[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] 1. 1. Quamuis iam tribus nec paruis uoluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breuiore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod et ad nostrae dispensationis compendium, et ad uestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est: qui nescientibus uobis, neque id agentibus nobis, ita uestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis, quamuis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos damnauerunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum communione constitutos, eos quibus tamquam innocentibus ad reuertendum dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor propagauit atque fundauit, contendentes extra unam Ecclesiam Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum Baptismum non rescinderemus, quos esse in uera Ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum peruersitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos, et Maximianum ac socios eius apud eos grauiter accusarent, concilium quo eos damnauerunt, gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur, efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et priorum rerum gestarum quando se ab unitate separauerunt multis certisque documentis, uerum etiam recentissimis suis factis et exemplis euidentissime superati. [4,2] 2. 2. Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistolae tuae partes, quantum Dominus me adiuuat, sine ulla difficultate, imo cum magna facilitate respondeam. Ac primo illud quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam uituperare uoluisti, tamquam esset ueritatis inimica, et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cauendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si reuera tanta esset eloquentia mea, quantum mihi, quamuis accusatorie, tribuis; nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est: "Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit", laudare eloquentiam cogereris? Porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: "Licet uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint; tamen conceptum uirus euanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt"? Quando me in haec uerba exquirenda coarctarem? quando in exprimenda prouoluerem? quando tanto impetu, tanto sonitu in odium noxiorum lectoris uel auditoris animum concitarem? Num ideo haec in quos dicta sunt, minus ueraciter dicta sunt? Num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur, uel labefactatur auctoritas? Nempe illud quo uisum est eloquentius, eo potissimum electum est, quod omnes esse suum uellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. Ecce eloquentia quam uituperasti, quam uelut seditiosam, et graeco etiam nomine malitiose artificiosam, detestandam, uitandamque monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. Liceat igitur nobis sine inuidia non usquequaque impolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis uestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare. [4,3] 3. 3. Illud etiam, quod studium pro ueritate certandi, quia saepe uoluimus conferre cum uestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis uinculo laetaretur, contentionis et animositatis uitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa ueritatis et unitatis pacificis uerbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per aduocatos litigaretur? Quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi uestri aduersus Maximianum et aduersus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor uel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cauendum est, ne prorumpatur in litem, et caueri a modestis et mitibus et potest et solet; cum uero aduocatis utrinque luctantibus in foro controuersia uertitur, iam procul dubio litigatur. Neque hoc in uestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt; uerumtamen admoneo te bono ingenio praeditum uirum, ut aduertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos conuincerent et expellerent quos in concilio iam damnauerant, non declinauerunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire. [4,4] 4. 4. Iam uero quod, antequam uenias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conueniat, utrum ab eo potius, quem et ego Baptismum habere confirmo, an ab eo, quem suus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de uana imperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad uos attinet - nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet - ; uestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnauerat et per quem conspirantibus aduersum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnauerunt. Ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum , cum eos in iudicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per aduocatos eadem sententia demonstrassent, cum iubente proconsule locis quos tenebant pellere conati minime ualuissent, sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent et simul in pacem redactis populis eorum ex his, quos in schismate baptizauerant, nullum rebaptizarent. 4. 5. Extat decretum Bagaiensis concilii allegatum apud proconsulem, aduocato prosequente nummasio, cum ageret, ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Saluio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte donati. Sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem nummasius in numero errans undecim dicit. Hanc nummasii postulationem recitauit postea titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem procon sulem aduersus Praetextatum et Felicianum. Cuius aduocati uerba ista sunt: "Sed suis - inquit - institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus deprauationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in Adsuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias uindicatas oportere restitui". Deinde paulo post, ut idem aduocatus ostendat quid iussum sit, recitat nummasii postulationem quam supra commemoraui, in qua pro consule nummasio cum dixisset: "Lege episcopale iudicium", illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his uerbis: "Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reseruauit. Raptus enim poenam suam compendio lucrauerat funeris; usuras nunc grauioris colligit faenoris, cum mor tuus interest uiuis". Deinde in illos duodecim ordinatores eius ita profertur Bagaitana sententia: "Nec solum hunc - inquiunt - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et calamitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt. Non est timor Dei ante oculos eorum. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. Sed quoniam tabescentis uulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inuenta est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat uirus, ut compendioso dolore natum decidat uulnus. Famosi ergo criminis reos uictorianum carcabianensem, marcianum sullectinum, Beianum Beianensem, Saluium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Saluium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio uniuersalis concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite". Post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, post proconsulares aduersus eos impetratas iussiones concordauerunt, ceteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his uerbis: "Eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, uniuersis usque ad diem octauum calendarum Ianuarii proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi ha beant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus sua uoluntate uiam esse subductam. Mane bit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia". [4,5] 5. 6. Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem uestram nec uos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam uiuentibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est - quandoquidem, sicut uerba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire inuitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur - et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra uestram ecclesiam toto illo tempore baptizauerint, siue usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, siue etiam transacto dilationis die, quando Titianus aduocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordauit: quomodo audetis iam dicere unum Baptisma nisi in una Ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controuersia cognoueritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere nihil uos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne Baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum sanctum accipere mererentur, sine quo nemo peruenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. Haec responderetis ueraciter, si ueram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem uestram sufficit, ut hoc uos accepturos intellegatis in uera Ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad uos inde redierunt, in uestra communione accepisse credidistis, atque ita uos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si uestrae communioni non copularentur, in quibus ad uos inde uenientibus non rescindendum Baptismum iudicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te mouebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum. [4,6] 6. 7. Iam nunc illa uideamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, "quare uestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor Ec clesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit", non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine uniuersam eius communionem appellatis. Neque schisma quod fecit ullo uocabulo a uobis uel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine deriuetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. Num quid hoc dicturus es nisi Maximianum a uestra communione schisma fecisse, hoc autem a communione catholica non fecisse Donatum? Sed Maximianus non hoc dicit, qui Primianum potius et uos omnes affirmat a parte Donati, in qua ipse permansit, schisma fecisse et recitat decreta conciliorum, primum quod apud Carthaginem a quadraginta et tribus factum est, quo praedamnatus est Primianus, alterum quod cebarsussi centum uel amplius uestri tunc episcopi condiderunt, quo perfecte pleniusque damnatus est. Cui talia documenta proferenti quid respondebis, nisi maioris auctoritatis esse Bagaiense concilium, in quo trecenti et decem eumdem Maximianum et eius socios damnauerunt, quando Primianus non apud eos tamquam purgandus dicebat causam, sed cum eis tamquam iudex innocentissimus considerabat, proferebat sententiam contra Maximianum et duodecim socios eius, quibus ille praesentibus ordinatus est, et data dilatione tamquam innocentes ad pacem propriam reuocabat tot ceteros, a quibus ipse damnatus est? [4,7] 7. 8. In hac uestra conflictione quid uultis ut nos medii iudicemus, quandoquidem nec Maximiani nec uestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc uultis iudicemus, nisi contra duo concilia, quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo ualere debere, quo damnatus est Maximianus, eo uidelicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus iudicare? Ecce in hoc fauemus uobis; alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerimus censere. Fauemus, inquam. Tertium iudicium Bagaiense factum est pro Primiano contra Maximianum eiusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quamquam a duobus prioribus iudiciis ad tertium nullam Primiani uocem prouocationis uel legimus uel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios eius absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut, si ad eos ipse uenire nollet, ipsos ad se uenire permitteret. Quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt iniuriosa repulsione tractante necessitatem sibi incubuisse senserunt, ut iam Ecclesiae prouiderent, et sic nondum audentes ultimum prae cipitare iudicium, sed quodam praeiudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriore concilio respondendi seque purgandi relinqueretur locus; quo cum uenire noluisset, iam necessario putauerunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At uero in decreto concilii Bagaiensis non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut ueniret: uidemus tamen leuatum altare contra altare et ordinatum episcopum contra eum episcopum, qui in cathedra ubi fuerat ordinatus ita sedebat, ut conuentu sui populi non desereretur nec a ceteris pluribus episcopis communio eius dirimeretur, tantam commouisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani nec ordinatorum eius iam esset ulterius differenda damnatio. 7. 9. Haec cum ita sint, non uos tamen pro Caeciliano talia permouent. Contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est maiorinus. Contra quem non a uobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non sicut Primianus noluit ad se uenire collegas, sed inuitauit potius ut uenirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. Eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt aduersarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusauerunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam uoluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio prouocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta conuictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inuenti fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses aduersus Primianum non exercuerunt mala nec totiens uicti sunt nec praesentes uicti sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices uicti sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a uestra communione schisma fecerunt, et hoc uestros a catholica communione fecisse non uultis aduertere; qua impudentia uanis simae ani mositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo uera esse uultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicauerunt, cur non uultis uera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicauerunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmauerint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non uultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices inuenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnauerant. Si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? Quodsi uos forte numerus mouet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, ualere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non uultis? [4,8] 8. 10. Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait: Non remittetur neque hic neque in futuro saeculo, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum Pri miano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum uos obiecisse quod sit in Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis , sicut in Bagaiensis concilii sententia declamatum est. Sicut enim uos ideo putatis illo irremissibili reatu peccasse in Spiritum sanctum quos accusatis diuinas Scripturas exurendas persecutoribus tradidisse, quod easdem Scripturas sancto Spiritu acti locuti sunt homines Dei, ita etiam nos non solum uestris potius traditoribus, quos gesta conuincunt, hoc idem possemus obicere, sed et Feliciano, ut dixi, hoc uos obiecisse in crimine sacrilegi schismatis doceremus, quia in spiritu sancto seruatur unitas dilectionis et pacis, dicente Apostolo: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, quam profecto uiolat qui schisma committit. Sed hunc reatum insolubilis aeternique peccati, quod in Spiritum sanctum committitur, nec uobis obicimus, quos correctos cum uiuitis sanari posse non desperamus, nec uestris, qui sanctos codices cremandos ignibus tradiderunt, nisi quod usque in finem uitae huius ab unitate disiuncti cor impaenitens habuerunt. Nec Feliciano et Praetextato hoc uos obiecisse ostenditis, cum quibus postea communicastis, qui in catena sacrilegii cum Maximiano ad consortium criminis tracti plenarii concilii uestri ore ueridico leguntur esse damnati et post diem dilationis non quidem illis iam damnatis, sed aliis tamquam innocentibus prorogatum probantur esse suscepti. [4,9] 9. 11. Quod autem non tibi placet deriuatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur, et censes latinae regula locutionis potius declinandam, non aspernor admonitionem tuam; uerumtamen quaere grammaticos iudices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas eosque conuincas. Iam enim nec ipsos uolo Maximianistas uocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego tibi facile cessuri sunt, ut claudianenses uel quid aliud appellent quos claudianistas appellauerunt, cum eos Primiano in communionem receptos inter alia quibus eum et praedamnauerunt et damnarunt crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse, sed fortasse me solum tibi in ea re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse. [4,10] 10. 12. Quod uero me putasti uehementius arguendum, quod, cum dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem", haeresim appellans quod tu schisma potius uis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus, tu qui nos in hac causa tam grauiter arguis responde, quomodo expiauerint uestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicauerunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizauerant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam uestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccauisse? Sacrilegium uero tanto est grauius peccatum, quantum committi non potest nisi in Deum; unde me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a uobis ad nos transeunt, nisi quia "uestrum" dixi "sacrilegum errorem". Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima uerba sunt: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Ianuarianus, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata rese care sacrilega". Audis aduertis attendis? "Schismata - inquiunt - resecare sacrilega". Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata peruersitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? Lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: "nec solum hunc - inquiunt - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii". [4,11] 11. 13. Quid est, uir disertissime? Quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, uide inter plurimos, quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum ligatos. Sacrilegos uideo episcopos: quid agis, si non probaueris expiatos? Nempe urgueris cedere ueritati, qua dicimus expiari uestros, cum ad nos ueniunt, ipso uinculo fraternae pacis et caritatem cooperire peccata eorum, sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum. Quid de illis, quos a uestra communione separati et Maximiano in sacrilegae illius catenae societate deuincti baptizauerunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebis ne aliquid nisi eadem sacramenta recte uos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in uobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis et uerbis epistulae tuae non reluctaueris. In qua cum conareris ostendere non haeresem inter nos et uos, sed schisma potius esse commissum, dixisti: "Nobis et uestris unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana obseruatione diuersum". Neque enim grauius quam his uerbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a uestris, in quibus eadem sacramenta esse et sentis et dicis et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non seruatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod seruatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam uobiscum habemus, uestro iam iudicio terminastis, cum eos, qui a uobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad uos accederent instantissime monuerunt, qui post uos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis, quos extra uestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizauerunt, sine ulla degradatione, sine Baptismatis iteratione in altaris concordiam suscepistis et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii nisi sancto igne caritatis expiatos esse credidistis. Quod uere fieret, si uos eamdem caritatem in uera unitate teneretis. [4,12] 12. 14. Sed tamen uideamus etiam de uerbis epistulae Petiliani, quam contra me defendere uoluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua sola nunc statui agere aduersum litteras tuas. Posuit certe ille ista uerba sua: "conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis". Cui ego: "Quid si, inquam, lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Hanc tu ineuitabilem quaestionem, quia in uerbis Petiliani omnino non soluitur, tuis soluere aggressus es et dixisti non contra me, sed contra illum quem defendere uoluisti. Ille quippe ait: "Conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis", tu uero, fassus latentem conscientiam uideri non posse, sic eam dixisti attendi, ut non uideatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. Unde colligitur uerum iam non esse, quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama eius abluit secundum te, quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama uerum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum, qui ab illo acceperit Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere uoluisti, uide qualis sit, quae mendax abluit et uerax polluit, ut scilicet mirifica tua disputatione tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax. [4,13] 13. 15. Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos uestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizauit, nemo post eum rebaptizauit? Quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: "nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est". Inter hos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia uerbis euangelicis in nomine patris et filii et Spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed ueracem agnouistis atque recepistis. A te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: "Famosi ergo criminis reos Victorianum carcabianensem" et inter ceteros, quos repetere piget: "Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt", paulo post: "Plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite". [4,14] 14. 16. Quid ad ista respondes? Si non baptizat a uestra communione separatus, lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in deum, lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, lego baptizasse morsibus aspidum uenenosos. Si, conscientia dantis ut possit abluere, publica fama eius attenditur, lego baptizasse famosi criminis reos. Manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem uestram recepti nec ab ullo rebaptizati. Contra Petilianum baptizauit sacrilega conscientia maculosus, contra te baptizauit famosi criminis reus. Qua ratione uos, quaeso, defenditis, nisi ut, quod et nos dicimus, uestris factis conuicti aliquando dicatis, quod nec conscientia nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides ipsius accipientis, dantis autem Dei gratia, non hominis; quodsi et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit fidesque ipsa uel tota uel ex parte aliqua uacillauerit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia uel similia, sed tu omnino eadem confiteris; sicut eorum, quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, uitam et uoluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismatis sacrilegio permanerent, non uiolandum Baptismum licet indignissimis per indignissimos ministratum. [4,15] 15. 17. Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare uoluisti, ut ex hoc uelut probares nos Baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii cri mine damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per uos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed uos solos baptizare debere contenditis. [4,16] 16. 18. Dicis in lege scriptum esse: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum. Quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. Sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis item scriptum esse: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? Quod nec diligenter attendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. Verumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: "Optata quidem - inquit - pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: Iustitia et pax osculatae sunt inuicem. Sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt lit tora, quibus in ipsa morte maior est poena. Quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam". Isti ergo non solum mortui, uerum etiam, quod est grauius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit lauatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lauacro susceptos denuo non lauistis, si, ut putas, illud intellegendum est? Nam quod in epistula mea, cui respondere tibi uideris, putas quod idoli cultorem tamquam grauissimi peccati reum tantummodo exceperim et instas uehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum: Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. Aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quamquam etsi leuiter peccauissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus uos latebris cum uestris sacrilegis, cum uestris famosi criminis reis, cum uestris cadaueribus insepultis abscondere poteritis? 16. 19. Dicis, cum obicitur "qua nobis licentia ius Baptismatis uindicemus, quod non de merito actuum, non de uitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem uolumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur". Quasi propter merita nostra contra Deum nobis loquendum sit. Ut quam iusti sumus tam iustum Baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit uarius humanorum uarietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi a uobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim Baptismo neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides uiperae parricidae cadauera aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare Baptismum, sed propria sanctitate atque ueritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem. [4,17] 17. 20. Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de Baptismo destruendo, qui apud haereticos uel schismaticos datur, tota causa uestra subuertitur. Sed hoc aduersus Maximianenses uel alios, qui Baptismum siue apud uos siue apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; uos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Prae textato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc uisum est sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis Orientales ideo uestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis Orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. Et uos suscepto Baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam uestram sententiam rescidistis; tamen uobiscum estis et cum Orientalibus esse non uultis. [4,18] 18. 21. Sed uidelicet inuenisse tibi uideris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id, quod ego in epistula mea posui: "siue a fideli, siue a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit", exclamas et dicis: "O praeclarum sacerdotis imperium, o laudabilia boni patris praecepta iustitiae. Nihil - inquit - inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius uideatur, nihil prodest bonis moribus uiuere, quia quidquid iusto licet potest et iniustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Haec certe uerba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis, cum hoc ego omnino non consenserim neque scripserim, quia et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam, nec quidquid iusto licet potest et iniustus implere, quia etsi potest iniustus baptizare, non tamen potest in regnum caelorum iniustus intrare, nec purificat uel abluit uel emundat nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice, utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sederet, a quibus ille dicebatur: "quod uenenum aspidum esset sub labiis eius et ueloces haberet pedes ad effundendum sanguinem et contribulatio et infelicitas in uiis eius et uiam pacis ignoraret nec esset timor Dei ante oculos eius", utrum tunc non esset macu losus immundus sordidus qui "uas sordidum collecta faeculentia glutinauit", non infidelis "uenenum aspidum sub labiis habens", non criminosus "famosi criminis reus". Et tamen et ipse nunc cum Primiano uester episcopus sedet et quos tunc baptizauit nusquam postea lotos uobiscum nunc habet. [4,19] 19. 22. Et adhuc pugnatis aduersus ueritatem nec conceditis, ut "Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput". Quibus uerbis meis in illa epistula contra Petilianum positis tua uerba subiungis et dicis: "Hoc et nos suademus, hoc uolumus, sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi et cuius epistulam aduersus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe aperte dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. Nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum". Dic mihi, quem locum Christo reliquerit ad abluendam conscientiam baptizati aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicit attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem cedere uideris tanto ponderi ueritatis et dicis hoc te suadere et hoc uelle, ut Christus det fidem atque ad ineundam uitam nouam Christus abluat christianum, quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit: Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis aut per quam Christus det fidem, sed ipsa conscientia dantis uoluit accipientis ablui conscientiam, nec dixit: Quisquis fidem per perfidum sumpserit non fidem percipit sed reatum, ut a Christo quamuis per alium sumere uideretur, sed omnino dixit: "A perfido sumpserit". Atque ad hoc, quasi probaret, adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est", ipsum scilicet ministrum, cuius conscientiam dixit attendi non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati. [4,20] 20. 23. Proinde hoc loco non Petiliano, cuius uerba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc uis, hoc suades, ut non, sicut ille dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem uel accipienti det fidem neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis, sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. Ideo enim quaeris, per quem melius fiat quod a Christo fieri concedis, ubi et tu, quantum uideo, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis: "Hoc et nos suademus, hoc uolumus, sed quaerimus per quem melius fiat"? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam, dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum, fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem, christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum, potest Christus caput esse christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum. 20. 24. Parua itaque inter nos in hac re aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico melius per bonum ministrum quam per malum dispensari sacramenta diuina, uerum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus, quas ministrat, uita et mori bus congruat, non propter illum, qui, etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem ueritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt. Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur, sed non ideo ueriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa uera et sancta sunt propter Deum uerum et sanctum cuius sunt, et ideo fieri potest, ut accedens ad societatem populi Dei alium inueniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum uel non sanctum hominem ministratum est, se autem eiusdem ipsius sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei conuenienter et congrue uixerit. [4,21] 21. 25. Nam quaero abs te: si forte, quem Primianus in uestra communione baptizauit, pessime uiuat, quem uero Felicianus in Maximiani schismate baptizauit, optime uiuat, cuinam eorum patere existimas regnum Dei, utrum ei, quem baptizauit secundum te bonus malum, an ei, quem baptizauit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? Sed forte dicis et uerum dicis: non potest esse religiosus in schismate constitutus. Assentio. Verumtamen potest esse in uestra communione sacrilegus uel occultus a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. Porro si ille, quem Felicianus in catena sacrilegii baptizauit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur, numquid audes dicere, quod melior in illo Baptismus fieret, quamuis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto iudicastis, quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a uobis sacrilegio schismatis baptizarunt, cum illis ad uos redeuntibus sine ulla destructione uel repetitione Baptismi suscepistis. Si autem, quod dixisti: "Sed quaerimus per quem melius fiat", comparatiuum gradum pro positiuo posuisti, sic dicens: "Quaerimus per quem melius fiat", ac si diceres: quaerimus per quem bene fiat, uolens intellegi per malum ministrum male fieri, non te uerbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse: quaerimus per quem fiat quam: quaerimus per quem bene fiat, quasi posset fieri, ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit aut, si fit, procul dubio bene fit. 21. 26. Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores non tamen suorum, sed dominicorum sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus uentilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi aut esse in schismate profecto malum est et magnum malum, nec omnino fieri potest, ut Christus det schismatico non fidem, sed sacrile gum errorem. Aut in Christo radicem schismaticus fixerit aut schismatico Christus sit origo uel caput, et tamen Baptismum Christi si dederit datum erit, si acceperit acceptum erit, non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseuerauerit non in malum conuertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet. Non ideo est baptismus melior quem dedit Primianus secundum Donatistas iustus, quam ille quem dedit Felicianus iniustus. [4,22] 22. 27. Quaeris forte ut hoc probem. Quid aliud tibi dicam nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere. Schismatici dederunt, ; utrique a uobis recepti et collecti sunt, nec illi degradati nec illi rebaptizati. Iam certe non quaeris, utrum fiat melius per iustum ministrum an per iniustum, quoniam non ideo est Baptismus melior quem dedit Primianus secundum uos iustus, quam ille quem dedit Felicianus iniustus. Certe iam intellegere cogeris, quomodo Apostolus dixerit: neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus, teque frustra dixisse recolis: "Sicut qui plantat et rigat non nisi colonus diligens et fidelis inquiritur, sic etiam in sacramento Baptismatis non nisi iustissimus operarius approbatur". Ecce nec diligens nec fidelis nec iustissimus, sed potius salutis suae neglegens et infidelis et iniustissimus Felicianus fuit, quando Maximiano sociatus et, sicut trecenti et decem uestri unius ore disertissimo personant, in catena sacrilegii constitutus Baptismum, quem non ausi estis rescindere, ministrauit. 22. 28. Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium, quod ex propheta posuisti: dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Felicianus enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat nec oues eius in sacrilego schismate pascebat cum disciplina, et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognouistis non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe perspicis, quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est bonum esse confidere in Domino quam confidere in homine, teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, "quod ideo magis ut iustus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes, Dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in eius ministris attendis". Ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec iustitia nec fides erat, et tamen Baptismus erat et quibus ab eo datus est, cum a uobis collecti sunt, eis accessisse iustitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis. [4,23] 23. 29. Proinde quod deinceps a me quaeris: "Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem apostoli baptizauerint", tu iam solue quaestionem, si, ut dicis, post Ioannem apostoli baptizauerint, cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizauerat uestri non baptizauerint, et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Ioannis baptismo uel legitur uel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. Quid autem tibi uisum sit nescio, ut Iudaeos, quibus ait pe trus: baptizetur unusquisque uestrum in nomine Domini Iesu Christi, iam fuisse a Moyse diceres baptizatos, qui post tot generationes nati fuerunt quam ille Dei famulus maiores eorum per rubrum mare transiecit. Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus, aude dicere omnes, qui nascuntur ex fidelibus christianis, christianum habere iam Baptismum. Quod uides, ut arbitror, quanta uanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen Dei famulum apostoli baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum maximianensem sacrilegum uestri non baptizassent. 23. 30. Iam illud, quod posui: "si errabant illi qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui uolunt esse Donati?", prioribus partibus epistulae tuae non te refellisse puto, quod etiam ipse consideras in his, quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi uideris et quasi certus exultas, illa omnia, quae a Petiliano uel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine, quo a te breuiter uelut recolendo reminiscendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo. Quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur, et a famosi criminis reo ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur qui ab illo baptizabantur, nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus et adhuc in eodem sacrilegio constitutus, nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona, quando de illo et de aliis eius sociis dicebatur: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Et tamen, quando cum illo uestri concordauerunt, Baptismum quem talis dederat non ipsius esse, sed Christi aliquando ui ueritatis territi cognouerunt. [4,24] 24. 31. Age iam uideamus suo loco, in epistula tua de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim, qui has litteras legunt, expectant procul dubio uel quid hinc a te dictum sit ubi dictum est uel a me quid responsum sit. Itaque de Optato Gildoniano quod obiectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cuius a uestris damnatione nihil ago, diutius immorari. Facio certe iacturam huius obiecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria. Nunc uero, quamdiu sunt homines, qui uitam illius moresque nouerunt, parum me de illo dixisse quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tamquam rabidum fluctum appellauerim quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam uerba mea illic sic se habent: "Ita quidem, inquam. Isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos uocent. Sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadauerum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet". Haec uerba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti, cum eis respondere temptares? Cur me ueluti arguis non dixisse quid rabidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum uideas: "Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet"? [4,25] 25. 32. Quid enim aliud uelut ad magnam defensionem suam respondere uestri solent, cum eis obicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi: "Optatus hoc uoluit, Optatus hoc fecit"? Quod et ipsae ciuitates Mustitana et adsuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. Verum tu, quia hoc ab illo factum impudenter negari posse uidisti, hoc a me scriptum negasti, magis fortassis existimans litteras meas quam illam rem posse nesciri. Sed licuerit episcopis uestris nescio quo donatiano uel numidico priuilegio de suo ignorare collega quidquid tota Africa conclamabat, cum Afris ab Afris obiecta crimina numquam probata, totiens absoluta orientalibus et occidentalibus terrae finibus ignota esse non sinant; ualeat apud uos Baptismus ab Optato datus, quem sic damnare noluisti, ut tamen non fueris ausus absoluere, et non ualeat datus Baptismus in Ecclesiis apostolico labore fundatis corinthiorum galatarum ephesiorum colossensium philippensium thessalonicensium ceterarumque in sanctis Litteris quas et uos legitis conscriptarum, ubi Caeciliani non dico falsum illud crimen, sed forte nec uerum nomen auditum est; habuerit conscientiam sancte dantis Optatus in illa uita, quam tu, sicut scripta tua indicant, etiamsi propter nos damnare erubuisti, tamen propter Deum absoluere timuisti, in illa etiam publica fama, ubi latentem tibi uisum est attendi posse conscientiam, et accusetur conscientia tot tantarumque gentium christianarum, quia remotissimas lites ignorauit Afrorum: numquid etiam crimina istorum, Feliciani scilicet et Praetextati, quos trecenti et decem plenario concilio damnauerunt, similiter ignorare potuerunt? [4,26] 26. 33. Et adhuc obicis unitati catholicae nescio qua facta nostrorum, quae aut falsa sunt aut peccata non sunt aut, etiamsi uera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt, quamuis cum ipsis, qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea uentilabro ultimo separentur, non eorum peccata, sed Dei sacramenta com municent et intra eamdem sagenam uelut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in litore, hoc est in fine saeculi tamquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed uitae ac morum diuersitate disiuncti sint; sicut nec undecim apostoli furtis Iudae communicabant et tamen cum illo eidem Domino uisibiliter cohaerebant, eumdem magistrum audiebant, idem credendum euangelium percipiebant, eadem sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spiritali dissimilitudine separati; sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et inuidiae, hoc est diabolicis uitiis eorum, qui non caste Christum adnuntiabant, et tamen cum eis eumdem Christum praedicabat, eiusdem Christi sacramenta participabat et de his dicebat: siue occasione siue ueritate Christus adnuntietur - nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis non aliquo schismate uel haerese separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos et intellexit et scripsit - ; sicut idem ipse Cyprianus auaritiae rapinis faenori collegarum non communicabat, quos dicebat esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter uelle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, quod malum etiam idololatriae comparauit, quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi iudicium manducabant et bibebant, ille autem cum talibus non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, coniunctissimus coetibus, disiunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines in Scripturis et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere, pisces boni esse nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire, uasa esse misericordiae in honore facta atque mundata nec propter uasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. Nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. Quod cum et uos in uestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis, potes facile, si uelis, aduertere, quod non nisi animositate sacrilega uos a christianis tot ac tantis gentibus separatis. [4,27] 27. 34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud uos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a uestra communione separare, quia uel non tibi creditur accusanti uel accusare non audes, ne non ualeas comprobare, aut deserenda tibi est pars Donati aut talis eris, qualis ille cuius peccatum non ignoras, quamuis dissimiliter uiuas. Hoc non secundum ueram, sed secundum uestram sententiam uobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato eius non communicas? Sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate obiciatis orbi christiano uel falsa uel certe ignota crimina Afrorum, cum tibi obici nolis quod de altero scis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non uis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos, ac per hoc omnes conuincit ueritas malos, qui propter aliena crimina seu uera seu falsa, ceteris tamen incognita, sibi autem non offutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa uobis Maximianensium procurata est, in quo uelut speculo uestram prauitatem conspectam, si uolueritis, corrigatis, si autem nolueritis, nolo quicquam grauius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es? [4,28] 28. 35. Bene quia ipse scribis, "cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, ualde te fuisse permotum". Credo: prorsus uideo causam quae ualde debuerit permouere. Videamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. "Statim te - dicis - a uestris episcopis diligentius inquisisse atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt dictam et rei totius ordinem cognouisse". Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit atque admonens, ut quid habeat ueritas discerem, narrasti plane non quid ueritas habeat, sed quid incautis et neglegentibus uestri pro ueritate subponant. Dicis enim, "cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a uestris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolatam esse sententiam", quam me quoque legisse commemoras. "Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. Sic esse factum, ut non solum duo illi quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur, quorum ideo putas Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptizarent, fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disiuncti". Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, uerum et ipsa uerba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Numquam uspiam sic apparuit, quantum ualeat praeiudicium praesumptionis humanae uel ad non intuendam manifestissimam ueritatem uel ad affirmandam impudentissimam falsitatem. Ita ne te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut uix credibile sit, quod unus homo dicere utraque potuerit? Tu nempe dicis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur". Quomodo ergo tu ipse item dicis "non eos extra Ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent"? Sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Aduertis ne quid dicas, inuenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas? [4,29] 29. 36. Vides certe, dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere nisi subiungere manifestiores tuos. Ecce lege uerba tua - sic a me prorsus commemorantur ut a te scripta sunt - : "Cum quam plurimos - inquis - episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur". Haec dicens sicine contra te ipsum sensus claudis, ut non aduertas, quod hi omnes, qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te: quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum uerborum non minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores in eo quod commiserunt sacrilego schismate baptizasse et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos non rescisso Baptismate, quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministrauerant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum ueneno aspidum consecrauerant. Talia quippe in eos dicuntur ea sententia, quam in eos omnes prolatam esse non negas. [4,30] 30. 37. Hic tu respondes, "quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt". Quo uerbo me adiuuas, quo uerbo me cum asseris ueritatem caliginemque illam, quam conabaris offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se Ecclesiae redderent fuerunt, ibi baptizauerunt; ergo extra Ecclesiam Baptisma fuit quod dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris euoluere, rursus inuolueris. Dicis enim "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur". Quomodo ergo dicis ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus, si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non meis tantum, sed ipsis etiam tuis uerbis eminet apparet elucet in Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum uestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in ecclesiis, quas in gratia Domini proprio labore apostoli propagarunt, non dubitant christianos negare exsufflare rebaptizare. Tu dicis, tu scribis - ecce te ipsum audi, lege te ipsum - , tu, inquam, dicis, tu scribis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a uestris concilio prolatam esse senten tiam"; tu dicis, tu scribis "hac sententia consensu omnium confirmata placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur"; tu dicis, tu scribis "non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se uestrae ecclesiae reddidisse"; tu dicis, tu scribis "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur". [4,31] 31. 38. Quid, quid tantum praeualet in ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? Isti, in quos propterea est illa prolata sententia, quia, sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam, sicut dicis, restituerentur, ubi erant ibi sacramenta celebrabant, ibi baptizabant et, ut uerbis illius plenarii concilii magis utar, ibi "uiperei seminis noxios partus tardo calore uaporabant", ibi "publici facinoris et parricidii sui feta scelerum uota gignebant", ibi "parturiebant iniustitiam, concipiebant laborem et pariebant iniquitatem", ibi "iam non confusa criminum silua nomina eorum designabantur ad poenam", ibi "eis indulgentiae fine, dum clementiae dimitteretur linea, iam causa quos puniret inuenerat, illuc eorum tamquam in asperos scopulos ueridica unda naufraga membra proiecerat, eorum pereuntium ibi erant litora aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam inuenientium sepulturam", ibi "non solum Maximianum fidei aemulum, ueri tatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, corae et abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excusserat nec solum mors iusta sui sceleris condemnabat, sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii", ibi "erat uenenum aspidum sub labiis eorum", ibi "eorum os maledictione et amaritudine plenum", ibi "ueloces eorum pedes ad effundendum sanguinem", ibi "contritio et infelicitas in uiis eorum", ibi "uiam pacis non cognoscebant nec erat timor Dei ante oculos eorum", ibi "iacebant abscisa membra, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis", ibi "erant famosi criminis rei uictorianus carcabianensis" et ceteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eumdem Maximianum praesentes ordinauerant, hoc est "funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinauerant, ubi tanto facinori tamquam illicito incestui clerici Carthaginis lenocinium praebuerunt". Tales ministri sacramentorum nondum correcti, nondum uobis redditi ac restituti in schismate Maximiani baptizauerunt, post tales ministros sacramentorum correctos redditos restitutos uestri non rebaptizauerunt. [4,32] 32. 39. Quid sola in uobis praeualet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et ueritas. Quid iniciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est: "Damnatos esse cognoscite", de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit iam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximi anum impositis manibus praesentes ordinauerunt; hoc est enim quod significarunt dicendo, "quod funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinauerint". Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt quamuis in eius societate atque schismate constituti, tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt. Sic enim a damnatis ordinatoribus eius eadem concilii sententia distinguntur. Nam cum dixissent illos - quorum et nomina conscripserunt - "damnatos esse cognoscite, eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Quid planius, quid distinctius, quid apertius? Illos dicunt "famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite", hos autem dicunt, "quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Et quia ex illis damnatis duo postea saluo honore suscepti sunt, non inuenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa. [4,33] 33. 40. Sed concessa sit omnibus. Nempe quotquot ad uos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizauerunt, inde ad uos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora uestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant, quid aliud uos res ipsa respondere compellit nisi in schismate Maximiani, propter quod in omnes illa est prolata sententia? Ibi ergo baptizarunt eos, in quibus ad uos simul inde uenientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto uestro, opere uestro, iudicio uestro aduersus uos merito recteque concluditur agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit, et ideo nos hoc pie cognoscere in uestris, uos impie rescindere in nostris. [4,34] 34. 41. Sed forte paenitet talia te uerba posuisse, quae hanc ueritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: "Factum est ut se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur", ut responderetur tibi: quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? Aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis ualde permouereris? Et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia uerba incaute posueris. Est quod te aduersus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere uoluerint, quod eis non praeiudicent uerba laici sui, uerba ipsorum continuo recitabimus: "Eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus uerecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Cum enim eis dicitur: "Isti, quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?", similiter urgentur ac tu paulo ante uerbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? Sed ubi uolunt eos fuisse contendant: certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizauerunt et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi Baptisma quod extra acceperant amiserunt. [4,35] 35. 42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: "Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur". Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus", nisi: "quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Ac ne parum sit, uide quid adiungant: "Quanto enim de reorum - inquiunt - morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur". Cur itaque tu dicis "placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uellet innocens haberetur", cum eam uideas impollutis atque innocentibus datam? Sed uidelicet tu timuisti, ne tibi diceretur: quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus? Ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt, ne sibi diceretur: quare in suis honoribus pollutos suscipere uoluistis? Ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt. [4,36] 36. 43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur: quomodo existimas corrigendos quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur: quomodo asseritis impollutos etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis eius communione ma culatos? Cuius autem animus, cuius uires, cuius lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? Ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios afros in Africa polluit Maximianus: ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus. [4,37] 37. 44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est octauum calendas maias, usque ad diem datae illius dilationis, hoc est octauum calendarum ianuarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis interuallo illi, quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? "Sed ideo - inquis - dilatio data est, quae si transisset illis non redeuntibus, tunc macularentur et in poenam damnationis incurrerent". Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat. Si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de uobis male meruit orbis terrarum? Cur eum maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum diem dilationis constituistis, cum tanta sit uestra potentia, ut homines quando uolunt peccatoribus socientur et quando uolueritis inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cuius diem si remearent ad uos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta; si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per paenitentiam degradati. O mira praedicentium hominum non iam, ut uetus prouerbium fertur: "Quod uolumus sanctum est", sed etiam quando uolumus et quamdiu uolumus. Contingat alicui uestrum in naue orare nobiscum iam pollutus, iam traditor appellatur: communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano ueritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, dathae, corae et abiron ministro et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nonum calendarum ianuarii se uestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid uos promeruerunt tot dies octo mensum a die octauo calendarum maiarum usque ad diem octauum calendarum ianuarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur nec efficerentur nocentes: et quid uos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus aduentu et transitu suo pollueret innocentes, atque in eis qui in illo schismate baptizarunt per illos omnes dies sanctus maneret Baptismus Christi et immundus fieret per natalem Christi? [4,38] 38. 45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter uanitatem pudet et defendere contra ueritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes uoces rationis obduruit, necesse est fateatur de quibus dicitur: "Se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti essent" - quae uerba ipse posuisti - , eos denique de quibus dicitur: "Ad matrem Ecclesiam redire permisimus: de innocentium reditu gratulamur: ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam quisquam si ingredi nequiuerit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes ueniales aditus uiam esse subductam: et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia" - quae uerba trecenti et decem in sententia sua totiens inculcarunt - , necesse est, inquam, quilibet aduersarius fateatur eos, de quibus ista dicuntur, ante quam se uobis redderent, antequam uobis restituerentur, antequam ad uos redirent, antequam regressi ianuam dilationis ingrederentur, non fuisse uobiscum extra uestram communionem in eo schismate, quo se a uobis separauerant, baptizasse? Inde uobis redditi ac restituti ubi a uobis alienati erant, inde ad uos redeuntes et regredientes quo a uobis foris erant, et tenuerunt non deminutos honores suos et se cum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos. [4,39] 39. 46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Adquiesce tandem non mihi, sed ipsi qua conuincimini ueritati. Vide quam uerum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, "quanta sint pro pace toleranda", atque - ut eisdem identidem uerbis utar, quibus in illis litteris usus sum - "pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata". Si enim ex his duodecim, quos cum Maximiano sine dilatione damnauerant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos reuocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt "damnatos esse cognoscite", etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen reuocare damnata, quando post sententiam, qua dictum est: "damnatos esse cognoscite", data est dilatio, qua eis liceret euacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi uerum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium ualde permotus esses, a tuis episcopis cognouisse; quid autem agis, quia et falsum est? Quaere aut, si habes, inspice diem gestorum pro consularium, quo postulatio dicta est a Titiano aduersus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et uide, quanto post diem illius dilationis hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum arcadii ter et honorii iterum octauo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octauum calendarum ianuarii, postulatio uero ista titiani dicta est post istum consulatum die sexto nonas martii. [4,40] 40. 47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tamquam collegae Maximiani, quos sibi consociauerat ad furorem. Nam cum memoratus aduocatus de Maximiano quod sufficere uidebatur in eadem postulatione dixisset: "Eos quoque - inquit - quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito paenitendi, si reuerti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari uigoris ammonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus deprauationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus ciuitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam uenerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Adsuritanis partibus imitatur". Audis ne aduocati uerba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos, de quibus agimus, quia portum propositum paenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuiuis obtunsissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illi magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati aut intra diem dilationis, si omnibus data est, uobis restitui noluissent. Cum uero etiam dies gestorum cuiuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in uestra communione non fuisse et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc aduersus eos tam terribilis iudiciariae iussionis impetraretur auctoritas, quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam ueritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui pro unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere uoluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate ueneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione uiolatur? [4,41] 41. 48. Nolo quaerere, quanto post huius postulationis diem, qua Felicianus et Praetex tatus titiani aduocati uerbis tam grauiter accusantur, in uestram communionem recepti sunt. Sufficit, quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis eos a uestra communione separatos in Maximiani schismate fuisse conuincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamuis in sacrilego schismate Baptismum, sicut re uera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquidnam in hac causa se contra nos lingua cuiuslibet pertinacissimi commoueret, si se moueri in hominis ore et sub hominis fronte sentiret? Erraui plane, fateor, in eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: "cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamauerunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt". Verum est quod tu dixisti: "ecce non obmutescunt"; uerecundia quippe in rebus tam manifestis uel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias, qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus - neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti - , sed de his, qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud iudices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus uestrae communioni restituti peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem, cum haec legitis, taceat uerecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia; sola certe quae contra tam euidentem ueritatem clamet relinquatur insania. Et illa erit fortasse sanabilis, si compescatur a sanis. [4,42] 42. 49. Nunc uide, quemadmodum de me dixeris: "Testis mendax non erit impunitus", cum putares me in hac Maximia nensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono; forte quippe locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem uigilantia efficere possumus, ut uel putando uel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus. [4,43] 43. 50. Nunc attende, quantam mihi etiam in ceteris partibus epistulae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus uelut nostris dicendum putasti, quamquam uestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium uoluminum opere satis superque monstraui, uide tamen et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium christianos uel longe remotissimos uel longe posteros, si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit uel socios afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi uestri dixerunt: "Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria", uel uos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, uerum etiam in illo sacrilegio iam damnatos tanta concordia suscepistis. 43. 51. Dicis Orientalibus nota fuisse crimina tradito rum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens ualde permotus consuleres episcopos uestros, incognitum fuit et, cum consuluisses, uerum ab eis audire minime potuisti. Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros, et tamen nec nos nec orientis et occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani, cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est aut omnes aut prope omnes episcopi partis Donati, Afri Afros in Africa damnauerunt, Afri Afros in Africa susceperunt. [4,44] 44. 52. Inseris principium Serdicensis concilii, unde probare conaris, quod orientales episcopi cognito crimine traditorum parti Donati communicauerint, hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt Donati nomen inuentum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognouisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, arrianorum est, quos iam tu inter alios haereticos nominasti, nec additis ciuitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis epistulam scribunt. Unde nescio quis iste Donatus miror si non in uestris litteris Carthaginiensis factus est, quamquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati eo ipso tempore quo scribere uolebant requirere, quisnam episcopus esset Carthaginis, esse Donatum. Omitto enim dicere, quod fortasse orientales haeretici haereticis aliquo modo se sociare temptauerant. Sed tu, homo prudens, cum uelles soluere quaestionem, cum tibi dici posset: si haec ita sunt, ut orientales scriberent ad Donatum uestrum, quemadmodum a communione uestrorum orientales postea digregati sunt?, respondisti et dixisti: "Quia in recipiendis iterum uestris damnatae causae non potuerunt seruare constantiam. Et scriptum est: qui iungitur fornicariae unum corpus est". Ubi uestros nunc atrociter accusasti, si in hac causa Maximianensium non potuerunt seruare constantiam execrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas, hoc de uestris audis et legis et cernis et iudicas. [4,45] 45. 53. Iubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec uos apud nos nec maiores uestri apud maiores nostros conuincere ac demonstrare potuerunt; quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem, non propter eos tot gentium quibus ignoti sunt catholicam societatem desererem. Sed uide, qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non nouimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus, cum in uestra communione sine ulla degradatione uiuant quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis. 45. 54. Audes mihi dicere, homo prudens: "Ille qui tra didit, te creauit", sic nesciens illum esse creatorem nostrum in eo, quod christiani sumus, qui est creator noster in eo, quod homines sumus, quamuis nec illum, quem putas creatorem meum, de traditione conuiceris. Ego autem non tibi rependo hanc iniuriam; nec tuum nec filiorum uel nepotum aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo, ne creator tuus post nomen hominis impia uanitate currentem te inueniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi uideris adiungere: "A fonte deducitur riuus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit. Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, cum praesertim scriptum sit: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis". In his omnibus uerbis tuis omitto, quia non est simile quod de humano corpore comparasti; fieri enim potest, ut et pes doleat capite sano et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit quid paulo ante dixeris: "Hoc et nos uolumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput", qui nunc nescio quem traditorem caput uis esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non uultis agnoscere, tamquam baptizati non nisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud, quantum me adiuuet quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Iudaeis: In legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis, cum hoc utique praeceptum quicumque tunc obseruare uoluerunt, sicut prophetae sancti et septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua ante bahal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diuiserunt. Hoc dico, hoc uelis nolis repetendo, quamlibet tibi uidear molestus, inculco: noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis, cum ego et Primianum a Feliciano et Felicianum a Primiano damnatum non tamen faciam caput posteris uestris. [4,46] 46. 55. Iam uero de persecutionis inuidia, quam a terrenis potestatibus uos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamuis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breuiter responderi potest, neque si propterea uos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic eius socii, qui nec persecutionibus uestrorum, ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, uanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant eorum, qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere sed causas, intellegunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a uobis merito iusteque damnati sunt, commotiones etiam saecularium iudiciorum merito iusteque perpessos. Neque enim illud commemoro quod in tua epistula posuisti, "quod Maximiani non basilicam sed speluncam non Optatus sed populus euertit". Quamquam etiam illic, etsi incertum est uestros fecisse, certum est tamen illum passum fuisse persecutionem nec tamen iustum esse sed impium. Unde iam cogeris confiteri non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi. 46. 56. Sed mihi parum est hoc Maximiani exemplo interim demonstrare non continuo iustum esse, qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est, nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos et iusti impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de uetere testamento profero exempla, quamuis te etiam propheticis exemplis doceri uelle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero; fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Iam post reuelatam et oportuno tempore commendatam mansuetudinem episcopi uestri, quod quidem nos non dicimus iustum, sed quamdiu ibi es et talem causam defendis tu dicere cogeris, episcopi, inquam, uestri uestros schismaticos persecuti sunt. [4,47] 47. 57. Iam itaque non dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus, quoniam hoc uos ignorare respondes et ita fecit, ut hinc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria ciuitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico, sed dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus et recito gesta, quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata exorcisterii ecclesiastici nomine, fauente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed iustitiae, non gratiae fuerit iudex - non abnuo, non refello - : cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginiensis inter alia, quae de nobis contumeliose prosequenda mandauit: "Illi - inquit - auferunt aliena, nos intermittimus ablata", cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus, si autem Maximianus eam potius usurpauerat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem uis pertinere, dico episcopos uestros et clericos uestros Maximianensibus in eis sedibus manentibus, in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse iussiones eisdemque iussionibus exsequendis officiorum instantiam et ciuitatum auxilia meruisse, ut ill qui iam fuerant Bagaiensis sententiae seueritate damnati et a uestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens uirus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum iam uobis facientes suae communionis morbida contagione periculum cum praecisis pariter plebibus suis propria conuenticula frequentabant, loca et basilicas quas non inuaserant cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retine bant, terrerentur proturbarentur expellerentur, renitentes exhiberentur. [4,48] 48. 58. Lege quae de illis uel in illos aduocatis prosequentibus dicta sunt, quae obiecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates; quaere quae facta sint saluio membresitano, quia non ei potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret a consortio criminis, maluitque se committere examini et persecutoribus suis in proconsulari iudicio respondere, ea credo fiducia, quod sciret aduersarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud iudicem, nisi etiam se ipsos eis pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio. Apud seranum enim tunc proconsulem uel gratia plus ualuit uel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Saluium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est ut Saluium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet aut fugaret a sedibus, ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinauerat, loca omnia, quae a Saluio tenebantur, sine aduersario possideret; et tamen in eadem interlocutione quod persecutionem Saluius pateretur expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: "seranus pro consule dixit: lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi iudicauerunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reuerteris uetustatis aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis?". Quid hic tibi uidetur? Placet ne istum saluium appellare iustum, cui pro consule, apud quem restituto episcopo uestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat, quoniam scriptum est in euangelio: si uos persecuti fuerint, fugite? Vides certe, quam speciem saluius apud suos uel martyris uel confessoris ostendat, qui persequente restituto haec meruit a proconsule audire, et tamen non solum secundum nos, uerum etiam secundum uos impius et sacrilegus iudicatur. [4,49] 49. 59. Iam uero posteaquam sententia proconsulis Abitinensibus allegata est, per quam ciuitatem uicinam iudicatum impleri uestri meruerant, eo quod paene omnes Membresitani Saluium diligebant, quae fecerint idem Abitinenses homini aetate grauissimo, piget dicere, quia ea non apud acta fecerunt; sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio ciuitatum, breuiter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis iudicatum turbae sibi fauentis fiducia Saluius repugnare temptauerat, uictus aliquando comprehensus est, non iam ducendus ad iudicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni mortuos canes alligauerunt in collo et sic cum illo quantum libuit saltauerunt. Hoc si uellem exaggerare dicendo, nonne fortassis hanc poenam uix tormentis regum etruscorum, quibus mortua uiuis corpora coniungebant, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex et qui haberi uolebat episcopus omnium iudicio de societate uiuorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis, unde unum subeundum esset, propositis non potius haerere cadaueribus humanis quam saltare eligeret cum caninis? [4,50] 50. 60. Nunc aspice illa mea uerba, quae te refellisse arbitratus es, immo iam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico: si persecutionem facere non licet, , fecit Restitutus, nec dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, Maximianus est passus. Sed dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, passus est Saluius. Gesta recito, uerba quae non uis repeto: fecit Restitutus, passus est Saluius. Quem mihi ex his duobus christianum nisi Restitutum, quem sacrilegum nisi Saluium respondebis? Iaceat igitur oportet improbatumque respuatur et quod dixisti "nullam esse iustam persecutionem" et quod dixisti: "Quis non uult testamento consentire prolato, qui persecutionem patitur an qui facit?", quia et iusta persecutio est, quam pertulit Saluius et restitutus fecit. Passus est Saluius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Saluius. Neque enim occulte factum esse dicturus es aut posset hoc latere Primianum, quod in ea ciuitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta ciuitate, apud tantum iudicem, ut ex hoc aliis etiam ciuitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est, cur non uis ignorare orbem terrae, si quid male fecit - quod quidem absit ut fecerit - persecutionis tempore Caecilianus, si persecutionem, quam passus est Saluius ab illo, quem ipse contra eum ordinauit, et in ea ciuitate, ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis igitur uelis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et iniustos pati, uerum etiam et iustos facere posse persecutionem. Aut si eam quae iuste fit non esse appellandam persecutionem putas, nec uos a nobis nec uestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos, magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus uestris, qui corde duro et insulso nec intellegentes nec ferentes, quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeuiunt, ut ea quae nobis faciunt nec numerare nec commemorare nec digne uerbis explicare sufficiam. [4,51] 51. 61. Proinde cum freneticus medicum uexat et medicus freneticum ligat, aut ambo inuicem persequuntur aut, si persecutio nisi quae male fit non est, non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum. Saeuitia igitur uestra et uiolentissima audacia per Circumcelliones uestros clericorum uestrorum satellites omnibus nota comprimenda fuit legibus, quae contra uos latae sunt, et quodammodo colliganda, simul ut, in quo essetis errore et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi diuideremini, saltem ipso terrore com moniti cogitare atque emendare uelletis, sicut terroribus uestris per potestatum saecularium iussiones exagitati Felicianus et Praetextatus - quod corde nimium duro et peruersissimo Saluius noluit - schisma quod a uobis fecerant correxerunt et ad uestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a uobis omnibus rediretur. Quidquid uero factum est aduersus uos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae quam nec illud, quod saluio fecerunt Abitinenses, Primiano uel Restituto imputauerim. [4,52] 52. 62. Quod uero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a uestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: "Nonne de his qui talia faciunt dictum est: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et uiam pacis non cognouerunt?", haec ipsa et alia multa longeque grauiora illo Bagaiensi concilio episcopi uestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in uos uiolentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. Unde si cum illis post tam grauiter que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. Multo enim magis uos allectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non uos inquinauerunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus uos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina demonstrastis, et multum uos inquinat scelus, quo uestram societatem ab eius Ecclesiae, pro qua tot ac tanta diuina testimonia recitantur, societate separastis; quibus diuinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem ui ueritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus. [4,53] 53. 63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans "in paucis - inquis - frequenter est ueritas, errare multorum est", non intellegens, quomodo a Domino dictum sit paucos intrare per angustam portam, cum et multos dixerit ab Oriente et Occidente recubituros cum Abraham, Isaac et iacob et in apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit. Qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in compa ratione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta diuinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata siue ab scandalis et uiolentiis haereticorum siue ab interiore tamquam palea sua multis non recte uiuentibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima uentilatione purganda. Sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est ueritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto uobis sunt impares paucitate, tanto uos superent ueritate. Non facis: noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de uestra paucitate gloriari, sicut non uis, ut Maximianenses in comparatione multitudinis uestrae de sua paucitate glorientur. [4,54] 54. 64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo ueritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit uana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt litterae: Deus deorum Dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum: ex sion species decoris eius. Huic prophetico testimonio concinit euangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab hieru salem. Quod enim illic dictum est: uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: Per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab hierusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum uiginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto Spiritu impleuit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conuersa suscepit, inde in totam Iudaeam et samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in hierusalem et in totam Iudaeam et samariam et usque in fines terrae. Haec igitur Ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam euidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen prouidentia Dei totus cotidie uertitur mundus, haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum uocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nesciuit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt, quamuis eum a Primiano damnatum laudauerint Primianumque damnauerint, quamuis in eius schismate constituti dilationem qua reuerterentur acceperint. [4,55] 55. 65. Quin etiam quia dixi: "traditionem multo probabilius nos uobis obicimus", respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam uos nobis probabiliter obiecistis, docens etiam regulam locutionis, "qua comparatiuus gradus quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", et adiungens: "Sicut bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius". Unde tibi colligere uideris et dicis: "Si uos probabilius, nos ergo probabiliter". Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi uerba didicimus, quomodo comparatiuus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est: "di meliora piis", inde est: "melioribus opto auspiciis". Lege diligenter, plura ipse repperies. Sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: "Inuenta est - inquiunt - causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat uirus, ut compendioso dolore natum decidat uulnus". Certe secundum regulam tuam salubris, non "salubrior" dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens uirus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret uulnus, quamuis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet uirus. Sic traditionem probabilius nos uobis obicimus, quamuis eam uos nobis non probabiliter obiciatis. [4,56] 56. 66. Iam illud quod in Siluanum cirtensem episcopum uestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur ibidem apud cirtam a curatore rei publicae munatio felice confecta. Nam sicut ibi scriptum legimus: "Posteaquam apertum est ad bybliothecam, inuenta sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Siluanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas inuenisse. Cui uictor aufidii dixit: "mortuus fueras, si non eas inuenisses". Felix autem curator cum ei dixisset: inquire diligentius, ne quid hic remanserit, siluanus dixit: "nihil hic remansit, totum hoc eiecimus"". Quae gesta cum apud acta zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesiuit consularis: "Quid amministrabat tunc Siluanus in clericatu? Victor respondit: "sub paulo episcopo orta persecutione siluanus subdiaconus fuit"". Huic tu publicorum gestorum euidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi uideris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum uelut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam seuerus ultor extiterit: quasi aliquid seuerius uidebatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam susannam tanta instantia saeuiebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire uelle fingebant. Sed omittamus talia. Quid Felicianus? Numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod siluanus si facere uoluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso ueram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta prauitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnauerat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani uel sua cum episcopali etiam honore transire. 56. 67. Nec illud, quod dixi: "Nescio quos traditores, quos uestri maiores arguebant, si ueraciter arguebant, debuisse conuincere", sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, "quod fecerint et ideo nostros perdidisse Baptismum iudicauerint". Lege prius diligenter contra quod scribis. Et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis uertere in aliud. Ego dixi non apud uestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi uidebantur qui arguebantur a uestris, eos debuisse conuinci. Nam et Maximianenses conuictum sibi uidentur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia uel inuidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod uniuersae parti Donati facile probaretur. Nunc uero damnauerunt eum centum, et amplius quam trecentis absoluendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. Si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si uera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non ualebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: "nam etsi uidentur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus". Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris uestri societate, quam ueram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores uestri in illa perspicue uera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis uestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen, quamuis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probauit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, uerum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris uel innotescere innocens potuit uel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolui aut non meruit ab ignorante damnari aut corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicauerant, demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid uel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus crediderunt. [4,57] 57. 68. Hinc docetur in eo etiam, quod ex illa mea quadripertita distributione ultimum tibi - neque enim aliud poteras - elegisti, quam facile superemini. Dixi enim, quod, si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt uera aut utraque falsa aut nostra uera et uestra falsa aut nostra falsa et uestra uera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram uictoriam demonstrassem, in quarta quoque uos uinci aut minus intellexisti aut, quod magis credo, ne ab aliis intellegeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere de argumentationis genere disputandum putasti; unde tecum alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus. [4,58] 58. 69. Proinde attende, utrum ualeam in illo perspicuo speculo uestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus, et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter uestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. Dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum uel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud Cartha ginem, deinde aliam quae apud cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra uestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. Nonne multo iustius dicent uestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si uera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec uera esse ostenderitis. Quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamuis uera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere. Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc uiuebant, ignoratus et non probatus inuoluit? Vos itaque schismatis reos perspicua ueritate conuincimus, quos a nobis fratribus uestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos uidemus. Si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, numidae et mauri quam plurimi paucis byzacenis et prouincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi uera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis uinculo sociata. Quae nihilominus clamet: documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, uel quia non curastis. A quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociauero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde et plurimum ualeatis et nunc mihi haec uera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, uiuos non deserimus innocentes. 58. 70. Cum ergo dixerim: "sed si qua uera essent uestra documenta, Ecclesiae, hoc est Catholicae, uos ea probare debuisse, ut uos intus essetis, illi autem quos conuinceretis pellerentur foras", quid est quod respondere uoluisti "ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi, uestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt"? Hoc si totidem uerbis uobis Maximianenses dicant, quid respondebis nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare, cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani, per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum maximianensem nemo repperiat nisi uix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam uoce ueritatis et redditam audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati, cum ipsa non sit nisi Africae, illa uero cum tot gentibus sit et Africae? Sed uidelicet ista illam misit foras. Ne, quaeso, tu istam uocem mittas foras; in facie est frons hominis, non sub umero. Ergo ne ista illam misit foras? Non uides, si illa mittatur foras, de qua dicit Deus ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, de qua praedictum legitur, quod erit in nouissimis diebus manifestus mons Domini et uenient ad eum uniuersae gentes, de qua praedictum canitur: commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, de qua praedicatur, quod in toto mundo fructificet et crescat, quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab hierusalem, non, inquam, uides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum prophetis, cum Psalmis, cum apostolis, cum ipso euangelio, cum toto denique testamento et cum ipso herede mitti foras? [4,59] 59. 70. Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremescis, uide ubi sitis et redite intro, quoniam non misistis, sed uos potius existis foras. Vide, quid faciat animosa caecitas. Dicitur, quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur; dicitur, quod pars Donati labores apostolorum per uniuersum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur. 59. 71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoraui, non aduertens uel te aduertisse dissimulans dixisse me affirmas non esse frumenta dominica quam ego Ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non adserit Scriptura diuina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tamquam area cum palea trituratur. Hoc est quod uos urget ac premit et nisi corrigamini extinguit, quia huius areae paleam, quod uos esse monstrastis, non uos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter uos esse finxistis, ac sic ex ipsa area uanis calumniis turbulenti, tamquam leuissimus triturae puluis per inane sublatus, ante nouissimum uentilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima uestra est illa, non nostra: quid paleae cum frumento? Quod de somniis uanorum et reuelationibus prophetarum Ieremias ait, et tamquam de nobis et uobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano; nihil aliud de se dicet. Non enim est alius impiae superbiae tumor apud omnes, qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos christianos esse iactare et damnare ceteros non solum quibus eorum lis nota est, uerum etiam quibus eorum nec nomen auditum est. [4,60] 60. 72. Iam illud quam eleganter tibi uisus es dicere, quod, cum ego de testamento Dei dixissem: "nunc undecumque prolatum est recitetur" , respondendum putasti, quod iam hoc confessionem criminis habeat et ideo dixerim: a quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat et a nostris exustum et a uobis seruatum atque prolatum. Ita uero si ueritate confisus a Maximiano uelis proferri codicem legis, unde recites dathan, core et abiron, qui uiui terra dehiscente submersi sunt, quibus istum Bagaiensis sententia comparauit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in eius codice repperitur? Quod ergo dixi: "Testamentum undecumque prolatum est recitetur", non est confessio criminis, sed fiducia ueritatis. Quid enim commodius. Quid praeclarius quam ut, si fieri potest, quod aduersus te legatur a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me, sed facilior est certiorque conuictio, ut tu habeas contra te quod pro te, si corrigaris, fiat. 60. 73. Contra uniuersitatem uero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo. Sicut in Africa pars Donati uos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per totum Africae qua uos estis, uos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis - nam et alia schismata facta sunt ex uobis, sicut rogatenses in mauritania caesariensi, urbanenses in quadam numidiae particula et alia nonnulla, sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; et hinc eminet eos a uobis exisse, non uos ab ipsis, quia uos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt, illi autem, quaquauersus uos estis, non nisi forte peregrinantes inueniuntur - , sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ubique sustinet scandala eorum, qui ab illa uitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi, qui partes suas ostentantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne credatur ipse praemonuit. Non enim ostendunt uiam, de qua prophetatum est in psalmis: Ut cognoscamus in terra uiam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum, sed suae communionis quisque regiones, ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt, ibi remanent, et ubi separantur, ibi arescunt. Unde ipsa de qua praeciduntur etiam in eas terras extenditur, ubi iacent illa in sua quaeque regione fragmenta; in illa uero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamuis aliquando uix rarissima folia ex eorum ariditate uentus elationis in peregrina dispergat. [4,61] 61. 74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut eiusdem identidem uerbis utar, ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem romanum crescendo peruentura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: "Omitto gentium barbararum proprias religiones, persarum ritus, sidera chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia ista non sint, quia prouidentia Dei in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus". Haec tu uera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Omnes inquit gentes, non dixit: omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, uerum etiam permixta multitudine inimicorum eius, per quos pietas eius exerceri et probari possit, usque in finem iudiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium eius isaac Domino dicente: Et statuam iuramentum meum, quod iuraui Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, sic et ad nepotem eius iacob: Et erit semen tuum sicut harena terrae et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, occidentalem partem solere significari nouit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire uoluisses, non in solo Africo remansisses. 61. 75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, "nouatiani, arriani, patripassiani, ualentiniani, anthropiani, appelliani, marcionitae, ofitae", ceteraque ut uerbis tuis utar, "nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina". Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et uos, non autem, ubicumque Catholica est, aut uos estis aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet, quae sit arbor ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendens et qui sint rami fracti, non habentes uitam radicis atque in suis quique iacentes et arescentes locis. Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israhelis dicit Apostolus, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos, non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod iam tractum ex arbore non mutarunt, sed ut reuiuiscant ex radice caritatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt; sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos se cum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus uere aliquid praestaretis, si non eos fragmento uestro, sed et uos et illos radici catholicae redderetis. [4,62] 62. 76. Iam uero ad illud quid respon deam, quod tibi uisus sum dixisse pro uobis, quoniam dixi "non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur"? Firmasti enim et uos hoc dicere, "quod maioribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus Baptismus quem ibi acceperant non profuerit". Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed uos non dicitis in nobis Baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, "inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur". Si enim Baptismum Felicianus a uobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad uos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe uerba sunt, "quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam uos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro uestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti. [4,63] 63. 77. Adiungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intellegis. "Si conclusus est - inquis - hortus et fons signatus, quomodo qui extra foris est positus et ab horto, id est Ecclesia, et fonte eius, id est Baptismate, separatus, potest dare quod non habet?". Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis ianua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc uestri suos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo deceptos ad suum sacrilegium traducebant, lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas uestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum: nega quantum potes; non uereor, ne propterea nobiscum uos pigeat concordare. Non in uos tale aliquid dixi, qualia Maxi mianenses damnati a uobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum et praecipitatorum ultro cadauerum cultus sacrilegos et profanos; non tamen negas "cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod nec ipsam inuenerunt sepulturam", his uos insepultis cadaueribus inhaesisse. Ibi enim iacebant Praetextatus et Felicianus; aut si apud uos reuixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt? [4,64] 64. 78. Dicis me non seruasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellauerim. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparaui, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. Nam lege consideratius, inuenies. Quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur. 64. 79. Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaueris propter errorem adulescentiae meae. Unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. Et tamen, si placet, admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo aduersus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. Ibi uidebis, qua fide contra eos christianam defenderim ueritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse aduersus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eumdem uero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, aduersarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re ueniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnauerit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, uel saltem ipse Primianus euacuauerit quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inueneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse peruidens cum ueniae postulatione damnauit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram Deo inuenies gratiam, isti autem non inuicem apud alios accusauerant, sed aduersus inuicem iudices sederant. Proinde inuicem damnauerunt, damnati concordauerunt. Non inuidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum. [4,65] 65. 80. Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod uidearis tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt euacuares, uideo te quidem ad multa respondisse, sed nihil te uideo refellisse. Consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non deuitandae contentionis causa, quae nulla est cum ueritas quaeritur uel non pro uana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, uelut inuictam eloquentiam sic eam uolui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda uel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum. 65. 81. Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem uestrum, quia suauissimus uerborum emendator es, sed dico calumniam tripertitam; nec dico nos ei tamquam "tridenti telo" ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico tripertita defensione; nec dico: "In eorum fronte configite" aut: "In ora coartate", sed dico: Eorum impudentiam cohibete sermonemque reprimite. Numquid, quoniam uerba mutata sunt et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cuius compendio sic superamini, ut nihil uobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita peruicaci animositate pacari? [4,66] 66. 82. Si de communione agitur non peccatorum alienorum, sed diuinorum sacramentorum, communicatum est cum damnatis et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria; si de persecutione agitur, damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis; si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis: quid adhuc inaniter, ne ueritas cognoscatur errorque fugiatur, diuina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est: Si quis se putat contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus. Sed nec restitutus, qui cum Saluio membresitano propter cellulas et agel los, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controuersiaque conflixit, contentiosus habitus est a uobis; quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda uel auferenda, sed pro communicanda hereditate caelestium eis, qui aliter sapiunt, fideliter disputat. "Scriptum est, inquis: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos". Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis, sicut nec Christus in aures pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur conuincamur, quomodo uos, si ad unitatem ueneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Scriptum est: Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam eius, ne similis fias illi. Nonne ibi sequitur: Sed responde illi contra imprudentiam eius, ne sibi sapiens uideatur? Hoc et uos facite; nolite responsione uestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum, quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis et in ecclesiis, quas Christus per apostolos propagauit, datum Baptismum destruatis. 66. 83. Proinde quod in fine epistulae tuae omnia, quae supra latius abs te dicta sunt, breuiter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est uel quaerere uel adserere ueritatem, et quod numquam putas potuisse definiri, non solum prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam uos totum, quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et uos non ad contentionem, sed ad collationem uocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis et in eis, qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamuis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognouistis et Ecclesiae fontem aliter debere intellegi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo, quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et maiores nostros uel sanctam Ecclesiam quam tenemus alienis crimini bus turificationis et traditionis, quamuis a uobis numquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogimini confiteri, qui dixistis, quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, eiusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria; unde nos tanto post nati multo minus possumus ad eamdem traditorum et turificatorum originem pertinere, si tunc pariter uiuentium societatem maiorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamuis contra ueritatem saeuissimas nobis obicere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis et eos, quamuis non ipsis iam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis et Baptismum, quem foris a uestra communione dederant quibus dilatione redeundi ianuam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare cum uideas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque conuincat, da ueniam, si quo fortasse uerbo durius emisso te offendi, et si afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam meis admonitus litteris tam sero requisisti nec requisitam falsa narrantibus uestris, sicut iam cernis, inuenire potuisti, timete Deum, tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnauit incognitos, si pro pace Donati placuit reuocare damnatos.