[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] 1. 1. Iam nunc ab alterius uoluminis exordio cetera uideamus, quibus librum meum refellere niteris; omittentes, sicut instituimus, ea quae nodos non faciunt quaestionum, quibus soluendis curam nos oportet impendere, nec immorando superfluis ipsa prolixitate operis a laborioso negotio deterrere lectorem. Superiore igitur libro satis egimus, quo recte iudicantibus appareret, cum Deus uerus et bonus sit hominum conditor, bonaeque sint nuptiae, quas et condicione atque copulatione utriusque sexus instituit, et fecunditatis munere benedixit; malum tamen esse concupiscentiam carnis quae concupiscit aduersus spiritum, eoque malo bene uti pudicitiam coniugalem, meliusque non uti continentia sanctiorem: quod malum non ex alia substantia quam Deus non condidit, sicut Manichaeus insanit, nobis esse permixtum; sed per inoboedientiam unius hominis exortum atque traductum, et per oboedientiam unius hominis expiandum atque sanandum; cuius obligatione implicat debita poena nascentem, soluit indebita gratia renascentem. Hoc malum contra me laudando, aduersarius meus uideris: sed in te debellando, meus testis es: si autem non debellas, tuus hostis es. Proinde quia primo tuo libro sufficienter me respondisse existimo, quamuis ibi tota causa finita sit; tamen ne ceteris tribus respondere non potuisse uideamur, in eis etiam quam uana dixeris intuere. 1. 2. Propositis ex meo libro uerbis meis exultas, quod: "Teste Apostolo - dixerim - donum Dei esse pudicitiam coniugalem"; quasi propterea laudauerit Apostolus malum quod tu laudas, quo caro concupiscit aduersus spiritum, quo malo utitur bene pudicitia coniugalis, sicut iam in libro superiore monstraui. Non itaque paruum donum Dei est, ita frenari hoc malum, ut ad nihil relaxetur illicitum, sed generationi tantum regenerandorum seruiat filiorum. Eius quippe impetus non sua sponte moderatus est: a nullo namque illicito sese abstinet, si membra desiderio eius inseruiant. Ac per hoc eius motus, non in ipso, cuius inquietus est motus; sed in refrenante ac bene utente laudatur. 1. 3. Itaque isto malo cum bene utuntur coniugati fideles, a cuius reatu soluti sunt munere Saluatoris; profecto quicumque inde nascuntur eiusdem munere Creatoris, non sicut nobis obicis, "in regnum diaboli praeparantur"; sed ab illo potius eruendi et inregnum Unigeniti transferendi. Haec enim est, et esse debet piorum coniugum intentio, ut regenerationi generatio praeparetur. Si autem hoc malum quod in se ipsis parentes sentiunt, cui malo, ut tuis uerbis utar, "Apostolorum legio repugnauit", non pertineret ad filios, sine illo utique nascerentur: nunc uero quandoquidem cum hoc nascuntur, quid miraris, quia propter hoc renascuntur, ut ab eius obligatione soluantur, et aut ex ista uita ab illo liberati rapiantur, aut in ista uita aduersus illud liberi praelientur, uictoresque in fine remunerentur? 1. 4. Quis autem nostrum suspicatus est, "usum coniugum a diabolo fuisse repertum"? Quis "commixtionem corporum per malum praeuaricationis" credidit "accidisse"; cum sine bis nuptiae prorsus esse non possent? Sed malum quo bene utuntur, nullum esset, si nemo peccasset. Quod dixi, mihi obice, ut purgem: nam si et quod non dixi, mihi obicis, quando finimus? 1. 5. "Consequens - putas - esse, ut munus Dei noceat, si homo cum malo nascitur: nemo enim nisi Dei munere nascitur". Audi ergo et intellege: munus Dei nulli nocet, quo quisque est et uiuit; sed concupiscentiae malum non potest esse, nisi in eo quod est et uiuit. Quapropter potest esse malum in munere Dei, sanandum alio munere Dei. Potest igitur in homine qui munere Dei est et uiuit, malum esse generatione contractum regeneratione sanandum. Nam utique nullus infans cum daemone nasceretur, si non nasceretur; nec ideo mali huius ipsa est causa, quia nascitur. Nascitur ergo munere Dei, cum daemone autem, iudicio Dei sane occulto, sed numquid iniusto? [4,2] 2. 6. In eo uero quod dixi: "Etiam bonum coniugale, si non habetur, a Domino esse poscendum"; (quibus utique, nisi quibus est necessarium?) uisus sum tibi dicere, "pro concumbendi uiribus supplicandum". Sed ego pro ipsa pudicitia coniugali dixi rogandum Deum, in qua est concumbendi non liber usus, sed licitus modus. Nam homo si concumbere non potest, potius non quaerat uxorem: quandoquidem apostolica sententia ubi ait: Si se non continet, nubat; remedium uoluit esse nuptias, quod et ipse confessus es, contra morbum concupiscentiae, quod confiteri non uis, qui remedium confiteris. Hoc autem remedium est, non ut sit concupiscentia, si non est; sed ut non rapiat ad illicita, cuius motus infrenis est. Pertinetenim ad hoc quoque petitionis genus, quod in oratione dominica dicimus: Ne nos inferas in tentationem; quoniam unusquisque tentatur a concupiscentia sua, sicut ait apostolus Iacobus. Conuenit huic et quod dicimus: Libera nos a malo. Dicunt enim hoc de hac re coniuges, ut interim mente liberi a malo, bene utantur malo quod habent in carne (sciunt enim quia in carne eorum non habitat bonum); ut omni postea corruptibilitate sanata, nullum in eis quo utantur, remaneat malum. Quid est quod triumphas tamquam de hoste uicto? Internum potius uince quem laudas: Nam uictoria de te mea, illo malo tecum pugnante, secura est. Neque enim dicere audebis, eum uinci qui uerum dicit, ab eo qui falsum dicit. Ego autem concupiscentiam contra quam pugnas, malum dico, tu bonum: sed pugna tua malum fatetur, quod bonum lingua mentitur; augens mendacium alio mendacio, quo affirmas et a me illam dictam bonam. Neque enim concupiscentiam carnis, quam Ioannes apostolus dixit a Patre non esse, ego dicerem bonum: sed bonum dixi pudicitiam esse coniugalem, quae resistis malo concupiscentiae, ne ad illicita rapiat cum mouetur. 2. 7. Verum sciens quam inaniter argumentatus fueris, "Pulsas - ut dicis - alterum definitionis meae latus"; et inquis: "Si calor genitalis coniugalis honestatis minister ab immoderatis procursibus tam studio fidelium, quam doni uirtute retinetur, nec exstinguitur per gratiam, sed frenatur: probabilis est in genere suo et in modo suo, et solis accusatur excessibus". Haec dicens, non attendis coniugum conuentionem causa generandi, ideo bonum esse laudabile, quia eo limes praefigitur licitus malo concupiscendi. Cur enim non potius malum uocetur, quod fateris esse frenandum? Cur, quaeso, frenandum, nisi ne noceat? nisi ne ad illicita quae desiderat relaxetur? Et utique desiderium mali malum est, etiamsi ei non consentiatur, donec eo ueniamus ubi nec habeatur. Non igitur quid boni de concupiscentia carnis fiat, sed ipsa quid mali faciat, cogitandum est. Nam pudicitia coniugalis inhiantem concupiscentiam siue de illicito siue de licito percipere uoluptatem, frenat ab illicito, permittit ad licitum: hoc est bonum, non tamen eius, sed bene utentis bonum est. Quod autem ipsa concupiscentia facit, siue ad licitum siue ad illicitum indifferenter ardescere, utique malum est. Hoc itaque malo bene utitur pudicitia coniugalis, melius non utitur continentia uirginalis. 2. 8. "Si posset - inquis - calor genitalis malum esse naturaliter, exstirpandus erat, non componendus". Vide quemadmodum noluisti dicere, quod supra dixeras, "frenandus"; sed maluisti, "componendus". Sensisti enim quod eum nemo frenaret, nisi qui repugnaret: et ob hoc mutato uerbo, timore ipso fassus es malum, quod repugnat bono. Appellas etiam calorem genitalem, quia pudet appellare libidinem, siue, sicut eam diuinus sermo appellare consueuit, carnis concupiscentiam. Sic ergo loquere et dic: Si posset carnis concupiscentia mala esse naturaliter, exstirpanda erat, non componenda. Sic enim possunt, qui latine sciunt, tardiores intellegere quid loquaris. Sed ita hoc dicis, quasi non eam mallent exstirpare, si possent, omnes qui propterea coniugantur, quia continentiae laborem quo huic malo resistitur, non ferunt, et ideo malunt eo bene uti, quam melius omnino non uti. Sed si in corpore mortis huius hoc malum necessarium est coniugatis, quia sine illo fieri non potest bonum generationis; continentes exstirpent concupiscentiam carnis. Tu ipse, tu qui loqueris, nec quid loquaris attendis, exstirpa libidinem de membris tuis. Non enim et tibi necessaria est; aut bona sunt eius desideria quibus si consenseris uel cesseris, interibis. 2. 9. Porro si malum est in te cui repugnas, quod oppugnas, quod cum uincis expugnas; hoc malo melius non uteris, quo malo bene utuntur, in quibus hoc bonum esse contendis; ubi profecto mentiris, aut falleris. Neque enim dicturus es, in coniugibus bonum esse libidinem, in sanctis autem uel uirginibus uel continentibus malum. Iam sententiam tenemus tuam, ubi aisti: "Concupiscentiae naturalis qui modum tenet, bono bene utitur; qui modum non tenet, bono male utitur; qui autem etiam ipsum modum, sanctae uirginitatis amore contempserit, bono melius non utitur; confidentia quippe sua salutis - inquis - et roboris contempsit remedia, ut gloriosa posset exercere certamina". His uerbis tuis sine ambiguitate declaras, concupiscentiam carnis hoc esse in utrisque, id est, et coniugatis et continentibus. Quo enim coniugati bene utuntur, et continentes melius non utuntur, bonum tu dicis, ego malum: sed in sanctis uirginibus et continentibus carnis concupiscentia malum se esse manifestati, contra quam fateris eos "gloriosa exercere certamina" procul dubio ergo non bono, sed malo melius non utuntur. Hoc igitur utentes coniuges, nec ipsi utique bono, sed malo bene utuntur. Proinde tota controuersia non remansit (si tamen remansit aliqua), nisi utrum in eis qui continentiam Deo uouerunt, bonum sit ista de qua disputamus concupiscentia carnis, an malum. Quod enim horum duorum repertum in his fuerit, hoc et in coniugibus apparebit: quoniam hoc illi bene utuntur, quo isti melius non utuntur. Collige itaque totas uires acuti tui cordis, ac liberae frontis, et aude respondere si potes, hoc bonum esse, cui, sicut libro superiore confessus es, "Apostolorum legio repugnauit": mihi scilicet exprobrans, quod "tantas esse - dixerim - libidinis uires, ut ei nec Apostolorum legio repugnauerit"; cum potius pro causa mea faciat, quia ei malo quod tu bonum dicis, legio non qualiumcumquesanctorum, sed ipsorum quoque repugnauit Apostolorum. Cui malo tantum licere posse, quis crederet, ut sibi laudatorem etiam de suis expugnatoribus prouideret? Absit quidem, ut antiquorum aliquem uel Apostolorum, uel quorumque sanctorum; mirabiliter tamen, quia uel quemquam haereticorum nouorum, qui simul utrumque se esse profiteatur inexplicabilibus modis, expugnatorem scilicet defensoremque libidinis; et conetur ostendere manens in haeresi Pelagiana, et ex animo se laudare quod ipsum eius animum nisi expugnetur occidit, et ex animo expugnare quod eius dogma nisi laudetur absumit. 2. 10. Rogo, si est in uobis ullus sensus humanus, num potest et malum esse peccatum, et bonum esse desiderare peccatum? Quid enim agit in carne sanctorum continentium ista concupiscentia, nisi peccandi desideria; quibus non consentientes "exercent", ut confiteris, "gloriosa certamina"? Neque enim saltem connubii desiderium in illa continentiae professione potest esse non malum. Quid ergo illic, agit, ubi malum est quidquid agit; ac si ei consentiatur, et peragit? Quid ibi agit haec concupiscentia, ubi nihil boni concupiscitur ex illa? Quid ibi agit libido, ubi nihil boni libebit ex illa? Non importune in coniugatis esse dicatur: si enim summum culmen obtinent pudicitiae coniugalis, faciunt boni aliquid per illam, quamuis nihil faciant propter illam. In sanctis autem uirginibus et continentibus quid agit, obsecro te; quid agit tua ista suscepta, cum desipis; aduersaria, si sapis; quid agit, ubi nihil boni agit ipsa, nihil boni agitur de ipsa? Quid agit in eis, in quibus quidquid secundum ipsam concupiscitur, malum est? Quid agit in eis, quos contra se compellit uigilare atque pugnare; et si quando ab eius ullum uel in somnis furatur assensum, cum euigilauerint, gemere et inter gemitus dicere: Quomodo impleta est anima mea illusionibus? Quia cum sopitos deludunt somnia sensus, nescio quomodo etiam castae animae in turpes labuntur assensus; quae si imputaret Altissimus, quis uiueret castus? 2. 11. Hoc ergo malum, quod non dicturus es bonum, nisi aduersus omnem ueritatis tubam sic obsurdueris, ut clames bonum esse concupiscere malum, quod nec inter surdos dicere audebis: hoc, inquam, malum cur non exstirpatur de continentium carne sanctorum? Cur non "totum opere mentis aufertur"? Hoc enim dicis: "Fieri debuisse, si malum esset". Et quia non fit in coniugatis, ubi eius modus est necessarius, ideo putas bonum: cum uideas, nec ibi fieri ubi modus eius nullus est necessarius, et in quantum inest nocet, etsi non ad perdendum de sorte sanctorum, si non ei consentiatur, tamen ad minuendam spiritalem delectationem sanctarum mentium; illam scilicet de qua dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Haec delectatio profecto minuitur, quando etsi non ad explendam, certe ad oppugnandam carnalis concupiscentiam uoluptatis, bellantis animus occupatur, et ita exercet gloriosa certamina, ut a delectatione intellegibilis pulchritudinis ipsis certaminibus auocetur. Sed quia in ista humana miseria peior hostis est cauenda superbia, ideo nimirum non penitus exstinguitur in carne continentium sanctorum ista concupiscentia, ut dum pugnatur aduersus eam, periculorum suorum animus admoneatur, ne securus infletur; donec humana fragilitas ad tantam perfectionem perueniat sanitatis, ubi nulla putredo lasciuiae, nullus tumor superbiae formidetur. Sic uirtus in infirmitate perficitur: quia et pugnare infirmitatis est. Quanto enim quisque uincit facilius, tanto pugnat minus. In semetipso autem quis pugnaret, si nihil ex semetipso eidem repugnaret? Et quid nobis repugnat ex nobis, nisi quod adhuc curatur ut sanetur in nobis? Ergo in nobismetipsis sola est infirmitas causa pugnandi; et rursus infirmitas admonitio est non superbiendi. Proinde uirtus qua hic, ubi superbiri potest, non superbiatur, in infirmitate perficitur. 2. 12. Quamobrem hoc coniuges bene utuntur, quo continentes melius non utuntur. Malum igitur quo coniuges bene utuntur, et inest coniugibus quo bene utantur, inest et continentibus quo melius non utantur: ideo quippe inest, ut non extollantur. "Solis" ergo libidinis "excessibus accusatur", sed ille a quo non refrenatur: nam ipsa per se ipsam rectissime omnino suis ipsis motibus accusatur, quibus ne excedat obsistitur. Non itaque, ut dicis: "Nihil ad innocentiam promouet modestia rei per ipsum genus nocentis". Promouet quippe ad innocentiam non consentire malo: nec ideo illud cui non consentitur, non est malum; immo propterea sine dubitatione malum est, quia non ei consentire bonum est. Quid enim mali faceret, qui bonae concupiscentiae consentiret; cum mali nihil faciat, etiam qui opere coniugali, non sine ipsius malo seminat hominem, qui est Dei opus bonum? Nec "confectricem seminum libidinem" dixeris. Ille quippe creat hominis semen, qui hominem ex semine: sed unde, interest. Quia mali huius occulta sunt et dira contagia: nec ex his hominibus qui malo carent, Deus uel semen uel homines creat; etiam si quidam ad eiusdem mali noxa regeneratione soluti sunt, sicut soluendi sunt qui inde nascuntur. 2. 13. Dixi sane, nec paenitet, de pudicitia coniugali, quae mea uerba posuisti, "quia cum dona Dei esse ista monstrantur, a quo petenda sunt discitur, si non habentur; et cui agendae gratiae, si habentur". Aguntur enim gratiae "non de origine - ut dicis - concupiscentiae", cuius origo est primum malum hominis; "sed de regimine", quod uerum dicis. Utrumque enim dicis, "uel regimine uel origine". Ideo autem aguntur gratiae de regimine concupiscentiae, quia repugnans uincitur. Quod autem repugnat uoluntati bonae, non est bonum; immo malum esse quis neget, nisi qui non habet uoluntatis bonum, cui quod repugnat, fateatur malum? [4,3] 3. 14. Interponis alia de libro meo, ubi cum dixissem donum Dei pudicitiam esse coniugalem, et hoc Apostolo teste docuissem; occurrentem, deinde quaestionem tacitus nolui praeterire, quid dicendum sit, cum uidentur etiam nonnulli impii pudice cum coniugibus uiuere. "Soletis", enim, "negantes Dei dona esse uirtutes quibus recte uiuitur, et eas naturae uoluntatique humanae, non gratiae Dei tribuentes, hoc uti argumento, quod eas nonnumquam habeant infideles"; ita conantes euacuare quod dicimus, neminem recte uiuere, nisi ex fide per Iesum Christum Dominum nostrum, unum Dei et hominum mediatorem; ubi uos eius aduersarios apertissime profitemini. Denique longe non eamus: si forte fallor, ad ista responde. Ego dixi: "pudicum non ueraciter dici, qui non propter Deum uerum fidem connubii seruat uxori". Unde autem id ostenderem, paulo post adhibui, quod mihi uisum est grande documentum. "Cum enim uirtus sit - inquam - pudicitia, cui uitium contrarium est impudicitia, omnesque uirtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitent; quomodo uera ratione pudicum corpus asseritur, quando a uero Deo ipse animus fornicatur?". Deinde ne quisquam uestrum negaret animum infidelium fornicari, adhibui testimonium de Scriptura sancta, ubi legitur: Ecce enim qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Sed tu qui "Mea - sicut dicis - quae mihi uidentur acuta persequeris", hoc totum tamquam mihi obtusum uisum fuerit praeteristi. Vide ergo quid horum negandum arbitreris. Virtutem esse pudicitiam coniugalem, promptissime confiteris; omnes uirtutes etiam quae per corpus operantur, in animo habitare non negas. Porro infidelis animum fornicari a Deo ille potest negare, qui se palam sanctarum Scripturarum aduersarium profitetur. Ex quibus omnibus haec summa conficitur, ut aut in animo fornicante pudicitia uera esse possit; quod cernis quam sit absurdum: aut in animo infidelis pudicitia uera esse non possit; quamuis hoc cum assererem, te finxeris surdum. Non igitur, ut calumniaris, "studio uituperando substantiam, dona collaudo". Non enim diuinorum donorum capax esset, nisi bona esset humana substantia, cui uitia quoque ipsa bonitatis perhibent testimonium naturalis. Quid enim aliud in uitio recte displicet, nisi quia detrahit uel minuit quod in natura placet? 3. 15. Cum ergo diuinitus adiuuatur homo, non tantum "ad capessendam perfectionem adiuuatur", quod ipse posuisti, utique uolens intellegi eum per se incipere sine gratia, quod perficit gratia: sed potius quod Apostolus loquitur, ut qui in uobis opus bonumcoepit, perficiat usque in finem. In quo enim uis "hominem - sicut loqueris - ad aliquid laudabile generosi cordis stimulis incitari", in hoc eum non uis in Domino, sed in libero arbitrio gloriari: ac sic priorem dare, ut retribuatur illi; eoque modo gratia iam non sit gratia, quia non est gratuita. "Bonam - dicis - hominum naturam, quae talis gratiae opitulationem meretur". Quod gratanter audirem, si hoc propterea quia rationalis natura est diceres: neque enim gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum lapidibus aut lignis pecoribusue praestatur: sed quia imago Dei est, meretur hanc gratiam; non tamen ut eius bona uoluntas possit praecedere praeter gratiam, ne uel ipsam prior det, ut retribuatur illi, ac sic gratia iam non sit gratia, dum non datur gratuita, sed redditur debita. Quid est ergo, quod secundum modum uestrum, "effectum uoluntatis humanae dona caelestia me" credideras "nuncupasse"; tamquam uoluntas hominis sine Dei gratia moueretur ad bonum, ut ei debitus a Deo retribueretur effectus? Itane oblitus fueras, nos cum Scriptura dicere contra uos: Praeparatur uoluntas a Domino; uel quod in nobis Deus operetur et uelle? O ingrati gratiae Dei! o inimici gratiae Christi, et solo uocabulo christiani! Nonne pro inimicis suis orat Ecclesia? Quid orat, obsecro? si ut eis suae uoluntatis retribuatur pretium, quid eis orat, nisi grande supplicium? Quod iam contra eos est, non pro eis; orat autem pro eis: non ergo quia est illis uoluntas bona, sed ut conuertatur in bonam uoluntas mala; quoniam praeparatur uoluntas a Domino; et: Deus est enim, ut ait Apostolus, qui operatur in uobis et uelle. 3. 16. Sed acerbissimi gratiae huius inimici exempla nobis opponitis impiorum, quos dicitis: "Alienos a fide abundare uirtutibus, in quibus sine adiutorio gratiae, solum est naturae bonum, licet superstitionibus mancipatum, qui solis libertatis ingenitae uiribus, et misericordes crebro, et modesti, et casti inueniuntur, et sobrii". Haec dicens ecce iam et illud quod gratiae Dei tribueras, abstulisti, ipsum scilicet uoluntatis effectum. Non enim aisti, uelle eos esse misericordes, modestos, et castos, et sobrios, et ideo non esse, quod nondum per gratia fuerint consecuti bonae huius uoluntatis effectum: sed si et esse uoluerunt et sunt, iam in eis uoluntatem et effectum uoluntatis inuenimus; quid remansit quod gratiae reseruemus in tam euidentibus, quibus dixisti eos abundare uirtutibus? Quanto satius, si te impios ita laudare delectat, ut non audiens dicentem Scripturam: Qui dicit impium iustum esse, maledictus erit in populo, et odibilis in gentibus; etiam uirtutibus ueris eos praedices abundare: quanto, inquam, satius haec ipsa in eis dona Dei esse fatereris, sub cuius occulto iudicio, nec iniusto, alii fatui, alii tardissimiingenii et ad intellegendum quodam modo plumbei, alii obliuiosi, alii acuti memoresue nascuntur, alii utroque munere praediti, et acute intellegentes et tenacissimae memoriae thesauro cognita recondentes; alii natura lenes, alii leuissimis causis ira facillima ardentes, alii ad uindictae cupiditatem inter utrosque mediocres; alii spadones, alii in concubitu ita frigidi tu uix omnino moueantur, alii libidinosissimi ut uix omnino teneantur, alii inter utrosque et moueri faciles et teneri; alii timidissimi, alii audacissimi, alii neutrum; alii hilares, alii tristes, alii ad nihil horum procliues; nec eorum quae commemoraui aliquid instituto ac proposito, sed natura; unde medici audent ista tribuere temperationibus corporum? Quod etsi probari, uel nulla existente, uel omni finita quaestione potuisset; numquid sibi quisque corpus condidit, et hoc eius tribuendum est uoluntati, quod mala ista naturalia magis minusue perpetitur? Nam prorsus ea non perpeti cum hic uiuitur, nullo modo, nulla ratione quisquam potest. Nec tamen siue maximis, siue minimis urgeatur, fas est ut dicat ei qui se finxit, quamuis omnipotenti, iusto, et bono: Quare sic me fecisti? Et de iugo graui quod est supra filios primi Adam, nemo liberat nisi secundus Adam. Quanto ergo tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse uirtutes, diuino muneri potius, quam eorum tribueres tantummodo uoluntati: licet ipsi hoc nesciant, donec si ex illo sunt praedestinatorum numero accipiant spiritum qui ex Deo est, ut sciant quae a Deo donata sunt eis? 3. 17. Sed absit ut sit in aliquo uera uirtus, nisi fuerit iustus. Absit autem ut sit iustus uere, nisi uiuat ex fide: Iustus enim ex fide uiuit. Quis porro eorum qui se Christianos haberi uolunt, nisi soli Pelagiani, aut in ipsis etiam forte tu solus, iustum dixerit infidelem, iustum dixerit impium, iustum dixerit diabolo mancipatum? Sit licet ille Fabricius, sit licet Fabius, sit licet Scipio, sit licet Regulus, quorum me nominibus, tamquam in antiqua Romana curia loqueremur, putasti esse terrendum. Verum tu in hac causa etsi ad scholam Pythagorae prouoces uel Platonis, ubi eruditissimi atque doctissimi uiri multo excellentiore ceteris philosophia nobilitati ueras uirtutes non esse dicebant, nisi quae menti quodam modo imprimuntur a forma illius aeternae immutabilisque substantiae, quod est Deus; etiam illic aduersus te, quantum donat qui nos uocauit, pietatis libertate clamabo: Nec in istis est uera iustitia. Iustus ex fide uiuit. Fides ex auditu, auditusautem per uerbum Christi: finis legis Christus ad iustitiam omni credenti. Quomodo sunt uere iusti, quibus uilis est humilitas ueri iusti? Quo enim propinquauerunt intellegentia, inde superbia recesserunt: quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias egerunt; sed euanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Quomodo est in eis uera iustitia, in quibus non est uera sapientia? Quam si eis tribuerimus, nihil erit causae cur non eos ad illud regnum peruenire dicamus, de quo scriptum est: Concupiscentia sapientiae deducit ad regnum. Ac per hoc Christus gratis mortuus est, si homines sine fide Christi ad fidem ueram, ad uirtutem ueram, ad iustitiam ueram, ad sapientiam ueram, quacumque re alia, quacumque ratione perueniunt. Prorsus sicut de lege uerissime ait Apostolus: Si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est; ita uerissime dicitur: Si per naturam uoluntatemque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Si per doctrinas hominum qualiscumque iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. Per quod enim est uera iustitia, per hoc etiam regnum Dei. Deus namque ipse, quod absit, erit iniustus, si ad eius regnum uerus non admittitur iustus; cum et ipsum eius regnum iustitia sit, quemadmodum scriptum est: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium. Porro si ueram iustitiam non habent impii; profecto nec alias uirtutes comites eius et socias, si quas habent, ueras habent {quia cum non ad suum referuntur auctorem dona Dei, hoc ipso mali his utentes efficiuntur iniusti} : ac per hoc nec continentia siue pudicitia uera uirtus est impiorum. 3. 18. Tu uero tam male accipis quod ait Apostolus: Nam qui in agone contendit, ab omnibus continens est; ut continentiam, tam magnam uirtutem, de qua scriptum est, quod nemo esse potest continens nisi Deus det; etiam choraulas et huiusmodi turpes infamesque personas habere contendas. Hi enim quando in agone decertant, ab omnibus, continenti ut corruptibilem coronam accipiant: a cuius tamen uana cupiditate non continent. Haec enim cupiditas uana ac per hoc praua, uincit in eis et frenat alias prauas cupiditates; propter quod dicti sunt continentes: Sed ut grauissimam feceres iniuriam Scipionibus, continentiam quam in eis anto eloquio praedicasti, dedisti et histrionibus; ignorans Apostolum, cum exhortaretur homines ad uirtutem, sic exemplum de uitiosa hominum affectione sumpsisse, quemadmodum alio loco Scriptura, cum ad amorem sapientiae homines hortaretur, quaerendam dixit esse sicut pecuniam. Numquid propterea sancta Scriptura dicenda est laudasse auaritiam? Sed quia notum est, amatores pecuniae quantis patienter laboribus doloribusque subdantur, a quantis se contineant uoluptatibus, siue cupiditate augendi pecuniam, siue timore minuendi, quanta lucrum sagacitate sectentur, et prudenter damna deuitent, quam timeant plerumque aliena diripere, et aliquando sua sibi ablata contemnant, ne repetendo et litigando plus perdant: recte admoniti sumus sic amare sapientiam, ut eam nobis thesaurizare auidissime cupiamus, atque ut nobis magis magisque acquiratur, nec aliqua ex parte minuatur, et perferamus molestias, et libidines refrenemus, et prospiciamus in posterum, et innocentiam beneficentiamque seruemus. Quod cum facimus, ideo ueras uirtutes habemus, quia uerum est propter quod facimus, id est, hoc naturae nostrae consentaneum est ad salutem et ueram felicitatem. 3. 19. Non enim absurde uirtus definita est ab eis qui dixerunt: "Virtus est animi habitus, naturae modo atque rationi consentaneus". Verum dixerunt, sed quid sit consentaneum liberandae ac beatificandae naturae mortalium nescierunt. Neque enim omnes homines naturali instinctu immortales et beati esse uellemus, nisi esse possemus. Sed hoc summum bonum praestari hominibus non potest, nisi per Christum et hunc crucifixum, cuius morte mors uincitur, cuius uulneribus natura nostra sanatur. Ideo iustus ex fide Christi uiuit. Ex hac enim fide prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, ac per hoc his omnibus ueris uirtutibus recte sapienterque uiuit, quia fideliter uiuit. Si ergo ad consequendam ueram beatitudinem, quam nobis immortalem fides quae in Christo est uera promittit, nihil prosunt homini uirtutes; nullo modo uerae possunt esse uirtutes. An placet tibi ut ueras uirtutes auarorum esse dicamus, cum lucrorum uias prudenter excogitant, cum pro acquirenda pecunia saeua atque aspera multa fortiter tolerant, cum uarias cupiditates quibus sumptuose uiuitur, temperanter sobrieque castigant, cum abstinent ab alieno, et de suo saepe amissa contemnunt, quod uidetur ad iustitiam pertinere, ne iurgiis et iudiciis plura consumant? Cum enim agitur aliquid prudenter, fortiter, temperanter, et iuste, omnibus quattuor uirtutibus agitur, quae secundum tuam disputationem uerae uirtutes sunt, si ad cognoscendum utrum uerae sint, hoc tantummodo intuendum quod agitur, nec causa quaerenda est cur agatur: unde ne tibi uidear calumniari, ipsa tua uerba iam ponam. "Cunctarum - inquis - origo uirtutum in rationabili animo sita est, et affectus omnes per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus, in subiecto sunt mentis nostrae, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Horum igitur affectuum uis cum sit in omnibusnaturaliter - inquis - non tamen ad unum finem in omnibus properat: sed pro iudicio uoluntatis, cuius nutui seruiunt, aut ad aeterna, aut ad temporalia diriguntur. Quod cum fit, non in eo quod sunt, non in eo quod agunt, sed in eo solo uariant quod merentur. Nec nominis sui igitur - inquis - possunt, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiuerunt praemii aut amplitudine ditantur, aut exilitate frustrantur". Haec ubi didiceris, nescio; iam tamen cernis, ut arbitror, consequens esse ut uera sit uirtus, auarorum prudentia, qua excogitant genera lucellorum; et auarorum iustitia, qua grauium damnorum metu facilius sua nonnumquam contemnunt, quam usurpant aliquid alienum; et auarorum temperantia, qua luxuriae, quoniam sumptuosa est, cohibent appetitum, soloque necessario uictu tegumentoque contenti sunt; et auarorum fortitudo, qua, ut ait Horatius: "Per mare pauperiem fugiunt, per saxa, per ignes" qua denique cognouimus quosdam irruptione barbarica, ad ea prodenda quae habebant, nullis hostium tormentis potuisse compelli. Ergo uirtutes istae tali fine turpes atque deformes, et ideo nullo modo germanae ueraeque uirtutes, tibi tamen ita uerae uidentur, et pulchrae, "ut nec nominis sui possint, nec generis sustinere dispendium, sed solius quod appetiuerunt praemii exilitate frustrentur", id est, terrenorum commodorum fructu, non caelestium praemiorum. Nec aliud erit quam uera iustitia Catilinae, comprehendere multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare quod habebat; et fortitudo uera erit eius, quod frigus, famem, sitim ferre poterat; et uera patientia, quod patiens erat inediae, algoris, uigiliae, supra quam cuiquam credibile est. Quis haec sapiat, nisi desipiat? 3. 20. Sed uidelicet homo eruditus eorum uitiorum ueri similitudine falleris, quae finitima uidentur et propinqua uirtutibus, cum absint ab eis quam longe absunt a uirtutibus uitia. Nam sicut constantia est uirtus, cui contraria est inconstantia: uitium est tamen ei quasi finitimum pertinacia, quae constantiam uidetur imitari. Quo utinam uitio careas, cum haec quae dico, uera esse cognoueris; ne tibi in errore, uelut amando constantiam, manendum pertinaciter arbitreris. Ita omnibus uirtutibus non solum sunt uitia manifesta discretione contraria, sicut prudentiae temeritas; uerum etiam uicina quodam modo, nec ueritate, sed quadam specie fallente, similia; sicut ipsi prudentiae non temeritas uel imprudentia, sed astutia; quod tamen uitium est, quamuis in Scripturis sanctis et in bono accipiatur quod dictum est: Astuti ut serpentes; et in malo, quod in paradiso erat serpens prudentissimus omnium bestiarum. Nec istorum uitiorum, quae finitima uirtutibus diximus, possunt omnium facile nomina reperiri: uerum etsi non inuenitur quemadmodumnuncupentur, cauenda sunt. 3. 21. Noueris itaque, non officiis, sed finibus a uitiis discernendas esse uirtutes. Officium est autem quod faciendum est: finis uero propter quod faciendum est. Cum itaque facit homo aliquid ubi peccare non uidetur, si non propter hoc facit propter quod facere debet, peccare conuincitur. Quae tu non attendens, fines ab officiis separasti, et uirtutes ueras officia sine finibus appellandas esse dixisti. Ex quo te tanta absurditas sequitur, ut ueram cogaris appellare iustitiam, etiam cuius dominam reperis auaritiam. Si quidem manus abstinere ab alieno, si officium cogites, potest uideri esse iustitiae: sed cum quaeritur, quare fiat, et respondetur: Ne plus pecuniae litibus pereat; quomodo iam hoc factum uerae poterit esse iustitiae, cum seruiat auaritiae? Quales uirtutes Epicurus induxit uoluptatis ancillas, quae omnino quidquid facerent, propter illam uel adipiscendam facerent uel tenendam. Absit autem ut uirtutes uerae cuiquam seruiant, nisi illi uel propter illum cui dicimus: Deus uirtutum, conuerte nos. Proinde uirtutes quae carnalibus delectationibus, uel quibusque commodis et emolumentis temporalibus seruiunt, uerae prorsus esse non possunt. Quae autem nulli rei seruire uolunt, nec ipsae uerae sunt. Verae quippe uirtutes Deo seruiunt in hominibus, a quo donantur hominibus: Deo seruiunt in Angelis, a quo donantur et Angelis. Quidquid autem boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri debere uera sapientia praecipit, etsi officio uideatur bonum, ipso non recto fine peccatum est. 3. 22. Possunt ergo aliqua bona fieri, non bene facientibus a quibus fiunt. Bonum est enim ut subueniatur homini periclitanti, praesertim innocenti: sed ille qui hoc facit, si amando gloriam hominum magis quam Dei facit, non bene bonum facit; quia non bonus facit, quod non bona uoluntate facit. Absit enim ut sit uel dicatur uoluntas bona, quae in aliis, uel in se ipsa, non in Domino gloriatur. Ac per hoc nec eius fructus iste dicendus est; arbor enim mala bonos fructus non facit, sed potius bonum opus est illius, qui etiam per malos bene faciat. Quapropter dici non potest quantum te ista fallat opinio, qua dixisti: "Omnes uirtutes affectus esse, per quos aut fructuose aut steriliter boni sumus". Fieri enim non potest ut steriliter boni simus: sed boni non sumus quidquid steriliter sumus. Arbor enim bona bonos fructus facit 46. Absit autem ut Deus bonus, a quo securis paratur arboribus non facientibus fructum bonum, excidat, et in ignem mittat arbores bonas. Nullo modo igitur homines sunt steriliter boni: sed qui boni non sunt, possunt esse alii minus, alii magis mali. 3. 23. Unde et illi quos commemorare uoluisti, de quibus ait Apostolus: Gentes legem non habentes ipsisibi sunt lex, qui habent opus legis scriptum in cordibus suis 48; quid te adiuuent omnino non uideo. Per hos enim probare conatus es, etiam alienos a fide Christi, ueram posse habere iustitiam, eo quod isti, teste Apostolo: naturaliter quae legis sunt faciunt. Ubi quidem dogma uestrum, quo estis inimici gratiae Dei, quae datur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui tollit peccatum mundi, euidentius expressisti: introducens hominum genus, quod Deo placere possit sine Christi fide, lege naturae. Hoc est unde uos maxime christiana detestatur Ecclesia. Sed quid uis esse istos? Utrum ueras uirtutes habent, et steriliter boni sunt, quia non propter Deum? an etiam Deo ex his placent, atque ab illo uita remunerantur aeterna? Si steriles dixeris; quid ergo eis prodest, quod secundum Apostolum defendent eos cogitationes suae, in die qua iudicabit Deus occulta hominum? Si autem qui defendentur cogitationibus suis, eo quod naturaliter opera fecerint legis, non sunt steriliter boni, et ob hoc inueniunt aeternam mercedem apud Deum; procul dubio propterea iusti sunt, quia ex fide uiuunt. 3. 24. Nam testimonium illud quod ex Apostolo posui: Omne quod non est ex fide, peccatum est; sicut tibi uisum est accepisti, et exposuisti, non ut sapit, sed ut sapis. De cibis enim Apostolus loquebatur. Verum cum dixisset: Qui autem discernit, si manducauerit, damnatus est, quia non ex fide; hanc peccati speciem de qua agebat, generali uoluit probare sententia, mox inferens: Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Sed ut hoc tibi de cibis tantum intellegendum esse concedam: quid de alio dicturus es testimonio, quod identidem posui; nec inde aliquid disputasti, quia non inuenisti quomodo in tuam posses detorquere sententiam, quod ad Hebraeos scriptum est: Sine fide enim impossibile est placere? Nempe ut hoc diceretur, de tota uita hominis agebatur, in qua iustus ex fide uiuit: et tamen cum sine fide impossibile sit placere Deo, tibi uirtutes sine fide sic placent, ut eas ueras praedices, eisque bonos esse homines; et rursus, quasi te paenituerit laudis illarum, steriles pronuntiare non dubites. 3. 25. Isti ergo qui naturali lege sunt iusti, aut placent Deo, et ex fide placent; quia sine fide impossibile est placere: et ex qua fide placent, nisi ex fide Christi? quoniam sicut legitur in Actibus Apostolorum: In illo Deus definiuit fidem omnibus, suscitans eum a mortuis. Ideoque dicuntur sine lege naturaliter quae legis sunt facere, quia ex Gentibus uenerunt ad Euangelium, non ex circumcisione, cui lex data est; et propterea naturaliter, quia ut crederent, ipsa in eis est per Dei gratiam correcta natura. Nec per eos probare quod uis, etiam infideles ueras posse habere uirtutes: sunt quippe isti fideles. Aut si fidem non habent Christi, profectonec iusti sunt, nec Deo placent, cui sine fide placere impossibile est. Sed ad hoc eos in die iudicii cogitationes suae defendent, ut tolerabilius puniantur, quia naturaliter quae legis sunt utcumque fecerunt, scriptum habentes in cordibus opus legis hactenus, ut aliis non facerent quod perpeti nollent: hoc tamen peccantes, quod homines sine fide, non ad eum finem ista opera retulerunt, ad quem referre debuerunt. Minus enim Fabricius quam Catilina punietur, non quia iste bonus, sed quia ille magis malus; et minus impius, quam Catilina, Fabricius, non ueras uirtutes habendo, sed a ueris uirtutibus non plurimum deuiando. 3. 26. An forte et istis qui exhibuerunt terrenae patriae Babilonicam dilectionem, et uirtute ciuili, non uera, sed ueri simili daemonibus uel humanae gloriae seruierunt, Fabriciis uidelicet, et Regulis, et Fabiis, et Scipionibus, et Camillis, ceterisque talibus, sicut infantibus qui sine Baptismate moriuntur, prouisuri estis aliquem locum inter damnationem regnumque caelorum; ubi non sint in miseria, sed in beatitudine sempiterna, qui Deo non placuerunt, cui sine fide placere impossibile est, quam nec in operibus, nec in cordibus habuerunt? Non opinor perditionem uestram usque ad istam posse impudentiam prosilire. "Erunt ergo - inquis - in damnatione sempiterna, in quibus erat uera iustitia?". O uocem impudentia maiore praecipitem! Non erat, inquam, in eis uera iustitia; quia non actibus, sed finibus pensantur officia. 3. 27. Sed facete ac lepide homo elegantissimus et urbanissimus: "Si dicatur - inquis - quia castitas infidelium castitas non est; eadem fronte dicetur quia corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint; et multa - inquis - alia quae tantae absurditatis sunt, ut risum possint intellegentibus commouere". Non plane risum, sed fletum potius intellegentibus uester commouet risus, sicut mentibus amicorum sanorum fletum commouet risus phreneticorum. Itane aut contra Scripturas sanctas infidelis animum fornicari negas, aut esse in animo fornicante ueram castitatem dicis; et rides, et sanus es? Unde, quomodo, qua ratione istud fieri potest? Prorsus nec illa est castitas uera, nec sanitas uera. Prorsus, inquam, nec uera est castitas animi fornicantis, et uera insania est hominis dicentis hoc dedecus et ridentis. Nos autem absit ut dicamus quod corpus Paganorum corpus non sit, et cetera huiusmodi. Neque enim est consequens, ut si non est uera uirtus qua gloriatur impius, non sit uerum corpus quod operatur Deus. Sed plane possumus dicere, haereticorum frontem non esse frontem, si non membrum quod fecit Deus, significare intellegamur frontis nomine, sed pudorem. Quid, si non in eo ipso libro meo, cui respondisse te iactas, ante praestruerem, ne in hac sententia, qua dicimus: Omne quod non est exfide, peccatum est; etiam illa intellegantur infidelium, quae dona sunt Dei, siue in animi, siue in corporis bonis? Ibi enim sunt et ista quae inaniter garris, corpus, et oculi, et membra cetera. In eo genere sunt etiam quae in agris Paganorum frumenta nascuntur, quorum Deus creator est, non Pagani. Annon tu ipse inter cetera etiam ista uerba mea posuisti, ubi dixi: "Anima enim et corpus et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt: quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt: de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Hanc breuem, sed utique apertam sententiam meam si mente tenuisses, puto quod tam improbus non fuisses, ut nos posse dicere assereres, quia "corpus Paganorum corpus non sit, et oculi Paganorum sensum non habeant intuendi, et frumenta quae in Paganorum nascuntur agris, frumenta non sint". Ut enim tibi tamquam de somno excitato eadem uerba mea repetam, quae tuae memoriae fortassis ut haec diceres exciderunt: "Haec etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt; de his autem quae faciunt dictum est: Omne quod non est ex fide, peccatum est". Sed cum insana dicis et rides, phrenetico es similis: cum autem uera quae dico abs te paulo ante commemorata, et huic ipsi operi tuo quo mihi respondere uideris inserta, sic non attendis, sic obliuisceris; non iam phreneticis, sed lethargicis compararis. 3. 28. "Mirari te - dicis - quod tam excellens", meum uidelicet sicut irridenter loqueris: "non uidit ingenium, quantum uos in hoc quoque iuuerim, quia dixi: Aliis peccatis alia peccata uincuntur". Continuo quippe subditis atque concluditis dicentes: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuuat, potest homo carere peccatis. Si enim uincuntur - inquis - peccata peccatis, quanto magis possunt uirtutibus peccata superari?". Quasi nos negemus, adiutorium Dei tantum ualere, si uelit ut hodie nullas concupiscentias malas habere possimus, contra quas uel inuictissime dimicemus: et tamen non fieri, nec tu negas. Cur autem non fiat, quis cognouit sensum Domini? Non tamen parum scio, cum scio, quaecumque illa causa sit, quod nec iusti Dei sit iniquitas, nec omnipotentis infirmitas. Est igitur aliquid in eius abdito altoque consilio, cur quamdiu uiuimus in hac carne mortali, est in nobis contra quod mens dimicet nostra: est etiam propter quod dicamus: Dimitte nobis debita nostra. Sed ut tibi sic loquar tamquam homini homo, et talis homo cuius terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, nihil est in creaturis, quod attinet ad institutarum diuinitus merita naturarum, rationali mente praestantius. Unde fit consequens ut mens bona magis sibi placeat, magisque se ipsa delectet, quam quaelibet alia creatura. Quam uero periculose, immo perniciose sibi placeat, cum per hoc tumescit typho et morbo inflationis extollitur, quamdiu non uidet sicut uidebit in fine summum illud et immutabile bonum, in cuius comparatione se spernat, sibique illius caritate uilescat, tantoque spiritu eius impleatur, ut id sibi non ratione sola, sed aeterno quoque amore praeponat; multum est disputando uelle monstrare. Sapit haec qui fatigatus fame reuertitur ad semetipsum, et dicit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Unde itaque scimus, ne forte quia hoc superbiae malum tunc animum tentare non poterit, et contra quod decertemus omnino nullum erit, quando tanta satiabitur uisione, et tanta inflammabitur caritate superioris boni, ut ad se ipsum sibi placendo, deficere ab illius dilectione non possit; ideo factum est in loco infirmitatis huius, ne superbe uiueremus, ut sub quotidiana peccatorum remissione uiuamus? Propter quod superbiae malum nec apostolus Paulus est arbitrio suo creditus: sed quia nondum uenerat ad tantam participationem superioris illius boni, ut illic iam non posset extolli, hic illi est angelus satanae colaphizator, ne hic ubi poterat extolleretur, appositus. 3. 29. Sed siue ista causa sit, siue alia quae multo amplius me latet: tamen quod dubitare non possum, quantumlibet proficiamus sub hoc onere corruptibilis corporis, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est. Propter quod et sancta Ecclesia etiam in talibus suis membris, ubi maculam criminis et rugam non habet falsitatis, licet contradicente superbia uestra, non desinit Deo dicere: Dimitte nobis debita nostra. Tu autem quanta arrogantia et de uestrae praesumptione uirtutis dixeris: "Perfacile igitur studio sanctitatis, quod Deus adiuuat, potest homo carere peccatis"; ille non agnoscit, qui dogmata uestra non nouit. Nam et studium sanctitatis sine adiutorio Dei uultis in hominis uoluntate praecedere, quod merito Deus debeat adiuuare, non gratis: et sic creditis hominem in hac aerumnosa uita posse carere peccatis, ut non in se habeat quare dicat: Dimitte nobis debita nostra. Quamuis aliquanto timidius id posuisse uidearis; quia non dixisti: Potest omnibus carere peccatis. Verum nec quibusdam dicere uoluisti; sed tamquam tibi ipse de nimia uestra praesumptione erubueris, ita sententiam temperasti, ut et uestra et nostra posset uoce defendi. Nam si apud Pelagianos discutiatur, respondebitur ideo non dictum quibusdam, quia omnibus peccatis carere hominem posse dixisti: si autem apud nos, et hic respondebitur ideo non dictum omnibus, quoniam quemlibet hominem uolueris intellegi, pro quibusdam peccatis necesse habere ueniam postulare. Sed qui scimus quid sentiatis, nescire non possumus quomodo ista dicatis. 3. 30. "Si gentilis - inquis - nudum operuerit, numquid quia non est ex fide, peccatum est?". Prorsus in quantum non est ex fide, peccatum est; non quia per se ipsum factum, quod est nudum operire,peccatum est: sed de tali opere non in Domino gloriari, solus impius negat esse peccatum. Quod ut intellegas, quamuis iam satis inde fuerit disputatum, tamen quia magna res est, adhuc paulisper ausculta. Ecce eadem commemoro quae ipse posuisti. "Si gentilis" qui non uiuit ex fide, "nudum operuerit, periclitantem liberauerit, aegri uulnera fouerit, diuitias honestae amicitiae impenderit, ad testimonium falsum nec tormentis potuerit impelli"; quaero abs te, utrum haec opera bona bene faciat, an male. Si enim quamuis bona, male tamen facit; negare non potes eum peccare, qui male quodlibet facit. Sed quia eum non uis, cum facit ista, peccare; profecto dicturus es: Et bona facit, et bene. Fructus ergo bonos facit arbor mala: quod fieri non posse Veritas dicit. Noli praecipitare sententiam, diligenter considera quid te respondere conueniat. An dicis hominem infidelem arborem bonam? Placet ergo Deo: neque enim bono potest non placere quod bonum est. Et ubi erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est Deo placere? An respondebis: Non in quantum infidelis est, sed in quantum homo est, arbor bona est? De quo ergo Dominus ait: Non potest arbor mala bonos fructus facere? quandoquidem quicumque erit, aut homo, aut angelus erit. Sed si homo in quantum homo est, arbor bona est; profecto et angelus in quantum angelus, arbor bona est. Haec enim Dei sunt opera, qui naturarum conditor est bonarum. Ac per hoc nulla erit arbor mala, de qua dictum est, quod non possit facere fructus bonos. Quis infidelis ita infideliter sapiat? Non itaque in quantum homo est, quod est opus Dei; sed in quantum malae uoluntatis est, quisque arbor mala est, et bonos fructus facere non potest. Vide itaque utrum infidelem uoluntatem audeas bonam dicere uoluntatem. 3. 31. Sed forte dicturus es: Misericors uoluntas bona est. Recte istud diceretur, si quemadmodum fides Christi, id est, fides quae per dilectionem operatur, semper est bona, ita misericordia semper esset bona. Si autem reperitur et misericordia mala, qua persona pauperis accipitur in iudicio; propter quam postremo rex Saul meruit a Domino, et utique misericorde, damnari, quia contra eius praeceptum captiuo regi per humanum pepercit affectum: attentius cogita, ne forte misericordia bona non sit, nisi quae huius bonae fidei fuerit. Immo responde, ut hoc sine dubitatione perspicias, utrum bonam misericordiam existimes infidelem. Porro si uitium est male misereri, procul dubio uitium est infideliter misereri. Quod si et ipsa per se ipsam naturali compassione opus est bonum; etiam isto bono male utitur qui infideliter utitur, et hoc bonum male facit, qui infideliter facit: qui autem male facit aliquid, profecto peccat. 3. 32. Ex quo colligitur, etiam ipsa bona opera quae faciunt infideles, non ipsorum esse, sed illius qui bene utitur malis. Ipsorum autem esse peccata, quibus et bona male faciunt; quia ea non fideli, sed infideli, hoc est, stulta et noxia faciunt uoluntate; qualis uoluntas, nullo christiano dubitante, arbor est mala, quae facere non potest nisi fructus malos, id est, sola peccata. Omne enim, uelis nolis, quod non est ex fide, peccatum est. Et ideo Deus istas arbores non potest diligere, et si tales permanserint, disponit excidere: quia sine fide impossibile est placere. Sed ita hic immoror, quasi istas arbores non iam tu ipse steriles pronuntiaueris. Quomodo igitur, obsecro, non aut iocaris in his disputationibus, aut deliras, qui sterilium fructus arborum laudas? Qui utique aut nulli sunt, aut si mali sunt, laudandi non sunt: aut si fructus boni sunt, profecto steriles arbores non sunt, immo et bonae sunt, quarum fructus boni sunt, et debent Deo placere, cui bonae arbores non possunt nisi placere, falsumque erit quod scriptum est: Sine fide impossibile est placere. 3. 33. Sed responsurus es, quid, nisi uana? "Ego - inquis - steriliter bonos dixi homines, qui non propter Deum faciendo bona quae faciunt, non ab eo uitam consequuntur aeternam". Iustus ergo Deus et bonus bonos est in mortem missurus aeternam? Piget iam dicere quam multa te sequantur insana, talia sentientem, talia dicentem, talia scribentem, in talibus me quod similiter non desipiam uelut censorie reprehendentem. Sed breuiter accipe, ne forte cum in rebus ipsis tantum erres quantum errari plurimum potest, uidear tecum certare de uerbis. Aut ergo intellege quod ait Dominus: Si oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit; si autem oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum erit: et hunc oculum agnosce intentionem, qua facit quisque quod facit; et per hoc disce eum, qui non facit opera bona intentione fidei bonae, hoc est, eius quae per dilectionem operatur, totum quasi corpus, quod illis, uelut membris, operibus constata, tenebrosum esse, hoc est, plenum nigredine peccatorum. Aut certe quoniam saltem concedis opera infidelium, quae tibi eorum uidentur bona, non tamen eos ad salutem sempiternam regnumque perducere; scito nos illud bonum hominum dicere, illam uoluntatem bonam, illud opus bonum, sine Dei gratia quae datur per unum Mediatorem Dei et hominum, nemini posse conferri; per quod solum homo potest ad aeternum Dei donum regnumque perduci. Omnia proinde cetera quae uidentur inter homines habere aliquid laudis, uideantur tibi uirtutes uerae, uideantur opera bona, et sine ullo facta peccato. Quod ad me pertinet, hoc scio, quia non ea facit uoluntas bona: uoluntas quippe infidelis atque impia non est bona. Dicantur secundum te huiusmodi uoluntates arbores bonae, sufficit quod apud Deum steriles sunt, ac per hoc non bonae; sint inter homines fructuosae, inter quos sunt et bonae, te auctore, te laudatore, si uis etiam plantatore; dum tamen illud uelis nolis obtineam, quod amor mundi, quo quisque amicus est huius mundi, non est a Deo; amorque fruendi quibuscumque creaturis sine amore Creatoris,non est a Deo; amor autem Dei quo peruenitur ad Deum, non est nisi a Deo Patre per Iesum Christum cum Spiritu Sancto. Per hunc amorem Creatoris, bene quisque utitur etiam creaturis. Sine hoc amore Creatoris, nullis quisquam bene utitur creaturis. Hoc ergo amore opus est ut bonum beatificum sit et pudicitia coniugalis, ut sit eius intentio quando utitur coniugis carne, non in uoluptate libidinis, sed in uoluntate propaginis; si autem uicerit, et propter se ipsam non propter filios propagandos fieri aliquid extorserit et uoluptas, ueniale peccatum sit propter nuptias christianas. [4,4] 4. 34. Non autem dixi, quod interpositis aliis ex libro meo uerbis me dixisse dixisti: "Ideo filios esse sub diaboli potestate, quia de corporum commixtione nascuntur". Aliud est enim dicere: "qui de corporum commixtione nascuntur"; aliud "quia de corporum commixtione nascuntur". Non autem ibi causa mali est, qui de corporum commixtione nascuntur: neque enim etiamsi natura humana primorum hominum peccato uitiata non esset, possent filii nisi de corporum commixtione generari. Sed ideo sub diabolo sunt, qui de corporum commixtione nascuntur, antequam per spiritum renascantur; quia per illam nascuntur concupiscentiam, qua caro concupiscit aduersus spiritum, et aduersum se cogit concupiscere spiritum. Quae pugna boni et mali nulla esset, si nemo peccasset. Sicut autem ante hominis iniquitatem nulla erat, ita post infirmitatem nulla erit. [4,5] 5. 35. Sed alia rursus mea uerba proponis, et copiosissime disputas: "Quoniam ex imparibus bonis compositi sumus, animum corpori debere dominari: quorum alterum nobis cum diis, alterum cum belluis commemoras esse commune. Et ideo id quod est melius, id est, animum uirtute praeditum - dicis - et membris corporis bene et cupiditatibus imperare?" Nec consideras quod cupiditatibus non sic imperatur ut membris. Cupiditates enim malae sunt, quas ratione frenamus, contra quas mente pugnamus: membra uero bona sunt, quae uoluntatis mouemus arbitrio, exceptis genitalibus, quamuis et ipsa ex Dei opere bona sint. Quae ideo pudenda dicuntur, quia plus in eis mouendis potestatis habet libido, quam ratio: quae tamen non sinimus perpetrare quo prouocat ipsa commotio, cum membra cetera facili teneamus imperio. Quando autem male utitur homo membris bonis, nisi quando consentit eis quae in nobis habitant cupiditatibus malis? In quibus libido prae ceteris turpis est, cui nisi resistatur, horrenda immunda committit. Quo malo bene non utitur, nisi sola pudicitia coniugalis. Haec autem libido ideo malum non est in belluis, quoniamnon repugnat rationi, qua carent. Cur autem non creditis, hominibus in paradiso constitutis ante peccatum diuinitus potuisse concedi, ut tranquilla motione et coniunctione uel commixtione membrorum sine ulla libidine filios procrearent; aut in eis saltem libido talis esset, cuius motus nec praecederet, nec excederet uoluntatem? An uobis libido parum est quia placet, nisi et talis placeat, quae nolentes etiam repugnantesque sollicitet? De qua Pelagiani quidem etiam litibus gloriantur, tamquam de aliquo bono: sed eam sancti gemitibus confitentur, ut liberentur a malo. [4,6] 6. 36. "Ridenda contrarietate me dixisse", calumniaris, "alios reos ex bono, alios sanctos ex malo opere", quoniam dixi: "nuptiarum bonum homines infideles infideliter utendo, in malum peccatumque conuertere; eoque modo concupiscentiae malum conuertere fidelium nuptias in usum iustitiae". Ac per hoc non dixi, alios reos ex opere bono, sed ex opere malo, quo male utuntur bonis; nec alios sanctos ex opere malo, sed ex opere bono, quo bene utuntur malis. Si non uis intellegere, aut si te fingis non intellegere; noli obstrepere uolentibus et ualentibus intellegere. [4,7] 7. 37. "Si aliquis malus condi posset - inquis - numquam in bonum ablutione transiret". Eo modo diceres, corpus quod mortale conditum est, fieri immortale non posse: et tamen ut illud, ita et hoc falsum diceres. Non enim Deus malum condidit, cum hominem condidit: sed bonum quod ipse condidit, malum trahit ex peccato, quod ipse non condidit; et sanat hoc malum, quod ipse non condidit, in bono quod condidit. 7. 38. Cum autem nos non dicamus: "Daemones instituisse connubium", nec "seminalem sexus utriusque mixtionem", nec "diabolicum opus esse causa generandi concubitum coniugum", quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si uulnus praeuaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; "quod", scilicet, "deprehendant daemones in concubitu coniugatos, et tamquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos"? Quasi diabolus, si quod uellet faceret, non ipsos maiores impios adhuc in eiusdem diaboli positos potestate, quando cognosceret disponere fieri christianos, continuo suffocaret. Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per uulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus; et nouerit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorumad utilitatem bonorum. Sed in illis quoque coniugibus, qui filiorum regeneratione, uel non cogitant, uel etiam detestantur, bonum opus est nuptiarum, generandi causa commixtio legitima sexuum, cuius operis fructus est ordinata susceptio filiorum: quamuis eo bono male utantur, et in eo peccent, quod de impia uel propaganda uel propagata prole gloriantur. Homines enim qualibet peccati contagione uel perpetratione polluti, in quantum homines sunt, bonum sunt: et ideo bonum est ut nascantur, quia bonum sunt. 7. 39. Nec tamen "ut gignantur, ideo adulteria uel quaeque stupra facenda sunt"; ad quam nos absurditatem putas compelli, quia nuptias de malo libidinis bonum prolis dicimus operari. Sed nullo modo ex hac nostra uera rectaque sententia illud peruersum falsumque conficitur. Neque enim, quia Dominus ait: Facite uobis amicos de mammona iniquitatis; ideo adhuc addere iniquitatem debemus, et furta rapinasque committere, ut plures pauperes sanctos misericordia largiore pascamus. Sicut ergo de mammona iniquitatis faciendi sunt amici, qui recipiant in tabernacula aeterna: ita coniugibus de plaga peccati originalis gignendi sunt filii, qui in uitam regenerantur aeternam. Et quemadmodum furta, fraudes, depraedationes adiciendae non sunt, ut per iniquitates aucta pecunia plures amici iusti inopes comparentur: sic adulteria, stupra, fornicationes, malo cum quo nati sumus, addenda non sunt, unde filii numerosiore stirpe nascantur. Aliud quippe est malo bene uti, quod iam inerat; et aliud est malum perpetrare, quod non erat: illud enim est de malo tracto ex parentibus uoluntarium bonum facere; hoc uero malum a parentibus tractum aliis malis iam propriis et uoluntariis aggerare. Sane interest, quod mammona iniquitatis cum laude indigentibus erogatur; carnalis autem concupiscentia laudabilius continentiae uirtute frenatur, quam fructibus impenditur nuptiarum. Tam magnum est enim malum eius, ut eo non uti, quam bene uti sit melius. [4,8] 8. 40. Alia deinde mea uerba proponis, et multum aduersus ea nihil dicis, replicans quaedam quae superiore disputatione consumpta sunt: quae si et ego repetere uelim, quis erit finis? Inter quae dicis etiam illud uestrum contra Christi gratiam, saepe a uobis inaniter dictum; "quod", scilicet, "appellatione gratiae, bonos fieri homines fatali necessitate dicamus": cum uobis ora obstruant, et linguas premant, qui loqui nondum ualent. Cum enim loquacissime laboretis astruere ac persuadere, quod Pelagius in Palaestinorum episcoporum cognitione damnauit, "gratiam Dei secundum merita nostra dari"; nulla tamen merita potestis asserere paruulorum, per quae discernantur qui eorum in Dei filios adoptantur, ab eis qui sine huius gratiae consecutione moriuntur. 8. 41. Calumniaris me dicere: "Nihil studii exspectari ab humana uoluntate debere, contra illud euangelicum quo ait Dominus: Petite, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis: omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, inuenit; et pulsanti aperietur". Ibi enim uos, ut uideo, ponere iam coepistis merita gratiam praecedentia, quod est petere, quaerere, pulsare; ut his meritis debita illa reddatur, ac sic gratia inaniter nuncupetur: tamquam gratia nulla praecesserit, et cor tetigerit, ut beatificum bonum peteretur a Deo, ut quaereretur Deus, ut pulsaretur ad Deum; frustraque sit scriptum: Misericordia eius praeueniet me; frustra etiam nos pro inimicis nostris iubeat orare, si non est eius auersa et aduersa corda conuertere. 8. 42. Sed ponis apostolicum testimonium, et ab eo dicis pulsantibus aperiri, qui omnes homines uult saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire: ut uidelicet intellegamus, docentibus uobis, ideo non omnes saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire, quia ipsi nolunt petere, cum Deus uelit dare; nolunt quaerere, cum Deus uelit ostendere; nolunt pulsare, cum Deus uelit aperire. Sed hunc sensum uestrum infantes illi ipsa sua taciturnitate conuincunt, qui nec petunt, nec quaerunt, nec pulsant; immo etiam cum baptizantur, reclamant, respuunt, reluctantur: et accipiunt tamen, et inueniunt, et aperitur eis, et intrant in regnum Dei, ubi sit eis aeternitatis salus et agnitio ueritatis, longe pluribus infantibus in istam gratiam non adoptatis ab eo, qui uult omnes homines saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. Quibus dicere non potest: Volui, et noluistis; quia si uoluisset, quies eorum qui nondum habent uoluntatis suae arbitrium, uoluntati eius omnipotentissimae restitisset? Cur ergo non sic accipimus quod dictum est: Qui omnes uult homines saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire; quomodo et illud accipimus, quod idem dixit Apostolus: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae? (hos enim omnes Deus uult saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire, in quos omnes per unius iustificationem gratia peruenit ad iustificationem uitae); ne dicatur nobis: Si Deus uult omnes homines saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire, sed ideo non ueniunt, quia ipsi nolunt; cur tot millia paruulorum, qui non percepto Baptismate moriuntur, non ueniunt in regnum Dei, ubi certa est agnitio ueritatis? Numquid aut homines non sunt, ut non pertineant ad id quod dictum est: omnes homines? aut aliquis poterit dicere, Deus quidem uult, sed ipsi nolunt; qui nondum uelle seu nolle ista nouerunt, quando nec ii, qui paruuli baptizantur atque moriuntur, et per illam gratiam ad agnitionem ueritatis quae in regno Dei est certissima ueniunt, ideo ueniunt, qui ipsi renouari Christi Baptismate uoluerunt? Cum ergo nec illi propterea non baptizentur quia nolunt, nec isti propterea baptizentur quia uolunt, cur Deus qui uult omnes homines saluosfieri, et in agnitionem ueritatis uenire, tam multos in regnum suum, ubi est certa ueritatis agnitio, qui nullo ei resistunt uoluntatis arbitrio, patitur non uenire? 8. 43. Nisi forte dicturus es, ideo paruulos non in eorum numero deputandos, quos Deus omnes uult saluos fieri, quia ea salute, quae hic intellegenda est, salui sunt ipsi, nihil trahentes omnino peccati. Atque ita te intolerabilior sequetur absurditas. Isto enim modo beneuolentiorem facis Deum omnibus impiissimis et sceleratissimis hominibus, quam innocentissimis et purissimis ab omni labe peccati: quandoquidem illos, quia uult eos omnes saluos fieri, uult etiam intrare in regnum suum: hoc est enim illis consequens, si salui fuerint: sed qui nolunt; ipsi sibi obsunt. Immensum uero numerum paruulorum, qui sine Baptismate moriuntur, suo regno adici non uult, quos neque ulla peccata, sicut putatis, impediunt; et, quod nullus ambigit, eius resistere uoluntati contraria uoluntate non possunt. Sic fit ut esse christianos omnes uelit, quorum multi nolunt, non omnes uelit, quorum est nemo qui nolit: quod abhorret a uero. Nouit Dominus qui sunt eius: et in eorum salute atque in suum regnum introductione certa est uoluntas eius. Sic ergo debet intellegi quod dictum est: Omnes homines uult saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire; quemadmodum intellegitur quod dictum est: Per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. 8. 44. Quod apostolicum testimonium si eo modo intellegendum putas, ut dicas omnes positos esse pro Multis, qui iustificantur in Christo (multi quippe alii non uiuificantur in Christo): respondebitur tibi, sic etiam illic ubi dictum est: Omnes homines uult saluos fieri, et in agnitionem ueritatis uenire; Omnes positos esse pro Multis, quos ad istam gratiam uult uenire. Quod multo conuenientius propter hoc intellegitur dictum, quia nemo uenit, nisi quem uenire ipse uoluerit. Nemo potest uenire ad me, inquit Filius, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et: Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Omnes ergo qui salui fiunt, et in agnitionem ueniunt ueritatis, eo uolente salui fiunt, eo uolente ueniunt. Quia et qui nondum, sicut paruuli, utuntur uoluntatis arbitrio, eo uolente regenerantur, quo creante generantur: et qui iam utuntur uoluntatis arbitrio, nisi eo uolente ac subueniente a quo praeparatur uoluntas, uelle non possunt. 8. 45. Ubi si dixeris mihi: Cur ergo non conuertit omnium nolentium uoluntates? respondebo: Cur non omnes morituros adoptat lauacro regenerationis infantes, quorum adhuc nullas, et ideo nec contrarias inuenit uoluntates? Si hoc profundius esse perspicis,quam ut abs te ualeat inueniri; utrumque utrique nostrum profundum sit, cur et in maioribus et in minoribus Deus uelit alteri et nolit alteri subuenire: dum tamen certum et immobile teneamus, non esse iniquitatem apud Deum, qua quemquam sine malis meritis damnet; et esse bonitatem apud Deum, qua multos sine bonis meritis liberet: demonstrans in eis quos damnat quid omnibus debeatur; ut hinc discant quos liberata, quae sibi poena debita relaxetur, et quae indebita gratia condonetur. 8. 46. Haec ut christianis cordibus conuenit cogitare nescitis, et uos potius secundum uestram sententiam fato ista dicitis fieri. Vestra quippe, non nostra sententia est: "Fato fieri quod merito non fit". Et ne secundum istam definitionem fato fiant hominibus, si meritis non fiant, quaecumque fiunt; ideo merita uel bona uel mala, quantum potestis, asseritis, ne fatum sit consequens, si merita negaueritis. Ac per hoc dicitur uobis: Si ea quae nullis meritis praestantur hominibus, fato fieri iam necesse est, et ideo merita astruenda sunt, ne fatum sit consequens, si merita non sunt: fato baptizantur, fato intrant in regnum Dei paruuli, quorum bona merita nulla sunt; et rursus, fato non baptizantur, fato non intrant in regnum Dei paruuli, quorum mala merita nulla sunt. Ecce pusilli qui fari nequeunt, uos potius assertores fati esse conuincunt. Nos autem cum uitiatae originis mala merita esse dicamus, gratia dicimus intrare paruulum in regnum Dei, quoniam bonus est Deus; et alium merito non intrare, quoniam iustus est Deus; et in neutro esse fatum, quoniam quod uult facit Deus. Sed cum sciamus ab eo, cui misericordiam et iudicium fideli uoce cantamus, istum secundum iudicium damnari, illum secundum misericordiam liberari; cur istum potius quam illum damnet aut liberet nos qui sumus qui respondeamus Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa originis uitiatae atque damnatae facere aliud uas in honorem secundum misericordiam, et aliud in contumeliam secundum iudicium? Ideo non utrumque in honorem, ne hoc meruisse se existimet tanquam inculpata natura: ideo non utrumque in contumeliam, ut iudicio superexsultet misericordia. Ac per hoc nec damnatus ex debito de supplicio iuste queritur, nec liberatus gratis de merito superbe gloriatur; sed potius humiliter gratias agit, quando in illo a quo debitum exigitur, quid in eadem causa sibi donetur agnoscit. 8. 47. Asseris me in alio libro meo dixisse: "Negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et iterum negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Calumniaris: non hoc a me dictum est, sed propter ipsius quaestionis difficultatem uideri hoc posse dictum est et putari. Non est multum ut ipsa uerbamea ponam, unde uideant qui haec legunt, quemadmodum scriptis meis insidieris, et qua conscientia uel tardis, uel ignaris cordibus abutaris, ut ideo te existiment respondere, quia non uis tacere. In nouissimis enim partibus primi libri mei ad sanctum Pinianum, cuius est titulus: De gratia contra Pelagium "Ista - inquam - quaestio ubi de arbitrio uoluntatis et Dei gratia disputatur, ita est ad discernendum, difficilis, ut quando defenditur liberum arbitrium, negari Dei gratia uideatur; quando autem asseritur Dei gratia, liberum arbitrium putetur auferri, et cetera". Tu autem uir honestus et uerax, abstulisti uerba quae dixi, et dixisti quod ipse finxisti. Ego enim dixi, istam quaestionem ad discernendum esse difficilem: non autem dixi, non posse discerni. Multo minus ergo dicerem, quod me dixisse mentiris, "negari liberum arbitrium, si gratia commendetur; et negari gratiam, si liberum commendetur arbitrium". Redde uerba mea, et uanescet calumnia tua. Repone suis locis, ubi dixi, "uideatur"; ubi dixi, "putetur": ut appareat de re tanta quibus abs te fraudibus disputetur. Non dixi: "Negari gratiam"; sed: "ut negari gratia uideatur". Non dixi: "Negari arbitrium liberum, uel auferri": sed dixi: "Ut putetur auferri". Et promittis: "Cum libri ipsi uentilari coeperint, quod abs te illa sententiarum mearum et nudabitur et confodietur impietas". Quis non exspectet sapientiam disserentis, qui fidem cognouerit mentientis? 8. 48. Quid est autem quod loqueris: "Nihil pertinere ad laudem gratiae, si id donet suis, quod peccata impiis largiuntur"? Propter pudicitiam scilicet coniugalem, quam tibi habere uidentur et impii. Homo contentiose, uirtus donatur uera per gratiam, non quae uocatur, et non est. Utquid autem pudicitiam et uirginitatem quasi eiusdem generis iungis? Pudicitia res est animi; uirginitas, corporis. Denique et illa integra in animo permanente, potest ista de corpore uiolenter auferri; et cum ista integra manet corpori, potest illa in animo lasciua uoluntate corrumpi. Propter quod ego non dixi: Verum coniugium, siue uiduitas, siue uirginitas; sed: "Vera pudicitia, siue coniugalis, siue uidualis, siue uirginalis, dicenda non est, nisi quae uerae fidei mancipatur". Coniuges enim et uiduae et uirgines possunt esse, et pudicae non esse, si contaminata uoluntate moechantur, si spiritu impuro stupra perpetranda decernunt: in quibus tamen ueram pudicitiam dicis esse, etiamsi animo fornicentur; quod facere omnes impios eloquia diuina testantur. 8. 49. Quis autem nostrum dicit: "Coniugalium membrorum malum esse consertum", in quo nuptiae bene utuntur ad propagandos filios concupiscentiae malo? Quae concupiscentia malum non esset, si sola generandi causa ad licitum concubitum moueretur. Nuncuero cum ei resistit coniugalis pudicitia, limes est mali; et ideo bonum est. Unde non "crimen eius", sicut calumniando loqueris, "impunitum fit per religionem": quia nullius est criminis, quando per fidei bonum bene utitur libidinis malo. Neque hic dici potest, ut putas: Faciamus mala ut ueniant bona; quia ex nulla sui parte malum sunt nuptiae. Non enim earum malum est, quod in hominibus quos parentes gignunt, non fecerunt, sed inuenerunt. In primis autem coniugibus, qui ex nullis parentibus nati sunt, per peccatum accidit carnalis concupiscentiae discordiosum malum, quo nuptiae bene uterentur; non per ipsas nuptias, ut inde merito damnarentur. Quid ergo quaeris, "utrum in coniugibus christianis conuentuum uoluptatem, pudicitiam, an impudicitiam nominem ". Ecce respondeo: Non ipsa nominatur pudicitia, sed eius mali usus bonus; quo usu bono fit ut illud malum nec impudicitia dici possit. Impudicitia est enim eiusdem mali usus flagitiosus; sicut pudicitia uirginalis, nullus. Salua igitur pudicitia coniugali, malum de malo nascendo trahitur, quod renascendo purgetur. 8. 50. "Sed si propter hoc - inquis - libidinis malum, etiam de coniugibus christianis proles criminosa profertur, sequitur ut pudicitia uirginalis sit felicitatis illatrix: et quia in impiis inuenitur - inquis - antecellunt infideles pudicitiae uirtute sublimes, christianis libidinis tabe pollutis". Non est ita ut dicis; multum falleris. Nec libidinis enim tabe polluuntur, qui libidine bene utuntur; quamuis generent libidinis tabe pollutos, et ideo regenerandos: nec in impiis inuenitur pudicitia uirginalis, quamuis inueniatur uirginitas carnis; quia uera pudicitia non potest habitare in animo fornicante. Ac per hoc non anteponitur uirginale bonum impiorum bono coniugali fidelium: sed coniuges bene utentes malo anteponuntur uirginibus male utentibus bono. Et ideo cum fideles coniugati bene utuntur malo libidinis, non "apud eos", ut calumniaris, "propter fidem exercetur impunitas criminis ", sed in eis propter fidem uera non falsa uirtus est castitatis. 8. 51. Quid autem ad nos pertinet, quia Manichaeos dicere affirmas: "Si quis homicidium conscientia formidante commiserit, reus est, quia timuit; si autem aliquod facinus exsultante perpetrarit audacia, uelut credens se ex fide facere quod male facit, euasit culpam"? Quod quidem numquam audiui dicere Manichaeos. Sed quid ad nos, siue dicant, siue etiam ipsis calumnieris; cum hoc catholica fides non dicat, quam tenemus et cuius te pondere urgemus? Nos enim ea quae uidentur opera bona, dicimus non esse uere bona sine fide; quoniam opera uere bona necesse est Deo placere, cui sine fide quia impossibileest placere, profecto quod uere opus est bonum, sine fide non potest esse. Verumtamen illa opera quae apertissime mala sunt, non facit fides quae per dilectionem operatur; quia dilectio proximi malum non operatur. 8. 52. "Bona igitur concupiscentia naturalis - inquis - (erubescis enim dicere carnalis) quae cum intra modum suum tenetur - inquis - nulla mali aspersione turpatur ". Quomodo tenetur intra modum suum, quaeso te; quomodo tenetur, nisi cum ei resistitur? Cur autem resistitur, nisi ne impleat desiderio mala? Quomodo est igitur bona? [4,9] 9. 53. Venis etiam ad uerba illa libri mei, ubi dixi: "Nonne illi coniuges primi, quorum nuptias benedixit Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, nudi erant, et non confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum, nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines peccassent, procul dubio nuptiae non haberent?". Haec uerba mea cum uideres secundum Scripturae ita posita, ut quicumque eumdem locum libri Geneseos legit aut legerit, approbet sine dubitatione quod dixi; prolixa contradicens disputatione multum sudasti, sed non sincerasti. Perstitisti quippe in sententia tua praua; quamuis meam rectam ipso experimento probares non abs te potuisse conuelli. In qua tua contradictione praetereo gestus et iactationes tuas, tamquam hominis anhelantis, et peruenire quo nititur non ualentis, et in nebulis tamen quas perturbatus offundit, se peruenisse fingentis. Sed necessarios articulos sermonis tui, quantum me adiuuat Dominus, comprehendo atque confringo; ut totum corpus uictum iacere conspiciat, qui et illa tua et haec nostra perlegerit: praesertim quia illa quae abs te multis modis repetuntur, etiam a nobis saepe destructa sunt. 9. 54. Dicis hic inter cetera: "In hoc quod post peccatum primi homines erubescentes membra illa, in quibus est libido, texerunt, inuenisse me unde persuaderem, Deum aeria constituisse coniugia". Si ergo aeria essent coniugia sine libidine, aeria erunt te auctore corpora, quando libido non erit. An istam libidinem sic amatis, ut quomodo eam prius ante peccatum in paradiso positis, ita etiam resuscitatis corporibus ingeratis? Ego autem non dico, ut me dicere affirmas, "naturale non esse sine quo natura non est": sed dico, naturale appellari uitium, sine quo nunc natura humana non nascitur, quae tamen non sic instituta est ab initio. Ideoque et hoc malum non ab illa prima institutione naturae, sed a primi hominis mala uoluntate originem ducit: nec permanebit, sed aut damnabitur, aut sanabitur. 9. 55. "Sententiam meam cimicem - dicis - qui utmolestiam uiuus, sic fetorem praestat attritus"; quasi "uerecunderis", ut loqueris, "uincendo me atterere"; uel "tamquam uictus ad loca", ut dicis, "caenosa confugerim, exhorreas consequi atque perimere: quia uidelicet partes disputationis tuae, quibus atterendus uel perimendus sum, quoniam de pudendis loqui cogeris, uelut quidam aedituus pudor tuus a uerborum", sicut perhibes, "libertate submouit". Quare non potius de bonis quae laudas, libere loqueris? quare non est de opere Dei uerborum libertas, si eius intemerata permanet dignitas, nec aliquid ibi egit peccatum, unde potius incuteret pudorem, et uerborum comprimeret libertatem? [4,10] 10. 56. "Si non sunt - inquis - nuptiae sine libidine, et generaliter a uobis libido damnatur, damnatis et nuptias". Posses dicere, quia damnabitur mors, omnes damnandos esse mortales. Si autem libido de connubio esset, profecto ante connubium uel praeter connubium nulla esset. "Non potest - inquis - dici morbus, sine quo non est connubium: quia potest esse connubium praeter peccatum; morbus autem - inquis - ab Apostolo peccatum dicitur". Sed respondetur tibi: Non omnis morbus peccatum dicitur. Iste autem morbus poena peccati est, sine qua non potest esse humana natura, nondum ex omni parte sanata. Si autem propterea libido malum non est, quia sine illa non fit nuptiarum bonum: e contrario nec corpus bonum est, quia sine illo non fit adulterii malum. Hoc autem falsum est: sic ergo et illud. Quis autem nescit coniugatis Apostolum praecepisse, ut sciret unusquisque eorum suum uas possidere, hoc est, uxorem suam, non in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum? Qui ergo de hac re Apostolum legit, te negligit. Et non erubescis istum morbum, uel quod tu esse, quamuis pudibundus, fateris, istam libidinem introducere in paradisum, et tribuere coniugibus ante peccatum? Ideone tu non in caeno absconditus latitas, quia libidine carnis et sanguinis quasi paradisi flore roseo te coronas, et tamquam libenter tali colore perfusus, et erubescis et laudas? [4,11] 11. 57. Quid, quod te tantum delectat loqui, ut quod confitemur et docemus, tamquam negemus, superflua prolixitate sermonis probare coneris? Quis enim negat futurum fuisse concubitum, etiamsi peccatum non praecessisset? Sed futurus fuerat, sicut aliis membris, ita etiam genitalibus uoluntate motis, non libidine concitatis; aut certe etiam ipsa libidine (ut non uos de illa nimium contristemus), non qualis nunc est, sed ad nutum uoluntarium seruiente. Verum uos pro suscepta uestra tam fideliter laboratis, ut uim patiamini, nisi eam qualis nunc est, etiam in paradiso collocetis; non ibi de peccato dicentes talem factam, sed talem nullo peccante fuisse mansuram, cum qua in illa pace dimicaretur, aut ne dimicaretur, quotiescumque surgeret expleretur. O sanctas paradisi delicias! O frontem qualiumcumque episcoporum! O fidem qualiumcumque castorum! [4,12] 12. 58. Sed uolens ostendere, non omnia quae teguntur, ex peccato erubescenda putari oportere, multum inaniter multa commemoras, quae in nostro corpore naturaliter tecta sunt; quasi post peccatum tecta sint, sicut illi homines, unde inter nos quaestio est, quae ante peccatum nec pudenda, nec tecta fuerant, post peccatum pudenda texerunt. "Balbus - inquis - apud Tullium cum Cotta uere diligenterque disseruit. Unde ob hoc pauca ponis - ut dicis - ut oneres pudorem meum, non ea me intellexisse sub magisterio sacrae legis, ad quorum notionem Gentiles solo rationis ductu peruenire potuerunt"; et ponis Balbi uerba ex Ciceronis libro, per quae nos doceas, quid senserint Stoici de animalium mutorum masculinis ac femininis diuersitatibus, de partibus corporis genitalibus, et miris commiscendorum corporum libidinibus. Quae tamen uerba, uel Tulliana, uel cuiuslibet alterius, antequam interponeres, cautissime praelocutus es, "quod ideo sub bestiarum occasione sexuum tangat effectum, quia propter honestatem hoc in hominis descriptione praeteriit". Quid est: "propter honestatem"? An in sexu hominis honestas confunditur, ubi Deus tamquam in excellentiore natura dignius operatur? Sed docuerunt te Stoici disputare de occultis, nec docuerunt erubescere de pudendis. Adiungis deinde, "quomodo ipsum hominem oratione depingat", ut dicis, "et quomodo disserat alui naturam stomacho esse subiectam, quod cibi et potionis sit, receptaculum: pulmones autem et cor extrinsecus spiritum adducant; multa in aluo mirabiliter effecta, quae constarent ex neruis; et quod sit multiplex et tortuosa, arceatque et contineat, siue illud aridum sit, siue humidum quod receperit "; et cetera huiusmodi usque ad illud: "quemadmodum reliquiae cibi depellantur, tum astringentibus se intestinis, tum relaxantibus". Cum ergo posset etiam in bestiis ista describere, cur inde ad hominem transitum fecit, nisi quia ista pudenda non sunt; sicut nec in bestiis illa de sexuum genitalibus atque naturis, quae tamen in homine pudenda sunt? ea causa utique, qua primitus post peccatum foliis ficulneis adoperta sunt. Nam cum in descriptione humani corporis usque ad illa extrema uenisset, qua cibi reliquiae depelluntur: "Quemadmodum - inquit - fiat, haud sane difficile dictu est: sed tamen praetereundum, ne quid habeat iniucunditatis oratio". Non dixit: Confusionis; uel: Ne quid pudendum habeat oratio; sed: "ne quid iniucunditatis". Alia sunt enim quae horrorem ingerunt sensibus, quod deformia sint; alia quae pudorem mentibus, etiamsi formosa sint: quia illa offendunt delectationem, commouent autem ista libidinem, uel libidine commouentur. 12. 59. Quid igitur te adiuuant haec? "Quia ipse- inquis - opifex noster nullum suae artis crimen agnouit, ut uitalia nostra tam diligenter occuleret". Absit plane, ut artis suae tantus artifex ullum agnouerit crimen. Sed cur ista texerit, iam paulo superius ipse dixisti: "ne scilicet uel intereant, uel horreant publicata". Illa uero quae foliis ficulneis texerunt coniuges primi, nec interibant utique, nec horrebant, quando nudi erant, et non confundebantur. Et nunc pudicitiae cautio, potius ne libeat, quam ne horreat illa species, eorumdem membrorum deuitat aspectum. Frustra igitur testimonio Stoicorum iuuandam putasti tuam esse susceptam, non sane illis amicam, qui nullam particulam boni humani in corporis uoluptate posuerunt. Denique elegerunt in pecoribus potius quam in hominibus, quod tu facis, laudare libidines. Eorum quippe opinioni conuenienter ait quodam loco Tullius, se non putare idem esse arietis et Publii Africani bonum. Qua magis sententia te oportuit admoneri, quid de humana libidine sentire deberes. 12. 60. Sed si talibus litteris ut aliquid agamus, placet, quia et in ipsis reperiuntur nonnulla uestigia ueritatis; interim quae ipse posuisti, nihil aduersus nos ualere, puto quod iam debeas confiteri. Vide nunc utrum ista quae dicam, non euertant assertionem tuam. In libro tertio de Republica, idem Tullius hominem dicit: "Non ut a matre, sed ut a nouerca natura editum in uitam, corpore nudo, fragili, et infirmo; animo autem anxio ad molestias, humili ad timores, molli ad labores, prono ad libidines: in quo tamen inesset tamquam obrutus quidam diuinus ignis ingenii et mentis". Quid ad haec dicis? Non hoc auctor iste male uiuentium moribus dixit effectum, sed naturam potius accusauit. Rem uidit, causam nesciuit. Latebat enim eum cur esset graue iugum super filios Adam, a die exitus de uentre matris eorum, usque in diem sepulturae in matrem omnium; quia sacris Litteris non eruditus, ignorabat originale peccatum. Si autem de libidine, quam defendis, bene sentiret, non ei pronus in libidines animus displiceret. 12. 61. Sed si haec tamquam minora bona defendis, in quae non debet a supernis animus inclinari, non quia libido uitium est, sed quia infimum bonum; audi manifestiora quae dicat in eodem ipso libro de Republica tertio, cum ageret de causa imperandi. "An non - inquit - cernimus optimo cuique dominatum ab ipsa natura cum summa utilitate infimorum datum? Cur igitur Deus homini, animus imperat corpori, ratio libidini iracundiaeque et ceteris uitiosis eiusdem animi partibus?" Iamne saltem docente isto has, quas bonas esse defendis, uitiosas partes animi confiteris? Adhuc audi. Paulo post enim: "Sed et imperandi, et seruiendi - inquit - sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, dicitur etiam libidini: sed corpori, ut rex ciuibus suis, aut parens liberis; libidini autem, ut seruis dominus, quod eam coercet et frangit. Sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum imperia ciuibus sociisque praesunt, ut corporibus animus: domini autem seruos ita fatigant, ut optima pars animi, id est, sapientia, eiusdem animi uitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras". Habesne adhuc quod contra nos de saecularium litterarum auctoribus garrias? Sed si contra episcopos eloquiorum diuinorum praeclarissimos tractatores, pro isto (quem a te Deus auertat) errore quaesiturus es quid dicas, quoue modo illorum sanctitati resistas; quid tibi erit Tullius, ut non eum in hac sententia desipuisse ac delirasse contendas? Tace ergo de illius generis libris, et noli nos inde aliquid contumeliose docere conari, ne quorum te inaniter subleuari credis, eorum testimoniis comprimaris. [4,13] 13. 62. Quid autem de motu feminae, cuius et ipsam puduit, inaniter argumentandum putasti? Non utique femina motum uisibilem texit: sed cum in eisdem membris tale aliquid sentiret occultius, quale uir senserat; ambo texerunt, quod alterutrum uidendo in alterutrum commoti ambo senserunt, et uel unusquisque sibi uel alter alteri erubuerunt. Sed loquens uana, "petis ut ignoscant uerecundae aures, et congemiscant potius, quam indignentur necessitati tuae". Quare confunderis de Dei operibus disputare? Quare petis ut ignoscatur tibi? Nonne abs te ueniae postulatio etiam ipsa est libidinis accusatio? "Sed si poterat - inquis - uirile membrum et antea moueri, nihil ergo nouitatis inuexit delictum". Poterat plane etiam antea moueri, sed non erat indecens, ut puderet; quoniam id mouebat uoluntatis imperium, non caro concupiscens aduersus spiritum. In hoc enim exstitit nouitas pudenda, quam defendit impudenter nouitas uestra. Numquam uero ego motum genitalium reprehendi generaliter, quod tu dicis: "dedicatiue"; sed illum motum reprehendi, quem facit concupiscentia, qua caro concupiscit aduersus spiritum; quam uelut bonum cum defendat error tuus, nescio quemadmodum aduersus illam uelut aduersus malum concupiscat spiritus tuus. 13. 63. "Si in fructu ligni illius - inquis - haec fuit libido; a Deo facta monstratur, et per hoc bona quoque ipsa defenditur". Sed respondetur tibi: Non in fructu ligni fuit libido, et ideo bonum erat lignum; sed mala est inoboedientia libidinis, quae aduersus hominis inoboedientiam quam in ligno admisit, Deo deserente surrexit. Absit enim ut Deus de ligno bono cuicumque aetati illorum hominum quocumque tempore beneficium tale conferret, ut haberent in membris aduersariam contra quam pudicitia dimicaret. 13. 64. Nouimus autem "Ioannem apostolum, non mundum istum, id est, caelum et terram, et omnia quae in eo substantialiter sunt, qui mundus factus est a Patre per Filium, reprehendisse, cum diceret: Omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, etconcupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est". Nouimus haec, nolo nos doceas. Sed quam "concupiscentiam carnis dixerit a Patre non esse", tu uolens exponere, "luxuriam intellegendam esse" dixisti. Sed cum abs te quaero, cui consentiatur ut sit luxuria uel cui repugnetur ut non sit, tua tibi suscepta occurrit in faciem; utrum adhuc laudanda, tu uideris, cui consentire luxuria est, cui repugnare continentia est. Ubi miror si deliberas, utrum eam magis debeas cum luxuria uituperare, quae fit per eius assensum: an eam laudare cum continentia, quae illi ingerit bellum; in quo bello pudicitia est uictoria continentiae, luxuria uictoria concupiscentiae. Tu autem iudex incorruptus atque integer cum laudes continentiam, uituperesque luxuriam; sic tamen accipis personam concupiscentiae (quam tu uideris cur offendere timeas), ut eam non erubescas cum sua laudare aduersaria, nec audeas cum sua uituperare uictoria. Sed absit ut quilibet homo Dei sic te audiat uituperatorem luxuriae, ut approbet concupiscentiae laudatorem; et ex tuo sermone arbitretur bonum, quod in se ipso experitur malum. Denique qui concupiscentiam, quam praue laudas, confligendo uicerit; luxuriam, quam recte uituperas, non habebit. Quomodo autem Ioanni apostolo obtemperamus, si concupiscentiam carnis diligimus? Respondebis: "Non est ipsa quam laudo". Et quae illa est, quam Ioannes dicit a Patre non esse? "Luxuria", inquies. Sed luxuriosi non erimus, nisi istam quam laudas concupiscentiam diligamus. Ac per hoc: Nolite diligere carnis concupiscentiam cum dicebat, luxuriosos nos esse nolebat. Ab hac igitur abs te laudata carnis concupiscentia diligenda prohibemur, quando a luxuria prohibemur: haec autem quam diligere prohibemur, non est a Patre: haec igitur concupiscentia quam laudas, non est a Patre. Duo enim bona quae a Patre sunt, inter se pugnare non possunt: pugnant autem inter se continentia et concupiscentia; quid horum a Patre magis uelis esse responde. Video quas patiaris angustias: faues quidem concupiscentiae, sed erubescis continentiae. Vincat pudor tuus, eoque uincatur error tuus. Cum igitur a Patre sit continentia, qua debellatur carnis concupiscentia; sume a Patre continentiam, cui recta fronte erubuisti: et uince concupiscentiam, quam peruerso ore laudasti. [4,14] 14. 65. Quin etiam putasti, omnium sensuum uoluptatem in auxilium conuocandam, tamquam uoluptas genitalium nec tanto patrono sibi sola sufficeret, nisi sociarum cuneus subueniret. "Consequens enim esse - existimas - ut sensum uidendi, audiendi, gustandi, olfaciendi, atque tangendi, non a Deo, sed a diabolo nobis fateamur esse collatum; si concesserimus eam concupiscentiam carnis, cui per continentiam repugnamus, non fuisse in paradiso ante peccatum, et ex illo accidisse peccato, quod primum primo homini diabolus persuasiti". Sic ignoras uel ignorare te fingis, per quemlibet corporis sensumaliud esse sentiendi uiuacitatem, uel utilitatem, uel necessitatem, aliud sentiendi libidinem. Viuacitas sentiendi est, qua magis alius, alius minus in ipsis corporalibus rebus pro earum modo atque natura quod uerum est percipit, atque id a falso magis minusue discernit. Utilitas sentiendi est, per quam corpori uitaeque quam gerimus, ad aliquid approbandum uel improbandum, sumendum uel reiciendum, appetendum uitandumue consulimus. Necessitas sentiendi est, quando sensibus nostris etiam quae nolumus ingeruntur. Libido autem sentiendi est, de qua nunc agimus, quae nos ad sentiendum, siue consentientes mente, siue repugnantes, appetitu carnalis uoluptatis impellit. Haec est contraria dilectioni sapientiae, haec uirtutibus inimica. Hoc malo, quantum attinet ad eius eam partem qua sibi sexus uterque miscetur, bene utuntur nuptiae, cum coniuges procreant filios per illam, nihilque faciunt propter illam. Hanc si uoluisses uel ualuisses a sentiendi uiuacitate utilitate, necessitate discernere, uideres quam superfluo tam multa dixisses. Non enim ait Dominus: Qui uiderit mulierem, sed: Qui uiderit ad concupiscendum, iam moechatus est eam in corde suo. Ecce sensum uidendi a libidine sentiendi, si peruicax non sis, breuiter aperteque discreuit. Illud Deus condidit, instruendo corpus humanum: illud diabolus seminauit, persuadendo peccatum. 14. 66. Laudent ergo caelum et terram et omnia quae in eis sunt homines pii, et ex his omnibus Deum consideratione pulchritudinis, non ardore libidinis. Sicut auri decus aliter laudat religiosus aliter auarus: iste, cum pietate uenerandi Creatorem, ille, cum libidine possidendi creaturam. Mouetur certe animus ad pietatis affectum, diuino cantico audito: tamen etiam illic si sonum, non sensum libido audiendi desideret, improbatur; quanto magis si cantiunculis inanibus uel etiam turpibus delectetur? Ceteri tres sensus corpulentiores, et quodam modo grossiores sunt, nec se foras proiciunt, sed interius quod ad eos pertinet agunt. Odor ab olfaciente discernitur, sapor a gustante, tactus a tangente plurima. Non enim hoc est calidum et frigidum, quod lene et asperum, aut ista hoc sunt quod molle ac durum; et ab his omnibus distat quod dicitur leue seu graue. In his omnibus quando molesta uitantur, ut putores, amaritudines, aestus, frigora, et quaeque aspera, et dura, et grauia, commoditatis prouisio, non libido est uoluptatis. Ea uero quae his contraria commode sumimus, si nihil eorum interest ad salutem, uel ad declinandam doloris laborisue molestiam, etiamsi cum aliqua sumuntur delectatione cum praesto sunt, tamen cum absunt nulla sunt desideranda libidine. Si autem desiderantur, non est bonum. In quibuslibet enim rebus talis domandus et sanandus est appetitus. Quis enim, quantuscumque sit carnalis concupiscentiae castigator, si locum thymiamate intrauerit odoratum, possit efficere ut ei non suauiter oleat, nisi nares claudat, aut intentione uehementi alienetur a corporis sensibus? Sed numquid cum inde fuerit egressus, id domi suae, uel quacumque pergit, desiderabit? aut si desiderauerit, satiare debet istam libidinem, non frenare et contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, donec ad illam redeat sanitatem, qua nihil tale desideret? Minimum hoc quidem: sed qui minima spernit, sicut scriptum est, paulatim decidit. 14. 67. Alimentorum sustentaculis indigemus: si suauia non sint quae ore sumuntur, nec sumi possunt, et nauseando saepe respuuntur; et perniciosa sunt cauenda fastidia: non solum ergo cibo, sed etiam cibi sapore indiget infirmitas corporis nostri; non propter exsaturandam libidinem, sed propter tuendam salutem. Cum ergo natura quodam modo poscit supplementa quae desunt, non uocatur libido, sed fames aut sitis: cum uero suppleta necessitate amor edendi animum sollicitat, iam libido est, iam malum est, cui cedendum non est, sed resistendum. Haec duo, id est, famem et edendi amorem etiam poeta discreuit, qui post maris iactationem, sociis Aeneae naufragis et peregrinis satis esse iudicans tantum sumere alimentorum, quantum refectionis indigentia postularet, ait: "Postquam exempta fames epulis, mensaeque remotae" Cum uero Aeneas ipse ab Euandro rege susceptus est hospes, decentius arbitratus ampliores exhiberi epulas regias, quam necessitas posceret, non satis fuit ut diceret: "Postquam exempta fames"; sed addidit: "et amor compressus edendi". Quanto magis nos discernere ac nosse debemus, quid necessitas refectionis, quid libido edacitatis exposcat, quorum negotium est contra concupiscentem carnem spiritu concupiscere, et condelectari legi Dei secundum interiorem hominem, eiusque delectationis serenitatem nullis libidinosis delectationibus nubilare? Nam iste amor edendi non edendo, sed continendo est comprimendus. 14. 68. Quis autem mente sobrius non mallet, si fieri posset, sine ulla mordaci uoluptate carnali, uel arida sumere alimenta, uel humida, sicut sumimus haec aeria, quae de circumfusis auris respirando et spirando sorbemus et fundimus? Quod alimentum, cum ore ac naribus sine cessatione sumamus, nec sapit, nec olet quidquam: nec tamen sine illo uel tantillo spatio temporis, sicut tam prolixe sine cibo et potu, possumus uiuere: nec eius indigentia sentitur, nisi molestia, si ora naresque claudantur, uel nutu uoluntatis, quantum sinit ipsa molestia, paulisper pulmonum inhibeamus officium, quibus uelut follibus alternante motu uitales flatus haurimus et reddimus. Quanto esse felicius, si spatiosis quidem interuallis, sicut etiam nunc, uel quantumcumque spatiosioribus, sine ulla saporis illecebrosa suauitate cibum perciperemus et potum, quo tantam molestiam uel perniciem pelleremus? Nam si in praesenti uita temperanter alimenta sumentes, continentes uocantur et sobrii meritoque laudi habentur, nec desunt huiusmodi, qui quantum natura petat, aut minus refectionis assumant, malentes, si modo necessitati congruo falluntur, minus id sumpsisse quam amplius: quanto magis in illa dignitate honestum modum fuisse credendum est sumendorum alimentorum, quo et animali corpori necessaria praeberentur, et modus naturalis nullatenus excederetur; sicut in paradiso primos homines uixisse credendum est? 14. 69. Quamuis nonnulli, neque hi contemptibiles, diuini eloquii tractatores, nullo huiuscemodi uictu eos indiguisse potius opinentur, ut ea sola in paradiso uoluptas uel alimonia existimetur fuisse, qua delectantur et aluntur corda sapientium. Sed ego cum eis sentio, qui sicut illud quod dictum est: Masculum et feminam fecit eos, et benedixit illos Deus, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram, secundum sexum corporalem atque conspicuum intellegunt dictum: ita etiam quod paulo post sequitur: Et dixit Deus: Ecce dedi uobis omne fenum satiuum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum quod habet in se fructum seminis satiui; uobis erit in escam, et omnibus bestiis terrae, et omnibus uolatilibus caeli, et omni serpenti repenti super terram, quod habet in se animam uitae; et omne fenum uiride in escam; non aliter accipiunt, nisi quia ille uterque sexus his alimentis quibus et animalia cetera corporaliter utebatur, et habebat ex hoc uictu sustentaculum congruum, licet modo quodam immortali, tamen animali corpori necessarium, ne indigentia laederetur; de ligno autem uitae, ne senectute perduceretur ad mortem. Sed nulla ratione crediderim, in illo tantae felicitatis loco, aut carnem concupiuisse aduersus spiritum et spiritum aduersus carnem, atque in ista conflictatione sine interna pace uixisse; aut spiritum desideriis non repugnasse carnalibus, sed quidquid undecumque libido suggesserat, turpi seruitio peregisse. Remanet igitur, ut aut nulla ibi fuerit carnalis concupiscentia, sed ille fuerit uiuendi modus, ut omnia necessaria congruis membrorum officiis sine ullius motu libidinis implerentur (non enim quia terra non libidine, sed uoluntate motis agricolarum manibus seminatur, ideo suos pariendos non concipit fetus): aut, ne nimium uideamur offendere homines, qui uoluptatem corporis quomodocumquedefendunt, ita ibi credatur carnalium sensuum fuisse libidinem, ut omni modo rationali subdita uoluntati, non alias adesset, nisi cum per illam uel saluti esset corporis, uel stirpis propagini consulendum; et tanta adesset, ut nulla ex parte mentem de supernarum cogitationum delectatione deponeret, nullus superuacuus siue importunus motus esset ex illa, nihil nisi quod prodesset fieret per illam, nihil omnino fieret propter illam. 14. 70. Nunc uero quam se aliter habeat, qui dimicant aduersus eam, hi maxime sentiunt. Ingerit se uidentibus uel audientibus aliquid, quamuis propter aliud uideant et audiant, ut etiamsi tangendi non inde percipit uoluptatem, saltem uoluptariam cogitationem inter necessaria quae ad eam non pertinent, motu obrepente furetur. In ipsis porro cogitationibus, etiam quando nihil illecebrosum adiacet oculis, aut insonat auribus, quae non conatur etiam obsoleta atque sopita recordationibus inquietis cum turpi delectatione refricare, et castis sanctisque intentionibus tumultu quodam sordidae interpellationis obstrepere? Iam uero cum ad usum uentum fuerit necessariae uoluptatis, per quam reficimus corpora, quis uerbis explicet, quemadmodum nos modum necessitatis sentire non sinat, et ipsum limitem procurandae salutis, in quaeque, si adsunt, delectabilia rapiendo, abscondat et transeat; putantibus nobis satis non esse quod satis est, dum libenter eius prouocationibus ducimur, existimantes nos adhuc agere negotium ualetudinis, cum agamus potius cruditatis? Quid enim mali fecerimus, crapula paenitenda testatur; quod metuentes, plerumque minus, quam eximendae fami sufficit, uescimur: ita nescit cupiditas, ubi finitur necessitas. 14. 71. Et haec quidem uescendi atque potandi tolerabilis est uoluptas, quanta possumus intentione uigilantibus nobis, ut facilius non impleat, quam modum aliquando uictus sufficientis excedat: contra cuius concupiscentiam et ieiunando et parcius alimenta sumendo pugnamus; eoque malo bene tunc utimur, quando per illam nonnisi quod saluti conducibile est agimus. Ideo autem hanc uoluptatem dixi tolerabilem, quia uis eius tanta non est, ut nos a cogitationibus ad sapientiam pertinentibus, si in eas sumus mentis delectatione suspensi, abrumpat et deiciat. Nam saepe de magnis rebus inter epulas non solum cogitamus, uerum etiam disputamus, atque inter ipsos ciborum morsus et potionum glutus, nihilo remissius audiendo dicendoque colloquimur, et quod nosse uel recolere uolumus, intentissime omnino si nobis legatur accipimus. Illa uero pro qua mecum tantis contentionibus litigas, etiam quando ad eam bona intentione, hoc est, causa propagandae prolis acceditur;tamen in ipso opere suo, quem permittit aliquid, non dico sapientiae, sed cuiuslibet rei aliud cogitare? Nonne illi totus animus et corpus impenditur, et ipsius mentis quadam submersione illud extremum eius impletur? Cum uero uincit etiam coniugatos, ut non propagationis, sed delectationis carnalis cupiditate misceantur, quod Apostolus secundum ueniam, non secundum imperium se dixisse testatur; ita hinc emergitur, et quasi in auras cogitationis post illum gurgitem respiratur, ut fiat consequens, quod uerum ait quidam, et paenitendi quae est cum uoluptate uicinitas. Quis ergo amator spiritalis boni, etiam sola causa sobolis coniugatus, non mallet uel sine ista si posset, uel sine tam magna ui eius filios procreare? Quod ergo mallent sancti coniuges in hac uita, puto nos hoc debere de illa paradisi uita, quae multo melior erat, credere, si nihil melius inde possumus cogitare. 14. 72. Obsecro te, non sit honestior philosophia Gentium, quam nostra Christiana, quae una est uera philosophia, quandoquidem studium uel amor sapientiae significatur hoc nomine. Vide enim quid in Hortensii dialogo dicat Tullius; quae magis uerba te delectare debuerant, quam Balbi Stoicorum partes agentis; quae licet uera, tamen de parte hominis inferiore, hoc est, de corpore fuerunt, et te nihil adiuuare potuerunt. Vide quid iste pro uiuacitate mentis contra uoluptatem corporis dicat. An uero - inquit - uoluptates corporis expetendae, quae uere et grauiter a Platone dictae sunt illecebrae esse atque escae malorum? Quae enim confectio est - inquit - ualetudinis, quae deformatio coloris et corporis, quod turpe damnum quod dedecus, quod non euocetur atque eliciatur uoluptate? Cuius motus ut quisque est maximus, ita est inimicissimus philosophiae. Congruere enim cum cogitatione magna uoluptas corporis non potest. Quis enim cum utatur uoluptate ea, qua nulla possit maior esse, attendere animo, inire rationem, cogitare omnino quidquam potest? Cuius autem tantus est gurges, qui dies et noctes sine ulla minimi temporis intermissione uelit ita moueri suos sensus, ut mouentur in summis uoluptatibus? Quis autem bona mente praeditus, non mallet nullas omnino nobis a natura uoluptates datas? Haec ille dixit, qui nihil de primorum hominum uita, nihil de paradisi felicitate, nihil de corporum resurrectione crediderat. Erubescamus interim ueris disputationibus impiorum, qui didicimus in uera uerae pietatis sanctaque philosophia, et contra spiritum carnem et contra carnem concupiscere spiritum. Sed hoc unde acciderit, Cicero nesciebat; et tamen carnis concupiscentiae non fauebat, quod tu facis; immo eam uehementer arguebat, quod tu non solum non facis,sed facientibus uehementer irasceris: qui concupiscentias et spiritus et carnis inter se belligerantes tamquam in bello timidus ambas laudare conaris, uelut inimicam metuens habere, quae potuerit alteram uincere. Quin age potius, ne formides, et lauda concupiscentiam spiritus aduersus concupiscentia carnis, tanto acrius, quanto castius dimicantem: illam uero repugnantem legi mentis, sine pauore ullo eadem cui repugnat lege mentis condemna. 14. 73. Aliud est consideratio pulchritudinis etiam corporalis, siue uisibilis, sicut est in coloribus et figuris, siue audibilis, sicut est in cantibus atque modulis; quam considerationem, nisi rationale animal habere non potest: et aliud est commotio libidinis, quae ratione frenanda est. Ioannes enim apostolus illam concupiscentiam non esse dixit a Patre, quae concupiscit aduersus spiritum. Quam nemo potest bonam dicere, nisi cuius aduersus eam non amat concupiscere spiritus. Quod si talis non est in motu et ardore genitalium, non aduersus eam concupiscat spiritus, ne aduersus donum Dei concupiscendo inueniatur ingratus: sed quidquid appetiuerit detur, tamquam illi quae ex Patre est; si autem non est quod detur, hoc potius petatur a Patre, non ut auferat uel comprimat, sed ut expleat concupiscentiam quam donauit. Quod sapere si desipere est; utquid eam comparamus uino et cibo, et aliquid nobis dicere uidemur, quia dicimus: "Nec uinum ebrietas, nec cibum condemnet crapula, nec concupiscentiam infamet obscenitas"; quando nec ebrietas, nec crapula, nec obscenitas ulla committitur, si carnis concupiscentia spiritu aduersus eam concupiscente uincatur? "Excessus - inquis - eius in culpa est". Nec perspicis (quod facillime potuisses, si magis ipsam, quam me uincere uoluisses), ut non fiat malum excedendi, resistendum esse malo concupiscendi. Duo ergo mala sunt, quorum unum habemus, alterum facimus, si ei non resistimus quod habemus. 14. 74. Iam uero et antea diximus, propterea hoc non esse in pecoribus malum, quia in eis non concupiscit aduersus spiritum. Non enim habent rationem, qua libidines subiugent superando, fatigentue pugnando. Quis autem tibi dicit: "semper pecorum imitatione peccari?". Quam sententiam non tibi obiectam tanta loquacitate refellere laborasti, ut superflua multa colligeres, quae in pecoribus animaduersa, etiam medicinae disciplina sectatur. Sed ne propterea putaretur, non esse malum carnis concupiscentia, quia bonum est in pecore, ut eo se oblectet illa natura, cui non potest inesse concupiscentia sapientiae: ideo dictum est bonum esse pecoris, cuius sine ulla repugnantia delectat spiritum; malum autem hominis, in quo concupiscit aduersus spiritum. [4,15] 15. 75. Conuocasti etiam in auxilium turbam philosophorum, quasi susceptae tuae, si non possunt pecorum sollertiae naturales, saltem doctorum hominum opitulentur errores. Sed quis non uideat, doctrinae te quaesisse iactantiam in commemorandis nominibus doctorum hominum sectisque diuersis, quando perspicit quicumque ista tua legit, ad quaestionem quae inter nos uertitur, haec nullatenus pertinere? Quis enim audiat, quod abs te commemorantur, "Thales Milesius unus e septem sapientibus, deinde Anaximander, Anaximenes, Anaxagoras, Xenophanes, Parmenides, Leucippus, Democritus, Empedocles, Heraclitus, Melissus, Plato, Pythagoraei", unusquisque cum proprio dogmate suo de naturalibus rebus: quis, inquam, haec audiat, et non ipso nominum sectarumque conglobatarum strepitu terreatur, si est ineruditus, qualis est hominum multitudo; et existimet te aliquem magnum, qui haec scire potueris? Ecce quod appetis: quandoquidem in his omnibus abs te coaceruatim commemoratis, quod ad rem quae inter nos agitur pertineat, nihil omnino dixisti. Nam praelocutus es ista dicturus, et aisti: "Omnes philosophi in scholis licet aliud disserentes, tamen idola cum plebe uenerantes, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, inter multas opinionis suae uanitates, aliquas tamen ueritatis uelut lambere partes, qui per caliginem uani, huic tamen dogmati contra quod xagimus, iure anteferri possunt". Atque ut hoc probares, subdidisti ea quae a me quoque modo commemorata sunt, philosophorum nomina physicorum cum opinionibus suis, quas de naturalibus causis habuerunt: nec tamen commemorare omnes siue uoluisti, siue potuisti. Qua in re homines imperitos nullo doctorum dubitante fraudasti. Hoc enim demonstrare susceperas, "omnes philosophos, qui de naturalibus causis aliquid excogitare conati sunt, iureposse huic dogmati, contra quod ageres, anteferri". Cur ergo, ut de aliis plurimis taceam, cum commemorasses Anaximenem eiusque discipulum Anaxagoram, tacuisti alterum eius discipulum Diogenem, qui et a magistro et a condiscipulo suo in rerum naturae opinione dissensit, propriumque dogma constituit? Quid, si tale aliquid ipse sensit, ut nobis non esset anteponendus, quibus omnes qui de rerum natura philosophati sunt, anteponendos esse dixisti; atque ut hoc quasi ostenderes, te in commemorandis frustra nominibus et dogmatibus philosophorum insipienter inflasti? Ecce praeteristi unum, quem uel ex magistro uel ex condiscipulo quos nominasti, iuxta attendere debuisti. An forte timuisti ne Diogenes Cynicus putaretur, aut ille etiam legentibus propter idem nomen occurreret, et ueniret in mentem quod melior te patronus libidinis fuerit, de qua exercenda non uerecundabatur in publico? unde illa secta caninum nomen accepit. Tu autem defensorem quidem libidinis profiteris, sed de tua suscepta, quod fidem libertatemque patroni non decuerat, erubescis. 15. 76. Verum, obsecro te, si philosophos nobis anteponere gestiebas, cur non potius eos commemorasti, qui de moribus, quae pars ab eis philosophiae uocatur ethica, quam nos moralem dicimus, sollertissime disputarunt? Hoc enim tibi potissimum congruebat, qui honestate quidem mentis inferius, tamen bonum hominis esse censes corporis uoluptatem. Sed quis non quid prospexeris cernat? Ne scilicet in ipsa de uoluptate quaestione unde tecum agimus, honestiores philosophi te obruerent, quod Cicero propter ipsam honestatem tamquam consulares philosophos nuncupauit; et ipsi Stoici maxime inimicissimi uoluptatis, quorum testimonium ex persona Balbi apud Ciceronem disputantis, uerum quidem, sed quod tibi prorsus nihil prodesset, interponendum putasti. Quod autem nullum hominis bonum censeant corporis uoluptatem cupiens abscondere, nulla de quaestione morali nomina et dogmata philosophorum, quod maxime ad rem pertinebat, si aliquid de philosophis probandum fuit, commemorare uoluisti. Non enim te aduersus istos defenderet, non dico Epicurus, qui totum bonum hominis in uoluptate corporis posuit, quia non quod ille tu sentis: sed Dinomachus: huius quippe dogma tibi placuit. Nam ipse coniungendam uoluptatem arbitratus est honestati, ut quemadmodum honestas, ita uoluptas per se ipsam appetenda uideretur. Hanc ergo partem ubi de moribus disputatur, cum tibi infensam cerneres, attingere timuisti. Nam ubi maxime controuersia ista uersatur, quanti et quales, et cuius apud Gentes gloriae philosophi tibi praeferantur, uides: maximeque ipse Plato, quem Cicero appellare non dubitat pene philosophorum deum; cuius nec tu nomen praeterire potuisti, cum de naturalibus, non de moralibus philosophorum nobis dogmata inferres siue praeferres, qui corporis uoluptates uere et grauiter dixisse perhibetur illecebras atque escas malorum. 15. 77. Numquid autem quid de hominis condicione senserint quos nominasti philosophi, quia et hoc ad naturalem pertinet quaestionem, quod qualitercumque causa poscebat, commemorandum putasti? Non utique fecisti, et recte. Quid enim illi didicerant, uel quid locuti fuerant de primo homine Adam et eius coniuge, de prima eorum praeuaricatione, de serpentis astutia, de nuditate corporis ante peccatum sine confusione et cum confusione continuo post peccatum? Quid denique tale audierant, quale illud est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransit, in quo omnes peccauerunt? Harum Litterarum illi atque huius ueritatis expertes, quid de hac re sapere potuerunt? Verum si de hominis condicione dogmata hominum a sacris Litteris nostris abhorrentium nihil iudicasti esse ponendum, et rectissime iudicasti: quanto minus te quae posuisti adiuuare potuerunt, quid de principiis mundi huius uisibilis senserint, unde inter nos nulla quaestio uertitur? Sed mens tua potius, tamquam magnum aliquid de philosophorum libris didiceris, iactantiae uanitate subuertitur. 15. 78. Videntur autem non frustra christianae fidei propinquasse, qui uitam istam fallaciae miseriaeque plenissimam non opinati sunt nisi diuino iudicio contigisse, tribuentes utique iustitiam Conditori, a quo factus est et administratur hic mundus. Quanto ergo te melius ueritatique uicinius de hominum generatione senserunt, quos Cicero in extremis partibus Hortensii dialogi uelut ipsa rerum euidentia ductus compulsusque commemorat? Nam cum multa quae uidemus et gemimus, de hominum uanitate atque infelicitate dixisset: Ex quibus humanae - inquit - uitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum ueteres illi, siue uates, siue in sacris initiisque tradendis diuinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera suscepta in uita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid uidisse uideantur: uerumque sit illud quod est apud Aristotelem, simili nos affectos esse supplicio, atque eos qui quondam, cum in praedonum Etruscorum manus incidissent, crudelitate excogitata necabantur, quorum corpora uiua cum mortuis, aduersa aduersis accommodata, quam aptissime colligabantur; sic nostros animos cum corporibus copulatos, ut uiuos cum mortuis esse coniunctos. Nonne qui ista senserunt, multo quam tu melius graue iugum super filios Adam et Dei potentiam iustitiamque uiderunt, etiamsi gratiam, quae per Mediatorem liberandis hominibus concessa est, non uiderunt? Ecce ego inueni quod tibi de illis gentilium philosophorum litteris possit iure praeponi, te instigante, qui de illis nihil tale inuenire potuisti, et ut me admoneres quod aduersus te inuenirem, tacere noluisti. [4,16] 16. 79. Quid, quod de Apostoli testimonio pro te esse existimas, quod est contra te; et membra nostra, quae utique ante peccatum nuda erant, nec confundebant eos quibus inerant, pudenda fuisse asseris, nesciens quid loquaris? Ego enim debui adhibere testimonium, quod ipse adhibuisti, ubi ait Apostolus: Multo magis quae uidentur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et cetera quae pro nobis ipse posuisti. Sed operae pretium est considerare, quomodo eo ueneris, ut haec diceres. "Iam igitur - inquis - tempus est ut ostendamus extra naturae testimonium etiam aliqua auctoritate legis, sic nostra membra fuisse formata, ut alia uerecundia, alia libertate gauderent. Ad quod confirmandum - inquis - Gentium citetur Magister, qui scribens ad Corinthios ait: Corpus nostrum non est unum membrum, sed multa". Deinde, cum apostolica uerba subnecteres, quibus ille mirifice explicauit unitatem consensumque membrorum: "Et quia pauca - inquis - totius corporis membra nominauerat, atque pro sua honestate genitalia loca directe appellare nolebat". Nonne his uerbis tuis te ipse redarguis? Honestas ergo erat non appellare directe, quod Deus facere dignatus est recte; et quod creare non puduerat ipsum iudicem, pudebat enuntiare praeconem. Quando istud ita esset, nisi quae ille fecerat honesta condendo, nos fecissemus inhonesta peccando? 16. 80. Inde subiungis de hac re apostolicum testimonium, quod ita scriptum esse commemoras: Multo enim magis quae uidentur infirma esse corporis nostri, haec necessaria sunt: et quae putamus inhonorabiliora esse membra corporis, his honorem abundantiorem, circumdamus; et quae uereconda sunt nostra, maiorem honestatem habent: quae autem sunt honesta nostra, nullo egent; sed Deus temperauit corpus, ei cui deerat abundantiore dato honore, ut non sit scissura in corpore, sed eadem ipsa pro se inuicem cogitent membra. Quibus dictis tamquam uictor exclamas: "En uerum intellectorem operis Dei, en fidelem sapientiae eius praedicatorem. Verecundiora, inquit, nostra maiore honestate conteguntur". Ad hoc certe unum uerbum totam causam tuam religandam putasti, quod Apostolum dixisse legisti; uerecundiora nostra. Si autem legisses: inhonesta nostra, nullo modo utique hoc testimonium ponere auderes. Nullo modo enim Deus, et, hoc quod est peius, ante peccatum, aliquid faceret in membris humani corporis inhonestum. Disce ergo quod nescis, quia diligenter quaerere noluisti: Inhonesta dixit Apostolus, sed nonnulli interpretes, in quibus et iste est, quantum arbitror, quem legisti, credo uerecundati uerecundiora dixerunt, quae ille dixit: inhonesta; quod probatur ex uerbis in ipso codice scriptis, unde ista uerba apostolica transtulisti. Quod enim abs te positum est uerecundiora, in graeco legitur . Quod autem sequitur: maiorem honestatem habent, in graeco est: , quod integre interpretatum est: honestatem. Unde apparet illa quae dicta sunt inhonesta latine appellari. Postremo quod adiunctum est: quae autem sunt honesta nostra, graecus habet . Unde manifestum est illa quae dicta sunt, inhonesta esse. Quamuis et nulla graecorum consideratione uerborum eo ipso debuisti admoneri, inhonesta esse illa quae abundantiorem honestatem habent uelaminis; quando ea quae hoc opus non habent, honesta sunt dicta. Quid est enim: Quae autem honesta sunt nostra, non opus habent; nisi: Illa inhonesta sunt, quae opus habent? Honestas ergo adhibetur inhonestis, cum rationalis naturae sensu ipso uerecundante uelantur. Eorum quippe honestas et honor est uelamentum, tanto abundantius, quanto magis inhonesta sunt. Quod profecto non diceret Apostolus, si corpus tale describeret, quale habebant homines, quando nudi erant et non confundebantur. 16. 81. Vide igitur quam impudenter: "Ideo - dicas - homines fuisse primitus nudos, quia ad sollertiae humanae operam ut se tegerent pertinebat, quae nondum in illis fuit". Unde fit consequens ut ante peccatum inertes, peccato autem factos credas esse sollertes. Quam porro multis inaniter dictis quasi eleganter acuteque concludis dicens: "Non igitur quia peccauerant, genitalia uel diabolica uel inhonesta fecerunt; sed quia pauitabant, in ea qua primum fuerant honestate permanentia membra texerunt!". Ad quod respondeo, diabolica quidem membra non esse, quantum ad eorum substantiam, figuram, qualitatemque pertinet, quam condidit Deus: sed si eadem membra in qua prius fuerant honestate manserunt, cur ea dixit Apostolus inhonesta? Bene quod ipse confessus es, illa membra fuisse prius honesta: non enim aliud posses nisi blasphema opinione sentire. Quae igitur Deus honesta fecerat, dixit Apostolus inhonesta. Causam requiro: si hoc non peccato factum est, unde factum est? Quis honesta Dei opera dehonestauit, ut ea inhonesta sanctus Apostolus diceret? Utrum habitudo, in qua est sollertia creantis; an libido, in qua est poena peccantis? Nam etiam nunc quod Deus ibi facit, honestum est: quod origo contrahit, inhonestum. Et tamen ne sint scissurae in corpore, contributum est diuinitus sensui naturali, ut pro inuicem sollicita sint membra: et quod dehonestauit concupiscentia, contegat uerecondia. 16. 82. Sed dicis: "Cur audita uoce Dei deambulantis in paradiso absconderunt se Adam et mulier eius, cum perizomata illa sufficere potuissent, si de genitalium nuditate erubuissent?". Quid est quod dicis, non inueniendo quod dicas; nec attendis, quod animo trepidante a facie Domini, abstrusiora latibula quaesierunt? Illa uero lumbis circumposita tegmina, motum qui ibi sentiebatur erubescendo uelarunt. Si cum nudi essent, non confundebantur; restat ut confusione se texerint. Confusionem inhonestatis esse, non dubium. Ideoque ibi dictum est: Nudi erant, et non confundebantur; ut appareat confusione factum, quod postea pudenda texerunt. Hic autem ubi se absconderunt in medio ligni paradisi, respondit Adam: Vocem tuam audiui deambulantis in paradiso, et timui, quia nudus sum. Illud manifesta confusio, istud occulta conscientia, qua delinquente intrinsecus accidit manifesta confusio: illud ergo fecit pudor, hoc timor; illud erubescenda concupiscentia, hoc punienda conscientia; dementi scilicet similis, quando eum qui cordis cernebat interna, corporis occultatione fugiebat. Quid est autem quod ait Dominus: Quis nuntiauit tibi quia nudus es, nisi de ligno de quo praeceperam tibi ne manducares, manducasti? Quid est gustato cibo prohibito nuditas indicata, nisi peccato nudatum quod gratia contegebat? Gratia quippe Dei magna ibi erat, ubi terrenum et animale corpus bestialem libidinem non habebat. Qui ergo uestitus gratia non habebat in nudo corpore quod puderet, spoliatus gratia sensit quod operire deberet. 16. 83. "Fugienda - inquis - opinio est, quae putat uel in membris hominum, uel in sensibus membrorum aliquid diabolum condidisse". Quid nobis obicis uanas exorbitationes tuas? Non aliquid diabolus quod ad naturam hominis pertinet condidit: sed quod Deus bene condiderat, peccati persuasione uiolauit; ita ut illo uulnere quod factum est per duorum hominum liberum arbitrium, totum genus claudicaret humanum. Ecce circumstat sensus tuos miseria generis humani. Homo es, humani nihil abs te alienum puta; et in iis quae non pateris, compatere patientibus. Quamuis et ipse, quantalibet terrena felicitate praepolleas, nullum sine bello intestino diem ducis; si tamen quod profiteris implere conaris. Sed in iis quae meminisse iam non potes, paruulos intuere, quot et quanta mala patiantur, in quibus uanitatibus, cruciatibus, erroribus, terroribus crescant. Deinde iam grandes, etiam Deo seruientes tentat error, ut decipiat; tentat labor aut dolor, ut frangat; tentat libido, ut accendat; tentat maeror, ut sternat; tentat typhus, ut extollat. Et quis explicet omnia festinanter, quibus grauatur iugum super filios Adam? Huius euidentia miseriae gentium philosophos nihil de peccato primi hominis siue scientes, siue credentes, compulit dicere, ob aliqua scelera suscepta in uita superiore poenarum luendarum causa nos esse natos, et animos nostros corruptibilibus corporibus, eo supplicio quo Etrusci praedones captos affligere consueuerant, tamquam uiuos cum mortuis esse coniunctos Apostolus autem amputat opinionem, qua creduntur singulae animae pro meritis ante actae uitae diuersis corporibus inseri. Quid igitur restat, nisi ut causa istorum malorum sit aut iniquitas uel impotentia Dei, aut poena primi ueterisque peccati? Sed quia nec iniustus, nec impotens est Deus; restat quod non uis, sed cogeris confiteri, quod graue iugum super filios Adam a die exitus de uentre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium non fuisset, nisi delicti originalis meritum praecessisset.