LIBER IX I (1) Sic ille nequissimus carnifex contra me manus impias obarmabat, At ego praecipitante consilium periculi tanti praesentia nec expectata diutina cogitatione lanienam imminentem fuga uitare statui, (2) protinusque uinculo, quo fueram deligatus, abrupto cursu me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis crebris calcibus uelitatus, ilicoque me raptim transcursa proxima porticu triclinio, in quo dominus aedium sacrificales epulas cum sacerdotibus deae cenitabat, incunctanter immitto, nec pauca rerum adparatus cibarii, mensas etiam et ignes impetu meo collido atque disturbo. (3) Qua rerum deformi strage paterfamilias commotus ut importunum atque lasciuum me cuidam famulo curiose traditum certo aliquo loco clausum cohiberi, ne rursum conuiuium placidum simili petulantia dissiparem. (4) Hoc astutulo commento scitule munitus et mediis lanii manibus ereptus custodela salutaris mihi gaudebam carceris. (5) Sed nimirum nihil Fortuna rennuente licet homini nato dexterum prouenire nec eonsilio prudenti uel remedio sagaci diuinae prouidentiae fatalis dispositio subuerti uel reformari potest. (6) Mihi denique id ipsum commentum, quod momentariam salutem repperisse uidebatur, periculum grande, immo praesens exitium conflauit aliud. II. (1) Nam quidam subito puer mobili ac trepida facie percitus, ut familiares inter se susurrabant, inrumpit triclinium suoque annuntiat domino de proximo angiportu canem rabidam paulo ante per posticam impetu miro sese direxisse (2) ardentique prorsus furore uenaticos canes inuasisse ac dehinc proximum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saeuitia nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse; (3) nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypnophilum cubicularium et Apollonium medicum, immo uero et plures alios ex familia abigere temptantes uariis morsibus quemque lacerasse, certe uenenatis morsibus contacta non nulla iumenta efferari simili rabie. (4) Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire arreptis cuiusce modi telis mutuoque, ut exitium commune protelarent, cohortati, ipsi potius eodem uaesaniae morbo laborantes, persecuntur. (5) Nec dubio me lanceis illis uel uenabulis, immo uero et bipennibus, quae facile famuli subministrauerant, membratim compilassent, ni respecto subiti periculi turbine cubiculum, in quo mei domini deuertebant, protinus inrupissem. (6) Tunc clausis obseratisque super me foribus obsidebant locum, quoad sine ullo congressionis suae periculo pestilentiae letalis peruicaci rabie possessus ac peresus absumerer. Quo facto tandem libertatem nanctus, solitariae fortunae munus amplexus, super constratum lectum abiectus, post multum equidem temporis somnum humanum quieui. III (1) Iamque clara die mollitie cubiculi refota lassitudine uegetus exurgo atque illos, qui meae tutelae peruigiles excubias agitauerant, ausculto de meis sic altercare fortunis: "Adhucine miserum istum asinum iugi furore iactari credimus?" "Immo uero iam uirus increscente saeuitia prorsus extinctum." (2) Sic opinionis uariae terminum ad explorationem conferunt ac de rima quadam prospiciunt sanum me atque sobrium otiose consistere. iamque ultro foribus patefactis plenius, an iam sim mansuetus, periclitantur. (3) Sed unus ex his, de caelo scilicet missus mihi sospitator, argumentum explorandae sanitatis meae tale commonstrat ceteris, ut aquae recentis completam peluem offerrent potui meo, ac si intrepidus et more solito sumens aquis adlibescerem, sanum me atque omni morbo scirent expeditum: (4) contra uero si uisum contactumque laticis uitarem ac perhorrescerem, pro conperto noxiam rabiem pertinaciter durare; hoc enim libris etiam pristinis proditum obseruari solere. IV (1) Isto placito uas immane confestim aquae perlucidae de proximo petitae fonte, cunctantes adhoc, offerunt mihi: at ego sino ulla mora progressus etiam obuio gradu satis sitienter pronus et totum caput inferens salutares uere equidem illas aquas hauriebam. (2) Iamque et plausus manum et aurium flexus et ductum capistri et quiduis aliud periclitantium placide patiebar, quoad contra uesanam eorum praesumptionem modestiam meam liquido cunctis adprobarem. (3) Ad istum modum uitato duplici periculo, die sequenti rursum diuinis exuuiis onustus cum crotalis et cymbalis circumforaneum mendicabulum producor ad uiam. (4) Nec paucis casulis atque castellis oberratis deuertimus ad quempiam pagum urbis opulentae quondam, ut me morabant incolae, inter semiruta uestigia conditum et hospitio proxumi stabuli recepti cognoscimus lepidam de adulterio cuiusdam pauperis fabulam, quam uos etiam cognoscatis uolo. V (1) Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo paruis illis mercedibus uitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula etiam satis quidem tenuis et ipsa, uerum tamen postrema lasciuia famigerabilis. (2) Sed die quadam, dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter inrepit eius hospitium temerarius adulter. Ac dum Veneris conluctationibus securius operantur, maritus ignams rerum ac nihil etiam tum tale suspicans inprouisus hospitium repetit. (3) Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam denuntiante. (4) Tunc mulier callida et ad huius modi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum, sed alias uacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit : (5) "Sicine uacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore uitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis? At ego misera pernox et per diem lanificio neruos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat. (6) Quanto me felicior Daphne uicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris uolutatur!" VI (1) Sic confutatus maritus: "Et quid istic est?" ait, "Nam licet forensi negotio officinator noster attentus ferias nobis fecerit, tamen hodiernae cenulae nostrae, prospexi. (2) Vide sis, ut dolium, quod semper uacuum, frustra locum detinet tantum et re uera praeter impodimentum conuersationis nostrae nihil praestat amplius? (3) Istud ego sex denariis cuidam uenditaui, et adest, ut dato pretio secum rem suam ferat. Quin itaque praecingeris mihique manum tantisper accommodas, ut exobrutum protinus tradatur emptori.?" (4) E re nata fallaciosa mulier temerarium tollens cachinnum: "Magnum", inquit, "istum uirum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iam dudum septem denariis uendidi, minoris distraxit." (5) Additamento pretii laetus maritus: "Et quis est ille" ait, "qui tanto praestinauit?" At illa: "Olim, inepte", inquit, "descendit in dolium sedulo soliditatem eius probaturus." VII (1) Nec ille sermoni mulieris defuit, sed exurgens alacriter: "Vis", inquit, "uerum scire, mater familias? Hoc tibi dolium nimis uetustum est et multifariam rimis hiantibus quassum" ad maritumque eius dissimulanter conuersus: (2) "Quin tu, quicumque es, homuncio, lucernam", ait, "actutum mihi expedis, ut erasis intrinsecus sordibus diligenter, aptumne usui, possim dinoscere, nisi nos putas aes de malo habere?" (3) Nec quicquam moratus ac suspicatus acer et egregius ille maritus accensa lucerna: "Discede", inquit, "frater, et otiosus adsiste, donec probe percuratum istud tibi repraesentem"; (4) et cum dicto nudatus ipse delato lumine scabiem uetustam cariosae testae occipit exculpere. (5) At uero adulter bellissimus ille pusio inclinatam dolio pronam uxorem fabri superincuruatus secure dedolabat. (6) Ast illa capite in dolium demisso maritum suum astu meretricio tractabat ludicre; hoc et illud et aliud et rursus aliud purgandum demonstrat digito suo, donec utroque opere perfecto acceptis septem denariis calamitosus faber collo suo gerens dolium coactus est ad hospitium adulteri perferre. VIII (1) Pauculis ibi diebus commorati et munificentia publica saginati uaticinationisque crebris mercedibus suffarcinati purissimi illi sacerdotes nouum quaestus genus sibi comminiscuntur. (2) Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus uariis plurimos ad hunc modum cauimlantur. Sors haec erat: "ideo coniuncti terram proscindunt boues, ut in futurum laeta germinent sata." (3) Tum si qui matrimonium forte coaptantes interrogarent, rem ipsam responderi aiebant: iungendos conubio et satis liberum procreandis; si possessiones praestinaturus quaereret, merito boues [ut] et iugum et arua sementis florentia pronuntiari; (4) si qui de profectione sollicitus diuinum caperet auspicium, iunctos iam paratosque, quadripedum cunctorum mansuetissimos et lucrum promitti de glebae germine; (5) si proelium capessiturus uel latronum factionem persecuturus, utiles necne processus, sciscitaretur, addictam uictoriam forti praesagio contendebant, quippe ceruices hostium iugo subacturi et praedam de rapinis uberrimam fructuosamque capturi. (6) Ad istum modum diuinationis astu captioso conraserant non paruas pecunias. IX. (1) Sed adsiduis interrogationibus argumenti satietate iam defecti rursum ad uiam prodeunt uia tota, quam nocte confeceramus, longe peiorem, quidni? lacunosis incilibus uoraginosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluuie caenosa lubricam. (2) Crebris denique offensaculis et assiduis lapsibus iam contusis cruribus meis uix tandem ad campestres semitas fessus euadere potui. (3) Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites aegreque cohibita equorum curruli rabie Philebum ceterosque comites eius inuolant auidi (4) colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obuerberant nec non manicis etiam cunctos coartant et identidem urgenti sermone comprimunt, (5) promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitauerant, ab ipsis puluinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris euadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia pomerium peruaserint. X. (1) Nec defuit qui manu super dorsum meum iniecta in ipso deae, quam gerebam, gremio scrutatus repperiret atque incoram omnium aureum depromeret cantharum. (2) Nec isto saltem tam nefario scelere impuratissima illa capita confutali terreriue potuere, sed mendoso risu cauillantes: "En", inquiunt, "indignae rei scaeuitatem! Quam plerumque insontes periclitantur homines! (3) Propter unicum caliculum, quem deum mater sorori suae deae Syriae hospitale munus optulit, ut noxios religionis antistites ad discrimen uocari capitis" (4) Haec et alias similis afannas frustra blaterantis eos retrorsus abducunt pagani statimque uinctos in Tullianum conpingunt cantharoque et ipso simulacro, quod gerebam, apud fani donarium redditis ac consecratis altera die productum me rursum uoce praeconis uenui subiciunt, (5) septemque nummis carius, quam prius me comparauerat Philebus, quidam pistor de proximo castello praestinauit protinusque frumento etiam coemto adfatim onustum per iter arduum scrupis et cuiusce modi stirpibus infestum ad pistrinum, quod exercebat, perducit. XI (1) Ibi complurium iumentorum multiuii circuitus intorquebant molas ambage uaria nec die tantum, uerum perpeti etiam nocte prorsus instabili machinarum uertigine lucubrabant peruigilem farinam. (2) Sed mihi, ne rudimentum seruitii perhorrescerem scilicet, nouus dominus loca lautia prolixe praebuit. Nam et diem primum illum feriatum dedit et cibariis abundanter instruxit praesepium. (3) Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo durauit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima uidebatur, matutinus adstituor et ilico uelata facie propellor ad incurua spatia flexuosi canalis, ut in orbe termini circumfluentis reciproco gressu mea recalcans uestigia uagarer errore certo. (4) Nec tamen sagacitatis ac prudentiae meae prorsus oblitus facilem me tirocinio disciplinae praebui; sed quanquam frequenter, cum inter homines agerem, machinas similiter circumrotari uidissem, (5) tamen ut expers et ignarus operis stupore mentito defixus haerebam, quod enim rebar ut minus aptum et huius modi ministerio satis inutilem me ad alium quempiam utique leuiorem laborem legatum iri uel otiosum certe cibatum iri. (6) Sed frustra sollertiam damnosam exercui. Complures enim protinus baculis armati me circumsteterunt atque, ut eram luminibus obtectis securus etiamnunc, repente signo dato et clamore conferto, plagas ingerentes aceruatim, adeo me strepitu turbulentant, ut cunctis consiliis abiectis ilico scitissime taeniae sparteae totus innixus discursus alacres obirem. XII. (1) At subita sectae commutatione risum toto coetu commoueram. Iamque maxima diei parte transacta defectum alioquin me, helcio sparteo dimoto, nexu machinae liberatum adplicant praesepio. (2) At ego, quanquam eximie fatigatus et refectione uirium uehementer indiguus et prorsus fame perditus, tamen familiari curiositate attonitus et satis anxius, postposito cibo, qui copiosus aderat, inoptabilis officinae disciplinam cum delectatione quadam arbitrabar. (3) Dii boni, quales illic homunculi uibicibus liuidis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam obtecti, nonnulli exiguo tegili tantum modo pubem iniecti, (4) cuncti tamen sic tunicati ut essent per pannulos manifesti, frontes litterati et capillum semirasi et pedes anulati, tum lurore deformes et fumosis tenebris uaporosae caliginis palpebras adesi atque adeo male luminati et in modum pugilum, qui puluisculo perspersi dimicant, farinulenta cinere sordide candidati. XIII (1) Iam de meo iumentario contubernio quid uel ad quem modum memorem? Quales illi muli senes uel cantherii debiles. (2) Circa praesepium capita demersi contruncabant moles palearum, ceruices cariosa uulnerum putredine follicantes, nares languidas adsiduo pulsu tussedinis hiulci, pectora copulae sparteae tritura continua exulcerati, costas perpetua castigatione ossium tenus renudati, ungulas multiuia circumcursione in enorme uestigium porrecti totumque corium ueterno atque scabiosa macie exasperati. (3) Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum ueterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam. Nec ullum uspiam cruciabilis uitae solacium aderat, nisi quod ingenita mihi curiositate recreabar, dum praesentiam meam parui facientes libere, quae uolunt, omnes et agunt et loquuntur. (4) Nec inmerito priscae poeticae diuinus auctor apud Graios summae prudentiae uirum monstrare cupiens multarum ciuitatium obitu et uariorum populorum cognitu summas adeptum uirtutes cecinit. (5) Nam et ipse gratas gratias asino meo memini, quod me suo celatum tegmine uariisque fortunis exercitatum, etsi minus prudentem, multiscium reddidit. XIV (1) Fabulam denique bonam prae ceteris, suaue, comptam ad auris uestras adferre decreui, et en occipio. (2) Pistor ille, qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin uir et adprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori larisque sustinebat, ut hercules eius uicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem. (3) Nec enim uel unum uitium nequissimae illi feminae deerat, sed omnia prorsus ut in quandam caenosam latrinam in eius animum flagitia confluxerant: (4) saeua scaeua uiriosa ebriosa peruicax pertinax, in rapinis turpibus auara, in sumptibus foedis profusa, inimica fidei, hostis pudicitiae. (5) Tunc spretis atque calcatis diuinis numinibus in uicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis obseruationibus uacuis fallens omnis homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat. XV (1) Talis illa mulier miro me persequebatur odio. Nam et antelucio, recubans adhuc, subiungi machinae nouicium clamabat asinum (2) et statim, ut cubiculo primum processerat, insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari, et cum tempestiuo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. (3) Quae saeuitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliauerat. Nam et adsiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuuenem, cuius et faciem uidere cupiebam ex summo studio, si tamen uelamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus. (4) Nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprorum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat. (5) Cum qua protinus ientaculo ac dehinc uino mero mutuis uicibus uelitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. (6) At ego, quanquam grauiter guscensens errori Photidis, quae me, dum auem fabricat, perfecit asinum, isto tamen uel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam. XVI (1) Denique die quadam timidae illius aniculae sermo talis meas adfertur auris: "De isto quidem, mi erilis, tecum ipsa uideris, quem sine meo consilio pigrum et formidulosum familiarem istum sortita es, qui insuauis et odiosi mariti tui caperratum supercilium ignauiter perhorrescit ac per hoc amoris languidi desidia tuos uolentes amplexus discruciat. (2) Quanto melior Philesitherus adulescens et formonsus et liberalis et strenuus et contra maritorum inefficaces diligentias constantissimus! (3) Dignus hercules solus omnium matronarum deliciis perfrui, dignus solus coronam auream capite gestare uel ob unicum istud, quod nunc nuper in quendam zelotypum maritum eximio studio commentus est. audi denique et amatorum diuersum ingenium compara. XVII (1) "Nosti quendam Barbarum nostrae ciuitatis decurionem, quem Scorpionem prae morum acritudine uulgus appellat. Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditam mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat." (2) Ad baec ultima pistoris illa uxor subiciens: "Quidni?", inquit, "Noui diligenter. Aretem meam condiscipulam memoras." "Ergo", inquit anus, "nosti totam Philesitheri et ipsius fabulam?" "Minime gentium", inquit, "sed nosse ualde cupio et oro, mater, ordine mihi singula retexe." (3) Nec commorata illa sermocinatrix inmodica sic anus incipit: "Barbarus iste cum necessariam profectionem pararet pudicitiamque carae coniugis conseruare summa diligentia cuperet, seruulum suum Myrmecem fidelitate praecipua cognitum secreto commonet suaeque dominae custodelam omnem permittit, (4) carcerem et perpetua uincula, mortem denique illam uiolentam de fame comminatus, si quisquam hominum uel in transitu digito tenus eam contigisset, idque deierans etiam confirmat per omnia diuina numina. (5) Ergo igitur summo pauore perculsum Myrmecem acerrimum relinquens uxori secutorem securam dirigit profectionem. Tunc obstinato animo uehementer anxius Myrmex nec usquam dominam suam. progredi sinebat et lanificio domestico districtam inseparabilis adsidebat ac tantum necessario uespertini lauacri progressu adfixus atque conglutinatus, extremas manu prendens lacinias, mira sagacitate commissae prouinciae fidem tuebatur. XVIII. (1) Sed ardentem Philesitheri uigilantiam matronae nobilis pulchritudo latere non potuit. atque hac ipsa potissimum famosa castitate et insignis tutelae nimietate instinctus atque infiammatus, quiduis facere, quiduis pati paratus, ad expugnandam tenacem domus disciplinam totis accingitur uiribus, (2) certusque fragilitatis humanae fidei et quod pecuniae cunctae sint difficultates peruiae auroque soleant adamantinae etiam perfringi fores, opportune nanctus Myrmecis solitatem, ei amorem suum aperit et supplex eum medellam cruciatui deprecatur: (3) nam sibi statutam decretamque mortem proximare, ni maturius cupito potiatur; nec eum tamen quicquam in re facili formidare debere, quippe cum uespera solus fide tenebrarum contectus atque absconditus introrepere et intra momentum temporis remeare posset, (4) his et huiusce modi suadelis ualidum addens ad cuneum, qui rigentem prorsus serui tenacitatem uiolenter diffinderet; porrecta enim manu sua demonstrat ei nouitate nimia candentes solidos aureos, quorum uiginti quidem puellae destinasset, ipsi uero decem libenter offerret. XIX (1) Exhorruit Myrmex inauditum facinus et occlusis auribus effugit protinus. Nec auri tamen splendor flammeus oculos ipsius exire potuit, sed quam procul semotus et domum celeri gradu peruectus, uidebat tamen decora illa monetae lumina et opulentam praedam iam tenebat animo miroque mentis salo et cogitationum dissensione misellus in diuersas sententias carpebatur ac distrahebatur: illic fides, hic lucrum, illic cruciatus, hic uoluptas. (2) Ad postremum tamen formidinem mortis uicit aurum. Nec saltem spatio cupido formonsae pecuniae leniebatur, sed nocturnas etiam curas inuaserat pestilens auaritia, ut, quamuis erilis eum comminatio domi cohiberet, aurum tamen foras euocaret. (3) Tunc, deuorato pudore et dimota cunctatione, sic ad aures dominae mandatum perfert. Nec a genuina leuitate desciuit mulier, sed execrando metallo pudicitiam suam protinus auctorata est. (4) Ita gaudio perfusus aduolat ad suae fidei praecipitium Myrmex, non modo capere, uerum saltem contingere, quam exitio suo uiderat, pecuniam cupiens, et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero 1aetitia percitus nuntiat statimque destinatum praemium reposcit, et tenet nummos aureos manus Myrmecis, quae nec aereos norat. XX (1) Iamque nocte promota solum perducit ad domum probeque capite contectum amatorem strenuum infert adusque dominae cubiculum. (2) Commodum nouis amplexibus Amori rudi litabant, commodum prima stipendia Veneri militabant nudi milites: et contra omnium opinionem captata noctis opportunitate inprouisus maritus adsistit suae domus ianuam. (3) Iam pulsat, iam clamat, iam saxo fores uerberat et ipsa tarditate magis magisque suspectus dira comminatur Myrmeci supplicia. At ille repentino malo perturbatus et misera trepidatione ad inopiam consilii deductus, quod solum poterat, nocturnas tenebras sibi causahatur obsistere, quin clauem curiose absconditam repperiret. (4) Interdum Philesitherus cognito strepitu raptim tunicas iniectus, sed plane praeturbatione pedibus intectis procurrit cubiculo. Tunc Myrmex tandem claue pessulis subiecta repandit fores et recipit etiam tunc fidem deum boantem dominum eoque propere cubiculum petente clandestino transcursu dimittit Philesitherum. Quo iam pro limine liberato securus sui clausa domo rursum se reddidit quieti. XXI (1) Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, uidet sub lectulo soleas incognitas, quibus inductus Philesitherus inrepserat suspectisque e re nata quae gesta sunt, (2) non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conseruos uincto forum uersus adtrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio uestigium adulteri posse se perfacile indipisci. (3) Sed ecce per plateam dum Barbarus uultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex uinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commouet miserationem, (4) opportune Philesitherus occurrens, quanquam diuerso quodam negotio destinatus, repentina tamen facie permotus, non enim deterritus, (5) recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter extemplo sumpta familiari constantia, dimotis seruulis inuadit cum summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius clementer obtundens: (6) "At te", inquit, "nequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere deuorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es: dignus hercules, dignus, qui et ista uincula conteras et insuper carceris etiam tenebras perferas." (7) Hac opportuna fallacia uigorati iuuenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, uocato Myrmece, soleas illas offerens et ignouit ex animo et, uti domino redderet, cui surripuerat, suasit." XXII (1) Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: "Beatam illam, quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi." (2) Ad haec anus: "Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem uadimonium sistam" et insuper condicta uespertina regressione cubiculo facessit. (3) At pudica uxor statim cenas saliares comparat, uina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat. Mensam largiter instruit; denique, ut dei cuiusdam aduentus, sic expectatur adulteri. Nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. (4) Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam hercules laboris libertatem gratulabar quam quod reuelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. (5) Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas inluminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter aduentat, (6) puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans. Hunc multis admodum sauiis exceptum mulier cenam iubet paratam adcumbere. XXIII (1) Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus aduentat. (2) Tunc uxor egregia diras deuotiones in eum deprecata et crurum ei fragium amborum ominata, exsangui formidine trepidantem adulterum alueo ligneo, quo frumenta contusa purgari consuerant, temere propter iacenti suppositum abscondit, (3) ingenitaque astutia dissimulato tanto flagitio, intrepidum mentita uultum, percontatur de marito, cur utique contubernalis artissimi deserta cenula praematurus adforet. At ille dolenti prorsus animo suspirans adsidue: (4) "Nefarium", inquit, "et extremum facinus perditae feminae tolerare nequiens fuga me proripui. Hem qualis, dii boni, matrona, quam fida quamque sobria turpissimo se dedecore foedauit! Iuro per istam ego sanctam Cererem me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere." (5) His instincta uerbis mariti audacissima uxor noscendae rei cupiens non cessat optundere, totam prorsus a principio fabulam promeret. Nec destitit, donec eius uoluntati succubuit maritus et sic, ignarus suorum, domus alienae percenset infortunium: XXIV (1) "Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin seruati pudoris ut uidebatur femina, quae semper secundo rumore gloriosa larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam. Cumque furtiuos amplexus obiret adsidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuuene miscebatur in uenerem. (2) Ergo nostra repente turbata praesentia, subitario ducta consilio, eundem illum subiectum contegit uiminea cauea, quae fustium flexu tereti in rectum aggerata cumulum lacinias circumdatas suffusa candido fumo sulpuris inalbabat, eoque iam ut sibi uidebatur tutissime celato mensam nobiscum secura participat. (3) Interdum acerrimo grauique odore sulpuris iuuenis inescatus atque obnubilatus intercluso spiritu diffluebat, utque est ingenium uiuacis metalli, crebras ei sternutationes commouebat. XXV. (1) Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis - quod enim putaret ab ea profectum - solito sermone salutem ei fuerat imprecatus et iterato rursum et frequentato saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat , tandem suspicatur. (2) Et impulsa mensa protenus remotaque cauea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem inflammatusque indignatione contumeliae, gladium flagitans, iugulare moriturum gestiebat, (3) ni respecto communi periculo uix eum ab impetu furioso cohibuissem adseuerans breui absque noxa nostri suapte inimicum eius uiolentia sulpuris periturum. (4) Nec suadela mea, sed ipsius rei necessitate lenitus, quippe iam semiuiuum, illum in proximum deportat angiportum. (5) Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi, secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem, quoad spatio feruens mariti sedaretur animus, (6) qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare. talium contubernalis epularum taedio fugatus larem reueni meum." XXVI (1) Haec recensente pistore iam dudum procax et temeraria mulier uerbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem: illam perfidam, illam impudicam, denique uniuersi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere larem mariti lupanari maculasset infamia iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciuerit; addebat et talis oportere uiuas exuri feminas. (2) Et tamen taciti uulneris et suae sordidae conscientiae commonita, quo maturius stupratorem suum tegminis cruciatu liberaret, identidem suadebat maritum temperius quieti decedere. (3) At ille utpote intercepta cena, profugus et prorsus ieiunus, mensam potius comiter postulabat. Adponebat ei propere, quamuis inuita, mulier quippini destinatam alii. (4) Sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem detectis ac reuelatis fraudibus auxilium meo perhibere domino illumque, qui ad instar testudinis alueum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere. XXVII (1) Sic erili contumelia me cruciatum tandem caelestis respexit prouidentia. Nam senex claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, uniuersa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proximum bibendi causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi uindictae subministrauit occasionem. (2) Namque praetergrediens obseruatos extremos adulteri digitos, qui per angustias caui tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula conpressos usque ad summam minutiem contero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore repulsoque et abiecto alueo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit. (3) Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit: (4) "Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus nec ad exemplum naccinae truculentiae sulpuris te letali fumo necabo ac ne iuris quidem seueritate lege de adulteriis ad discrimen uocabo capitis tam uenustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo. (5) Nec herciscundae familiae, sed communi diuidundo formula dimicabo, ut sine ulla controuersia uel dissensione tribus nobis in uno conueniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer uixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum." XXVIII (1) Talis sermonis blanditie cauillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen; et pudicissima illa uxore alterorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum uindicta perfruebatur. (2) Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, uocatis duobus e familia ualidissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obuerberans: (3) "Tu autem", inquit, "tam mollis ac tener et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres adpetis atque eas liberas et conubia lege sociata conrumpis et intempestiuum tibi nomen adulteri uindicas?'" (4) His et pluribus uerbis compellatum et insuper adfatim plagis castigatum forinsecus abicit. At ille adulterorum omnium fortissimus, insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque dirruptus, maerens profugit. Nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbauit domo. XXIX (1) At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamuis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum reuertitur et ad familiares feminarum artes accenditur (2) magnaque cura requisitam ueteratricem quandam feminam, quae deuotionibus ac maleficiis quiduis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, (3) alterum de duobus postulans, uel rursum mitigato conciliari marito uel, si id nequiuerit, certe larua uel aliquo diro numine immisso uiolenter eius expugnari spiritum. (4) Tunc saga illa et diuini potens primis adhuc armis facinerosae disciplinae suae uelitatur et uehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proueniret, indignata numinibus et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti umbramque uiolenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare. XXX (1) Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis: "Vnde autem tu, astutule asine, intra terminos pistrini contentus, quid secreto, ut adfirmas, mulieres gesserint, scire potuisti?" (2) Accipe igitur, quem ad modum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt,cognoui. (3) Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit, flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteuentulae contegebaut faciem. (4) Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto conlocutura, in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur. (5) Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractauerant, necessarioque peti deberet aliud, seruuli cubiculum propter adstantes dominum uocabant operique supplementum postulabant. (6) Atque ut illis saepicule [et inter]uocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare ualidius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu ualido reducto uel diffracto cardine, tandem patefaciunt aditum. (7) Nec uspiam reperta illa muliere uident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum, eumque nodo cernicis absolutum detractumque summis plangoribus summisque lamentationibus atque ultimo lauacro procurant peractisque feralibus officiis, frequenti prosoquente comitatu, tradunt sepulturae. XXXI (1) Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera, quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem ohtulit sese flebilis patris sui facies adhuc nodo reuincta ceruice, eique totum nouercae scelus aperuit de adulterio, de maleficio, et quem ad modum laruatus ad inferos demeasset. (2) Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita taudem pausam luctui fecit. Iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem. (3) Tunc unum larem uarie dispergit uenditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore uictum sibi quaereret. XXXII (1) Res ipsa mihi poscere uidetur, ut huius quoque seruiti mei disciplinam exponam. Matutino me multis horelibus onustum proxumam ciuitatem deducere consuerat dominus atque ibi uenditoribus tradita merce, dorsum insidens meum, sic hortum redire. (2) Ac dum fodiens, dum irrigans ceteroque incuruus labore deseruit, ego tantisper otiosus placida quiete recreabar. Sed ecce siderum ordinatis ambagibus per numeros dierum ac mensuum remeans annus post mustulentas autumni delicias ad hibernas Capricorni pruinas deflexerat, (3) et adsiduis pluuiis nocturnisque rorationibus sub dio et intecto conclusus stabulo continuo discruciabar frigore, quippe cum meus dominus prae nimia paupertate ne sibi quidem nedum mibi posset stramen aliquod uel exiguum tegimen parare, sed frondoso casulae contentus umbraculo degeret. (4) Ad hoc matutino lutum nimis frigidum gelusque praeacuta frusta nudis inuadens pedibus enicabar ac ne suetis saltem cibariis uentrem meum replere poteram. Namque et mihi et ipsi domino cena par ac similis, oppido tamen tenuis aderat, lactucae ueteres et insuaues illae, quae seminis enormi senecta ad instar scoparum in amaram caenosi sucus cariem exolescunt. XXXIII (1) Nocte quadam paterfamilias quidam e pago proximo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus atque ob id ab itinere directo cohibitus ad hortulum nostrum iam fesso equo deuerterat (2) receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens, promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et oliui aliquid et amplius duos uini cados. (3) Nec moratus meus sacculo et utribus uacuis secum adportatis nudae spinae meae residens ad sexagesimum stadium profectionem comparat. Eo iam confecto uiae spatio peruenimus ad praedictos agros ibique statim meum dominum comis hospes opipari prandio participat. (4) Iamque iis poculis mutuis altercantibus mirabile prorsus euenit ostentum. Vna de cetera cohorte gallina per mediam cursitans aream clangore genuino uelut ouum parere gestiens personabat. (5) Eam suus dominus intuens: "O bona", inquit, "ancilla et satis fecunda, quae multo iam tempore cotidianis nos partubus saginasti. Nunc etiam cogitas, ut uideo, gustulum nobis praeparare." Et "heus", inquit, "puer, calathum fetui gallinaceo destinatum angulo solito collocato." (6) Ita, uti fuerat iussum, procurante puero gallina consuetae lecticulae spreto cubili ante ipso pedes domini praematurum, sed magno prorsus futurum scrupulo prodidit partum. Non enim ouum, quod scimus, illud; sed pinnis et unguibus et oculis et uoce etiam perfectum edidit pullum, qui matrem suam coepit continuo comitari. XXXIV (1) Nec eo setius longe maius ostentum et quod omnes merito perhorrescerent exoritur. Sub ipsa enim mensa, quae reliquias prandii gerebat, terra dehiscens imitus largissimum emicuit sanguinis fontem; hinc resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt. (2) Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant diuina praesagia, concurrit unus e cella uinaria nuntians omne uinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis feruenti calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire. (3) Visa est interea mustela etiam mortuum serpentem forinsecus mordicus adtrahens, et de ore pastoricii canis uirens exiluit ranula ipsumque canem, qui proximus consistebat, aries adpetitum unico morsu strangulauit. (4) Haec tot ac talia ingenti pauore domini illius et familiae totius ad extremum stuporem deiecerant animos, quid prius quidue posterius, quid magis quid minus numinum caelestium leniendis minis quot et qualibus procuraretur hostiis. XXXV (1) Adhoc omnibus expectatione taeterrimae formidinis torpidis accurrit quidam seruulus magnas et postremas domino illi fundorum clades adnuntians. (2) Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et uerecundia praeditis uiuebat gloriosus. His adulescentibus erat cum quodam paupere modicae casulae domino uetus familiaritas. (3) At enim casulae paruulae conterminos magnos et beatos agros possidebat uicinus potens et diues et iuuenis, et prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in ciuitate; (4) hostili modo uicini tenuis incursabat pauperiem pecua trucidando, boues abigendo, fiuges adhuc immaturas obterendo. Iamque tota frugalitate spoliatum ipsis etiam glebulis exterminare gestiebat finiumque inani commota quaestione terram totam sibi uindicabat. (5) Tunc agrestis, uerecundus alioquin, auaritia diuitis iam spoliatus, ut suo saltem sepulchro paternum retineret solum, amicos plurimos ad demonstrationem finium trepidans eximie corrogarat. (6) Aderant inter alios tres illi fratres cladibus amici quantulum quantulum ferentes auxilium. XXXVI (1) Nec tamen ille uaesanus tantillum praesentia multorum ciuium territus uel etiam confusus, licet non rapinis, saltem uerbis temperare uoluit, sed illis clementer expostulantibus feruidosque eius mores blanditiis permulcentibus repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans adseuerat parui se pendere tot mediatorum praesentiam, denique uicinum illum auriculis per suos seruulos sublatum de casula longissime statimque proiectum iri. (2) Quo dicto insignis indignatio totos audientium pertemptauit animos. tunc unus e tribus fratribus incunctanter et paulo liberius respondit frustra eum suis opibus confisum tyrannica superbia comminari, cum alioquin pauperes etiam liberali legum praesidio de insolentia locupletum consueuerint uindicari. (3) Quod oleum fiammae, quod sulpur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae hominis nutrimento fuit. (4) Iamque ad extremam insaniam uecors, suspendium sese et totis illis et ipsis legibus mandare proclamans, canes pastoricios uillaticos feros atque immanes, adsuetos abiecta per agros essitare cadauera, praeterea etiam transeuntium uiatorum passiuis morsibus alumnatos, laxari atque in eorum exitium inhortatos immitti praecepit. (5) Qui simul signo solito pastorum incensi atque inflammati sunt, furiosa rabie conciti et latratibus etiam absonis horribiles eunt in homines eosque uariis adgressi uulneribus distrahunt ac lacerant nec fugientibus saltem compercunt, sed eo magis inritatiores secuntur. XXXVII (1) Tunc inter confertam trepidae multitudinis stragem e tribus iunior offenso lapide atque obtunsis digitis terrae prosternitur saeuisque illis et ferocissimis canibus instruit nefariam dapem; protenus enim nancti praedam iacentem miserum illum adolescentem frustatim discerpunt. (2) Atque ut eius letalem ululatum cognouere ceteri fratres, accurrunt maesti suppetias obuolutisque lacinia laevis manibus lapidum crebris iactibus propugnare fratri atque abigere canes adgrediuntur. (3) Nec tamen eorum ferociam uel conterere uel expugnare potuere, quippe cum miserrimus adulescens ultima uoce prolata, uindicarent de pollutissimo diuite mortem fratris iunioris, ilico laniatus interisset. (4) Tunc reliqui fratres non tam hercules desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt ad diuitem atque ardentibus animis impetuque uaesano lapidibus crebris in eum uelitantur. (5) At ille cruentus et multis ante flagitiis similibus exercitatus percussor iniecta lancea duorum alterum per pectus medium transadegit. (6) Nec tamen peremptus ac prorsum exanimatus adulescens ille terrae concidit; nam telum transuectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque ao nisus uiolentia defixum rigore librato suspenderat corpus. (7) Sed et quidam de seruulis procerus et ualidus sicario illi ferens auxilium lapide contorto tertii illius iuuenis dexterum brachium longo iactu petierat, sed impetu casso per extremos digitos transcurrens lapis contra omnium opinionem deciderat innoxius. XXXVIII (1) Non nullam tamen sagacissimo iuueni prouentus humanior uindictae speculam subministrauit. ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuuenem compellat: (2) "Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguiue trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce et de prostratis tuis ciuibus gloriose triumpha, dum scias, (3) licet priuato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaueris, habiturum te tamen uicinum aliquem. (4) Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsus amputasset caput, iniquitate fati contusa decidit." (5) Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuuenem manu perempturus inuadit auidus. Nec tamen sui molliorem prouocarat; (6) quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuuenis complexu fortissimo arripit eius dexteram magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus inpuram elidit diuitis animam (7) et, ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit. (8) Haec erant quae prodigiosa praesagauerant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata. Nec ullum uerbum ac ne tacitum quidem fietum tot malis circumuentus senex quiuit emittere, (9) sed adrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diuiserat, (10) ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas noui sanguinis fluuio proluit. XXXIX (1) Ad istum modum puncto breuissimo dilapsae domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus grauiter ingemescens, depensis pro prandio lacrimis uacuasque.manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam ueneramus, uiam capessit.(2) Nec innoxius ei saltem regressus euenit. Nam quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obuius, superbo atque adroganti sermone percontatur, quorsum uacuum duceret asinum? (3) At meus, adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere quiuit insolentiam, sed indignatus silentio eius ut conuicio, uiti, quam tenebat, obtundens eum dorso meo proturbat. (4) Tunc hortulanus subplicue respondit sermonis ignorantia se, quid ille diceret, scire non posse. Ergo igitur Graece subiciens miles: "Vbi", inquit, "ducis asinum istum?". Respondit hortulanus petere se ciuitatem proximam. (5) "Sed mihi", inquit, "opera eius opus est; nam de proximo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet aduehere"; et iniecta statim manu loro me, quo ducebar, arreptum incipit trahere. (6) Sed hortulanus prioris plagae uulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur ciuilius atque mansuetius uersari commilitonem idque per spes prosperas eius orabat adiurans. (7) "Nam et hic ipse", aiebat, "iners asellus et nihilo minus < morboque detestabili caducus uix etiam paucos holerum maniculos de proximo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subuehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus uideatur gerulus." XL (1) Sed ubi nullis precibus mitigari militem magisque in suam perniciem aduertit efferari iamque inuersa uite de uastiore nodulo cerebrum suum diffindere, currit ad extrema subsidia (2) simulansque sese ad commouendam miserationem genua eius uelle contingere, summissus atque incuruatus, arreptis eius utrisque pedibus sublimem elatum terrae grauiter adplodit et statim qua pugnis qua cubitis qua morsibus, etiam de uia lapide correpto, totam faciem manusque eius et latera conuerberat. (3) Nec ille, ut primum humi supinatus est, uel repugnare uel omnino munire se potuit, sed plane identidem comminabatur, si surrexisset, sese concisurum eum machaera sua frustatim. Quo sermone eius commonefactus hortulanus eripit ei spatham eaque longissime abiecta rursum saeuioribus eum plagis adgreditur. (4) Nec ille prostratus et praeuentus uulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum. Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad ciuitatem nec hortulum suum saltem curans inuisere ad quempiam sibi deuertit familiarem. Cunctisque narratis deprecatur, periclitanti sibi ferret auxilium seque cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduiue capitalem causam euaderet. (5) Nec oblitus ille ueteris amicitiae prompte suscipit, meque per scalas complicitis pedibus in superius cenaculum adtracto hortulanus deorsus in ipsa tabernula derepit in quandam cistulam et supergesto delitiscit orificio. XLI (1) At miles ille, ut postea didici, tandem uelut emersus graui crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se uix sustinens, ciuitatem aduentat confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quenquam referre popularium, sed tacitus iniuriam deuorans quosdam commilitones nanctus is tantum clades enarrat suas. (2) Placuit, ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet - nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham uerebatur -, ipsi autem signis nostris enotatis inuestigationi uindictaeque sedulam darent operam. (3) Nec defuit uicinus perfidus, qui nos ilico occultari nuntiaret. Tum commilitones accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii uasculum argenteum praesidis in uia perdidisse idque hortulanum quendam repperisse nec uelle restituere, sed aput familiarem quendam sibi delitescere. (4) Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito ueniunt ad deuersori nostri fores claraque uoce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere, potius quam discrimen proprii subiret capitis. (5) Nec ille tantillum conterritus salutiqne studens eius, quem in suam receperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec uidisse quidem illum hortulanum contendit. (6) Contra commilitones ibi nec uspiam illum delitiscere adiurantes genium principis contendebant. Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere. (7) Immissis itaque lictoribus ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent, nec quisquam mortalium ac ne ipse quidem asinus intra limen comparere nuntiatur XLII (1) Tunc gliscit uiolentior utrimquesecus contentio, militum pro comperto de nobis adseuerantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis adsidueque deum numen obtestantis. (2) Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata ceruice per quandam fenestrulam, quidnam sibi uellet tumultus ille, prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito conlimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram. (3) Magnus denique continuo clamor exortus est et emensis protinus scalis iniecta manu quidam me uelut captiuum detra.hunt. (4) Iamque omni sublata cunctatione scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa reuelata, repertum productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum poenas scilicet capite pensurum in publicum deducunt carcerem summoque risu meum prospectum cauillari non desinunt. Vnde etiam de prospectu et umbra asini natum est frequens prouerbium.