris Litteris eruditus, tamen nihil de hac re iam tunc sentiens, et ubi disputandi ratio poposcerat dicens, nisi quod antiquitus discit et docet omnis Ecclesia: in has uidelicet magnas manifestasque miserias, in quibus homo uanitati similis factus est, ut dies eius sicut umbra praetereant, et sit uniuersa uanitas omnis homo uiuens, merito peccati originalis genus humanum fuisse collapsum; unde non liberat nisi qui dixit: Veritas liberabit uos; et: Ego sum ueritas; et: Si uos Filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. Non enim a uanitate nisi ueritas liberat; sed secundum gratiam, non secundum debitum; per misericordiam, non per meritum. Sicut enim iudicii fuit ut uanitati subiceremus; ita misericordiae est ut ueritate liberemur, et ipsa bona merita nostra nonnisi Dei dona esse fateamur. [6,13] 13. 40. Iam nunc illam tuam discutiamus calumniam, qua me dixisse criminaris, "baptizatos ex parte mundari. Quod melius" dicis "meis sermonibus apparere": eosque sermones meos, quibus hoc apparere posse asserueras, considerandos in tua disputatione proponis Ago gratias, nempe isti sunt: "Carnis - inquam - concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non enim est ex naturali connubio ueniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum. Propter hanc ergo fit, ut etiam de iustis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii Dei, sed filii saeculi generentur: quia et hi qui generant, si iam regenerati sunt, non ex hoc generantquo filii Dei sunt, sed ex quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est: Filii huius saeculi generant et generantur. Ex quo itaque sumus adhuc filii huius saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex hoc et huius saeculi filii generantur; ex quo sumus filii Dei, interior renouatur de die in diem. Quamuis et ipse exterior per lauacrum sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur: sed hoc non solum propter praesentem sanctificationem, sed propter illam spem dictum est, de qua dicitur: Et nos ipsi primitias habentes spiritus ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Si ergo redemptio corporis nostri secundum Apostolum exspectatur, profecto quod exspectatur adhuc speratur, nondum tenetur". Nihil habent haec uerba mea quod non in se baptizatus agnoscat, qui cum Apostolo dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Unde et alibi ait: Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus grauati. Quo pertinet etiam illud, quod in libro Sapientiae legimus: Corpus enim corruptibile aggrauat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Sed tu tamquam in caelo iam inter Angelos immortaliter habitans, uerba infirmitatis et mortalitatis irrides; et ea exponens non secundum meum sensum, sed secundum dolum tuum, dixisse me affirmas, "quod gratia non perfecte hominem nouum faciat". Non hoc dico: attende quod dico. Gratia perfecte hominem nouum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innouat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberatione, attinet ab omnibus malis, et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggrauat animam. Unde est gemitus, quem suum quoque confitetur Apostolus dicens: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus. Sed ad illam, quoque perfectionem quae speratur, eodem Baptismate, quod hic accipitur, peruenitur. Non autem omnes filii saeculi filii sunt diaboli, quamuis omnes filii diaboli filii sint saeculi. Sunt enim etiam filii Dei, qui tamen adhuc filii sunt saeculi; propter quod et coniugio copulantur: sed filios Dei carne non gignunt, quia et ipsi ut essent filii Dei, non ex carne, non ex sanguine, non ex uoluntate uiri, neque ex uoluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Sanctificatio ergo per Baptismum etiam nunc confertur et corpori, non tamen nunc corruptio eius aufertur, quae ipsam quoque aggrauat animam. Et ideo quamuis casta sint corpora, cum desideriis peccati membra non seruiunt, propter quod ad templum Dei pertinere coeperunt: est tamen quodgratia in tota ista aedificatione perficiat, quamdiu caro concupiscit aduersus spiritum ut motus malos qui refrenandi sunt incitet, et spiritus aduersus carnem ut sanctitas perseueret. [6,14] 14. 41. Quis autem nescit quod nobis egregius doctor inculcas, "ideo dici carnem concupiscere, quia carnaliter anima concupiscit?" Non enim sine anima ulla potest esse carnis concupiscentia. Nam utique concupiscere uiuentis sentientisque naturae est: ita ut non desit concupiscentia, quam spadonum quoque castitas frenet; minus quidem laboriosa, quia ubi materiam de qua operetur non inuenit, minus aduersus eam libido consurgit: est tamen, pudiceque comprimitur, ne concumbendi quamuis irritus ipse conatus, in eam turpitudinem ueniat, propter quam Calligonum Valentiniani iunioris eunuchum gladio nouimus ultore punitum, meretricis confessione conuictum. Neque enim et in libro Ecclesiastico adhiberetur inde similitudo, atque diceretur: Videns oculis et ingemiscens, quasi spado complectens uirginem et suspirans; nisi et ipsi mouerentur concupiscentiae carnalis affectibus, licet destituti carnis effectibus. Motibus igitur suis anima quos habet secundum spiritum, aduersatur aliis motibus suis quos habet secundum carnem; et rursus, motibus suis quos habet secundum carnem, aduersatur aliis motibus suis quos habet secundum spiritum: et ideo dicitur, caro concupiscere aduersus spiritum, et spiritus aduersus carnem. Sed propter hoc et de ipsa anima dictum est: Renouatur de die in diem. Neque enim ipsa in sanctitate non proficit, cum magis magisque minuit eas, quibus non consentit, carnales cupiditates. Iam baptizatis quippe dicebat Apostolus: Mortificate membra uestra quae sunt super terram. Ibi et fornicatio, et mala concupiscentia, et auaritia nominatur. Quomodo ergo mortificat iam baptizatus fornicationem, quam non iam perpetrat, et secundum te "nec habet aliquid quod mortificet"? Quomodo, inquam, obtemperat Apostolo dicenti: Mortificate fornicationem; nisi cum desideria eius quibus non consentit expugnat, quae in bene proficientibus, et omnino non fornicantibus, nec consensione, nec opere etsi non desunt, tamen quotidie minuuntur? Hoc agitur in templo Dei, quando adiuuante Deo agitur quod praecepit Deus. Opera spiritus eriguntur, opera carnis mortificantur. Si enim secundum carnem uixeritis, inquit, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. Et ut scirent se hoc non facere nisi gratia Dei, continuo subdidit: Quotquot enim spirito Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Ac per hoc quicumque aguntur Dei spiritus, ipsi factacarnis mortificant spiritu. 14. 42. Habent ergo iam baptizati quid agant in se ipsis, hoc est, in Dei templo, quod aedificatur hoc tempore, ut dedicetur in fine. Aedificatur autem post captiuitatem, sicut huius rei est index titulus psalmi, eiecto scilicet foras qui captiuauerat inimico. In ordine quippe Psalmorum, quod mirum uideri potest, prior est psalmus dedicationis domus, et posterior aedificationis. Sed dedicationis ideo prior est, quia illam domum cantat, de qua eius architectus ait: Soluite templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud. Iste autem posterior, quando domus aedificabatur post captiuitatem, Ecclesiam prophetauit. Denique et sic incipit: Cantate Domino canticum nouum; cantate Domino, omnis terra. Nemo igitur ita desipiat, ut unumquemque baptizatum ideo existimet iam esse perfectum, quia dictum est: Templum Dei sanctum est, quod estis uos; et: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo? et in alio loco: Nos enim templum Dei uiui sumus: et cetera huiusmodi. Iam enim hoc uocatur; et cum aedificatur, mortificantur hic membra nostra, quae sunt super terram. Quamuis enim iam peccato mortui, Deo uiuamus: est tamen quod in nobis mortificemus, ut non regnet peccatum in nostro mortali corpore, ad oboediendum concupiscentiis eius; a quibus nos soluit, ne his essemus obnoxii, plena atque perfecta remissio peccatorum, et remanserunt in nobis cum quibus gerantur bella castorum. Ex his est et illa qua pudicus bene utitur coniugatus: sed cum bene fit, de malo nascitur bonum non sine malo; et ideo renascitur, ut liberetur a malo. Quod enim Deus creat et homo generat, profecto bonum est in quantum homo est: sed ideo non sine malo, quia sola regeneratio soluit a malo, quod trahit generatio de primo magnoque peccato. 14. 43. Sic autem incredibile uis uideri, "quod in utero baptizatae, cuius corpus est templum Dei, formatur homo futurus sub diabolo, nisi Deo renascatur ex Deo": quasi non maioris admirationis sit, quod Deus et ubi non habitat operatur. Non enim habitat in corpore subdito peccatis; et tamen operatur hominem in utero meretricis. Attingit enim ubique propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eum incurrit. Et quod multo est mirabilius, aliquando adoptat in filium, quem format in utero immundissimae feminae: et aliquando non uult esse suum filium, quem format in utero suae filiae. Ille quippe ad baptismum nescio qua prouisioneperuenit; iste repentina morte non peruenit. Atque ita Deus, in cuius potestate sunt omnia, facit esse in Christi consortio, quem formauit in diaboli domicilio; et non uult esse in regno suo, quem formauit in templo suo. Aut si uult, cur non facit quod uult? Non enim quod soletis de maioribus dicere, Deus uult, et paruulus non uult. Certe hic ubi fati nulla est immobilitas, nulla fortunae temeritas, nulla personae dignitas, quid restat nisi misericordiae ueritatisque profunditas? Ut sciamus et ex hoc incomprehensibili comprehendamus, iuxta duos homines, unum per quem peccatum intrauit in mundum, alterum qui tollit peccatum mundi, omnes filios concupiscentiae carnalis undecumque nascantur, ad iugum graue filiorum Adam merito pertinere; et ex his omnes filios gratiae spiritalis undecumque nascantur, ad iugum suaue filiorum Dei sine merito peruenire. Proinde condicionem suam gerit, qui in alterius corpore, quod est templum Dei, ita construitur, ut non ideo sit et ipse templum Dei, quia aedificatur in templo Dei. Matris quippe corpus ut esset templum Dei, gratiae beneficium est, non naturae: quae gratia non conceptione, sed regeneratione confertur. Nam si ad matris corpus id quod in ea concipitur pertineret, ita ut eius pars deputaretur; non baptizaretur infans, cuius mater baptizata est aliquo mortis urgente periculo, cum eum gestaret in utero. Nunc uero cum etiam ipse baptizatur, non utique bis baptizatus habebitur. Non itaque ad maternum corpus, cum esset in utero, pertinebat: et tamen creabatur in templo Dei non templum Dei. Ita in femina fideli creatus est infidelis, et in eum parentes infidelitatem traiecerunt, quam non habebant quando ex ipsis natus est, sed tunc habebant quando et ipsi similiter nati sunt. Traiecerunt ergo, quod iam non erat in eis, propter semen spiritale quo regenerati sunt; sed erat in eorum carnali semine, quo eum generauerunt. 14. 44. Quamuis itaque sacro Baptismate sanctificetur et corpus; ad hoc tamen sanctificatur, ut per remissionem peccatorum non solum praeteritis peccatis omnibus, uerum etiam ipsi quae inest carnis concupiscentiae non sit obnoxium; cui necesse est obnoxius omnis homo nascatur, etiam moriturus obnoxius, si non renascatur. Ubi ergo me audisti siue legisti dicentem, "non innouari homines per Baptismum, sed quasi innouari; non liberari, sed quasi liberari; non saluari, sed quasi saluari"? Absit ut ego inanem dicerem gratiam lauacri illius, in quo renatus sum ex aqua et spiritum, qua liberatus sum a reatu omnium peccatorum, uel quae nascendo traxeram, uel quae male uiuendo contraxeram: qua liberor ut sciam ne intrem in tentationem, a concupiscentia mea abstractus et illectus, atque ut exaudiar dicens cum consortibus meis: Dimitte nobis debita nostra ; qua liberabor, ut spero, in aeternum, ubi iam nulla lex in membris meis repugnet legi mentis meae. Non igitur ego inanemfacio Dei gratiam: sed tu eius inimicus inanem quaesisse uideris iactantiam, ut in tuam disputationem introduceres Epicurum, qui negauit esse corpus deorum, sed tamquam corpus, nec sanguinem, sed tamquam sanguinem; et hac occasione de philosophorum litteris ad rem quae inter nos agitur non pertinentibus, tanto ineptius quanto uelut doctius delirares. Quis autem nostrum dicit: "Quidquid in praesenti saeculo agitur, esse culpandum"; cum hic ipse Christus tanta egerit bona, sed ut nos erueret de praesenti saeculo malo? [6,15] 15. 45. Quam porro diligenter et congruenter exponas apostolicum testimonium, ubi ait: Spe salui facti sumus, et cetera, usque ad redemptionem corporis nostri, operae pretium est intueri. Dicis enim quod "illa resurrectio non peccata dimittat aliquorum, sed expurget merita singulorum. Reddit enim, unicuique - inquis - secundum opera sua", nec tamen dicis, secundum quae opera sua regnum Dei paruulis reddat. Et peccata quidem nulla remittuntur in regno: sed si nulla remitterentur in iudicio illo nouissimo, puto quod Dominus non dixisset de quodam peccato: Non remittetur neque in hoc saeculo, neque in futuro; quando sibi remitti sperabat latro ille, qui dicebat: Memento mei, cum ueneris in regnum tuum. De qua re, quoniam profundissima quaestio est, non est modo praecipitanda sententia. Cur autem in regno nulla peccata remittit Deus filiis suis, nisi quia non inuenit quod remittat? Non enim poterunt ibi esse peccata, ubi spiritus, non dico non consentit concupiscentiae carnis, sed nec concupiscit aduersus carnem, quia nec caro aduersus eum; illa ineffabili salute perfecta, quae nunc non fit in Baptismo, ubi remittuntur quidem cuncta peccata, sed remanent carnalium concupiscentiarum mala, cum quibus post Baptismum, si tamen proficiunt, exerceant siue coniugati gloriosa, siue continentes gloriosiora certamina: quod et ipse confiteris; sed nescio qua miseria, quando pro ueritate loqueris, tunc te ipse non audis. 15. 46. Describens quippe illam summam resurrectionis felicitatem, dicis, "neminem iam ibi iustorum liuidum facere corpus suum, et seruituti subicere; neminem humiliare animam suam stratis duris et paedore membrorum". Responde ergo cur hic ista facit, qui omni malo in Baptismate caruit: cur audet liuidum facere templum Dei? Nonne membra eius membra sunt utique templi Dei? Cur ergo non suaui odore, sed paedore templi eius, aut inuitat praesentiam, aut impetrat misericordiam, aut placat iram eius? Nihilne mali castigat, domat, uincit, opprimit in templo Dei, etiam liuore et paedore ipsius templi Dei? Nonne attendis, nonne perspicis, quia tam uehementer corpus suum persequens, si nihil ibi persequitur quod displicet Deo, frustra persequendo templum eius facit iniuriam magnam Deo? Quid tergiuersaris, quid cunctaris apertius confiteri? Illud profecto, illud est quod iste, cuius liuorem paedoremque praedicas, in sua carne persequitur, unde dicebat Apostolus: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Quam uocem baptizati esse cur negas, cum opera uocis huius in liuore corporis et membrorum paedore cognoscas? Neque enim haec sancti, uel Dei flagellis, uel ab inimicis tolerant patiendo, sed ipsi sibi ingerunt continendo. Et utquid hoc, nisi contra carnis concupiscentiam spiritu concupiscendo? Quod nimirum et ipse sensisti. Cum enim describens felicitatem futurae uitae, addidisses atque dixisses: "Nemo conuiciis felicem impudentiam, nemo maxillas palmis, nemo subiciet terga uerberibus; nec conflare studebit de infirmitate uirtutem; nec cum inopia frugalitas, nec cum moeroribus magnanimitas"; quare dicere noluisti: Nec cum carnis concupiscentia castitas; sed festinasti sensum concludere, atque dixisti: "Nec patientia cum dolore luctabitur"; nihil aliud commemorans nisi quod forinsecus irruens fortitudine toleratur, non quod intus se commouens castitate comprimitur? An forte nos arguis tarditatis, qui non intellexerimus, hoc te iam significasse superius, cum de liuore corporis diceres et labore ac paedore membrorum? Quando enim non ab hoste, sed a se ipso affligitur fortis, in ipso intus est qui uicendus est hostis. 15. 47. Memento sane non te exposuisse cur Apostolus dixerit: adoptionem exspectantes, qui iam in lauacro regenerationis fuerat adoptatus. Iterum dicis: "Quod carnem suam nullus oderit". Quis enim hoc negat? Sed tamen disciplinae rigore asseris conterendam. Iterum ergo pro ueritate loqueris, et audire te non uis. Cur enim caro conteritur a fidelibus, si nihil remansit in Baptismo quod aduersus spiritum concupiscat? cur, inquam, conteritur a se ipso templum Dei, si nihil ibi est quod resistat Spiritus Dei? Non autem tantum inesset, uerum et grauiter obesset, nisi reatus quo nos obstrinxerat, per remissionem peccatorum solutus esset. Soluitur ergo per indulgentiam, quia tenebat in noxa: conteritur per continentiam, ne uincat in pugna. Agitur itaque ne obsit, donec ita sanetur ut non sit. Quapropter dimittuntur in Baptismate cuncta peccata, et originaliter tracta, et ignoranter uel scienter adiecta. Sed cum dicit Apostolus Iacobus: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; profecto in his uerbis partus a pariente discernitur. Pariens enim est concupiscentia, partus peccatum. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, nisi illexerit, hoc est, ad malum perpetrandum obtinuerit uolentis assensum. Quod ergo aduersus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. Dimissis itaque in Baptismo peccatis omnibus, id est omnibus concupiscentiae fetibus, si illic etiam ipsa consumata est, quomodo contra eam ne concipiat, dimicant sancti "liuore corporis, paedore membrorum, contritione carnis"? quae uerba tua sunt. Quomodo, inquam, liuore, paedore, contritione templi Dei contra eam belligeratur a sanctis, si et ipsa est ablata Baptismate? Manet igitur: nec ea regenerationis lauacro caruimus, si non ibi caruimus sensu, quo eam manere sentimus. 15. 48. Quis autem ita sit imprudens atque impudens, ita procax, pertinax, peruicax, ita postremo insanus et demens, qui cum peccata mala esse fateatur, neget esse malum concupiscentiam peccatorum, etiamsi aduersus eam concupiscente spiritu, peccata concipere ac parere non sinatur? Tale porro ac tam magnum malum, tantum quia inest, quomodo non teneret in morte et pertraheret in ultimam mortem, nisi et eius uinculum in illa quae fit in Baptismo remissione peccatorum omnium solueretur? Propter hoc enim uinculum quod connectitur ex primo Adam, nec solui potest nisi in secundo Adam; propter hoc, inquam, uinculum mortis, mortui reperiuntur infantes, non ista morte notissima quae a corpore animam separat, sed ea morte qua tenebantur omnes, pro quibus mortuus est Christus. Scimus enim, ait Apostolus (quod a nobis saepissime repetendum est), quoniam unus pro omnibus mortuus est; ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est, et resurrexit 136. Illi ergo uiuunt, pro quibus ut uiuant, mortuus est qui uiuebat. Quod apertius ita dicitur: Illi sunt a mortis uinculo liberi, pro quibus mortuus est inter mortuos liber. Vel sic multo apertius: Illi sunt liberati a peccato, pro quibus mortuus est qui numquam fuerat in peccato. Et cum semel sit mortuus, tamen pro unoquoque tunc moritur, quando in eius morte, quantaelibet aetatis fuerit, baptizatur; id est, tunc ei proderit mors eius qui fuit sine peccato, quando in eius morte baptizatus mortuus fuerit etiam ipse peccato, qui mortuus fuerat in peccato. [6,16] 16. 49. Ingeris Apostoli testimonium, ubi ait: Nolite errare; neque fornicarii, neque simulacris seruientes et cetera, quibus commemoratis, concludit quod regnum Dei non possidebunt. Sed agunt talia qui concupiscentiae, quam laudas, motibus ad mala et turpia quaeque consentiunt. Quod ergo ait: Et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis; mutatos eos dixit in melius, non ut ea carerent, quod in hac uita fieri non potest; sed ut ei non oboedirent, quod in bona uita fieri potest; atque ut ab eo, quo erant uinculo eius obnoxii, liberatos se esse cognoscerent, quod nisi regeneratione fieri non potest. Tu autem, qui putas, "quod si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur", multum erras. Omni enim peccato caret, nonomni malo. Quod planius ita dicitur: Omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis. Numquid enim caret corruptione corporis? Annon est malum quod aggrauat animam? et errauit qui dixit: Corpus enim corruptibile aggrauat animam? Numquid caret ignorantiae malo, per quod a nescientibus innumerabilia perpetrantur mala? An paruum malum est, per quod homo non percipit quae sunt Spiritus Dei? De baptizatis nempe dicebat Apostolus: Animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei; stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur. Deinde paulo post: Et ego, inquit, fratres, non potui loqui uobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Quas paruulis in Christo, lac uobis potum dedi, non escam, nondum enim, poteratis: sed nec adhuc quidem potestis, adhuc enim estis carnales. Cum enim sint inter uos aemulatio et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Vide quae dicat mala de ignorantiae malo uenientia. Et puto quod non de catechumenis ista dicebat. Paruuli quippe in Christo quomodo essent, nisi iam renati essent? Quod si nondum credis, quid eis post pauca dicat, attende: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in uobis? An adhuc dubitabis, uel negabis, non eos potuisse esse templum Dei, in quo habitaret Spiritus Dei, nisi baptizatos? Saltem ergo illud respice quod eis dixit: Numquid in nomine Pauli baptizati estis? Non igitur caruerant tanto ignorantiae malo in lauacro regenerationis, ubi tamen omnibus caruerant sine dubitatione peccatis. Et per hoc ignorantiae malum templo Dei, in quo habitabat Spiritus Dei, stultitia erant quae sunt Spiritus Dei. Sed de die in diem si proficerent, et in quod peruenerant in eo ambularent, sana profecto accedente doctrina minueretur hoc malum. Credamus etiam non tantum minui, uerum etiam in hac uita posse consumi: tamen post Baptismum; numquid in Baptismo? Concupiscentiam uero quis ambigat in hac uita posse minui, non posse consumi? 16. 50. Horum itaque malorum praeteritus omnis reatus sacro fonte diluitur. Remittuntur ergo in renascentibus, minuuntur in proficientibus. Ignorantia minuitur ueritate magis magisque lucente: concupiscentia minuitur caritate magis magisque feruente. Nihil boni horum duorum est a nobis. Non enim spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Ex hoc autem concupiscentia peior est quam ignorantia, quia ignorantia sine concupiscentia minus peccat; concupiscentia uero sine ignorantia grauius peccat. Et nescire malum, non semper est malum: concupiscere autem malum, semper est malum. Bonum quoque ipsum utiliter aliquando ignoratur, ut opportune sciatur: nullo autem modo fieri potest ut carnali concupiscentia bonum hominis concupiscatur: quandoquidem nec ipsa proles libidine corporis, sed uoluntate animi concupiscitur, quamuis non sine libidine corporis seminetur. De hac quippe agimus concupiscentia, qua caro concupiscit aduersus spiritum; non de illa bona, qua spiritus concupiscit aduersus carnem, et qua concupiscitur continentia per quam concupiscentia uincatur. Hac ergo concupiscentia carnis numquam concupiscitur hominis ullum bonum, si uoluptas carnis non est hominis bonum. Si autem, ut aliquo loco significasti, "placet tibi secta Dinomachi, honestatem uoluptatemque coniungens"; quod philosophi quoque huius mundi qui honestiores uidebantur, Scyllaeum bonum esse dixerunt, ex humana scilicet natura belluinaque compactum: si hoc ergo monstrum tua opinione sectaris; satis est nobis, quod confiteris aliam esse illicitam, aliam licitam uoluptatem. Ac per hoc mala est concupiscentia quae indifferenter utrumque appetit, nisi ab illicita uoluptate licita uoluptate frenetur. Hoc autem malum non in Baptismate ponitur: sed baptizatis per gratiam regenerationis ab eius obligatione iam liberis, ne ad illicita pertrahat, salubriter uincitur. Ut autem resurrectionis tempore non sit omnino in uiuente corpore nec dolente, praemium est eorum qui contra eam fideliter certauerunt, qui languore sanato immortalitate beatissima uestientur. In eis uero qui non ad uitam resurgent, non feliciter, sed poenaliter non erit: non quia tunc ab ea quisquam mundabitur; sed quia tunc malis non in delectamenta excitabitur, sed in tormenta uertetur. [6,17] 17. 51. Iam uideamus illud excellentissimum acumen tuum, quo uidisti quemadmodum refelleres quod a me dictum est, "dimitti concupiscentiam carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non imputetur; quamuis autem reatu suo iam soluto, manet tamen". Aduersus haec mea uerba sic argumentaris homo acutissimus, tamquam ipsam concupiscentiam dixerim per Baptismum reatu liberari; quoniam dixi, "reatu suo iam soluto": uelut "suo" dixerim, quo ipsa rea est, eoque soluto illa permaneat absoluta. Quod utique si sensissem, profecto eam malam esse non dicerem, sed fuisse. Ac per hoc, secundum mirabilem intellegentiam tuam, quando audis in aliquo homicidii reatum solutum, non hominem, sed ipsum homicidium a reatu existimas absolutum. Sic intellegat quis, nisi qui non erubescit laudare, cum qua compellitur dimicare? Et quomodo te iactas et exsultas in redarguendo istam sententiam, non meam plane, sed tuam? Taliaquippe dicis, qualia dicenda sunt in eos, qui per Baptismum sanctificatam et fidelem factam concupiscentiam carnis affirmant in eis, in quibus regeneratis manet tamen. Sed hoc tibi potius qui eam bonam praedicas, conuenit dicere, "ut bono eius naturali", sicut de infantibus dicitis: "bonum sanctificationis accedat", et sit carnis concupiscentia sancta Dei filia. Nos autem qui eam malam dicimus, et manere tamen in baptizatis, quamuis reatus eius, non quo ipsa erat rea (neque enim aliqua persona est), sed quo reum hominem originaliter faciebat, fuerit remissus atque uacuatus; absit ut dicamus sanctificari, cum qua necesse habent regenerati, si non in uacuum Dei gratiam susceperunt, intestino quodam bello tamquam cum hoste confligere, et ab ea peste desiderare atque optare sanari. 17. 52. Nam si propterea dicis, nulla mala remanere in baptizatis, ne ipsa mala baptizata et sanctificata credantur; uide quanta te sequatur absurditas. Si enim quidquid est in homine quando baptizatur, baptizari et sanctificari putandum est; dicturus es et ipsa in illo baptizari et sanctificari, quae in intestinis et uesica sunt per digestiones corporis egerenda. Dicturus es baptizari et sanctificari hominem in matris utero constitutum, si ad hoc Sacramentum accipiendum grauidam necessitas cogat; et ideo baptizari iam non debere qui nascitur. Postremo dicturus es et ipsas baptizari et sanctificari febres, quando baptizantur aegroti; ac per hoc baptizari et sanctificari etiam opera diaboli: uelut si mulier illa baptizaretur antequam curaretur, quam satanas in infirmitate alligauerat per decem et octo annos. Quid de malis ipsius animi loquar? Cogita quantum mali sit, stultitiam putare quae sunt Spiritus Dei; et tamen tales erant quos Apostolus alebat lacte, non cibo. Numquid et stultitiae illius tam magnum malum, quia non fuerat Baptismate ablatum, baptizatum sanctificatumque dicturus es? Sic ergo et concupiscentia, quae manet oppugnanda atque sananda, quamuis in Baptismo dimissa sint cuncta omnino peccata, non solum non sanctificatur, sed potius ne sanctificatos aeternae morti obnoxios possit tenere, euacuatur: quia et illi qui lacte alebantur, non solido cibo, et adhuc erant animales, non percipientes quae sunt Spiritus Dei, quoniam stultitia illis adhuc erat; si in illa mentis aetate, non carnis, de corpore exissent, in qua aetate noui homines appellabantur paruuli in Christo, nullo reatu stultitiae illius tenerentur: quia hoc eis beneficium fuerat regeneratione collatum, ut omnium malorum, quibus et postea uel moriendo uel proficiendo fuerant exuendi, reatus continuo solueretur remissione peccatorum omnium, nondum omnium sanitate morborum. Qui tamen reatus teneat necesse est eum, qui secundum carnem generatur; quia non nisi ei remittitur, qui secundum spiritum regeneratur. A morte quippe iustissimae damnationisper unum Mediatorem Dei et hominum liberatur genus humanum, non a morte corporis tantum, sed a morte qua mortui sunt, pro quibus unus mortuus est. Et quia pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. [6,18] 18. 53. Quod uero te libuit tam multum de qualitatum differentia disputare, quia ego semel nominaui qualitatem, dicens: "Non substantialiter manere concupiscentiam, sicut corpus aliquod aut spiritum; sed esse affectionem quamdam malae qualitatis, sicut est languor" ; itane nihil ad rem pertinere non sentis? Primo enim dicis: "Me mutasse sententiam, et immemorem totius libri mei professum fuisse substantiam esse libidinem". Reuera euoluto et enucleato libro meo non es reperturus me libidinem substantiam dixisse uel semel. Dixerunt eam quidam philosophi partem animi esse uitiosam: et utique pars animi substantia est, quia substantia est ipse animus. Sed ego ipsum uitium, quo animus uel ulla pars eius isto modo uitiosa est, libidinem dico, ut omni uitio sanato salua sit tota substantia. Quia et illi philosophi locutione tropica mihi uidentur uitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est uitium quod uocatur libido, sicut appellatur domus pro eis qui sunt in domo. 18. 54. Deinde te nimis acutis dialecticorum telis incautius exercendo, nosque iactantius territando, sectam uestram lethaliter uulnerasti. Diuidens quippe atque definiens uel etiam describens differentia qualitatum, inter cetera: "Tertia species qualitatis est - inquis - affectio et affectionalis qualitas. Affectio autem in qualitate ob hoc ponitur - ais - quia principium qualitatum est; cui etiam reputantur ad momentum accedentes recedentesque aut animi aut corporis passiones. Affectionalis uero qualitas - inquis - omnibus quibus euenerit, ex maioribus orta causis ita inhaerescit, ut aut magnis molitionibus, aut nullis omnino separetur". Haec quidem satis explicasti scientibus: sed quia contemnendi non sunt, qui lecturi libros nostros disciplinae huius ignari sunt, quod deesse uideo, faciam ut a me illustrentur exemplis. Quantum ad animum attinet, affectio est timere; affectionalis qualitas, timidum esse; sicut aliud est iratus, aliud iracundus; aliud ebrius, aliud ebriosus: illae affectiones, istae affectionales sunt qualitates. Quantum autem ad corpus, sicut aliud est pallens, aliud pallidus; aliud rubens, aliud rubicundus: et si qua huiusmodi, quorum plurimis desunt usitata uocabula. Cum itaque dixeris, "affectionalem qualitatem ortam ex maioribus causis, atque ita inhaerescere, ut aut magnis molitionibus, aut nullis separetur": quando secundum eam dicitur animus malus, uel potius homo malus; nonne metuis, ne uoluntas bona aut non ibi esse possit, aut ualere nihil possit? Nonne concedis, hominem miserum, quicumque ille sit uel fuerit, certe aduersus talem clamasse qualitatem: Velle adiacet mihi; perficere autem bonum non inuenio? Hic saltem fatemini esse istorum uerborum gemitum necessarium: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. 18. 55. Quapropter, quantolibet te aduersus oculos imperitorum dialectico tegmine inuoluas, manifesta ueritate nudaberis. Ego tamquam ualetudinem malam ex origine uitiata ingenitum esse homini dico uitium, quo caro concupiscit aduersus spiritum; et hoc malo bene uti pudica coniugia, cum eo utuntur generandi causa; sed isto mali usu bono laudari utentem, non ipsum malum. Neque enim malum ipsum est innocens, sed homo, qui facit ut malum suum, quo bene utitur ei nocere non possit. Sicut mors, cum sit supplicium peccatoris, bono mali usu accedente fit meritum martyris. Percipitur autem in Baptismate christiano perfecta nouitas, et perfecta sanitas ab eis malis nostris quibus eramus rei; non ab eis cum quibus adhuc confligendum est ne simus rei; cum et ipsa in nobis sint, nec aliena, sed nostra sint. Nam et uinolentiae consuetudini utique malae, quam sibi homines fecerunt, non nascendo traxerunt, resistunt post Baptismum, ne eos ad mala solita pertrahat: et tamen malo resistitur, dum concupiscentiae per continentiam denegatur, quod per consuetudinem concupiscitur. Unde etiam contra istam genitalium concupiscentiam, quae ingenita nobis est per originale peccatum, uehementius uidua quam uirgo; uehementius meretrix quando casta esse uoluerit, quam quae semper fuit casta, confligit: et tanto amplius in ea superanda uoluntas laborabit, quanto maiores ei consuetudo uires dedit. Ex isto et cum isto hominis malo nascitur homo: quod malum per se ipsum tam magnum est, et ad hominis damnationem atque a regno Dei separationem tantum habet obligationis, ut etiamsi de parentibus regeneratis trahatur, nonnisi, quemadmodum in illis, sola regeneratione soluatur, atque isto unico remedio praepositus mortis a prole pellatur, quo a parentibus est pulsus. Qualitas autem mali non in substantiam de substantia tamquam de loco in locum migrat, ut deserat ubi erat, et quae fuit ibi, ipsa sit alibi; sed alia eiusdem generis, quodam operante contagio, quod etiam de morbidis parentum corporibus solet euenire nascentibus. 18. 56. Quid autem dicere uoluisti, quasi "claudens - ut loqueris - Aristotelis palaestram, ut inde ad sacras Litteras reuertaris"? Ais enim: "Sensus est igitur concupiscentia, et mala qualitas non est; ergo quando minuitur concupiscentia, sensus minuitur". Annon per concupiscentiam castitatis et continentiae quotidie carnis concupiscentia magis magisque minuitur? Vellem itaque mihi diceres, utrum a morbofornicationis sanior non fiat, quem fornicari minus minusque delectat; quamuis opus illud malum una conuersione sibi amputauerit, nec umquam hoc fecerit ex quo lauacrum regenerationis accepit. Itemque post consuetudinem uinolentiae baptizatus, et numquam se deinceps prorsus inebrians, uellem diceres, utrum ab isto morbo non fiat in dies sanior quam fuerat, cum potationis gurgitem minus minusque desiderat quam solebat. Sensus est igitur, non ipsa concupiscentia, sed ille potius quo nos eam maiorem minoremue habere sentimus: sicut in corporis passionibus non sensus est dolor, sed ille sensus est quo sentitur dolor; nec sensus est morbus, sed ille sensus est quo nos morbum habere sentimus. Porro si continuo fit bonus, et utique bona qualitate fit bonus, qui fornicationi uinolentiaeque renuntians ab huiusmodi operibus sese abstinet; nonne recte audit: Ecce sanus factus es, iam noli peccare; recteque appellatur castus et sobrius? Deinde, si prouectu concupiscentiae bonae, qua concupiscentias malas fornicandi potandique debellat, talis efficitur, qualis recenti conuersione nondum fuit, ut illorum in eo desideria peccatorum minus minusque moueantur, ut aduersus ea mala non tanta quanta prius exerceat, sed minora certamina, non uirtutum diminutione, sed hostium, nec deficiente pugna, sed crescente uictoria, dubitabis eum pronuntiare meliorem? Unde, obsecro, nisi quia bona qualitas aucta, et mala minuta est? Auctum est igitur quo bonus esse coepit, minutum est quo malus fuit; et hoc egit post Baptismum, non peregit in Baptismo. Ita, quamuis ibi peracta fuerit plena peccatorum remissio; remansit tamen, qua proficeretur in melius, aduersus cateruas desideriorum malorum in nobis ipsis utique tumultuantium uigilanter exserenda et instanter exercenda luctatio, propter quam dicitur etiam baptizatis: Mortificate membra uestra quae sunt super terram; et: Si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis; et: Exuite uos ueterem hominem. Nempe dicuntur haec magna consensione ueritatis, nulla reprehensione Baptismatis. 18. 57. Si ergo nolis esse contentiosus, puto quod iam uideas quam recte intellegatur, quod aliter conaris exponere, quod propheta cum dixisset: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis; quod fit utique remissione omnium peccatorum; continuo subiecit: Qui sanat omnes languores tuos; ea mala uolens intellegi, cum quibus donec sanentur, uel quantum possunt in hac uita magis magisque minuantur, non quiescunt intestina bella sanctorum.Neque enim nullus est languor, quo caro concupiscit aduersus spiritum, etiam manente uirtute castitatis inuicta. Si nullus languor est, non ergo aduersus eum spiritus concupiscat. Ad hoc enim concupiscit, ut si potest non certandi, saltem non consentiendi obtineat sanitatem. Hoc quippe unde nunc agimus, quod nobis resistere sentimus in nobis, aut aliena est natura separanda, aut nostra sananda. Si alienam dicimus separandam, Manichaeis fauemus. Fateamur ergo nostram esse sanandam, ut Manichaeos simul Pelagianosque uitemus. [6,19] 19. 58. Hoc ergo "generi humano inflictum uulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat". Haec uerba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tamquam "naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem"; quasi uulnus in corpore possis appellare substantiam. Sed si propterea me putas dixisse diabolum substantiae conditorem, quia in ea similitudine quae a me adhibita est, fruticem dixi; frutex quippe nullo dubitante substantia est: cur usque adeo te uel ostendis uel fingis indoctum, ut eis rebus quae substantiae non sunt, adhibendas de substantiis similitudines non existimes? Nisi forte et ipsi Domino dialectice calumniaberis, quia dixit: Arbor bona bonos fructus facit, et arbor mala malos fructus facit. Quis enim malitiam siue bonitatem, uel opera bona seu mala, quos uelut fructus illarum arborum uoluit intellegi, dicat esse substantias, nisi nesciens quid loquatur? Quis uero arbores et earum fructus neget esse substantias, si nouit quod loquitur? De his ergo rebus quae substantiae sunt, uidemus adhibitas similitudines eis rebus quae non sunt substantiae. Quod si arbor bona uel mala, non bonitas hominis uel malitia, sed ipsi homines accipiendi sunt, in quibus subiectis istas esse intellegimus qualitates, bonitatem scilicet in homine bono, malitiamque in homine malo, ut ipsae substantiae sint arbores, id est, ipsi homines; certe fructus eorum (quae nihil aliud quam opera intelleguntur), nemo nisi imperitus dicit esse substantias: cum omnium arborum fructus, unde istae similitudines datae sunt, nemo nisi imperitus neget esse substantias. Ac per hoc ei rei quae non est substantia, fas est adhibere similitudinem de substantia. Propter quod ego uitio quod generi humano diabolus tamquam uulnus inflixit, quamuis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus eius uitia etiam illa cum quibus homines, uobis quidem negantibus, sed ueritate conuincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si ueritate liberante non renascuntur. 19. 59. Proinde uitiatorem, non conditorem substantiae diabolum dixi. Subdit autem sibi quod non condidit,per id quod inflixit, Deo iusto tribuente hanc potestatem; cuius non subtrahit potestati, nec quod sibi est subditum, nec se ipsum. Ideo est enim secunda natiuitas instituta, quia natiuitas est prima damnata. Cui tamen etiam damnatae Dei bonitas exhibetur, ut de maledicto semine rationalis natura formetur: qua eius affluentissima bonitate apertissime malorum hominum tanta multitudo nutritur, et occulto Dei opere uegetatur. Quae bonitas operationis eius si subtrahatur formandis promouendisque seminibus, et uiuificandis quibusque uiuentibus, non solum gignenda non aguntur, sed ad nihilum penitus etiam genita rediguntur. Cum ergo Deum nisi stulta impietas non reprehendat, quod homines uitiosa uoluntate damnabiles illo uiuificante uiuunt, qui uiuificat omnia: cur putamus ab eius operibus abhorrere, quod origine uitiata damnabiles illo creante nascuntur, qui creator est omnium; et per Mediatorem regenerati a damnatione liberantur debita, sed gratuita miseratione, non debita, quos elegit ante constitutionem mundi per electionem gratiae, non ex operibus uel praeteritis, uel praesentibus, uel futuris? Alioquin gratia iam non est gratia. Quod maxime apparet in paruulis, quorum nec praeterita dici possunt opera, quia non fuerunt; nec praesentia, quia nihil operantur; nec futura, quando in illa aetate moriuntur. 19. 60. Dixi sane: "Quomodo manent peccata reatu, quae praeterierunt actu; sic e contrario fieri potest, ut concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu". Quod error quidem tuus falsum esse dicit, sed ueritas uerum esse conuincit. Nam tu id non ualendo refellere, primo dialecticas tenebras imperitis conaris offundere dicens: "Te cogitare non posse, in qua dialexi inuenerim contrariorum omnium reciprocationem". Quam sententiam tuam si exponere uoluero, et ad eorum perducere intellegentiam, qui numquam ista didicerunt, opus erit pleno fortasse uolumine. Se nunc satis est, quod ipse dixisti: "In nulla dialexi posse inueniri contrariorum omnium reciprocationem". Hinc enim ostendisti aliquorum esse posse, non omnium. In his ergo aliquibus et hoc reperi. Si enim dixisses, contrariorum reciprocationem esse nullorum, et per hoc ostenderes ea quae posui contraria reciproca esse non posse, quia nulla esse possunt, ego aliqua esse posse ostendere debui, ac deinde in his esse quod posui. Sed esse aliqua iam ipse concedis, qui non dicis nullorum contrariorum esse reciprocationem, sed non omnium. Est igitur aliquorum. Sed utrum in his etiam hoc sit quod a me positum est, restat ostendere: id est, utrum, sicut uerum est, reatu manere peccata, quae praeterierunt actu; ita sit uerum quod concupiscentia maneat actu, et praetereat reatu. Quod tu fieri non posse uolens ostendere, hoc dixisti, quod ego non dixi. Ego enim de concupiscentia dixi, quae est in membris repugnans legi mentis, quamuis reatus eius in omnium peccatorum remissione transierit: sicut e contrario, sacrificium idolis factum, si deinceps non fiat, praeteriit actu, sed manet reatu, nisi per indulgentiamremittatur. Quiddam enim tale est sacrificare idolis, ut opus ipsum cum fit praetereat, eodemque praeterito reatus eius maneat uenia resoluendus. Quiddam uero tale est carnis concupiscentia, ut maneat in homine, secum per continentiam confligente, quamuis eius reatus qui fuerat generatione contractus, iam sit regeneratione transactus. Actu enim manet non quidem abstrahendo et illiciendo mentem, eiusque consensu concipiendo et pariendo peccata; sed mala, quibus mens resistat, desideria commouendo. Ipse quippe motus actus est eius, quamuis mente non consentiente desit effectus. Inest enim homini malum et praeter istum actum, id est, praeter hunc motum, unde surgit hic motus; quem motum dicimus desiderium. Non enim semper est desiderium contra quod pugnemus: sed si tunc non est, quando non occurrit quod concupiscatur siue animo cogitantis, siue sensibus corporis; fieri potest ut insit qualitas mala, sed nulla sit tentatione commota; sicut inest timiditas homini timido, et quando non timet. Cum uero occurrit quod concupiscatur, nec desideria mala nobis etiam nolentibus commouentur, sanitas plena est. Hoc ergo uitium non posset nisi reatu tenere hominem, quamuis eiusdem mali bono usu de castis coniugibus procreatum: qui reatus, quamuis eo manente malo, soluitur in remissione omnium peccatorum per Dei gratiam qua liberamur ab omni malo, cum Dominus non solum propitius fit omnibus iniquitatibus nostris, uerum etiam sanat omnes languores nostros. Nam recole quid responderit Liberator ipse atque Saluator his qui ei dixerant, ut exiret de Ierosolymis: Ecce, inquit, eicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. Lege Euangelium, et uide post quantum passus fuerit et resurrexerit. Ergo mentitus est? Absit. Sed significauit aliquid, quod ista inter nos quaestione uersatur. Expulsio quippe est daemoniorum remissio peccatorum: perfectio sanitatum, quae fit proficiendo post Baptismum: tertia consummatio est, quam suae quoque carnis immortalitate monstrauit, incorruptibilium beatitudo gaudiorum. 19. 61. Tu autem in exemplum rei, de qua loquebaris, sacrilegum sacrificium posuisti atque dixisti: "Quidquid ad hoc genus pertinet, de isto uno posse monstrari; quoniam si semel aliquis idolis sacrificauerit, potest, donec consequatur ueniam, premi impietate commissi, et manet reatus actione finita. Nullo autem pacto - inquis - fieri potest ut maneat actio, et abscedebat reatus; id est, ut daemonibus - inquis - sacrificare non desinat, et tamen liber a profanitate uideatur". Hoc de sacrificio idolis oblato uerissime dicis: actus est enim qui opere ipso peragitur, et non erit; et si iterum fit, alterum fit. Impietas uero ipsa qua haec fiunt, tamdiu manet, donec idolis renuntietur et credatur in Deum. Idolis itaque sacrificatum factum est transiens, non uitium manens: impietas uero qua sacrificatum est, quia et illo peracto manet, uidetur esse concupiscentiae similis, qua commissum est adulterium. Sed errore sublato, quo illa impietas pietas putabatur, numquid idolis aliquem sacrificare delectat, et in illo huiusmodi desiderium commouetur? Nullo modo igitur simile est, quod pro simili ponendum putasti. Nullo modo, inquam, simile est sacrificium transiens manenti concupiscentiae, quae hominem iam non committentem quod solet ei consentiendo committere, iam plena fide et cognitione retinentem non esse talia facienda, stimulis tamen illicitorum desideriorum, quibus resistit castitas, inquietare non cessat: neque scientia finitur, ut non sit; sed continentia refrenatur, ut quo tendit peruenire non possit. Quapropter sicut idolis immolatio, quae iam nec in actione est, quia praeteriit; nec in uoluntate, quia error quo fiebat absumptus est; manet tamen reatus eius, donec in lauacro regenerationis peccatorum omnium remissione soluatur: sic e contrario quamuis reatus malae concupiscentiae eodem Baptismate sit solutus; manet tamen ipsa, donec ab eo qui post eiecta daemonia perficit sanitates, medicina perficiente sanetur. 19. 62. Sed quaeso te, cum et ipse concedas peccati facti atque transacti reatum manere, nisi sacro fonte diluatur; dic mihi reatus iste quis sit, et ubi maneat iam homine correcto recteque uiuente, nondum tamen peccatorum remissione liberato. Subiectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subiecto, sicut febris aut uulnus in corpore, siue auaritia uel error in animo? In subiecto esse dicturus es: neque enim reatum affirmabis esse substantiam. In quo igitur tibi uidetur esse subiecto? Cur quaeram quid respondeas, et non potius uerba tua ponam? "Actu - inquis - praetereunte, manet eius reatus in illius conscientia qui deliquit, donec dimittatur". Ergo in subiecto est, hoc est, in animo eius qui deliquisse se meminit, et scrupolo angitur conscientiae, donec fiat delicti remissione securus. Quid si obliuiscatur se deliquisse, nec eius conscientia stimuletur, ubi erit reatus ille, quem transeunte peccato manere concedis, donec remittatur? Non est certe in corpore, quia non est eorum accidentiumquae accidunt corpori; non est in animo, quia eius memoriam deleuit obliuio: et tamen est. Ubi est igitur, cum iam bene uiuat homo, nihil tale committens; nec dici possit, eorum peccatorum eius reatum manere quae meminit; eorum uero quae oblitus est, non manere? Manet quippe omni donec remittatur. Ubi ergo manet, nisi in occultis legibus Dei, quae conscriptae sunt quodam modo in mentibus Angelorum, ut nulla sit iniquitas impunita, nisi quam sanguis Mediatoris expiauerit; cuius signo crucis consecratur unda Baptismatis, ut ea diluatur reatus tamquam in chirographo scriptus, in notitia spiritalium potestatum, per quas poena exigitur peccatorum? Huic chirographo nascuntur obnoxii omnes in carne de carne carnaliter nati; eius ab hoc debito sanguine liberandi, qui in carne quidem et de carne, non tamen carnaliter, sed spiritaliter natus est. Natus est enim de Spiritu Sancto et uirgine Maria. De Spiritu scilicet Sancto, ne esset in illo caro peccati; ex uirgine autem Maria, ut esset in illo similitudo carnis peccati. Ideo illi chirographo non uenit obnoxius, et ab illo soluit obnoxios. Neque enim nulla est iniquitas, cum in uno homine uel superiora inferioribus turpiter seruiunt, uel inferiora superioribus contumaciter reluctantur, etiamsi uincere non sinantur. Hanc iniquitatem si homo ab homine altero forinsecus aduersante pateretur, quia in illo non esset, sine illo utique puniretur: quia uero in illo est, aut cum illo punietur, aut illo ab eius reatu liberato, sic in certamine aduersus spiritum perseuerat, ut hominem iam non reum ad nulla post mortem tormenta transmittat, non alienet a regno Dei, nulla damnatione faciat detineri; neque ut ea penitus careamus, uelut aliena natura seiungatur a nobis, sed quia nostrae naturae languor est, sanetur in nobis. [6,20] 20. 63. Propter hoc ergo uitium, sicut in eo libro, cui resistis, a me positum est, "humana natura damnatur: et propter quod damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subiugatur; quia et ipse diabolus spiritus immundus est: et utique bonum quod spiritus, malum quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est uitio: quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet homines siue maioris siue infantilis aetatis, propter quod homines, sed propter quod immundi sunt". His uerbis meis ex libro meo abs te positis, ita resistendum putasti, ut diceres: "Hanc formam etiam in homine malo debuisse seruari, quae seruatur in diabolo; ne quisquam damnetur, nisi ex uitiis propriae uoluntatis; atque ideo nullum sit originale peccatum: alioquin opus eius - ut dicis - qui etiam diabolum bonum condidit, non potest approbari". Nec attendis quod diabolum non ex alio diabolo creauit Deus, nec ex aliquo angelo licetbono, cuius tamen lex esset in membris repugnans legi mentis, per quam et cum qua de homine nascitur omnis homo. Adiuuaret itaque te fortasse hoc argumentum, si ut homo, ita diabolus gigneret filios, eosque paterno peccato negaremus obnoxios. Nunc uero aliud est ille, qui homicida erat ab initio, quia hominem ab initio quo est homo institutus, occidit per feminae seductionem, et in ueritate per liberum arbitrium non stetit, cadensque deiecit, et aliud est quod per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Ubi euidenter expressum est, exceptis cuiusque hominis propriis, commune omnibus hominibus originale peccatum. 20. 64. Quod autem dixi: "Qui miratur quia creatura Dei subditur diabolo, non miretur; subditur enim creatura Dei creaturae Dei, minor maiori", cur ita posuisti, ut sequentia mea uerba non adderes, quibus ostendi, quemadmodum dixerim, "minor maiori" humana scilicet angelicae; nisi ut minus intellegeretur sensus meus, ut faceres tibi locum, ubi, sicut soles, de Aristotelicis categoriis obtenderes nebulas imperitis, in quibus latentem putarent te aliquid dicere, quid diceres nescientes? Ad hoc enim redacta est haeresis uestra, ut gemant sectatores uestri non inueniri dialecticos iudices in Ecclesia, de scholis Peripateticorum siue Stoicorum, a quibus possitis absolui. Quo enim pertinet, quid sibi uult, utquid dictum est quod dixisti: "Quia maior et minor ad finitam speciem pertinet quantitatis? Sed quantitas - inquis - non solum contrariorum capax non est, quod ei cum qualitate atque aliis praedicamentis; uerum etiam nec contrarium habet, quod ei cum substantiae est definitione commune: bonum uero et malum contraria sunt". Haec profecto numquam diceres, si lectores uel auditores librorum tuorum putares intellecturos esse quod dicis. Itane uero ideo immundus homo immundo angelo subdendus non fuit, quoniam quantitas qua homine maior est angelus, non solum contrariorum capax non est, uerum etiam nec contrarium habet: quasi tunc diabolo fuisset homo subdendus, si ei reperiretur esse contrarius; et mala subdenda non sint malis, quia bona malis, non mala malis uidentur esse contraria? Quid uanius cogitari, quid ineptius dici potest? Nonne domino subditur seruus, et bonus bono, et malus malo, et malus bono, et bonus malo? Nonne uxor subditur uiro, et bono bona, et malo mala, et bono mala, et malo bona? Quid igitur pertinet ad uim siue rationem, qua quidque cuique subdendum est, utrum haec res aut illa possit uel non possit capere uel habere contrarium? Verum tu plane inconsiderate ista non funderes, si stultitiae quae tibi ista suggerit, sapientiam contrariam cogitares. 20. 65. Iam porro illa qualis est argumentatio tua?"Si res - inquis - quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet, bona est; bonum est itaque subditum esse diabolo, quoniam institutus a Deo per hoc ordo seruatur. Sequiturque - inquis - ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur". Posses dicere, Deo resistere agricolas, eiusque ordinem perturbare, purgando agros a spinis et tribulis, quae ille peccatoribus nasci iussit in poenam. Quid, quod ista tua ratione dici potest: si res quae decenter ordinata est, ad Deum pertinet, et res quae ad Deum pertinet bona est; bonum est malis esse in gehenna, quoniam institutus a Deo per hoc ordo seruatur? Quod uero tu addis: "Sequiturque ut malum sit rebellare diabolo, quoniam per resultationem institutus a Deo ordo turbatur"; cur hoc dicis? Quis enim rebellat diabolo, nisi ab eius potestate per Mediatoris sanguinem liberatus? Melius ergo fuerat hostem non habere, quam uincere. Sed quia peccati merito humana natura subdita est hosti; prius homo, ut aduersus eum pugnare possit, ab eius eruitur potestate. Deinde si uita est in hac carne prolixior, certans adiuuatur, ut superet. Postremo uictor beatificatur, ut regnet, dicturus in fine: Ubi est, mors, contentio tua? Vel, sicut dicit Apostolus: Ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? [6,21] 21. 66. Quin etiam uisa sunt tibi de Manichaei libris nonnulla esse ponenda, quibus meam sententiam comparares: cum ego commixtionem duarum naturarum, boni scilicet et mali, unde illorum tota fabulosa manat insania, non solum fide uerboque detester et damnem; uerum etiam tibi ipsi suffragatori eorum resistendo teque refellendo conuincam. Cum enim contra eos ueritas clamet, mala nisi de bonis orta non esse: nonne tu pro ipsis et cum ipsis contra ueritatem reclamas: "Per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. Non potest mali radix in dono Dei locari. Rerum ratio non sinit, ut de bono malum, et de iusto iniquum aliquid proferatur. Non nascuntur peccata de ea re, quae libera est a peccato. De hoc opere quod non habet culpam, nasci culpa non potest" ? Quibus omnibus uicibus tuis conficitur, non esse mala exorta de bonis; ut restet, secundum Manichaeos, non esse mala exorta nisi de malis. Quomodo ergo quemquam Manichaeorum nomine, tamquam eorum aduersarius criminaris; cum sic ab eorum parte consistas, ut uinci omnino non possint, nisi cum illis et ipse uincaris? Quod in primo huius operis libro aliquanto copiosius, et in quinto breuius, et hic hactenus nos egisse suffecerit. 21. 67. Ipsa uero quae communis est uobis haeresis uestra quantum Manichaeos adiuuet, iam quidem saepe monstraui, sed ne hic quidem est omittendum. Enumerant Manichaei mala quae in paruulis monstrant,quae Cicero quoque commemorat in libris de Republica, unde ipsa eius uerba iam transtuli. In quorum malorum commemoratione dicit: "Non ut a matre natura, sed ut a nouerca hominem in has aerumnas esse proiectum". Huc accedunt etiam illa, quae non quidem omnes paruulos, sed tamen plurimos cernimus perpeti multa et uaria mala, usque ad daemonum incursus. Atque concludunt dicentes: Cum sit iustus et omnipotens Deus, unde ista mala patitur imago eius in paruulis, nisi quia uera est, inquiunt, quam nos asserimus duarum naturarum, boni scilicet malique commixtio? Hos catholica redarguit ueritas, confitens originale peccatum, per quod factum est daemonum ludibrium genus humanum, et laboriosae miseriae destinata propago mortalium. Non autem ita esset, si humana natura per liberum arbitrium in quo statu primum condita est perstitisset. Vos autem negantes originale peccatum, profecto aut cogemini dicere Deum uel inualidum, uel iniustum, sub cuius potestate imago eius in paruulis sine ullo uel proprii uel originalis peccati merito tantis affligitur malis; non enim per haec exercetur uirtus, quod recte de bonis hominibus maioribus dicitur, in quibus rationis est usus: aut, quia Deum uel impotentem uel iniquum dicere non potestis, Manichaei contra uos errorem suum nefarium de duarum inter se inimicarum substantiarum permixtione firmabunt. Non igitur "me ab infectione Manichaeorum, nulla - sicut dicis - mundat herba fullonis". Quibus petulantibus uerbis facis lauacro regenerationis iniuriam, quod in sinu Catholicae matris accepi. Sed uobis tam malitiosum uenenum antiqui draconis irrepsit, ut et Catholicos horrore Manichaei nominis infametis, et Manichaeos peruersitate uestri dogmatis adiuuetis. [6,22] 22. 68. Illud uero de alio libro meo, quod ad Marcellinum scribens dixi: "Filios mulieris quae serpenti credidit ut libidine corrumperetur, non liberari nisi per Filium Virginis, quae angelo credidit ut sine libidine fetaretur"; ita posuisti atque ita uoluisti accipi, tamquam dixerim: "Quod Euae serpens commixtus fuerit concubitu corporali"; sicut Manichaei principem tenebrarum eiusdem mulieris patrem cum illa cuncubuisse delirant. Hoc ego de serpente non dixi. Sed numquid tu contra Apostolum negas, mentem mulieris a serpente corruptam? An eum non audis, ubi dicit: Timeo ne sicut serpens Euam fefellit in uersutia sua, ita corrumpantur mentes uestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo? Ex ista utique corruptione serpentis, qualis fit etiam quando corrumpunt mores bonos colloquio mala, peruenit libido peccandi in mentem mulieris; ut et uiro praeuaricatione corrupto, deinde illa, de qua erubuerunt et pudendatexerunt, sequeretur in carne, non diaboli accedente concubitu corporali, sed spiritali Dei gratia recedente. 22. 69. Non igitur: "Tota disputatione tua contriuisti - sicut te iactas - assertionem meam, de malo carnalis concupiscentiae originalisque peccati"; manente laude nuptiarum, quae bene utuntur malo, non quod fecerunt, sed quod inuenerunt. Verum nec ipsos Manichaeos contriuisti, quos potius adiuuisti, tu maxime, et in commune omnes Pelagianae nouitatis errorisque participes, sicut iam demonstraui. De testimoniis etiam tractatorum catholicorum sancti Basilii Caesareensis et sancti Ioannis Constantinopolitani, quorum dixisti sensum uestris conuenire sententiis, in primo huius mei operis libro, tibi sufficientissima et certissima ueritate respondi; ostendens quemadmodum non intellegendo quaedam uerba eorum, aduersus dogma eorum, quod est dogma catholicum, mirabili caecitate pugnetis. In secundo quoque libro satis egimus, ut appareat quam non sit, quemadmodum conuiciaris, "conspiratio perditorum"; sed sanctorum et eruditorum Ecclesia catholicae patrum pius fidelisque consensus, qui haereticae uestrae nouitati resistunt pro antiquissima catholica ueritate. Unde etiam "populi murmur, quod solum uobis a nobis - dicis - opponi", nec solum est, quia tantorum nititur auctoritate doctorum; et iustum est, quia non uult ut euertatis sibi quoque notissimam salutem quae in Christo est paruulorum. [6,23] 23. 70. Quod autem uerba apostolica, ubi dicit: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cetera usque ad illud, ubi ait: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? "Me - affirmas - aliter intellegere, quam totum ipsum capitulum debet intellegi": nesciens mihi plurimum tribuis. Non enim ego solus aut primus sic istum locum intellexi, quo euertitur haeresis uestra, quemadmodum uere intellegendus est: immo uero ego prius cum aliter intellexeram, uel potius non intellexeram: quod mea quaedam illius temporis etiam scripta testantur. Non mihi enim uidebatur Apostolus et de se ipso dicere potuisse: Ego autem carnalis sum, cum esset spiritalis; et quod captiuus duceretur sub lege peccati, quae in membris erat eius. Ego enim putabam dici ista non posse, nisi de iis quos ita haberet carnis concupiscentia subiugatos, ut facerent quidquid illa compelleret; quod de Apostolo dementis est credere: cum etiam innumerabilis multitudo sanctorum, ne concupiscentias carnis perficiat, contra carnem spiritu concupiscat. Sed postea melioribus et intellegentioribus cessi, uel potius ipsi, quod fatendum est, ueritati, ut uiderem in illis Apostoliuocibus gemitum esse sanctorum contra carnales concupiscentias dimicantium. Qui cum mente sint spiritales, adhuc tamen isto corruptibili corpore quod aggrauat animam, recte intelleguntur esse camales; quia erunt et corpore spiritales, quando seminatum corpus animale, resurget corpus spiritale 185; et recte adhuc intelleguntur ea parte captiui sub lege peccati, quae desideriorum, quibus non consentiunt, motibus subiacet. Hinc factum est ut sic ista intellegerem, quemadmodum intellexit Hilarius, Gregorius, Ambrosius, et ceteri Ecclesiae sancti notique doctores, qui et ipsum Apostolum aduersus carnales concupiscentias quas habere nolebat, et tamen habebat, strenue conflixisse, eumdemque conflictum suum illis suis uerbis contestatum fuisse senserunt. Contra quos motus, prius utique debellandos ne dominentur, et postea sanandos ut penitus exstinguantur, etiam ipse gloriosa certamina sanctos exercere confessus es. Simul itaque cognoscamus uerba pugnantium, si pugnamus. Hoc enim modo non uiuimus nos, se uiuit Christus in nobis, si et ad pugnam contra concupiscentias exercendam, et ad uictoriam usque ad consumptionem eorumdem hostium capessendam, in illo fidimus, non in nobis. Ipse quippe factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. 23. 71. Non est ergo "contrarium", sicut putas, "ut qui dicit: Viuo non ego iam, uiuit uero in me Christus ; dicat etiam: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum ". In quantum quippe in illo uiuit Christus, in tantum expugnat et superat quod non habitat bonum in eius carne, sed malum. Neque enim recte cuiusquam spiritus concupisceret aduersus carnem suam, nisi habitaret in illo spiritus Christi. Absit ergo ut dicamus, quod nos dicere insimulas, "Apostolum sic ista dixisse, quasi qui se uellet intellegi renitentem, in scorta aliqua manu pestiferae uoluptatis abduci"; cum dicat: Non ego operor illud, ostendens concupiscentias carnis solum impulsum libidinis operari, sine consensione peccati. 23. 72. Quid est, quod "in Iudaeorum superbiam" frustra conaris "ista uerba transferre, tamquam ipsos in se transfigurauerit Apostolus, qui contemnebant dona Christi, uelut sibi non necessaria"? Sic enim suspicaris: atque utinam ipsa dona Christi saltem ita saperes, ut ad uincendam concupiscentiam ualere aliquid crederes. Sed ideo dicis a Iudaeis fuisse contempta, "quod ueniam daret ille peccatis, quae ipsi legis admonitione uitassent". Quasi hoc conferat homini remissio peccatorum, ut caro non concupiscat aduersus spiritum, unde illa uerba nata sunt: Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; et cetera huiusmodi. Verum tu a uestro dogmate non recedis, quo putatis gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum sic in sola peccatorum remissione uersari, ut non adiuuet ad uitanda peccata et desideria uincenda carnalia, diffundendo caritatem in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui ab illo datus est nobis. Neque consideras eum qui dicit: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; et ab hoc malo non se liberari clamat, nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum; nec Iudaeum esse, nec quia peccauit, sed ne peccet potius laborare. 23. 73. "Exaggerat - inquis - Apostolus uim consuetudinis". Tu ergo, responde, utrum contra istam uim non dimicet baptizatus. Quod si negas, omnibus christianis sensibus contradicis: si autem dimicat, cur non in uerbis Apostoli uocem dimicantis agnoscis? "Per legem - inquis - bonam et per mandatum sanctum prauorum animi ferocierant; quoniam sine uoluntate propria nulla eruditio poterat inspirare uirtutem". O acutum intellectorem! O diuinorum eloquiorum egregium tractatorem! Quid agis de uerbis dicentis: Non quod uolo ago; et: Velle adiacet mihi; et: Quod nolo, hoc ago; et: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem? Audis haec, et dicis, quia uoluntas defuit, ideo defuisse uirtutem. Quid, quod non solum uoluntas, uerum etiam uirtus adfuit, ne consentiret concupiscentiae carnis, quae legi peccati prauis ipsis motibus seruiebat? Quibus ille non cedens, nec arma iniquitatis exhibens membra peccato, et tamen quod nollet sentiens in carne contra spiritum concupiscente, et aduersus eam uicissim spiritu concupiscens, uerissima castitatis uoce dicebat: Igitur ipse ego mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. Illa sane uerba quae posuisti, ubi ait Apostolus: Lex sancta, et mandatum sanctum et iustum et bonum. Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, ut fiat supra modum peccatum peccans per mandatum; bene intellegitur de uita sua dixisse praeterita, quando sub lege fuerat, nondum sub gratia. Nam et uerbis praeteriti temporis utitur, dicendo: Peccatum non cognoui, nisi per legem; et: Concupiscentiam nesciebam; et: Operatum est in me omnem concupiscentiam; et: Viuebam aliquando sine lege; utique quando nondum poterat usum habere rationis; et: Adueniente mandato peccatum reuixit, ego autem mortuus sum; et: Peccatum occasione accepta per mandatum, fefellit me, et per illud occidit; et: Per bonum mihi operatum est mortem. His omnibus tempus significare intellegitur, quo sub lege uiuebat, et nondum adiutus gratia concupiscentiis carnalibus uincebatur. Ubi uero iam dicit: Lex spiritalis est; ego autem carnalis sum; iam quod confligens patiebatur ostendit. Non enim dixit, carnalis fui, ueleram; sed, sum. Et apertius tempora ipsa distinguit; ubi dicit: Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Iam enim motus desideriorum malorum non ipse operabatur, quibus non consentiebat ad perpetranda peccata. Peccati autem nomine quod in illo habitabat, ipsam nuncupabat concupiscentiam; quia peccato facta est, et si consentientem traxerit atque illexerit, concipit paritque peccatum. Et cetera usque ad eum locum, ubi ait: Igitur ego ipse mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati, uerba sunt iam sub gratia constituti, sed adhuc contra concupiscentiam suam dimicantis, nec ei consentientis ut peccet; sed tamen quibus renititur, peccati desiderio patientis. 23. 74. Nemo nostrum substantiam corporis, nemo naturam carnis accusat: frustra purgatur abs te, quod non culpatur a nobis. Concupiscentias malas; quibus si bene uiuimus non consentimus, tamen esse non negamus in nobis; castigandae sunt, frenandae sunt, expugnandae sunt, uincendae sunt: tamen sunt, nec alienae sunt. Nec bona ista nostra, sed mala sunt. Nec sicut dixit Manichaea uanitas, separata extra nos erunt: sed, sicut dicit catholica ueritas, sanata non erunt. [6,24] 24. 75. De illis quoque apostolicis uerbis, in quibus impudentia mirabili, immo dementia, resistitis fundatissimae fidei, ubi ait: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; frustra sensum alium nouum atque distortum et a uero abhorrentem moliris exsculpere, affirmans "ea locutione dictum esse: In quo omnes peccauerunt, ac si diceretur: Propter quod omnes peccauerunt; sicut dictum est: In quo corrigit iunior uiam suam; ut scilicet non in uno homine omnes homines peccasse intellegantur originaliter, et tamquam in massae unione communiter; sed propterea quia primus hominum ille peccauit; id est, cum imitantur illum, non cum generantur ex illo. Non ergo huic sensui conuenit illa locutio, ita dictum esse: in quo, uelut dictum esset: "propter quod". Nam propter hoc quisque peccat, quod sibi proponit ut peccet, uel quoquo modo illi est causa peccandi. Quis uero ab omni humano sensu tam sit absurdus, ut dicat: Propter hoc fecit homo iste homicidium, qui in paradiso Adam de ligno prohibito cibum sumpsit; cum iste latrocinando occiderit hominem nihil de Adam cogitans, sed propter hoc ut aurum quod ferebat auferret? Sic et cetera cuncta peccata, quae propria quisque committit, habent causas propter quas fiant, etiamsi nemo cogitet quod ille primus homo commisit, neque illud sibi ad peccandum proponat exemplum. Propter hoc itaque, id est, quoniam peccauit Adam, nec ipse Cain peccasse dicendum est, qui eumdem patrem suum nouerat. Propter quid enim fratrem suum occiderit, notum est; quia non propter hoc quod perpetrauit Adam, sed quia bono eius inuidit. 24. 76. Denique nec ipsa tibi ad hunc uestrum sensum quae posuisti testimonia suffragantur. Recte enim dicitur: In quo corrigit iunior uiam suam? "Propter quid corrigit?" quoniam sequitur, in custodiendo uerba tua. Propter hoc enim corrigit uiam suam, quia uerba Dei sicut cogitanda sunt cogitat, et cogitando custodit, custodiendo recte uiuit. Ipsa ergo illi causa est ut uiam suam corrigat, quia Dei uerba custodit. Et quod ait beatissimus Stephanus: Fugit Moyses in uerbo hoc; bene intellegitur, propter "uerbum hoc"; quia hoc audiuit, hoc timuit, hoc cogitauit ut fugeret; haec illi fuit causa fugiendi. Numquid in his locutionibus aliquid dictum est, quod pertineat ad imitationem, qua sic alterum alter imitatur, ut eum omnino non cogitet; et ideo nullo modo dici possit propter hoc peccasse, quia ille peccauit, in quo nec originaliter fuit, nec de illo quidquam in peccato proprio cogitauit? 24. 77. "Sed - inquis - si de peccati traduce loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia omnes sunt de coniugum uoluptate generati; et adderet: In eo transit, in quo ex tabida primi hominis carne fluxerunt". Nec uides eodem modo tibi posse dici: Si de imitatione peccati Apostolus loquebatur, nusquam congruentius diceret: Ideo pertransiit peccatum, quia primi hominis praecessit exemplum; et adderet: In eo transit, in quo omnes illius unius imitatione peccauerunt. Aliquo enim duorum istorum modo loqueretur Apostolus hoc loco, si ad tuum uel meum loqueretur arbitrium. Quia ergo nec illud dixit quod tu, nec illud quod ego; numquid uis ut credamus in his eius uerbis, nec originale secundum Catholicos, nec imitatorium secundum Pelagianos intellegendum esse peccatum? Puto quod nolis. Remoue igitur ista quae possunt ex utraque parte momentis aequalibus dici, et si tibi placet sine contentione quid Apostolus dixerit intueri, aduerte, ut hoc diceret, quid agebat; et inuenies per unum homines iram Dei super humanum genus, et per unum hominem reconciliationem Deo, eorum qui ex damnatione totius generis liberantur gratis. Ille est primus Adam factus ex terra, iste est secundus Adam factus ex femina. Sed ibi per Verbum caro facta est, hic autem ipsum Verbum caro factum est; ut per eius mortem uiuamus, quo relicto mortui fueramus. Commendat, inquit, suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salui erimus ab ira per ipsum. 24. 78. De hac ira dicit: Eramus et nos natura filii irae, sicut et ceteri. De hac ira dicit Ieremias propheta: Maledictus dies in quo natus sum. De hac ira dicit sanctus Iob: Pereat dies ille in quo natus sum. De hac ira item dicit idem ipse: Homo enim natus ex muliere, breuis uitae, et plenus iracundiae, sicut flos feni decidit, fugit autem sicut umbra et non stabit. Nonne et huius curamfecisti, et hunc fecisti intrare in conspectu tuo in iudicium? Quis enim erit mundus a sordibus? Ne unus quidem, etiamsi unius diei fuerit uita eius super terram. De hac ira dicit liber Ecclesiasticus: Omnis caro sicut uestis ueterascit; testamentum enim a saeculo, morte morieris. Itemque ipse: A muliere, inquit, initium est peccati, et propter illam morimur omnes. Et alio loco: Occupatio magna creata est omni homini, et iugum graue super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium. De hac ira dicit Ecclesiastes: Vanitas uanitatum, et omnia uanitas. Quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? De hac ira uox apostolica est: Omnis creatura uanitati subiecta est. De hac ira plangit Psalmus: Ecce ueteres posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te; uerumtamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. De hac ira plangit et alius: Quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt. Mane sicut herba transeat, mane floreat et praetereat, uespere decidat, durescat et arescat. Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Posuisti iniquitates nostra in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione uultus tui. Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur. 24. 79. Nemo liberatur ab hac ira Dei, nisi per Mediatorem reconcilietur Deo. Unde dicit etiam ipse Mediator: Qui non credit Filio, non habebit uitam; sed ira Dei manet super eum. Non dixit: Veniet; sed: Manet super eum. Ideo ergo credunt atque confitentur et maiores per cor et os proprium, et paruuli per alienum, ut reconcilientur Deo per mortem Filii eius, ne ira Dei maneat super eos, quos etiam origo uitiata efficit reos. De hac itaque re loquens Apostolus: Cum adhuc, inquit, peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salui erimus ab ira per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius; multo magis reconciliati, salui erimus in uita ipsius: non solum autem, sed et gloriantes in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem et nunc reconciliationem accepimus. Propter hoc sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt. Nempe manifestum est, ut hoc diceret, quid agebat Apostolus. Ite adhuc, et huic reconciliationi, quae fit per mortem Filii Dei, qui sine peccato uenit in mundum, subtrahite paruulos, ut propter eum per quem peccatum intrauit in mundum, ira Dei maneat super eos. Quid hic facit imitatio, quaeso te, ubi audis: Namiudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem? Unde gratia ex multis delictis in iustificationem; nisi quia praeter unum illud originis, addita multa quae simul deleret inuenit? Alioquin sic esset ex multis condemnatio, quae homines unum imitando commiserant; sicut ex eisdem multis iustificatio, quibus remissis in gratiam respirabant. Sed quia unum illud sufficiebat, propter quod etiam solum fieret condemnatio; gratiae uero non sufficiebat illud unum delere, sed et multa quae adiecta sunt, ut omnium remissione fieret iustificatio: ideo utique dictum est: Iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Nam sicut non imitantur Christum paruuli, quia nondum possunt, et tamen ad eius gratiam spiritalem pertinere possunt: ita sine imitatione primi hominis, contagione tamen ex ipso carnalis generationis obstricti sunt. Si autem propterea uis eos a primi hominis alienos esse peccato, quia eum non sunt imitati propria uoluntate; ista ratione alienabis eos et a iustitia Christi, quia nec ipsum imitati sunt propria uoluntate. 24. 80. Cum uero Multos, quod dixit postea, non uis intellegi omnes, quod prius dixerat; ideo existimans "dictum fuisse multos, ne omnes intellegerentur": poteris hoc dicere et de semine Abrahae, cui promissae sunt omnes gentes, non omnes gentes ei fuisse promissas; quia dictum est alio loco: Patrem multarum gentium posui te. Est autem sanus intellectus, ideo sic locutam Scripturam, quia possunt esse aliqua omnia, quae non sunt multa; sicut omnia dicimus Euangelia, et tamen breui numero, id est, quaternario continentur. Et rursus possunt aliqua esse multa, non tamen omnia; sicut multos dicimus credere in Christum, nec tamen omnes credunt. Non enim omnium est fides, ait Apostolus. Quod autem dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes, et: Patrem multarum gentium posuit te, easdem omnes, multas; et easdem multas, omnes esse monstratum est. Ita etiam cum dictum est: Per unum in omnes transisse peccatum; et postea: Per unius inobedientiam peccatores constitutos multos; ipsi sunt multi, qui et omnes. Similiter cum dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines, ad iustificationem uitae; et rursus dictum est: Per unius obedientiam iusti constituentur multi, non aliquibus exceptis, sed eosdem multos, omnes oportet intellegi; non quia omnes homines iustificantur in Christo, sed quia omnes qui iustificantur, non aliter possunt iustificari quam in Christo. Sicut possumus dicere, in aliquam domum per unam ianuam intrare omnes; non quia omnes homines intrant in eamdem domum, sed quia nemo intrat nisi per illam. Omnes ergo ad mortem per Adam, omnes ad uitam per Christum. Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur; id est, ex prima origine generis humani nemo ad mortem nisi per Adam, et nemo per Adam nisi ad mortem; et nemo ad uitam nisi per Christum, et nemo per Christum nisi ad uitam. 24. 81. Vos autem dum non omnes, sed multos siue per Adam, condemnatos esse, siue per Christum liberatos uultis intellegi, horrenda peruersitate christianae religioni estis infesti. Si enim salui erunt aliqui sine Christo, et iustificantur aliqui sine Christo; ergo Christus gratis mortuus est. Erat enim et alius modus, sicut uultis, in natura, in libero arbitrio, in lege naturali, siue conscripta, quo possent salui et iusti esse qui uellent. Iustas autem imagines Dei, quis nisi iniustus prohiberet a regno Dei? Hic forte dicis: Sed facilius per Christum. Numquid non posset etiam de lege dici: Est per legem iustitia, sed facilius per Christum? Et tamen ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Non est itaque praeter unum Mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum, aliud nomen sub caelo, in quo oporteat saluos fieri nos. Et ideo dictum est: In Christo omnes uiuificabuntur; quoniam in illo Deus definiuit fidem omnibus, suscitans illum a mortuis. Vestrum autem dogma id persuadere conatur, uelut inculpatae praedicatione naturae, et potentiae liberi arbitrii, et legis siue naturalis siue per Moysen datae, ut et si opus sit, necesse tamen non sit ad Christum pro aeterna salute transire: eo quod per sacramentum mortis et resurrectionis eius (si tamen uel hoc putatis) commodior uia sit, non quod alia uia esse non possit. Unde quantum uos detestari debeant Christiani considerantes, renuntiate uobis etiam tacentibus nobis. [6,25] 25. 82. Quod uero causae tuae postremum et quasi fortissimum firmamentum, propheticum testimonium esse uoluisti, ubi per Ezechielem dictum legimus: Quod non erit parabola, qua dicebant, parentes uuas acerbas edisse, et dentes obstupuisse filiorum; nec morietur filius in peccato patris, nec pater in peccato filii, sed anima quae peccat ipsa morietur: non intellegis hanc esse promissionem Testamenti Noui, et spiritalis hereditatis ad alterum saeculum pertinentis. Id enim agit gratia Redemptoris, ut paternum chirographum deleat, et unusquisque pro se rationem reddat. Ceterum quam multa sint diuinarum testimonia Litterarum, quae parentum peccatis obligant filios, numerare quis possit? Cur enim peccauit Cham, et in eius filium Chanaan uindicta prolata est? Cur pro peccato Salomonis filius eius diminutione regni punitus est? Cur peccatorum Achab regis Israel in eius posteros poena dilata est? Utquid legitur in sanctis Libris: Reddens peccata patrum in sinum filiorum eorum post eos; et: Reddens peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam progeniem? Qui numerus etiam pro uniuersitate accipi potest. Numquid haec falsa sunt? Quis hoc dixerit, nisi diuinorum eloquiorum apertissimus inimicus? Sed carnalis generatio etiam populi Dei pertinens ad Testamentum uetus, quod in seruitutem generat, parentum peccatis obligat filios; spiritalis autem generatio, sicut hereditatem, ita poenarum atque praemiorum comminationes promissionesque mutauit. Quod Prophetae in spiritu praeuidentes, ista dixerunt; sed apertius Ieremias: In diebus illis, inquit, non dicent: Patres manducauerunt uuam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt, sed unusquisque in suo peccato morietur; et eius qui manducauerit uuam acerbam, ostupescent dentes ipsius. Nempe manifestum est, ita hoc prophetice pronuntiari, sicut ipsum Testamentum Nouum, quod prius occultum fuit, et per Christum postea reuelatum est. Denique, ne nos mouerent ea quae commemoraui, et cetera huiusmodi plurima de reddendis in filios peccatis parentum, quae utique ueraciter scripta sunt, et huic prophetiae contraria putarentur; continuo soluit istam molestissimam quaestionem, coniungendo atque dicendo: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda Testamentum nouum, non secundum Testamentum quod disposui patribus eorum. In hoc igitur Testamento Nouo per sanguinem testatoris deleto paterno chirographo, incipit homo paternis debitis non esse obnoxius renascendo, quibus nascendo fuerat obligatus, ipso Mediatore dicente: Ne uobis patrem dicatis in terra; secundum hoc utique, quod alios natales quibus non patri succederemus, sed cum patre semper uiueremus, inuenimus. [6,26] 26. 83. Ad omnia me tibi respondisse, Iuliane, et omnia refellisse, quibus putasti et disputasti uoluminibus quattuor credendum non esse originale peccatum, et concupiscentiam carnis non posse culpari sine damnatione nuptiarum; puto quod perspicis, si peruicax non sis. Demonstratum enim est, eum tantum paterno antiquo debito non teneri,qui hereditatem patremque mutauit: ubi coheredem inuenit unicum per naturam, adoptatus ipse per gratiam: eique tantum concupiscentiam carnalem mortem non inferre post mortem, qui in Christi morte inuenerit mortem, qua moriatur peccato, et euaserit mortem qua natus fuerat in peccato. Unus enim pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est; nec aliqui poterunt uiuere pro quibus non est mortuus, qui pro mortuis uiuus est mortuus. Haec negans, his repugnans, ista conuellere moliens catholicae fidei munimenta, ipsosque neruos disrumpere christianae religionis, ueraeque pietatis; audes insuper dicere, quod contra impios bella susceperis: cum aduersum matrem quae te spiritaliter peperit, armis impietatis induaris. Audes te agmini sanctorum Patriarcharum, Prophetarum, Apostolorum, martyrum, sacerdotumque miscere; cum tibi dicant Patriarchae: Etiam pro paruulis natis oblata sacrificio pro peccatis; eo quod non sit mundus a sordibus nec infans diei unius super terram; cum tibi dicant Prophetae: in iniquitatibus concepti sumus; cum tibi dicant Apostoli: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus; ut existimemus nos mortuos quidem esse peccato, uiuere autem Deo in Christo Iesu; cum tibi dicant martyres: Secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima natiuitate contrahere, unde paruulis dimittantur in Baptismo, non propria, sed aliena peccata; cum tibi dicant sacerdotes: Carnali uoluptate concretos prius subire delictorum contagium, quam uitae huius haurire munus. His te consociare praesumis, quorum fidem debellare conaris. Audes dicere, quod a Manichaeorum consortio uincaris, qui Manichaeos inuictos facis, nisi cum eis et ipse uincaris. Falleris, fili, miserabiliter falleris, uel etiam detestabiliter falleris: quando animositatem qua teneris uiceris, tunc ueritatem poteris tenere qua uinceris.