[3,0] LIBER TERTIUS. SI SAPIENTIAE ASSENTIRI OPORTEAT AUGUSTINUS DISSERIT. [3,1] 1. 1. Cum post illum sermonem quem secundus liber continet, alio die consedissemus in balneis; nam erat tristior quam ut ad pratum liberet descendere; sic exorsus sum: Arbitror uos iam satis aduertisse qua de re inter nos discutienda quaestio constituta sit. Sed antequam ad partes meas ueniam; quae ad eam pertinent explicandam, pauca, quaeso, de spe, de uita, de instituto nostro non ab re abhorrentia libenter audiatis. Negotium nostrum non leue aut superfluum, sed necessarium ac summum esse arbitror, magnopere quaerere ueritatem: hoc inter me atque Alypium conuenit. Nam et caeteri philosophi sapientem suum eam inuenisse putauerunt; et Academici sapienti suo summo conatu inueniendam esse professi sunt, idque illum agere sedulo; sed quoniam uel lateret obruta, uel confusa non emineret, ad agendam uitam id eum sequi quod probabile ac uerisimile occurreret. Id etiam uestra pristina disceptatione confectum est. Nam cum alter inuenta ueritate beatum fieri asseruerit hominem, alter uero tantum diligenter quaesita; nulli nostrum dubium est, nihil esse a nobis huic negotio praeponendum. Quamobrem qualem uobis, quaeso, hesternum diem uidemur duxisse? Vobis quidem in studiis uestris uiuere licuit. Nam et tu, Trygeti, Virgilii te carminibus oblectasti, et Licentius fingendis uersibus uacauit, quorum amore ita perculsus est, ut propter eum maxime mihi istum sermonem inferendum putarem, quo in eius animo philosophia (nunc enim tempus est) maiorem partem, non modo quam poetica, sed quaeuis alia disciplina sibi usurpet, ac uindicet. [3,2] 2. 2. Sed quaeso uos, nonne miserati nos estis, cum pridie ita cubitum issemus, ut ad dilatam quaestionem, et prorsus ad nihil aliud surgeretur; quod tanta de re familiari necessario peragenda exstiterunt, ut his penitus occupati, uix duas extremas diei horas in nosmetipsos respirare possemus? Quare semper fuit sententia mea, sapienti iam homini nihil opus esse; ut autem sapiens fiat, plurimum necessariam esse fortunam: nisi quid aliud uidetur Alypio. Tum ille: Quantum iuris, inquit, fortunae tribuas, nondum bene noui. Nam si ad contemnendam fortunam, fortuna ipsa opus esse arbitraris, me quoque comitem in hanc sententiam do tibi. Sin fortunae nihil aliud concedis, quam ea quae corporis necessitati non possunt, nisi ipsa uolente, suppetere; non ita sentio. Aut enim licet eadem repugnante atque inuita, nondum sapienti, cupido tamen sapientiae, ea sumere quae uitae necessaria confitemur; aut concedendum est etiam in omni sapientis uita eam dominari, cum et ipse sapiens iis quae corpori necessaria sunt, non indigere non possit. 2. 3. Dicis ergo, inquam, fortunam esse necessariam studioso sapientiae, sapienti uero negas. Non ab re est eadem repetere, inquit. Itaque nunc etiam abs te quaero, utrum fortunam ad seipsam contemnendam aliquid iuuare aestimes. Quod si arbitraris, dico sapientiae cupidum magnopere indigere fortuna. Arbitror, inquam, siquidem per illam erit talis, qualis eam possit contemnere. Nec absurdum est: nam sic etiam paruis nobis ubera necessaria sunt, quibus efficitur, ut sine his postea uiuere, ac ualere possimus. Sententias, ait, nostras si animi conceptio non dissonat, concordare mihi liquet: nisi forte disserendum cuiquam uidetur quod uel fortunae uel uberum, non ipsa ubera seu fortuna, sed alia res quaedam nos faciat contemptores. Nihil magnum est, inquam, alio simili uti. Nam ut sine naui, uel quolibet uehiculo, aut omnino, ne uel ipsum Daedalum timeam, sine ullis ad hanc rem accommodatis instrumentis, aut aliqua occultiore potentia, Aegeum mare nemo transmittit; quamuis nihil aliud, quam peruenire proponat; quod cum ei euenerit, illa omnia quibus aduectus est, paratus sit abicere atque contemnere: ita quisquis ad sapientiae portum, et quasi firmissimum et quietissimum solum peruenire uoluerit; quoniam, ut alia omittam, si caecus ac surdus fuerit, non potest, quod positum est in potestate fortunae, necessariam mihi uidetur ad id, quod concupiuit, habere fortunam. Quod cum obtinuerit, quamuis putetur indigere quibusdam rebus ad corporis ualetudinem pertinentibus; illud tamen constat, non his opus esse ut sapiens sit, sed ut inter homines uiuat. Imo, ait ille, si caecus ac surdus sit; et sapientiam adipiscendam, et ipsam uitam propter quam sapientia quaeritur, mea sententia, iure contemnet. 2. 4. Tamen, inquam, cum ipsa uita nostra, cum hic uiuimus, sit in potestate fortunae; nec nisi uiuens quisque sapiens fieri possit: nonne fatendum est opus esse eius fauore, quo ad sapientiam peruehamur? Sed cum sapientia, inquit, non nisi uiuentibus sit necessaria, remotaque uita nulla sit indigentia sapientiae, nihil in propaganda uita pertimesco fortunam. Etenim quia uiuo, propterea uolo sapientiam, non quod sapientiam desidero, uolo uitam. Unde fortuna si mihi abstulerit uitam, auferet causam quaerendae sapientiae. Nihil igitur habeo, cur ut fiam sapiens, aut fauorem optem fortunae, aut impedimenta formidem, nisi alia fortasse protuleris. Tum ego: Non igitur censes sapientiae studiosum posse fortuna, ne ad sapientiam perueniat, impediri, etiamsi ei non auferat uitam? Non arbitror, inquit. [3,3] 3. 5. Volo, inquam, mihi paululum aperias, quid tibi inter sapientem et philosophum distare uideatur? Sapientem a studioso, ait, nulla re differre arbitror; nisi quod quarum rerum in sapiente quidam habitus inest, earum est in studioso sola flagrantia. Quae sunt tandem istae res, inquam? Nam mihi nihil aliud uidetur interesse, nisi quod alter scit sapientiam, alter scire desiderat. Si scientiam, inquit, modesto fine determinas, ipsam rem planius elocutus es. Quoquo modo, inquam, eam determinem, illud omnibus placuit, scientiam falsarum rerum esse non posse. In hoc mihi, inquit ille, uisa fuit obicienda praescriptio, ne inconsiderata consensione mea facile in principalis illius quaestionis campis tua equitaret oratio. Plane, inquam, mihi nihil ubi equitare possem reliquisti. Nam nisi fallor, quod iamdudum molior, ad ipsum finem peruenimus. Si enim, ut subtiliter uereque dixisti, nihil inter sapientiae studiosum et sapientem interest, nisi quod iste amat, ille autem habet sapientiae disciplinam; unde etiam nomen ipsum, id est, habitum quemdam exprimere non cunctatus es; nemo autem habere disciplinam potest in animo, qui nihil didicit; nihil autem didicit, qui nihil nouit; et nosse falsum nemo potest: nouit igitur sapiens ueritatem, quem disciplinam sapientiae habere in animo, id est habitum iam ipse confessus es. Nescio, inquit, cuius impudentiae sim, si habitum inquisitionis diuinarum humanarumque rerum esse in sapiente confessum me negare uoluero. Sed qui tibi uideatur inuentorum probabilium habitus non esse, non uideo. Concedis mihi, inquam, falsa neminem scire? Facile quidem, inquit. Dic iam si potes, inquam, sapientem nescire sapientiam. Quid enim, ait, hoc limite uniuersa concludis, ut uideri sibi non possit, comprehendisse se sapientiam? Da, inquam, dexteram. Nam si meministi, hoc est quod heri me dixi effecturum, quod nunc non a me conclusum, sed a te ultro mihi oblatum esse gaudeo. Nam cum inter me et Academicos hoc interesse dixissem, quod illis probabile uisum est ueritatem non posse comprehendi; mihi autem nondum quidem a me inuentam, inueniri tamen posse a sapiente uideatur: nunc tu cum mea interrogatione urgereris, utrum sapiens nesciat sapientiam, Videtur sibi scire, dixisti. Quid tum postea, inquit? Quia si uidetur sibi, inquam, scire sapientiam, non ei uidetur nihil scire posse sapientem. Aut si sapientia nihil est, uolo affirmes. 3. 6. Crederem uere, inquit, ad calcem nos finem que uenisse; sed repente cum dexteras interposuisti, disiunctissimos nos esse et in longum progressos uideo: uidelicet quod hesterno die a nobis nulla alia quaestio constituta uidebatur, nisi quod sapientem ad comprehensionem ueri peruenire posse, affirmante te, ego negaueram: nunc uero nihil me opinor concessisse tibi, quam uideri posse sapienti probabilium rerum se consecutum esse sapientiam: quam tamen sapientiam in inuestigatione diuinarum humanarumque rerum me constituisse nulli nostrum arbitror dubium. Non, inquam, ideo quia inuoluis, euolueris: uideris enim iam mihi exercendi tui causa disputare. Et quia bene nosti istos adolescentulos uix adhuc posse discernere quae acute ac subtiliter disseruntur, tamquam iudicum abuteris ignorantia, ut tibi quantumlibet loqui nullo liceat reclamante. Nam paulo ante dixisti, cum quaererem utrum sciret sapiens sapientiam, scire sibi uideri. Cui ergo uidetur sapientem, scire sapientiam, non utique uidetur nihil scire sapientem. Hoc enim contendi non potest, nisi quisquam dicere audeat, nihil esse sapientiam. Ex quo fit, ut hoc tibi, quod etiam mihi, uideatur; nam mihi uidetur sapientem non nihil scire, et tibi, opinor, cui placet, uideri sapienti sapientem scire sapientiam. Tum ille, Non magis me ingenium exercere uelle quam te, arbitror; et id miror, non enim tibi ulla in hac re exercitatione opus est. Nam mihi adhuc fortasse caeco uidetur interesse inter uideri sibi scire, et scire; et inter sapientiam quae in inuestigatione posita est, et ueritatem: quae a nobis cum alterutra dicantur, sibi quemadmodum quadrent non inuenio. Tum ego, cum iam ad prandium uocaremur; Non, inquam, mihi quod tantum reniteris displicet: aut enim ambo nescimus quid loquamur, et danda est opera ne tam turpes simus; aut unus nostrum, quod item relinquere atque neglegere non minus turpe est: sed pomeridianis horis rediemus ad inuicem. Mihi enim cum uideretur iam nos ad calcem peruenisse, pugnos etiam miscuisti. Hic cum arrisissent, discessimus. [3,4] 4. 7. Et cum redissemus, inuenimus Licentium, cui nunquam sitienti Helicon subuenisset, excogitandis uersibus inhiantem. Nam de medio pene prandio, quamuis nostri prandii idem initium qui finis fuit, clam surrexerat, nihilque biberat. Cui ego, Opto quidem, inquam, tibi ut istam poeticam quam concupisti, complectaris aliquando: non quod me nimis delectet ista perfectio; sed quod uideo te tantum exarsisse, ut nisi fastidio euadere ab hoc amore non possis; quod euenire post perfectionem facile solet. Deinde cum sis bene canorus, malim auribus nostris inculces tuos uersus; quam ut in illis graecis tragoediis, more auicularum quas in caueis inclusas uidemus, uerba quae non intellegis cantes. Admoneo tamen ut pergas potum, si uoles, et ad scholam redeas nostram, si tamen aliquid iam de te Hortensius et philosophia meretur, cui dulcissimas primitias iam uestro illo sermone libasti, qui te uehementius quam ista poetica incederat ad magnarum et uere fructuosarum rerum scientiam. Sed dum ad istarum disciplinarum, quibus excoluntur animi, circum reuocare uos cupio; metuo ne uobis labyrinthus fiat, et prope me poenitet ab illo te impetu repressisse. Erubuit ille, discessitque ut biberet. Nam et multum sitiebat, et occasio dabatur euitandi me, plura fortasse atque asperiora dicturum. 4. 8. Et cum rediisset, intentis omnibus, sic coepi: Itane est, Alypi, ut inter nos de re iam, ut mihi uidetur, manifestissima non conueniat? Non mirum est, inquit, si quod tibi in promptu esse asseris, mihi obscurum sit: siquidem pleraque manifesta, possunt aliis manifestiora, et item obscura quaedam, nonnullis obscuriora esse. Nam si et hoc tibi uere manifestum est, mihi crede, esse alium quemquam cui et hoc manifestum tuum manifestius sit; et item alium cui meum obscurum obscurius sit. Sed ne me perpugnacem diutius putes, obsecrauerim ut hoc manifestum manifestius edisseras. Attende, inquam, quaeso diligenter, et quasi seposita paululum respondendi cura. Si enim bene me atque te noui, facile data opera clarebit quod dico, et alter alteri cito persuadebit. Dixistine tandem, an fortasse obsurdueram, uideri sapienti se scire sapientiam? Annuit. Omittamus, inquam, paululum istum sapientem. Tu ipse sapiens es, an non? Nihil, inquit, minus. Volo tamen, inquam, respondeas mihi quid ipse sentias de sapiente Academico; utrumnam tibi uideatur scire sapientiam? Utrum sibi, inquit, scire uideatur an sciat, unumne an diuersum putas? Metuo enim ne haec confusio cuiquam nostrum suffugium praebeat. 4. 9. Hoc est, inquam, Tuscum illud iurgium quod dici solet, cum quaestioni intentatae non eius solutio, sed alterius obiectio uidetur mederi. Quod etiam poeta noster (ut me aliquantum Licentii auribus dedam) decenter in Bucolico carmine hoc rusticanum et plane pastoricium esse iudicauit, cum alter alterum interrogat, ubi coeli spatium non amplius quam tres ulnas pateat: ille autem, "Dic quibus in terris inscripti nomina regum Nascantur flores". Quod quaeso, Alypi, ne in uilla nobis licere arbitreris: certe uel istae balneolae aliquam decoris gymnasiorum faciant recordationem: ad id, si placet, quod rogo, responde. Videturne tibi sapiens Academicorum scire sapientiam? Ne uerba uerbis referendo, inquit, in longum eamus, uidetur uideri sibi scire. Videtur ergo, inquam, tibi nescire? Non enim ego quaero quid tibi uideatur uideri sapienti, sed utrum tibi uideatur sapiens scire sapientiam. Potes, ut opinor, hic aut aiere, aut negare. O utinam, inquit, aut ita mihi facile esset ut tibi, aut ita tibi difficile ut mihi! nec tam molestus esses, nec in his quidquam sperares. Nam cum me interrogares, quid mihi de Academico sapiente uideatur; respondi, uideri mihi quod uideatur sibi scire sapientiam, ne aut temere me scire affirmarem, aut illum non minus temere scire dicerem. Pro magno, inquam, beneficio mihi obsecro concedas primo, ut ad id quod ego, non ad id quod tute interrogas respondere digneris. Deinde ut spem meam, quam tibi non minus curae, quam tuam esse scio, nunc paululum omittas. Certe si me ista interrogatione decepero, cito transibo in tuam partem, controuersiamque finiemus. Postremo ut pulsa nescio qua sollicitudine, qua te tangi uideo, diligentius animaduertas, quo facile intellegas quid mihi abs te responderi uelim. Dixisti enim ideo te non aut aiere aut negare, quod utique faciendum est ad id quod rogo, ne temere te scire dicas quod nescis: quasi uero ego quid scias quaesierim, et non quid tibi uideatur. Itaque nunc idem planius (si tamen planius dici potest) interrogo: Videturne tibi scire sapientiam sapiens, an non uidetur? Si inueniri, inquit, sapiens qualem ratio prodit, queat; potest mihi uideri scire sapientiam. Ratio igitur, inquam, talem tibi prodit esse sapientem, qui sapientiam non ignoret: et recte isthuc. Non enim aliter decebat uideri tibi. 4. 10. Quaero ergo iam, utrum possit sapiens inueniri. Si enim potest, potest etiam scire sapientiam, omnisque quaestio inter nos dissoluta est. Si autem non posse dicis, iam non quaeretur utrum sapiens aliquid sciat, sed utrum sapiens quisquam esse possit. Quo constituto, iam recedendum erit ab Academicis, et tecum ista quaestio quantum ualemus, diligenter cauteque uersanda. Nam illis placuit, uel potius uisum est, et esse posse hominem sapientem, et tamen in hominem scientiam cadere non posse. Quare illi sapientem nihil scire affirmarunt. Tibi autem uidetur scire sapientiam, quod non est utique nihil scire. Simul enim placuit inter nos, quod etiam inter omnes ueteres, interque ipsos Academicos, scire falsa neminem posse: unde illud iam restat, ut aut contendas nihil esse sapientiam, aut talem sapientem ab Academicis describi, qualem ratio non habet, fatearis. Et his omissis consentias ut quaeramus, utrum possit homini talis prouenire sapientia, qualem prodit ratio. Non enim aliam debemus, aut possumus recte uocare sapientiam. [3,5] 5. 11. Et his omissis consentias ut quaeramus, utrum possit homini talis prouenire sapientia, qualem prodit ratio. Non enim aliam debemus, aut possumus recte uocare sapientiam. Etsi concedam, inquit, quod te magnopere niti uideo, sciri a sapiente sapientiam, et aliquid inter nos deprehensum quod sapiens possit percipere; tamen nequaquam mihi occurrit Academicorum labefactata omnis intentio. Prospicio enim defensionis eis locum non minimum reseruatum, nec illam assensionis suspensionem esse praecisam, cum hoc ipso causae suae deesse non possint, quo conuictos putas. Dicent enim usqueadeo nihil comprehendi, nullique rei assensionem praebendam, ut etiam hoc de nihil percipiendo, quod tota sibi pene uita usque ad te probabiliter persuaserant, nunc ista conclusione sibi extortum sit: ut siue tunc, siue tunc huius argumenti uis tarditate ingenii mei, siue reuera suo robore inuicta sit, eos loco mouere non possit, cum audacter affirmare adhuc ualeant, ne nunc quidem ulli rei consentiendum esse. Forte enim aliquando contra hoc quoque nonnihil uel a se uel a quopiam reperiri posse, quod acute probabiliterque dicatur: suamque imaginem et quasi speculum quoddam in Proteo illo animaduerti oportere, qui traditur eo solere capi quo minime caperetur, inuestigatoresque eius nunquam eumdem tenuisse, nisi indice alicuiusmodi numine. Quod adsit, et illam nobis ueritatem quae tantum curae est demonstrare dignetur, ego quoque uel ipsis inuitis, quod minime reor, illos superatos esse confitebor. 5. 12. Bene habet, inquam; prorsus nihil amplius optaui. Nam uidete, quaeso, bona mihi quot et quanta prouenerint. Primum est, quod Academici iam sic conuicti esse dicuntur, ut nihil eis restet ad defensionem, nisi quod fieri non potest. Quis enim hoc aut intellegere ullo modo, aut credere ualeat, eum qui uictus sit, eo ipso quo uictus est, uictorem se esse gloriari? Deinde si quid iam remanet cum his conflictionis, non ex eo est quod dicunt, nihil sciri posse, sed ex eo quod nulli rei assentiendum esse contendunt. Nunc itaque concordes sumus. Nam ut mihi, ita etiam illis uidetur, sapientem scire sapientiam. Sed tamen ab assensione illi temperandum monent. Videri enim sibi tantum dicunt; scire autem nullo modo: quasi ego me scire profitear. Mihi quoque uideri istuc dico: sum enim stultus, ut etiam ipsi, si nesciunt sapientiam. Approbare autem nos debere aliquid puto, id est, ueritatem. De quo eos consulo utrum negent, id est, utrum eis placeat ueritati assentiendum non esse. Nunquam hoc dicent, sed eam non inueniri asseuerabunt. Ergo et hic ex nonnulla parte socium me tenent, quod utrisque non displicet, atque adeo necessario placet, consentiendum esse ueritati. Sed quis eam demonstrabit, inquiunt? Ubi ego cum illis non curabo certare; satis mihi est quod iam probabile non est, nihil scire sapientem, ne rem absurdissimam dicere cogantur, aut nihil esse sapientiam, aut sapientiam nescire sapientem. [3,6] 6. 13. Quis autem uerum possit ostendere, abs te Alypi, dictum est, a quo ne dissentiam magnopere mihi laborandum est. Etenim numen aliquod aisti solum posse ostendere homini quid sit uerum, cum breuiter, tum etiam pie. Nihil itaque in hoc sermone nostro libentius audiui, nihil grauius, nihil probabilius, et, si id numen ut confido adsit, nihil uerius. Nam et Proteus ille quanta abs te mentis altitudine commemoratus, quanta intentione in optimum philosophiae genus? Proteus enim ille, ut uos adolescentes non penitus poetas a philosophia contemnendos esse uideatis, in imaginem ueritatis inducitur. Veritatis, inquam, Proteus in carminibus ostentat sustinetque personam, quam obtinere nemo potest, si falsis imaginibus deceptus comprehensionis nodos uel laxauerit uel dimiserit. Sunt enim istae imagines, quae consuetudine rerum corporalium per istos quibus ad necessaria huius uitae utimur sensus, nos etiam cum ueritas tenetur, et quasi habetur in manibus, decipere atque illudere moliuntur. Hoc ergo tertium bonum mihi accidit, quod non inuenio quanti aestimem. Mecum enim familiarissimus amicus meus, non solum de probabilitate humanae uitae, uerum etiam de ipsa religione concordat, quod est ueri amici manifestissimum indicium. Siquidem amicitia rectissime atque sanctissime definita est, rerum humanarum et diuinarum cum beneuolentia et caritate consensio. [3,7] 7. 14. Tamen ne aut Academicorum argumenta quasdam nebulas uideantur offundere, aut doctissimorum uirorum auctoritati, inter quos maxime Tullius non mouere nos non potest, superbe nonnullis resistere uideamur; si uobis placet, prius pauca contra eos disseram, quibus uidentur disputationes illae aduersari ueritati. Deinde ut mihi uidetur, ostendam quae causa fuerit Academicis occultandae sententiae suae. Itaque, Alypi, quamuis te totum in meis partibus uideam, tamen suscipe pro his paululum, mihique responde. Quoniam hodie, inquit, auspicato, ut aiunt, processisti, non impediam plenissimam uictoriam tuam, et partes illas iam securius, quo abs te imponuntur, tentabo suscipere; si tamen hoc quod interrogationibus te acturum esse significas, in orationem perpetuam (si tibi commodum est) malis conuertere; ne uere ut pertinax aduersarius, quod a tua humanitate longissimum est, minutis illis telis abs te iam captiuus excrucier. 7. 15. Atque ego cum et illos hoc exspectare animaduerterem, quasi aliud ingressus exordium: Morem, inquam, uobis geram. Et quamuis post illum laborem scholae rhetoricae in hac me leui armatura nonnihil requieturum esse praesumpseram, ut interrogando ista potius agerem quam dicendo; tamen quia et paucissimi sumus, ut clamare mihi contra ualetudinem meam non sit necesse; et istum stilum causa eiusdem salutis quasi aurigam moderatoremque sermonis mei esse uolui, ne concitatius rapiar animo quam cura corporis poscit: perpetua, ut uultis, oratione audite quid sentiam. Sed primo illud uideamus quale sit, unde amatores Academicorum gloriari nimium solent. Nam est in libris Ciceronis, quos in huius causae patrocinium scripsit, locus quidam, ut mihi uidetur, mira urbanitate conditus, ut nonnullis autem, etiam firmitate roboratus. Difficile est prorsus, ut quemquam non moueat, quod ibi dictum est: Academico sapienti ab omnibus caeterarum sectarum qui sibi sapientes uidentur, secundas partes dari, cum primas sibi quemque uindicare necesse sit. Ex quo posse probabiliter confici, eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium caeterorum iudicio sit secundus. 7. 16. Fac enim, uerbi causa, Stoicum adesse sapientem; nam contra eos potissimum Academicorum exarsit ingenium: ergo Zeno uel Chrysippus si interrogetur, quis sit sapiens; respondebit eum esse quem ipse descripserit. Contra Epicurus uel quis alius aduersariorum negabit, suumque potius peritissimum uoluptatum aucupem sapientem esse contendet. Inde ad iurgium: clamat Zeno, et tota illa porticus tumultuatur, hominem natum ad nihil esse aliud quam honestatem; ipsam suo splendore in se animos ducere, nullo prorsus commodo extrinsecus posito et quasi lenocinante mercede: uoluptatemque illam Epicuri solis inter se pecoribus esse communem; in quorum societatem et hominem et sapientem trudere nefas esse. Contra ille conuocata de hortulis in auxilium quasi Liber turba temulentorum, quaerentium tamen quem incomptis unguibus bacchantes asperoque ore discerpant, uoluptatis nomen, suauitatem, quietem, teste populo, exaggerans, instat acriter, ut nisi ea beatus nemo esse posse uideatur. In quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes: sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret, insanus, imperitus, temerariusque clamabitur. Itaque cum et hac et illac aurem diligenter admouerit, interrogatus quid ei uideatur, dubitare se dicet. Roga nunc stoicum, qui sit melior; Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat. Nemo dubitat Academicum praelatum iri. Rursus te ad illum conuerte, et quaere quem magis amet; Zenonem, a quo bestia nominatur; an Archesilam, a quo audit: Tu fortasse uerum dicis, sed requiram diligentius. Nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines uideri Epicuro? Ita peraeque prope de omnibus sectis copiosissime Cicero iucundissimum legentibus quasi spectaculum praebet, uelut ostendens nullum illorum esse qui non cum sibi primas partes dederit, quod necesse est, secundas ei dicat dare, quem non repugnare, sed dubitare conspexerit. In quo ego nihil aduersabor, nec eis ullam auferam gloriam. Videatur sane quibuslibet Cicero hic non iocatus, sed inania et uentosa quaedam, quod ab ipsorum Graeculorum leuitate abhorret, sequi et colligere uoluisse. [3,8] 8. 17. Videatur sane quibuslibet Cicero hic non iocatus, sed inania et uentosa quaedam, quod ab ipsorum Graeculorum leuitate abhorreret, sequi et colligere uoluisse. Quid enim me impedit, quin si huic uanitati resistere uelim, facile ostendam quanto minus malum sit indoctum esse quam indocilem? Unde fit ut cum se ille Academicus iactanticulus quasi discipulum singulis dederit, nemoque illi quod se scire putat, persuadere potuerit; magna illorum postea consensione rideatur. Iam enim quisque alium quemlibet aduersariorum suorum nihil didicisse, hunc uero nihil posse discere iudicabit. Ex quo deinceps de omnium scholis non ferulis, quod esset deformius quam molestius, sed illorum palliatorum clauis et fustibus proicietur. Non enim magnum negotium erit, contra communem pestem uelut Herculea quaedam postulare auxilia Cynicorum. Si autem ista uilissima gloria cum his certare libeat, quod philosophanti mihi iam quidem, sed nondum sapienti faciliore uenia concedendum est; quid habebunt quod possint refellere? Ecce enim faciamus me atque Academicum in illas lites philosophorum irruisse: omnes prorsus adsint, exponant breuiter pro tempore sententias suas. Quaeratur de Carneade quid censeat. Dubitare se dicet. Itaque illum singuli praeferent caeteris. Ergo omnes omnibus: magna nimirum atque altissima gloria. Quis istum nolit imitari? et ego itaque interrogatus, idem respondebo; par erit laus. Ea igitur gloria gaudet sapiens, in qua illi stultus aequatur? Quid si cum etiam facile superat? Nihilne agit pudor? Nam istum Academicum iam de iudicio discedentem tenebo. Quippe auidior huiusmodi uictoriae stultitia est. Ergo eo retento prodam iudicibus quod ignorant, et dicam: Ego, uiri optimi, hoc cum isto commune habeo, quod dubitat quis uestrum uerum sequatur. Sed habemus etiam proprias sententias, de quibus peto iudicetis. Nam mihi incertum est quidem, quamuis audierim decreta uestra, ubi sit uerum: sed ideo quod qui sit in uobis sapiens, ignoro. Iste autem etiam ipsum sapientem negat aliquid scire, ne ipsam quidem, unde sapiens dicitur, sapientiam. Quis non uideat palma illa cuius sit? Nam si hoc aduersarius meus dixerit, uincam gloria; si autem erubescens confessus fuerit sapientem scire sapientiam, uincam sententia. [3,9] 9. 18. Sed ab hoc iam litigioso tribunali secedamus in aliquem locum, ubi nobis nulla turba molesta sit; atque utinam in ipsam scholam Platonis, quae nomen ex eo dicitur accepisse, quod a populo sit secreta: hic iam non de gloria, quod leue ac puerile est, sed de ipsa uita, et de aliqua spe animi beati, quantum inter nos possumus, disseramus. Negant Academici sciri aliquid posse. Unde hoc uobis placuit, studiosissimi homines atque doctissimi? Mouit nos, inquiunt, definitio Zenonis. Cur quaeso? Nam si uera est, nonnihil ueri nouit, qui uel ipsam nouit; sin falsa, non debuit constantissimos commouere. Sed uideamus quid ait Zeno. Tale scilicet uisum comprehendi et percipi posse, quale cum falso non haberet signa communia. Hoccine te mouit, homo Platonice, ut omnibus uiribus ab spe discendi studiosos retraheres, ut totum negotium philosophandi adiuuante quodam etiam mentis ingemiscendo torpore desererent? 9. 19. Sed quomodo illum non permoueret, si et nihil tale inueniri potest, et nisi quod tale est, percipi non potest? hoc si ita est, dicendum potius erat, non posse in hominem cadere sapientiam, quam sapientem nescire cur uiuat, nescire quemadmodum uiuat, nescire utrum uiuat; postremo, quo peruersius magisque delirum et insanum dici nihil potest, simul et sapientem esse, et ignorare sapientiam. Quid enim est durius, hominem non posse esse sapientem, an sapientem nescire sapientiam? Nihil hinc disputandum est, si res ipsa ita posita satis non est ad diiudicandum. Sed illud forte si diceretur, penitus homines a philosophando auerterentur: nunc uero inducendi sunt sapientiae dulcissimo ac sanctissimo nomine, ut cum contrita aetate nihil didicerint, postea te summis exsecrationibus prosequantur, quem relictis saltem uoluptatibus corporis, ad animi tormenta sunt secuti. 9. 20. Sed uideamus per quem potius a philosophia deterreantur. Per eumne qui dixerit: Audi, amice; philosophia non ipsa sapientia, sed studium sapientiae uocatur, ad quam te si contuleris, non quidem dum hic uiuis sapiens eris (est enim apud Deum sapientia, nec prouenire homini potest), sed cum te tali studio satis exercueris atque mundaueris, animus tuus ea post hanc uitam, id est, cum homo esse desieris, facile perfruetur? An per eum qui dixerit: Venite, mortales, ad philosophiam; magnus hic fructus est: quid enim homini sapientia carius? uenite igitur ut sapientes sitis, et sapientiam nesciatis? Non, inquit, a me ita dicetur. Hoc est decipere, nam nihil aliud apud te inuenietur. Ita fit ut si hoc dixeris, fugiant tamquam insanum; si alio modo ad hoc adduxeris, facias insanos. Sed credamus, propter utramque sententiam aeque homines nolle philosophari. Si aliquid philosophiae perniciosum Zenonis definitio dicere cogebat, mi homo, idne homini dicendum fuit, unde se doleret; an id, unde te derideret? 9. 21. Tamen quod Zeno definiuit, quantum stulti possumus, discutiamus. Id uisum ait posse comprehendi, quod sic appareret, ut falsum apparere non posset. Manifestum est, nihil aliud in perceptionem uenire. Hoc et ego, inquit Archesilas, uideo, et hoc ipso doceo nihil percipi. Non enim tale aliquid inueniri potest. Fortasse abs te, atque ab aliis stultis: at a sapiente cur non potest? Quamquam et ipsi stulto nihil responderi posse arbitror, si tibi dicat ut illo memorabili acumine tuo hanc ipsam Zenonis definitionem refellas, et ostendas eam etiam falsam esse posse: quod si non potueris, hanc ipsam quam percipias habes; si autem refelleris, unde a percipiendo impediaris non habes. Ego eam refelli posse non uideo, et omnino uerissimam iudico. Itaque cum eam scio, quamuis sim stultus, nonnihil scio. Sed fac illam cedere uersutiae tuae. Utar complexione securissima. Aut enim uera est, aut falsa: si uera, bene teneo; si falsa, potest aliquid percipi, etiamsi habeat communia signa cum falso. Unde, inquit, potest? Verissime igitur Zeno definiuit, nec ei quisquis uel in hoc consensit, errauit. An paruae laudis et sinceritatis definitionem putabimus, quae contra eos qui erant aduersum perceptionem multa dicturi, cum designaret quale esset quod percipi posset, seipsam talem esse monstrauit? Itaque comprehensibilibus rebus et definitio est, et exemplum. Utrum, ait, etiam ipsa uera sit nescio: sed quia est probabilis, ideo sequens eam ostendo nihil esse tale, quale illa expressit posse comprehendi. Ostendis fortasse praeter ipsam, et uides, ut arbitror, quid sequatur. Quod si etiam eius incerti sumus, nec ita nos deserit scientia; scimus enim aut ueram esse, aut falsam: non igitur nihil scimus. Quamquam nunquam efficiet ut ingratus sim, prorsus ego illam definitionem uerissimam iudico. Aut enim possunt percipi et falsa, quod uehementius Academici timent, et reuera absurdum est; aut nec ea possunt, quae sunt falsis simillima: unde illa definitio uera est. Sed iam caetera uideamus. [3,10] 10. 22. Quamuis haec, nisi fallor, possint ad uictoriam satis esse, non tamen fortasse ad uictoriae satietatem. Duo sunt quae ab Academicis dicuntur, contra quae, ut ualemus, uenire instituimus: Nihil posse percipi; et: Nulli rei debere assentiri. De assentiendo mox; nunc alia, pauca de perceptione dicemus. Nihilne prorsus dicitis posse comprehendi? Hic euigilauit Carneades: nam nemo istorum minus alte quam ille dormiuit, et circumspexit rerum euidentiam. Itaque credo, secum ipse, ut fit, loquens: Ergone, ait: Carneades, dicturus es nescire te utrum homo sis, an formica? Aut de te Chrysippus triumphabit? Dicamus ea nos nescire quae inter philosophos inquiruntur; caetera ad nos non pertinere, ut si in luce titubauero quotidiana et uulgari, ad illas imperitorum tenebras prouocem, ubi soli quidam diuini oculi uident: qui me etiam si palpitantem atque cadentem aspexerint, caecis prodere nequeant, praesertim arrogantibus, et quos doceri aliquid pudeat. Laute quidem, o graeca industria, succincta et parata procedis; sed non respicis illam definitionem et inuentum esse philosophi, et in uestibulo philosophiae fixam atque fundatam. Quam si succidere tentabis, rediet bipennis in crura: illa enim labefacta, non solum potest aliquid percipi, sed etiam id potest quod simillimum falso est, si eam non audebis euertere. Est enim latibulum tuum unde in incautos transire cupientes uehemens erumpis atque exsilis: aliquis te Hercules in tua spelunca tamquam semihominem Cacum suffocabit, et eiusdem molibus opprimet, docens aliquid esse in philosophia quod tamquam simile falso incertum abs te fieri non possit. Certe ad alia properabam; hoc quisquis urget, teipsum, Carneades, magna afficit contumelia, quem a me ueluti mortuum putat ubicumque aut undecumque posse superari. Si autem non putat, immisericors est, qui me passim deserere praesidia et tecum in campo certare cogit: in quem descendere cum coepissem, solo tuo nomine territus pedem retuli, et de superiore loco nescio quid iaculatus sum, quod utrum ad te peruenerit, uel quid egerit, uiderint sub quorum examine dimicamus. Sed quid metuo ineptus? Si bene memini, mortuus es, nec iam pro sepulcro tuo iure pugnat Alypius: facile me contra umbram tuam Deus adiuuabit. 10. 23. Nihil ais in philosophia posse percipi. Et ut orationem tuam large lateque diffundas, arripis rixas, dissensionesque philosophorum, et eas tibi contra illos arma ministrare arbitraris. Quomodo enim inter Democritum et superiores physicos de uno mundo, et innumerabilibus litem diiudicabimus, cum inter haeredemque eius Epicurum concordia manere nequiuerit? Nam iste luxuriosus cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula quae in tenebris laetus amplectitur, non tenere uiam suam, sed in alienos limites passim sponte declinare permittit; totum patrimonium etiam per iurgia dissipauit. Hoc uero nihil ad me attinet. Si enim ad sapientiam pertinet horum aliquid scire, id non potest latere sapientem. Si autem aliud quiddam est, sapientiam illam scit sapiens, ista contemnit. Tamen ego qui longe adhuc absum uel a uicinitate sapientis, in istis physicis nonnihil scio. Certum enim habeo, aut unum esse mundum, aut non unum; et si non unum, aut finiti numeri, aut infiniti. Istam sententiam Carneades falsae esse similem doceat. Item scio mundum istum nostrum, aut natura corporum, aut aliqua prouidentia sic esse dispositum; eumque aut semper fuisse et fore, aut coepisse esse minime desiturum; aut ortum ex tempore non habere, sed habiturum esse finem; aut et manere coepisse, et non perpetuo esse mansurum: et innumerabilia physica hoc modo noui. Vera enim ista sunt disiuncta, nec similitudine aliqua falsi ea potest quisquam confundere. Sed assume aliquid, ait Academicus. Nolo: nam hoc est dicere, Relinque quod scis, dic quod nescis. Sed pendet sententia. Melius certe pendet quam cadit: nempe plana est; nempe iam potest aut falsa, aut uera nominari. Hanc ergo me scire dico. Tu qui nec ad philosophiam pertinere ista negas, et eorum sciri nihil posse asseris, ostende me ista nescire: dic istas disiunctiones aut falsas esse, aut aliquid commune habere cum falso, per quod discerni omnino non possint. [3,11] 11. 24. Unde, inquit, scis esse istum mundum, si sensus falluntur? Nunquam rationes uestrae ita uim sensuum refellere potuerunt, ut conuinceretis nobis nihil uideri: nec omnino ausi estis aliquando ista tentare; sed posse aliud esse ac uidetur, uehementer persuadere incubuistis. Ego itaque hoc totum, qualecumque est quod nos continet, atque alit; hoc, inquam, quod oculis meis apparet, a meque sentitur habere terram et coelum, aut quasi terram, et quasi coelum, mundum uoco. Si dicis nihil mihi uideri, nunquam errabo. Is enim errat, qui quod sibi uidetur, temere probat. Posse enim falsum uideri a sentientibus dicitis, nihil uideri non dicitis. Prorsus enim omnis disputationis causa tolletur, ubi regnare uos libet, si non solum nihil scimus, sed etiam nihil nobis uidetur. Si autem hoc quod mihi uidetur negas mundum esse, de nomine controuersiam facis, cum id a me dixerim mundum uocari. 11. 25. Etiamne, inquies, si dormis, mundus est iste quem uides? Iam dictum est, quidquid tale mihi uidetur, mundum appello. Sed si eum solum placet mundum uocare, qui uidetur a uigilantibus uel etiam a sanis; illud contende, si potes, eos qui dormiunt ac furiunt, non in mundo furere atque dormire. Quamobrem hoc dico, istam totam corporum molem atque machinam in qua sumus, siue dormientes, siue furentes, siue uigilantes, siue sani, aut unam esse, aut non esse unam. Edissere, quomodo possit ista esse falsa sententia. Si enim dormio, fieri potest ut nihil dixerim; aut si etiam ore dormientis uerba, ut solet, euaserunt, potest fieri ut non hic, non ita sedens, non istis audientibus dixerim: ut autem hoc falsum sit, non potest. Nec ego illud me percepisse dico, quod uigilem. Potes enim dicere, hoc mihi etiam dormienti uideri potuisse; ideoque hoc potest esse falso simillimum. Si autem unus et sex mundi sunt; septem mundos esse, quoquo modo affectus sim, manifestum est, et id me scire non impudenter affirmo. Quare uel hanc connexionem, uel illas superius disiunctiones, doce somno aut furore aut uanitate sensuum posse esse falsas; et me, si expergefactus ista meminero, uictum esse concedam. Credo enim iam satis liquere quae per somnium et dementiam falsa uideantur, ea scilicet quae ad corporis sensus pertinent: nam ter terna nouem esse, et quadratum intellegibilium numerorum, necesse est uel genere humano stertente sit uerum. Quamquam etiam pro ipsis sensibus multa posse dici uideo, quae ab Academicis reprehensa non inuenimus. Credo enim sensus non accusari, uel quod imaginationes falsas furentes patiuntur, uel quod falsa in somnis uidemus. Si enim uera uigilantibus atque sanis renuntiarunt; nihil ad eos, quid sibi animus dormientis insanientisque confingat. 11. 26. Restat ut quaeratur, utrum cum ipsi renuntiant, uerum renuntient. Age, si dicat Epicureus quispiam, Nihil habeo quod de sensibus conquerar: iniustum est enim ab eis exigere plusquam possunt; quidquid autem possunt uidere oculi, uerum uident. Ergone uerum est quod de remo in aqua uident? Prorsus uerum. Nam causa accedente quare ita uideretur, si demersus unda remus rectus appareret, magis oculos meos falsae renuntiationis arguerem. Non enim uiderent quod talibus existentibus causis uidendum fuit. Quid multis opus est? Hoc de turrium motu, hoc de pinnulis auium, hoc de caeteris innumerabilibus dici potest. Ego tamen fallor, si assentiar, ait quispiam. Noli plus assentiri, quam ut ita tibi apparere persuadeas; et nulla deceptio est. Non enim uideo, quomodo refellat Academicus eum qui dicit: Hoc mihi candidum uideri scio; hoc auditum meum delectari scio; hoc mihi iucunde olere scio; hoc mihi sapere dulciter scio; hoc mihi esse frigidum scio. Dic potius, utrum per se amarae sint oleastri frondes, quas caper tam pertinaciter appetit. O hominem improbum! nonne est caper ipse modestior? Nescio quales pecori sint, mihi tamen amarae sunt: quid quaeris amplius? Sed est fortasse aliquis etiam hominum, cui non sint amarae. Tendisne in molestiam? Numquidnam ego amaras esse omnibus dixi? mihi dixi, et hoc non semper affirmo. Quid si enim alias alia causa, nunc dulce quidpiam, nunc amarum in ore sentiatur? Illud dico, posse hominem cum aliquid gustat, bona fide iurare, se scire palato suo illud suaue esse, uel contra, nec ulla calumnia graeca ab ista scientia posse deduci. Quis enim tam impudens sit, qui mihi cum delectatione aliquid ligurienti dicat: Fortasse non gustas, sed hoc somnium est? Numquidnam resisto? Sed me tamen illud in somnis etiam delectaret. Quare illud quod me scire dixi, nulla confundit similitudo falsorum. Et Epicureus, uel Cyrenaici et alia multa fortasse pro sensibus dicant, contra quae nihil dictum esse ab Academicis accepi. Sed quid ad me? Si uolunt ista, et si possunt, etiam me fauente rescindant. Quidquid enim contra sensus ab eis disputatur, non contra omnes philosophos ualet. Sunt enim qui ista omnia, quae corporis sensu accipit animus, opinionem posse gignere confitentur, scientiam uero negant. Quam tamen uolunt intellegentia contineri, remotamque a sensibus in mente uiuere. Et forte in eorum numero est sapiens ille quem quaerimus. Sed de hoc alias. Nunc ad reliqua pergamus quae propter ista quae iam dicta sunt, paucis, nisi fallor, explicabimus. [3,12] 12. 27. Quid enim de moribus inquirentem uel iuuat uel impedit corporis sensus? Nisi uero illos ipsos qui summum hominis uerum bonum in uoluptate posuere, nihil impedit aut columbae collum, aut uox incerta, aut graue pondus homini quod camelis leue est, aut alia sexcenta, quominus dicant eo quo delectantur delectari se scire, uel eo quo offenduntur offendi (quod refelli posse non uideo); eum commouebunt qui finem boni mente complectitur. Quid horum tu eligis? Si quid mihi uideatur, quaeris; in mente arbitror esse summum hominis bonum. Sed nunc de scientia quaerimus. Ergo interroga sapientem, qui non potest ignorare sapientiam: mihi tamen tardo illi atque stulto licet interim scire, boni humani finem, in quo inhabitet beata uita, aut nullum esse, aut in animo esse, aut in corpore, aut in utroque. Hoc me, si potes, nescire conuince; quod notissimae illae uestrae rationes nullo modo faciunt. Quod si non potes, non enim reperies cui falso simile sit, egone concludere dubitabo, recte mihi uideri scire sapientem quidquid in philosophia uerum est, cum ego inde tam multa uera cognouerim? 12. 28. Sed metuit fortasse ne summum bonum eligat dormiens. Nihil periculi est: cum euigilauerit, repudiabit si displicet, tenebit si placet. Quis enim eum recte uituperabit quod falsum uidit in somnis? Aut fortasse illud formidabis, ne dormiens amittat sapientiam, si pro ueris falsa probauerit? Hoc iam ne dormiens quidem audet somniare, ut sapientem uigilantem uocet, neget si dormiat. Haec etiam de furore dici possunt: sed in alia festinat oratio. Haec tamen sine conclusione securissima non relinquo. Aut enim amittitur furore sapientia, et iam non erit sapiens, quem uerum ignorare clamatis: aut scientia eius manet in intellectu, etiamsi pars animi caetera id quod accepit a sensibus uelut in somnis imaginetur. [3,13] 13. 29. Restat dialectica, quam certe sapiens bene nouit, nec falsum scire quisquam potest. Si uero eam nescit, non pertinet ad sapientiam eius cognitio, sine qua esse sapiens potuit; et superfluo utrum uera sit, possitue percipi, quaerimus. Hic fortasse aliquis mihi dicat: Soles prodere tu stulte, quid noueris: an de dialectica nihil scire potuisti? Ego uero plura quam de quauis parte philosophiae. Nam primo omnes illas propositiones, quibus supra usus sum, ueras esse ista me docuit. Deinde per istam noui alia multa uera. Sed quam multa sint, numerate, si potestis. Si quatuor in mundo elementa sunt, non sunt quinque. Si sol unus est, non sunt duo. Non potest una anima et mori et esse immortalis. Non potest homo simul et beatus, et miser esse. Non hic et sol lucet, et nox est. Aut uigilamus nunc, aut dormimus. Aut corpus est, quod mihi uidere uideor, aut non est corpus. Haec et alia multa, quae commemorare longissimum est, per istam didici uera esse, quoquo modo sese habeant sensus nostri, in se ipsa uera. Docuit me, si cuius eorum quae per connexionem modo proposui pars antecedens assumpta fuerit, trahere necessario id quod annexum est. Ea uero quae per repugnantiam uel disiunctionem a me sunt enuntiata, hanc habere naturam, ut cum auferuntur caetera, siue unum, siue plura sint, restet aliquid quod eorum ablatione firmetur. Docuit etiam me, cum de re constat, propter quam uerba dicuntur, de uerbis non debere contendi: et quisquis id faciat, si imperitia faciat, docendum esse; si malitia, deserendum: si doceri non potest, monendum ut aliquid aliud potius agat, quam tempus in superfluis operamque consumat; si non obtemperat, neglegendum. De captiosis autem atque fallacibus ratiunculis breue praeceptum est: si male concedendo inferuntur, ad ea quae concessa sunt esse redeundum. Si uerum falsumque in una conclusione confligunt, accipiendum inde quod intellegitur, quod explicari non potest relinquendum. Si autem modus in aliquibus rebus latet penitus hominem, scientiam eius non esse quaerendam. Haec quidem habeo a dialectica, et alia multa quae commemorare non est necesse. Neque enim debeo ingratus existere. Verum ille sapiens aut haec neglegit, aut si perfecta dialectica ipsa scientia ueritatis est, sic illam nouit ut istorum mendicissimam calumniam: Si uerum est, falsum est; si falsum est, uerum est: contemnendo, et non miserando fame enecet. Haec de perceptione satis esse propterea puto, quia de assentiendo cum dicere coepero, tota ibi rursum causa uersabitur. [3,14] 14. 30. Iam ergo ad eam partem ueniamus, in qua dubitare adhuc uidetur Alypius. Et primo idipsum perspiciamus quale sit, quod te acutissime atque cautissime mouet. Nam si tot tantisque rationibus roboratam (hoc enim dixisti) Academicorum sententiam, qua eis placuit nihil scire sapientem, hoc tuum labefactat inuentum, quo cogimur confiteri multo esse probabilius, sapientem scire sapientiam; magis est assensio cohibenda. Hoc enim ipso ostenditur nihil quamlibet copiosissimis subtilissimisque argumentis posse suaderi, cui non ex parte contraria, si adsit ingenium, non minus acriter, uel fortasse acrius resistatur. Eo fit, ut cum sit uictus Academicus, uicerit. O utinam uincatur! nunquam efficiet quauis arte Pelasga, ut simul a me uictus uictorque discedat. Certe nihil aliud inueniatur quod aduersum ista dici possit, et ultro me uictum esse profiteor. Non enim de gloria comparanda, sed de inuenienda ueritate tractamus. Mihi satis est, quoquo modo molem istam transcendere, quae intrantibus ad philosophiam sese opponit, et nescio quibus receptaculis tenebras tegens, talem esse philosophiam totam minatur, nihilque in ea lucis inuentum iri sperare permittit. Quid autem amplius desiderem, nihil habeo, si iam probabile est, nonnihil scire sapientem. Non enim alia causa ueri simile uidebatur eum assensionem sustinere debere, nisi quia erat ueri simile nihil posse comprehendi. Quo sublato, percipit enim sapiens uel ipsam, ut iam conceditur, sapientiam, nulla iam causa remanebit cur non assentiatur sapiens uel ipsi sapientiae. Est enim sine dubitatione monstrosius sapientem non approbare sapientiam, quam sapientem nescire sapientiam. 14. 31. Nam quaeso, paululum quasi ante oculos tale spectaculum constituamus, si possumus, rixam quamdam sapientis et sapientiae. Quid aliud dicit sapientia, quam se esse sapientiam? At contra iste, Non credo, inquit. Quis ait sapientiae: Non credo esse sapientiam? quis, nisi is cum quo illa loqui potuit, et in quo habitare dignata est, scilicet sapiens? Ite nunc, et me quaerite, qui cum Academicis pugnem: habetis iam nouum certamen, sapiens et sapientia secum pugnant. Sapiens non uult consentire sapientiae, ego uobiscum securus exspecto. Quis enim non credat inuictam esse sapientiam? Tamen nos aliqua complexione muniamus. Aut enim in hoc certamine Academicus uincet sapientiam: et a me uincetur, quia non erit sapiens: aut ab ea superabitur; et sapientem sapientiae consentire docebimus. Aut igitur sapiens Academicus non est, aut nonnulli rei sapiens assentietur: nisi forte quem dicere puduit sapientem nescire sapientiam, sapientem non consentire sapientiae dicere non pudebit. At si iam ueri simile est cadere in sapientem uel ipsius sapientiae perceptionem, et nulla causa est, cur non ei quod potest percipi assentiatur; uideo quod uolebam esse ueri simile, sapientem scilicet assensurum esse sapientiae. Si quaeres ubi inueniat ipsam sapientiam; respondebo, In semetipso. Si dicis eum nescire quod habeat, redis ad illud absurdum, sapientem nescire sapientiam. Si sapientem ipsum negas posse inueniri; non iam cum Academicis, sed tecum, quisquis hoc sentis, sermone alio disseremus. Illi enim cum haec disputant, de sapiente profecto disputant. Clamat Cicero, seipsum magnum esse opinatorem, sed de sapiente se quaerere. Quod si adhuc uos, adolescentes, ignotum habetis, certe in Hortensio legistis: Si igitur nec certi est quidquam, nec opinari sapientis est; nihil unquam sapiens approbabit. Unde manifestum est eos de sapiente illis suis disputationibus, contra quas nitimur, quaerere. 14. 32. Ergo arbitror ego sapienti certam esse sapientiam, id est sapientem percepisse sapientiam; et ob hoc eum non opinari, cum assentitur sapientiae: assentitur enim ei rei, quam si non percepisset, sapiens non esset. Nec isti quemquam non debere assentiri, nisi rebus quae non possunt percipi, affirmant. Non autem sapientia nihil est. Cum igitur et scit sapientiam, et assentitur sapientiae; neque nihil scit, neque nulli rei sapiens assentitur. Quid amplius uultis? An de illo errore aliquid quaerimus, quem dicunt penitus euitari, si in nullam rem animum declinet assensio? Errat enim, inquiunt, quisquis non solum rem falsam, sed etiam dubiam, quamuis uera sit, approbat: nihil autem quod dubium non sit inuenio. At inuenit sapiens ipsam, ut dicebamus, sapientiam. [3,15] 15. 33. Sed hinc iam uultis fortasse me discedere. Non sunt facile securissima relinquenda; cum uersutissimis hominibus agimus: morem tamen uobis geram. Sed quid hic dicam? quid? quidnam? illud nimirum uetus dicendum est, ubi et ipsi habent quod dicant. Quid enim faciam, quem de castris meis foras truditis? num implorabo auxilia doctorum, cum quibus si superare nequeo, minus pudebit fortasse superari? Iaciam igitur quibus uiribus possum fumosum quidem iam et scabrum, sed nisi fallor, ualidissimum telum: qui nihil approbat, nihil agit. O hominem rusticum! Et ubi est probabile? ubi est uerisimile? Hoc uolebatis. Auditisne ut sonent scuta graecanica? Exceptum est quod robustissimum quidem: sed qua manu iaculati sumus? Et nihil mihi potentius isti mei suggerunt; nec aliquid, ut uideo, uulneris fecimus. Conuertam me ad ea quae uilla et ager ministrat: onerant me potius maiora quam praeparant. 15. 34. Nam cum otiosus diu cogitassem in isto rure, quonam modo possit isthuc probabile aut ueri simile actus nostros ab errore defendere; primo uisum est mihi, ut solet uideri cum ista uendebam, belle tectum et munitum. Deinde ubi totum cautius circumspexi, uisus sum mihi uidisse unum aditum, qua in securos error irrueret. Non enim solum puto eum errare, qui falsam uiam sequitur; sed etiam eum qui ueram non sequitur. Faciamus enim duos uiatores ad unum locum tendentes, quorum alter instituerit nulli credere, alter nimis credulus sit. Ventum est ad aliquod biuium: hic ille credulus pastori qui aderat, uel cuipiam rusticano: Salue, frugi homo; dic quaeso, qua bene in illum locum pergatur. Respondetur: Si hac ibis, nihil errabis. Et ille ad comitem: Verum dicit, hac eamus. Ridet uir cautissimus, et tam cito assensum facetissime illudit, atque interea illo discedente in biuio figitur: et iam incipit uideri turpe cessare, cum ecce ex alio uiae cornu lautus quidam et urbanus equo insidens eminet, et propinquare occipit: gratulatur iste. Tum aduenienti, et salutato indicat propositum, quaerit uiam; dicit etiam remansionis suae causam, quo beneuolentiorem reddat, pastori eum praeferens. Ille autem casu planus erat de iis quos Samardocos iam uulgus uocat. Tenuit suum morem homo pessimus etiam gratis. Hac perge, ait: nam ego inde uenio. Decepit, atque abiit. Sed quando iste deciperetur? Non enim monstrationem istam tamquam ueram, inquit, approbo; sed quia est ueri similis. Et hic otiosum esse nec honestum, nec utile est; hac eam. Interea ille qui assentiendo errauit, tam cito existimans uera esse uerba pastoris, in loco illo quo tendebant, iam se reficiebat: iste autem non errans, siquidem probabile sequitur, circumit siluas nescio quas, nec iam cui locus ille notus sit, ad quem uenire proposuerat, inuenit. Vere uobis dicam, cum ista cogitarem, risum tenere non potui, fieri per Academicorum uerba nescio quomodo, ut erret ille qui ueram uiam uel casu tenet; ille autem qui per auios montes probabiliter ductus est, nec petitam regionem inuenit, non uideatur errare. Ut enim temerariam consensionem iure condemnem, facilius ambo errant, quam iste non errat. Hinc iam aduersum ista uerba uigilantior, ipsa facta hominum et mores considerare coepi. Tum uero tam multa mihi et tam capitalia in istos uenerunt in mentem, ut iam non riderem, sed partim stomacharer, partim dolerem homines doctissimos et acutissimos in tanta scelera sententiarum et flagitia deuolutos. [3,16] 16. 35. Certe enim, non fortasse omnis qui errat, peccat; omnis tamen qui peccat, aut errare conceditur, aut aliquid peius. Quid si ergo aliquis adolescentium cum hos audierit dicentes: Turpe est errare, et ideo nulli rei consentire debemus; sed tamen cum agit quisque quod ei uidetur probabile, nec peccat, nec errat: illud tantum meminerit, quidquid occurrit uel animo uel sensibus, non pro uero esse approbandum. Id igitur audiens adolescens, insidiabitur pudicitiae uxoris alienae, Te, te consulo, M. Tulli; de adolescentium moribus uitaque tractamus, cui educendae atque instituendae (Cicerone, De diu. 2, 2, 4) omnes illae litterae tuae uigilauerunt. Quid aliud dicturus es, quam non tibi esse probabile ut id faciat adolescens? At illi probabile est. Nam si ex alieno probabili uiuimus, nec tu debuisti administrare rempublicam; quia Epicuro uisum est non esse faciendum. Adulterabit igitur ille iuuenis coniugem alienam: qui deprehensus si fuerit, ubi te inueniet a quo defendatur? Quamquam etiam si inueniat, quid dicturus es? Negabis profecto. Quid si tam clarum est, ut frustra inficiere? Persuadere uis nimirum, tamquam in Cumano gymnasio atque adeo Neapolitano, nihil eum peccasse, imo etiam nec errasse quidem. Non enim faciendum esse adulterium pro uero sibi persuasit; probabile occurrit, secutus est, fecit: aut fortasse non fecit, sed fecisse sibi uisus est. Iste autem maritus, homo fatuus, perturbat omnia litibus pro uxoris castitate proclamans, cum qua forte nunc dormit, et nescit. Hoc illi iudices si intellexerint, aut neglegent Academicos, et tamquam crimen uerissimum punient; aut eisdem obtemperantes, uerisimiliter hominem probabiliterque damnabunt, ut iam quid agat iste patronus prorsus ignoret. Cui enim succenseat non habebit, cum omnes se nihil errasse dicant; quando non assentientes, id quod uisum est, probabile fecerint. Ponet igitur personam patroni, et philosophi consolatoris suscipiet: ita facile adolescenti, qui iam tantum in Academia profecerit, persuadebit ut se tamquam in somnis putet esse damnatum. Sed uos me iocari arbitramini: liquet deierare per omne diuinum, nescire me prorsus quomodo iste peccauerit; si, quisquis id egerit quod probabile uidetur, non peccat. Nisi forte in totum aliud esse dicunt errare, aliud peccare; seque illis praeceptis egisse ne erremus, peccare autem nihil magnum esse duxisse. 16. 36. Taceo de homicidiis, parricidiis, sacrilegiis, omnibusque omnino, quae fieri aut cogitari possunt, flagitiis ac facinoribus, quae paucis uerbis, et quod est grauius, apud sapientissimos iudices defenduntur: Nihil consensi, et ideo non erraui. Quomodo autem non facerem quod probabile uisum est? Qui autem non putant ista probabiliter posse persuaderi, legant orationem Catilinae, qua patriae parricidium, quo uno continentur omnia scelera, persuasit. Iam illud quis non ridet? Ipsi dicunt, nihil se in agendo sequi nisi probabile, et quaerunt magnopere ueritatem, cum eis sit probabile non posse inueniri. O mirum monstrum! Sed hoc omittamus, minus id ad nos, minus ad uitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum periculum pertinet. Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod nefas omne, si haec ratio probabilis erit, cum probabile cuiquam uisum fuerit esse faciendum, tantum nulli quasi uero assentiatur, non solum sine sceleris, sed etiam sine erroris uituperatione committat. Quid ergo? Haec illi non uiderunt? Imo solertissime prudentissimeque uiderunt, nec mihi ullo pacto tantum arrogauerim, ut M. Tullium aliqua ex parte sequar industria, uigilantia, ingenio, doctrina: cui tamen asserenti, nihil scire posse hominem, si hoc solum diceretur: Scio ita uideri mihi; unde id refelleret non haberet. [3,17] 17. 37. Quid igitur placuit tantis uiris perpetuis et pertinacibus contentionibus agere, ne in quemquam cadere ueri scientia uideretur? Audite iam paulo attentius, non quid sciam, sed quid existimem: hoc enim ad ultimum reseruabam, ut explicarem, si possem, quale mihi uideatur esse totum Academicorum consilium. Plato uir sapientissimus et eruditissimus temporum suorum, qui et ita locutus est, ut quaecumque diceret, magna fierent, et ea locutus est, ut quomodocumque diceret, parua non fierent; dicitur post mortem Socratis magistri sui, quem singulariter dilexerat, a Pythagoreis etiam multa didicisse. Pythagoras autem graeca philosophia non contentus, quae tunc aut pene nulla erat, aut certe occultissima, postquam commotus Pherecydae cuiusdam Syri disputationibus, immortalem esse animum credidit, multos sapientes etiam longe lateque peregrinatus audierat. Igitur Plato adiciens lepori subtilitatique Socraticae quam in moralibus habuit, naturalium diuinarumque rerum peritiam, quam ab eis quos memoraui diligenter acceperat; subiungensque quasi formatricem illarum partium, iudicemque dialecticam, quae aut ipsa esset, aut sine qua sapientia omnino esse non posset; perfectam dicitur composuisse philosophiae disciplinam, de qua nunc disserere tempus non est. Sat est enim ad id quod uolo, Platonem sensisse duos esse mundos: unum intellegibilem, in quo ipsa ueritas habitaret; istum autem sensibilem, quem manifestum est nos uisu tactuque sentire. Itaque illum uerum, hunc ueri similem et ad illius imaginem factum. Et ideo de illo in ea, quae se cognosceret, anima uelut expoliri et quasi serenari ueritatem; de hoc autem in stultorum animis non scientiam, sed opinionem posse generari. Quidquid tamen ageretur in hoc mundo per eas uirtutes, quas ciuiles uocabat, aliarum uerarum uirtutum similes, quae, nisi paucis sapientibus, ignotae essent, non posse nisi ueri simile nominari. 17. 38. Haec et alia huiusmodi mihi uidentur inter successores eius, quantum poterant, esse seruata, et pro mysteriis custodita. Non enim aut facile ista percipiuntur, nisi ab eis qui se ab omnibus uitiis mundantes, in aliam quamdam plus quam humanam consuetudinem uindicauerint; aut non grauiter peccat quisquis ea sciens quoslibet homines docere uoluerit. Itaque Zenonem principem Stoicorum, cum iam quibusdam auditis et creditis, in scholam relictam a Platone uenisset, quam tunc Polemo retinebat, suspectum habitum suspicor, nec talem uisum cui Platonica illa uelut sacrosancta decreta facile prodi committique deberent, priusquam dedidicisset ea, quae in illam scholam ab aliis accepta detulerat. Moritur Polemo, succedit ei Archesilas Zenonis quidem condiscipulus, sed sub Polemonis magisterio. Quamobrem cum Zeno sua quadam de mundo, et maxime de anima, propter quam uera philosophia uigilat, sententia delectaretur, dicens eam esse mortalem, nec quidquam esse praeter hunc sensibilem mundum, nihilque in eo agi, nisi corpore; nam et Deum ipsum ignem putabat: prudentissime atque utilissime mihi uidetur Archesilas, cum illud late serperet malum, occultasse penitus Academiae sententiam, et quasi aurum inueniendum quandoque posteris obruisse. Quare cum in falsas opiniones ruere turba sit pronior, et consuetudine corporum omnia esse corporea facillime, sed noxie credatur; instituit uir acutissimus atque humanissimus, dedocere potius quos patiebatur male doctos quam docere quos dociles non arbitrabatur. Inde illa omnia nata sunt quae nouae Academiae tribuuntur, quia eorum necessitatem ueteres non habebant. 17. 39. Quod si Zeno expergefactus esset aliquando, et uidisset neque quidquam comprehendi posse, nisi quale ipse definiebat, neque tale aliquid in corporibus posse inueniri, quibus ille tribuebat omnia; olim prorsus hoc genus disputationum, quod magna necessitate flagrauerat, fuisset exstinctum. Sed Zeno imagine constantiae deceptus, ut ipsis Academicis uidebatur, nec mihi etiam non uidetur, pertinax fuit: fidesque illa corporum perniciosa quoquo modo potuit peruixit in Chrysippum, qui ei (nam maxime poterat), magnas uires latius se diffundendi dabat; nisi ex illa parte Carneades acrior et uigilantior superioribus caeteris ita restitisset, ut mirer illam opinionem aliquid etiam postea ualuisse. Namque Carneades primo illam uelut calumniandi impudentiam, qua uidebat Archesilam non mediocriter infamatum, deposuit; ne contra omnia uelle dicere quasi ostentationis causa uideretur: sed ipsos proprie sibi Stoicos, atque Chrysippum conuellendos euertendosque proposuit. [3,18] 18. 40. Deinde cum undique premeretur, si nulli rei esset assensus, nihil acturum esse sapientem (o hominem mirum atque adeo non mirum! ab ipsis enim Platonis fontibus profluebat); attendit sapienter quales illi actiones probarent, easque nescio quarum uerarum similes uidens, id quod in hoc mundo ad agendum sequeretur, ueri simile nominauit. Cui enim esset simile et perite norat, et prudenter tegebat, idque etiam probabile appellabat. Probat enim bene imaginem, quisquis eius intuetur exemplum. Quomodo enim approbat sapiens, aut quomodo simile sequitur ueri, cum ipsum uerum quod sit ignoret? Ergo illi norant, et approbabant falsa in quibus imitationem laudabilem rerum uerarum animaduertebant. Sed quia hoc tamquam profanis nec fas, nec facile erat ostendere; reliquerunt posteris, et quibus illo tempore potuerunt, signum quoddam sententiae suae. Illos autem bene dialecticos de uerbis mouere quaestionem insultantes irridentesque prohibebant. Ob haec dicitur Carneades etiam tertiae Academiae princeps atque auctor fuisse. 18. 41. Deinde in nostrum Tullium conflictio ista durauit, iam plane saucia et ultimo spiritu latinas litteras inflatura. Nam nihil mihi uidetur inflatius, quam tam multa copiosissime atque ornatissime dicere, non ita sentientem. Quibus tamen uentis feneus ille platonicus Antiochus satis, ut mihi uidetur, dissipatus atque dispersus est. Nam Epicureorum greges in animis deliciosorum populorum aprica stabula posuerunt. Quippe Antiochus Philonis auditor, hominis quantum arbitror circumspectissimi, qui iam ueluti aperire cedentibus hostibus portas coeperat, et ad Platonis auctoritatem Academiam legesque reuocare; quamquam et Metrodorus id antea facere tentauerat, qui primus dicitur esse confessus, non decreto placuisse Academicis nihil posse comprehendi, sed necessario contra Stoicos huiusmodi eos arma sumpsisse: igitur Antiochus, ut institueram dicere, auditis Philone academico, et Mnesarcho stoico, in Academiam ueterem, quasi uacuam defensoribus, et quasi nullo hoste securam, uelut adiutor et ciuis irrepserat, nescio quid inferens mali de Stoicorum cineribus, quod Platonis adita uiolaret. Sed huic arreptis iterum illis armis et Philon restitit donec moreretur, et omnes eius reliquias Tullius noster oppressit, se uiuo impatiens labefactari uel contaminari quidquid amauisset: adeo post illa tempora non longo interuallo omni peruicacia pertinaciaque demortua, os illud Platonis quod in philosophia purgatissimum est et lucidissimum, dimotis nubibus erroris emicuit, maxime in Plotino, qui platonicus philosophus ita eius similis iudicatus est, ut simul eos uixisse, tantum autem interest temporis ut in hoc ille reuixisse putandus sit. [3,19] 19. 42. Itaque nunc philosophos non fere uidemus, nisi aut Cynicos aut Peripateticos aut Platonicos: et Cynicos quidem, quia eos uitae quaedam delectat libertas atque licentia. Quod autem ad eruditionem doctrinamque attinet, et mores quibus consulitur animae, quia non defuerunt acutissimi et solertissimi uiri, qui docerent disputationibus suis Aristotelem ac Platonem ita sibi concinere, ut imperitis minusque attentis dissentire uideantur; multis quidem saeculis multisque contentionibus, sed tamen eliquata est, ut opinor, una uerissimae philosophiae disciplina. Non enim est ista huius mundi philosophia, quam sacra nostra meritissime detestantur, sed alterius intellegibilis; cui animas multiformibus erroris tenebris caecatas, et altissimis a corpore sordibus oblitas, nunquam ista ratio subtilissima reuocaret, nisi summus Deus populari quadam clementia diuini intellectus auctoritatem usque ad ipsum corpus humanum declinaret, atque submitteret; cuius non solum praeceptis, sed etiam factis excitatae animae redire in semetipsas, et resipiscere patriam, etiam sine disputationum concertatione potuissent. [3,20] 20. 43. Hoc mihi de Academicis interim probabiliter, ut potui, persuasi. Quod si falsum est, nihil ad me, cui satis est iam non arbitrari, non posse ab homine inueniri ueritatem. Quisquis autem putat hoc sensisse Academicos, ipsum Ciceronem audiat. Ait enim illis morem fuisse occultandi sententiam suam, nec eam cuiquam nisi qui secum ad senectutem usque uixisset, aperire consuesse. Quae sit autem ista, Deus uiderit; eam tamen arbitror Platonis fuisse. Sed ut breuiter accipiatis omne propositum meum; quoquo modo se habeat humana sapientia, eam me uideo nondum percepisse. Sed cum trigesimum et tertium aetatis annum agam, non me arbitror desperare debere eam me quandoque adepturum. Contemptis tamen caeteris omnibus quae bona mortales putant, huic inuestigandae inseruire proposui. A quo me negotio quoniam rationes Academicorum non leuiter deterrebant, satis, ut arbitror, contra eas ista disputatione munitus sum. Nulli autem dubium est gemino pondere nos impelli ad discendum, auctoritatis atque rationis. Mihi ergo certum est nusquam prorsus a Christi auctoritate discedere: non enim reperio ualentiorem. Quod autem subtilissima ratione persequendum est; ita enim iam sum affectus, ut quid sit uerum, non credendo solum, sed etiam intellegendo apprehendere impatienter desiderem; apud Platonicos me interim quod sacris nostris non repugnet reperturum esse confido. 20. 44. Hic postquam sermonis finem me fecisse aspexerunt, quamquam iam erat nox, et aliquid etiam lucerna illata scriptum erat; tamen illi adolescentes intentissime exspectabant, utrum Alypius uel alio die se responsurum esse promitteret. Tum ille: Nihil mihi aliquando, inquit, tam ex sententia prouenisse affirmare paratus sum, quam quod hodierna disputatione discedo superatus. Nec istam meam tantum puto debere esse laetitiam. Communicabo ergo eam uobiscum, concertatores mei, uel iudices nostri. Quandoquidem isto se pacto a suis posteris uinci, ipsi etiam fortasse Academici optarunt. Quid enim nobis hoc sermonis lepore iucundius, quid sententiarum grauitate perpensius, quid beneuolentia promptius, quid doctrina peritius uideri aut exhiberi posset? Prorsus nequaquam digne admirari possum, quod tam facete aspera, tam fortiter desperata, tam moderate conuicta, tam dilucide obscura tractata sunt. Quare iam, socii mei, exspectationem uestram, qua me ad respondendum prouocabatis, certiore spe mecum ad discendum conuertite. Habemus ducem qui nos in ipsa ueritatis arcana, Deo iam monstrante, perducat. 20. 45. Hic ego, cum illi puerili quodam studio, quod Alypius responsurus non uidebatur, quasi fraudatos uultu se ostenderent: Inuidetis, inquam arridens, laudibus meis? Sed quoniam de Alypii constantia iam securus nihil eum timeo; ut uos quoque mihi gratias agatis, instruo uos aduersus illum qui tantam intentionem uestrae exspectationis offendit. Legite Academicos; et cum ibi uictorem (quid enim facilius?) istarum nugarum Ciceronem inueneritis, cogatur iste a uobis hunc nostrum sermonem contra illa inuicta defendere. Hanc tibi, Alypi, duram mercedem pro mea falsa laude restituo. Hic cum arrisissent, finem tantae conflictionis, utrum firmissimum nescio, modestius tamen et citius quam speraueram fecimus.