[4,0] LIBER IV. [4,1] 1. Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas delubris uim habere diuinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum. 2. Nam si uerba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit uobis uidendum, utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum de numinum delusione spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta uerborum. 3. Sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus onerastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere? [4,2] 1. Nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter uero uiuentis ac sine ullis offensionibus felicitatem. 2. Quod a nobis uerissime dici ex contrariis promptum est oppositionibus noscitare, infelicitate discordia obliuione iniquitate impietate ignauia pectoris et ualetudine corporis minus fausta. Ut enim haec accidunt hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis aduersum est ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum. [4,3] 1. Nam quod nobis cateruas signatorum alias inducitis deorum, existimare non possumus utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciuiatis fluxu{m}. "Quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone". - Ex rerum ergo prouentu, non ex ui naturae dea ista est proditat et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxit aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite. 2. Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit uiribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum capiat collem uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata uel Pantica. Ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana est? Si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint uocaminis indicate. [4,4] 1. "Pellendorum hostium dea potens Pellonia est". - Quorumne, nisi molestum est, edite. Confligunt partes atque inter se comminus armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet, aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis uires officium que praestare? Quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque fauorem ac suffragium commodarit, nominis sui uim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est. 2. Nisi forte dicetis: "Romanorum tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gralo tiosis semper opitulationibus praesto est". - Esse quidem hoc ita, quod nomini fauemus, optamus, at quaestionem non exiguam res habet. 3. Quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui nominis exhibebunt? 4. et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei currere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaueribus aggerati sunt, cum mille alia uulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibust Dormiebat, stertebat; aut quoa uilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat? [4,5] 1. "Dii laeui a laeua sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum". - Quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. Iam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laeuas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. Quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae conuexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis {et initium} non potest. 2. Itaque cum dicimus: dextera haec regio est et illa laeua, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque reuocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeua: quae tamen haec ipsa, quae laeua appellamus et dextera, {alia in nobis} nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque euentus conlocauerit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. 3. Si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laeuus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebitur. Rursus uero si iecero plagam in occiduam lumina, uocabulum sinistri auster et meridies transit: in qua si me parte necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laeuus inmutata corporis conuersione dicatur. 4. Qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeua natura esse ulla sed positionis et temporis et prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. 5. Quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit religiones modo dexteras fieri modo laeuas? Aut quid dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cum ominibus ediderunt?. [4,6] 1. "Lateranus, ut dicitis, deus est focorum et genius adiectus que hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus". 2. - Quid ergo? si testa aut materia fuerint quacumque alia fabricati, foci genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? 3. Per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum sapores, et an o rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. 4. Itane istud non foedum, quinimmo, ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium, ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni? [4,7] 1. Etiamne militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas uoluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa pro cedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est uirginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino uestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? 2. Quodsi minime uos admouent ad intellectum ueritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere inanissimae superstitionis figmenta haec esse et falsorum imaginationes deorum? 3. "Putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. 4. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus uiarum dea Upibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. Nam quae durat et solidat infantibus paruis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiens que dulcedinem".. [4,8] 1. - Dicite, o quaeso, ita ut uobis propitiae faueant Peta Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? 2. Etenim quaero et rogito, utrumne uobis uideantur antiquiores dii esse natura tempore uetustate an homines, an apes fruges uirgulta et cetera? 3. Dubitabit hominum nemo quin innumeris dicatis "deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire". - Quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? 4. An numquid "iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a uobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari?". 5. - Et unde scire potuistis quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino autinesse potentias his certas, cum esset uobis similiter nescium quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?. [4,9] 1. "Quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos?". - Non istud nos soli, sed ueritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. 2. Qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime ueniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis + Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa expeeritur et exercet obscenitas? 3. quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum cotidie uideamus et priuatarum domorum conuelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatust quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam uelut maximum numen uestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.. [4,10] 1. Quodsi habent in sedibus suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraqua alia, quae uel cursim perstrinximus uel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. 2. Cur enim deus praesit mellì uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non uiciis betaciis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili cetera que alia locis posita in obscuris et uerecundioribus partibus? 3. Et sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiam que desiderant. Aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus diuis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus diuinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et prouideant dixeritis.. [4,11] 1. Quid dicitis, o patres nouarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos uiolari et neglegi sacrilego clamitatis queritamini que contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? 2. Atquin uidete, perspicite, ne dum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis ferueant et cotidianis accessionibus insolescant. 3. "Cur ergo, e uobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum istos deos? Et inuocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus ueniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus". 4. - Possumus optinere falsum esse quod dicitur, uel quod suspicionibus plenissima res tota est, uel quod multas cotidie praedictionum uidemus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri.. [4,12] 1. Sed sint, ut adseritis, uerae: unde tamen facietis fidem, Melloniam uerbi causa uel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando uidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iocusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque inuocati speciem praestans? 2. Si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis ex erassioribus spiritus, qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios pro eis qui non sunt, ut et uestras opinationes firment et sibi hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant? . [4,13] 1. Aut si haec accipere rei nouitate rennuitis, unde uobis est scire an sit unus aliquis qui succedat pro omnibus quos inuocatis partibusque se cunctis locorum diuisionumque supponens multorum uobis speciem diuorum praebeat et potestatum? 2. "Quisnam iste est unus?" interrogabit forte. - Possumus instituti ueris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroge omnesque illos alios, qui {in} interioribus uiderunt et cognouerunt haec artibus: iam profecto discetis, quisnam sit deus unus uel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani generis inprudentiam ludant. 3. Iamdudum nos pudet ad eum locum uenire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, uerum etiam serii atque in maris tetrici asperitate durati. 4. Nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum pluratiuos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores uos facti et puerilium disciplinarum recordatione composita et conplures subditis uocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem iudicii acris uiri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam Graeco. 5. Et dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos uideremus litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque conpelleret nonnihil de his rebus quamuis ab illis sumptum commemoratumque depromere. . [4,14] 1. Aiunt igitur theologi uestri et uetustatis absconditae conditores, tris in rerum natura Ioues esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius uero Saturno, apud insulam aretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iouis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iouis et Hyperiona proditus genetrice, tertius Vulcano, non Lemnio, set Nili qui fuerit filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho, quintus Scythici regis et uersipellis habetur Circae. 2. Nam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinniuisse subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui esse iactatur, Maia tertius matre et Ioue procreatus sed tertio, quartus suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reueretur expromere, quintus Argi est interemptor, fugitiuus atque exul et proditor apud Aegyptum litterarum. 3. Sed et Mineruae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima non uirgo sed ex Vulcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitauit armorum, Iouis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta. . [4,15] 1. Ac ne longum uideatur et nimium, minutatim uelle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Vulcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. 2. Quod si uerum et certum est et ex rei cognitae adseueratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. Atque ita per uos ipsos, quamuis fieri nolitis, efficitur ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit et nullis elusa ambiguitatis erroribus. . [4,16] 1. Fingite nos enim uel auctoritate commotos uel uiolentia terroris uestri induxisse in animum Mineruam uerbi causa sacris uobis sollemnibus et ritu uelle adorare uolgato: r si cum diuinas apparamus adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Mineruae omnes aduolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue uel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? 2. Dicet enim forsitan prima illa quam diximus: "Meum nomen est Mineruae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicaui". "Immo, inquiet quinta Minerua, tu, tun' es? quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate? nonne uides in Capitoliis omnibus uirginalis esse species Mineruarum et nuptarum his formas ab artificibus cunctis dari? Desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. Nam Mineruam me esse genitore ex Pallante procreatam testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat deriuato a patre cognomine". 3. "Quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Mineruium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta, quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plenam cupiditatibus excitasti? Perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum aquis generauit ex liquidis et in uirgineos habitus roris concretione conduxit. Quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum Neith lingua, Platonis testificante Timaeo". 4. - Quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Mineruam se dicere, cui Coryphasiae nomen est uel ex Coryphae matris signo uel quod ex uertice summo Iouis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: "Itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare, si uerum, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem adsumis deae, quae de uertice procreatam mentiris te Iouis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? 5. ex capite conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in uerticis ipsius cauo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forficces? At si uerum est quod adseueras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est uindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum". 6. Si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Mineruae adsint quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret aut turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia uina defundi, quo disceptatore, quo iudice controuersias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter ceruicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut uindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?. [4,17] 1. Possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. 2. Sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum uos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. 3. Quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus muitatis et suscipere nos cultum uestrorum conpellitis numinum? 4. Possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. 5. Ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. 6. Nam esse Apollines quatuor aut tris Ioues numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iouem aut Pythium constituatis auctorem.. [4,18] 1. Sed ex diuerso nescio quis: "Unde, inquit, scimus an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut uisum est atque sedit libidinosa extulerint fictione?". 2. - Nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta, an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque quaerere quid sit in uero sed refutare, conuincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. 3. "Sed si mendaces illi, uos ueritas quae sit expeonite et inrefutabile aperite secretum". 4. - Et qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum {di} scriptis ad humanas peruenerit notiones? aut quicquam uos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? 5. Aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium nullum esse de diis quicquam: experiri uolumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis uestris nullius scripti informauerit notio. 6. Cum uero nomina et potentias illorum suggerentibus uobis libris addidicisse uos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.. [4,19] 1. "Nisi forte haec falsa et ea quae a uobis dicuntur erunt uera". - Quo argumento, quo signo? cum enim homines utrique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse uerum, quod uero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. 2. Per humani generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis "ex illo atque ex illa matre deus ille est proditus", nonne animi uestri sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? 3. Aut cum esse arbitramini uos ita, sollicitudinem concipitis nullam ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis obscenitatis egisse? 4. Nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conueniat dignitati, aut natiuitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus / habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse nouit, ipse, ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita.. [4,20] 1. At uero uos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis natiuitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. 2. "Ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est gnatus Diespiter fratribus". - Uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera condicionibus ueniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? 3. Et quid de ipsis coniunctionibus loquimur, quando et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias dicere et lusisse in his deas et, quod participes {et quid} fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et humano in posterum genus exitiorum seuisse discrimina?. [4,21] 1. "Sed in ceteris forsitan minus huius turpitudinis foeditas". - Ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilii nutu totum motans et tremefaciens caelum, exi uiro concretus et femina est, et nisi ambo sexus in obscenas dissoluerent copulatis corporibus uoluptates, Iuppiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies et regem numina non haberent et caelum sine domino staret? 2. Et quid Iouem miramur ex feminae effusum dictitare uos aluo, quando auctores uestri et nutricem habuisse conscribunt et ex alieni uberis alimonia mo traditam retinuisse uitam? Quid dicitis o uiri? Ergone, iterum dicam, tonans fulgens et fulminans et nubila terribilia conducens suxit fluenta mammarum, uagitum edidit, repsit atque ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis et ad somnos inductus est in mollissimis cunis iacens et uocibus delenitus infractis? 3. O deorum adsertio religiosa, o amplitudinis metuendae uenerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! Sicine apud uos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii uestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluuies bestiarum? . [4,22] 1. Nec contenti hos coetus grauitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liheros procreasse quam ipse est natus atque editus praedicatis. 2. "Ex Hyperiona, inquitis, matre et ex Ioue iaculatore fulminis Sol aureus et flagrantissimus natus est: ex Latona et eodem arquitenens Delius et siluarum agitatrix Diana: ex Leda et eodem {arquitenens Delius et siluarum} Graece Dioscoris nomen est: ex Alcmena et eodem Hercules ille Thebanus, quem claua pellisque tutata sunt: ex Semela atque ipso Liber, qui Bromius dicitur et ex femine iterum natus patris: ex ipso rursus et Maia Mercurius ore facundus et gestator adfabilium colubrarum". 3. - Potest ulla grauior contumelia Ioui uestro infligi aut quicquam est aliud quos labefactet aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis uoluptatibus aliquando libidinosis uictum et in femineos appetitus inflammati pectoris incaluisse feruore? 4. Et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? nonne illi fuerat satis Iuno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies os dignitas et ulnarum niuei marmoreique candores? An uxore contentus llaud una concubinis, pelicibus atque amiculis delectatus inpatientiam suam spargebat passim, ut babaecali adolescentes solent, salax deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium uoluptatum restituebat ardorem? 5. Quid dicitis o impii uel quas de uestro Ioue opinionum confingitis foeditates? Ita non animaduertitis, non uidetis, cuius eum notetis probri? cuius criminis constituatis auctorem? uel quas in eum labes flagitiorum, quantas coaceruetis infamias?. [4,23] 1. Ad libidinem homines proni atque ad uoluptatum blanditias naturae infirmitate procliues adulteria tamen legibus uindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. 2. Subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regnorum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se uelle rationibus pectoris non perspiciebat amissis. 3. Et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a uobis immortalium constitueretur dearum. In humanis uero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iouis? cutes uiscera pituita atque omnis illa proluuies intestinorum sub inuolucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, uerum etiam quiuis alter sola uel cogitatione uitare. 4. O egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter maximus cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ouorum.. [4,24] 1. Si aperire oculos mentis et ueritatem propriam intueri sine ulla uultis gratificatione priuata, miseriarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum flictatur humanum, ex huiusmodi repperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis uestris et quas in melius reformare ante oculos posita ueritate rennuitis. 2. Nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconueniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in inuidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus uiuitur imminutae? 3. Numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ouis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa uinctum esse Saturnum et ablui diebus statis, uinculorum ob ponderibus et leuari? numquid beneficio Curetum ab interitu seruatum Iouem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium uiolentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? 4. numquid incestas nuptias cum sorore Iouem ipsum dicimus fecisse nos, aut inuitatum ad ius mensae pro suillis uisceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse? numquid altero claudum pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque auaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus, Aesculapium fulminis transfixum esse telo! numquid Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? 5. numquid furem Mercurium publicauimus nos? nos esse Lauernam atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtiuis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas? numquid rege a Cyprio, cuius nomen Cinyras est, dictauimus meretriculam Venerem diuorum in numero consecratam?. [4,25] 1. Quis ex reliquiis Pelopis conpactum esse Palladium prodidit? non uos? quis Spartanum fuisse Martem? non Epicharmus auctor uester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? quis mensibus in Arcadia tribus et decem uinctum? non Melae fluminis filius quis ei canes ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? non principaliter cum ceteris Apollodorus? quis dum genialibus insultat alienis haesisse in laqueis inuolutum? non commentarii uestri? non scaenae? 2. Numquid aliquando a nobis conscriptum est mercennariam deos seruitutem seruisse, ut Herculem Sardibus amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Iouis fratrem, ut eidem sed cum patruo Pythium, ut coniugalia secreta miscentibus Mineruam luminis ministram et lucernarum modulatricem? 3. Nonne ille uester est uates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus uulneratos? non ex uobis Panyassis unus est, qui ab Hercule Ditem patrem et reginam memorat sauciatam esse Iunonem? non uiraginem ab Ornyto caesam cruentatam uexatam Polemonis uestri indicant scripta? non ab Hippocoontis liberis ipsum Sosibius Herculem cruciatum retulisse pronuntiat et inlati uulneris et doloris? 4. Apud insulam Cretam sepulturae esse mandatum Iouem nobis editum traditur? in Spartanis et Lacedaemoniis finibus nos dicimus conditos in cunis coalitos fratres? noster ille est auctor, qui Patrocles Thurius scriptorum in titulis indicatur, qui tumulos memorat reliquiasque Saturnias tellure in Sicula contineri? Hieronymus, Plutarchus nostrarum esse partium comprobatur, qui in Oetaeis uerticibus Herculem post morborum comitialium ruinas dissolutum in cinerem prodidit?. [4,26] 1. Nam quid de illis amoribus dicam quibus in feminas sanctos incaluisse caelestes uestris proditum litteris atque auctoribus continetur? 2. Numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas EIippothoas Amymonas Menalippas Alcyonas per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae uirginitate priuasse? 3. numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus atque purus Arsinoas Aethusas Eypsipylas Marpessas, Zeuxippas et Prothoas, Daphnas et Steropas inconsulti pectoris adpetisse feruoribus? 4. numquid senex Saturnus iamdudum obsitus canis atque annorum uetustate iam fflgidus nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri et sub pecoris specie hinnitibus euolauisse iactatis? 5. Iuppiter ipse rex mundi nonne a uobis infamis est isse per innumeras species et petulantis amoris flammam seruilibus obumbrauisse fallaciis? 6. numquid a nobis aliquando conscriptus est, libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum uersus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam paruulam, ut Clitoris uidelicet filiam Myrmidonis ederet apud Thessalos matrem? 7. Quis illum in Alcumena nouem noctibus fecit peruigilasse continuis? - non uos? Quis in amoribus desidem derelicta caeli statione iacuisse? - non uos? 8. Et sane adiungitis beneficia non parua, siquidem uobis deus Hercules natus est, qui in rebus huiusmodi patris sui transiret exuperaretque uirtutes. 9. Ille noctibus uix: nouem unam potuit prolem extundere concinnare conpingere, at Hercules sanctus deus gnatas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit et nomen uirginitatis expeonere et genetricum pondera sustinere. 10. Quid quod non contenti feminei generis adtribuisse diis curas etiam sexus adiungitis adamatos ab his mares? Hylam nescio quis diligit, Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur deliciarum futurus et poculorum custos, et ut Iouis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus obsignatur que posticis.. [4,27] 1. Sed soli amant apud uos mares et femineo sexui sua conseruata est sanctitas? nonne uestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem? matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem et Romanae dominationis auctorem? 2. Cum talia igitur uos probra et flagitiosa prodigia non in unum aliquem nominatim sed in omnem pariter superorum gentem quam esse uos remini sine ullius exceptione iaciatis, audetis salua uerecundia. dicere, aut esse nos impios aut uos pios, cum multo maiores ferant a uobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis quam amplitudines et honores ex ritu atque officio cultionis? 3. Aut enim falsa illa sunt cuncta quae sunt prompta de singulis existimationem illorum maiestatemque laedentia, et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium, aut si explorata et uera sunt et sine ullis dubitationibus conprehensa, ad eam perducitur res summam, ut inuitissimis uobis non generis superi sed humani eos fuisse credamus.. [4,28] 1. Ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio seruitutis, ubi uulnera caedes cruor, ubi amores desideria uoluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus ueniens, necesse est diuinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. 2. Quis est enim qui credat, si modo agnoscit ac percipit uis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima priuatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et uinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella ciuilia et cum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu uertisse exuperatum terga et tamquam fugitiuum et exulem in summotis delituisse secretis? 3. quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum auaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in fur lstorum dolis, adulterasse seruisse uulneratum esse etadamasse et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? 4. Atquin omnia uos ista et fuisse et inesse in diis adseueratis uestris, neque ullam praetermittiti? speciem uitiositatis maleficii lapsus quam non in conuicium numinum opinionum petulantia conferatis. 5. Aut igitur uobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant - in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni - aut si hi sunt tantummodo quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis uestris. Mortalia sunt enim quaecumque narratis.. [4,29] 1. Et possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare uel Agragantino Euhemero replicato, cuius libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, uel Nicagora ayprio uel Pellaeo Leonte uel ayrenensi Theodoro uel Eippone ac Diagora Meliis uel auctoribus aliis mille, qui scrupolosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. 2. Possumus, inquam, si placet, et Iouis res gestas et Mineruae experomere bella, uirginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectauerit regnum, cuius fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius tenuerit Mater, quidnam spei, quid uoluptatis specioso ab Attide conceperit, unde Serapis Aegyptius, unde Isis, uel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum.. [4,30] 1. Sed non istam suscepimus in eo sermone quem facimus uel operulam uel uoluntatem, ut ostendamus et publicemus quinam fuerint hi omnes. 2. Illud nobis propositum est, ut quoniam nos impios et inreligiosos uocatis, uos contra et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari quam uobis. 3. Quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intellegi debeat uos superis stimulos indignationum furialium commouere, qui tam foedas de illis uel auditis uel creditis uel ignominiosas ipsi compingitis fabulas. 4. Non enim qui sollicite relegit et inmaculatas hostias caedit, qui aceruos turis dat concremandos igni, numina consentiendus est colere aut officia solus religionis inplere. 5. Cultus uerus in pectore est atque opinatio de dis digna, nec quicquam prodest inlatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura, uerum etiam labis et turpitudinis aliquid et maiestati eorum concilient et decori.. [4,31] 1. Interrogare enim uos libet et ad sermonis exigui responsionem uocare, utrumne grauius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque uelle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusuis animum in ultionis possint rabiem concitare? 2. Si rerum momenta pendantur, nullum repperias tam inuidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. 3. Hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. 4. Si in caerimoniis uestris rebusque diuinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum aut in uerbo quispiam aut simpuuio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque diuinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constitit aut tibicen repente conticuit aut si patrimus ille qui uocitatur puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere non potuit: audetis abnuere in delictis tam grauibus uiolari semper a uobis deos, cum in leuioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini ciuitatis? [4,32] 1. "Sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad uoluptatem compositae lusiones". - Non est quidem credibile homines minus brutos et uetustatis remotissimae uestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum super essent atque in auribus collocatae aut ipsos sibi tantum licentiosi uoluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. 2. Sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inuentores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia uindicare aut non legibus latis et seueritate poenarum tantae istis obuiam temeritati constitutumque a uobis est ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. 3. Quisquis enim patitur peccare peccantem, is uires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam uera ingerere atque obiectare delicta. Quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud uero acerbissime uulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat. [4,33] 1. Scribuntur dii uestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad ultimum fidibus et uocum modulatione mulceri. 2. Vos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum uoluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt eneruati pectoris dissolutione mollitae. 3. Inducuntur ex his alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum uiris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. 4. Vobis nulla est cura quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. 5. Per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia uos illa miramini elata subiimiter, et quod poenis omnibus conueniebat plecti ut animosius consurgat audacia, incentiuo extollitis laudis. 6. Illi uulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: uos stupetis eloquentiae uiribus, et quod penitus oportebat ex humani generis coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat obliuione curatis. 7. Vulnerari, uexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: uobis illa est descriptio uoluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas.. [4,34] 1. Sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? 2. Ipse ille Iuppiter, cuius uos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et uel demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inuerecundia publicare: uos talia qui extuo lere prodigia poetarum esse principes atque reges diuinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas inducitis euolastis, ut grauioris ponderis sint apud uos uerba quibus caelitum uiolata sublimitas. 3. Ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud uos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis uellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari? 4. nec a uobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a uobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? 5. Maiestatis sunt apud uos rei, qui de uestris sequius obmurmurauerint aliquid regibus. 6. Magistratum in ordinem redigere, senatorem aut conuicio prosequi suis esse decrestis periculosissimum poenis. 7. Carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et uita, decemuiralibus scitis euadere noluistis inpune, ac ne uestras aures conuicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. 8. Soli di sunt apud uos superi inhonorati contemptibiles uiles, in quos ius est a uobis datum quae quisque uoluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitauerit formas. 9. Et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales tali que existimatione sentire?. [4,35] 1. Sed poetis tantummodo licere uoluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? 2. Quid pantomimi uestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? 3. nonne ad usum quaestus sui abutuntur dis uestris et lenocinia uoluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque diuinis? 4. Sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratum que collegia, pontifices maximi et maximi curiones, sedent quindecimuiri laureati et diales cum apicibus flamines, sedent interpretes augures diuinae mentis et uoluntatis, nec non et castae uirgines, perpetui nutrices et conseruatrices ignis, sedet cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, dis proximi atque augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus omnes meretriciae uilitatis inpudica experimitur imitatione bacchari. 5. Saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione gestire, nec non et illa proles Iouis Sophoclis in Trachiniis Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur heiulatus, uiolentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium uiscerum maceratione consumi. 6. Quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque {formidine} ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in species coniugum subditiui corporis simulatione succedere.. [4,36] 1. Nec satis haec culpa est. Etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus uacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cauillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caueae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et uacatio cum coronis. 2. Et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis res eas quibus sunt inuoluta probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie, et si quando animum desidem otiosis uultis alucinationibus occupari, dies uobis poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi. 3. Quod si haberet uos aliqua uestris pro religionibus indignatio, has potius litteras, hos exurere debuistis olim libros, {istos} demoliri,-dissoluere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis. 4. Nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt daris cur immaniter conuenticula dirui? in quibus summus oratur deus, pax cunctis et uenia postulatur magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc uitam degentibus et resolutis corporum uinctione; in quibus aliud auditur nihil nisi quod humanos faciat, nisi quod mites uerecundos pudicos castos, familiaris communicatores rei et cum omnibus quos solidet germanitatis necessitudine copulatos. . [4,37] 1. Verum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. 2. Hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur, illud nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? 3. Nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum, sicut uestrae opinationes ferunt - nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et contagione pestilentiae conrupisse auras temporum luctuosa cum populi uastitate - sequitur ut intellegi debeat iracundias non paruas ex opinionibus eos continere praedictis. 4. Quod si datur, et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus. quodsi ab his causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum uos estis auctores, qui animos eaelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem coneitare. Sin autem huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino nouerunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant et ab eius comptu et permixtione sunt absoluti. {Neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diuersas res eat unitas ingenita simplicitate diuisa}.