LIBER SECVNDVS I (1) Vt primum nocte discussa sol nouus diem fecit et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, (2) reputansque me media Thessaliae loca tenere, qua artis magicae natiua cantamina totius orbis consono ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ ciuitatis huius exortam, suspensus alioquin et uoto simul et studio, curiose singula considerabam. (3) Nec fuit in illa ciuitate quod aspiciens id esse crederem, quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, (4) ut et lapides, quos offenderem, de homine duratos et aues, quas audirem, indidem plumatas et arbores, quae pomerium ambirent, similiter foliatas et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem; (5) iam statuas et imagines incessuras, parietes locuturos, boues et id genus pecua dicturas praesagium, de ipso uero caelo et iubaris orbe subito uenturum oraculum. II (1) Sic attonitus, immo uero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio uel omnino uestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen. (2) Dum in luxum nepotalem similis ostiatim singula pererro, (3) repente me nescius forum cupidinis intuli, et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem adcelerato uestigio comprehendo; (4) aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. (5) Huius adhaerebat lateri senex iam grauis in annis, qui ut primum me conspexit, "Est", inquit, "hercules, Lucius", (6) et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit; "Quin", inquit, "etiam ipse parentem tuam accedis et salutas?" (7) "Vereor", inquam, "ignotae mihi feminae" et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. (8) At illa optutum in me conuersa: En", inquit, "sanctissimae Saluiae matris generosa probitas, sed et cetera corporis execrabiliter ad [regulam qua diligenter aliquid adfingunt] sim congruentia: (9) inenormis proceritas, suculenta gracilitas, rubor temperatus, flauum et inadfectatum capillitium, oculi caesii quidem, sed uigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquouersum floridum, speciosus et immeditatus incessus." III. (1) Et adiecit: "Ego te, o Luci, meis istis manibus educaui, quidni? parentis tuae non modo sanguinis, uerum alimoniarum etiam socia. (2) Nam et familia Plutarchi ambae prognatae sumus et eandem nutricem simul bibimus et in nexu germanitatis una coaluimus. Nec aliud nos quam dignitas discernit, quod illa clarissimas, ego priuatas nuptias fecerimus. (3) Ego sum Byrrena illa, cuius forte saepicule nomen inter tuos educatores frequentatum retines. (4) Accede itaque hospitium fiducia, immo uero iam tuum proprium larem." (5) Ad haec ego, iam sermonis ipsius mora rubore digesto: "Absit", inquam, "parens. ut Milonem hospitem sine ulla querela deseram ; sed plane, quod officiis integris potest effici, curabo sedulo. Quoties itineris huius ratio nascetur, numquam erit ut non apud te deuertar." (6) Dum hunc et huius modi sermonem altercamur, paucis admodum confectis passibus ad domum Byrrenae peruenimus. IV (1) Atria longe pulcherrima columnis quadrifariam per singulos angulos stantibus attolerabant statuas, (2) palmaris deae facies, quae pinnis explicitis sine gressu pilae uolubilis instabile uestigium plantis roscidis delibantes nec ut maneant inhaerent et iam uolare creduntur. (3) Ecce lapis Parius in Dianam factus tenet libratam totius loci medietatem, signum perfecte luculentum, ueste reflatum, procursu uegetum, introeuntibus obuium et maiestate numinis uenerabile; (4) canes utrimquesecus deae latera muniunt, qui canes et ipsi lapis erant; his oculi minantur, aures rigent, nares hiant, ora saeuiunt et sicunde de proximo latratus ingruerit, eum putabis de faucibus lapidis exire, (5) et in quo summum specimen operae fabrilis egregius ille signifex prodidit, sublatis canibus in pectus arduis pedes imi resistunt, currunt priores. (6) Pone tergum deae saxum insurgit in speluncae modum muscis et herbis et foliis et uirgulis et alicubi pampinis et arbusculis alibi de lapide florentibus. (7) Splendet intus umbra signi de nitore lapidis. Sub extrema saxi margine poma et unae faberrime politae dependent, quas ars aemula naturae ueritati similes explicuit. (8) putes ad cibum inde quaedam, cum mustulentus autumnus maturum colorem adfiauerit, posse decerpi (9) et, si fontem, qui deae uestigio discurrens in lenem uibratur undam, pronus aspexeris, credes illos ut rure pendentes racemos inter cetera ueritatis nec agitationis officio carere. (10) Inter medias frondes lapidis Actaeon simulacrum curioso optutu in deam [sum] proiectus, iam in ceruum ferinus et in saxo simul et in fonte loturam Dianam opperiens uisitur. V (1) Dum haec identidem rimabundus eximie delector, "Tua sunt", ait Byrrena, "cuncta, quae uides", et cum dicto ceteros omnes sermone secreto decedere praecipit. (2) Quibus dispulsis omnibus: "Per hanc", inquit, "deam, o Luci carissime, ut anxie tibi metuo et ut pote pignori meo longe prouisum cupio, (3) caue tibi, sed caue fortiter a malis artibus et facinorosis illecebris Panphiles illius, quae cum Milone isto, quem dicis hospitem, nupta est. (4) Maga primi nominis et omnis carminis sepulchralis magistra creditur, quae surculis et lapillis et id genus friuolis inhalatis omnem istam lucem mundi sideralis imis Tartari et in uetustum chaos submergere nouit. (5) Nam simul quemque conspexerit speciosae formae iuuenem, uenustate eius sumitur et ilico in eum et oculum et animum detorquet. (6) Serit blanditias, inuadit spiritum, amoris profundi pedicis aeternis alligat. (7) Tunc minus morigeros et uilis fastidio in saxa et in pecua et quoduis animal puncto reformat, alios uero prorsus extinguit. (8) Haec tibi trepido et cauenda censeo. Nam et illa uritur perpetuum et tu per aetatem et pulchritudinem capax eius es." Haec mecum Byrrena satis anxia. VI (1) At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audiui, tantum a cautela Pamphiles afui, (2) ut etiam ultro gestirem tali magisterio me uolens ampla cum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare. (3) Festinus denique et uecors animi manu eius uelut catena quadam memet expedio et "Salue" propere addito ad Milonis hospitium perniciter euolo. (4) Ac dum amenti similis celero uestigium, "Age", inquam "o Luci, euigila et tecum esto. (5) Habes exoptatam occasionem, et uoto diutino poteris fabulis miris explere pectus. (6) Aufer formidines pueriles, comminus cum re ipsa nauiter congredere et a nexu quidem uenerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus suspice, uerum enimuero Photis famula petatur enixe. (7) Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque cum somno concederes, et in cubiculum te deduxit comiter et blande lectulo collocauit et satis amanter cooperuit et osculato tuo capite, quam inuita discederet, uultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit. (8) Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Photis illa temptetur.' VII (1) Haec mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam uado. Nec tamen domi Milonem uel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Photidem: (2) suis parabat isicium fartim concisum et pulpam frustatim consectam *ambacupascuae iurulenta] et, quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum. (3) Ipsa linea tunica mundule amicta et russea fasceola praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula illud cibarium uasculum floridis palmulis rotabat in circulum, et in orbis flexibus crebra succutiens et simul membra sua leniter inlubricans, lumbis sensim uibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter undabat. (4) Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante. (5) Et tandem ad illam: "Quam pulchre quamque festiue", inquam, "Photis mea, ollulam istam cum natibus intorques! (6) Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certius beatus, cui permiseris illuc digitum intingere." (7) Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella: "Discede", inquit, "miselle, quam procul a meo foculo, discede. Nam si te uel modice meus igniculus afflauerit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suaue quatere noui." VIII (1) Haec dicens in me respexit et risit. Nec tamen ego prius inde discessi, quam diligenter omnem eius explorassem habitudinem. (2) Vel quid ego de ceteris aio, cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et puplice prius intueri et domi postea perfrui (3) sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, uel uel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit et quod in ceteris membris floridae uestis hilaris color, hoc in capite nitor natiuus operatur; (4) denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimouent, nudam pulchritudiuem suam praebere se gestiunt magis de cutis roseo rubore quam de uestis aureo colore placiturae. (5) At uero - quod nefas dicere, nec quod sit ullum huius rei tam dirum exemplum! - si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaueris et faciem natiua specie nudaueris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata, licet inquam Venus ipsa fuerit, (6) licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo cincta, cinnama fraglans et balsama rorans, calua processerit, placere non poterit nec Vulcano suo. IX. (1) Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus inlucet et contra solis aciem uegetus fulgurat uel placidus renitet (2) aut in contrariam gratiam uariat aspectum et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc coruina nigredine caerulos columbarum colli flosculos aemulatur, (3) uel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone uersum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem? (4) Quid cum frequenti subole spissus cumulat uerticem uel prolixa serie porrectus dorsa permanat? (5) Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamuis auro ueste gemmis omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire. (6) Sed in mea Photide non operosus sed. inordinatus ornatus addebat gratiam. (7) Vberes enim crines leniter remissos et ceruice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper ad finem conglobatos in summum uerticem nodus adstrinxerat. X (1) Nec diutius quiui tantum cruciatum uoluptatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illud sauium impressi. (2) Tum illa ceruicem intorsit et ad me conuersa limis et morsicantibus oculis: "Heus tu, scolastice", ait, "dulce et amarum gustulum carpis. Caue ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas." (3) "Quid istic"" inquam, "est, mea festiuitas, cum sim paratus uel uno sauiolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari" et cum dicto artius eam complexus coepi sauiari. (4) Iamque aemula libidine in amoris parilitatem congermanescenti mecum, iam patentis oris inhalatu cinnameo et occursantis linguae inlisu nectareo prona cupidine adlibescenti: (5) "Pereo", inquam, "immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris". (6) Ad haec illa rursum me deosculato: "Bono animo esto" inquit "nam ego tibi mutua uoluntate mancipata sum, nec uoluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum adero. Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor." XI (1) His et talibus obgannitis sermonibus inter nos discessum est. Commodum meridies accesserat et mittit mihi Byrrena xeniola porcum opimum et quinque gallinulas et uini cadum in aetate pretiosi. (2) Tunc ego uocata Photide: "Ecce", inquam, "Veneris hortator et armiger Liber aduenit ultro. Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignauiam et alacrem uigorem libidinis incutiat. (3) Hac enim sitarchia nauigium Veneris indiget sola, ut in nocte peruigili et oleo lucerna et uino calix abundet." (4) Diem ceterum lauacro ac dein cenae dedimus. nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus adcubueram, quam pote tutus ab uxoris eius aspectu, Byrrenae monitorum memor, et perinde in eius faciem oculos meos ac si in Auernum lacum formidans deieceram. (5) Sed adsidue respiciens praeministrantem Photidem inibi recreabar animi, cum ecce iam uespera lucernam intuens Pamphile: "Quam largus", inquit, "imber aderit crastino", et percontanti marito, qui comperisset istud, respondit sibi lucernam praedicere. (6) Quod dictum ipsius Milo risu secutus: "Grandem", inquit, "istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur." XII (1) Ad haec ego subiciens: "Sunt", aio, "prima huiusce diuinationis experimenta; (2) nec mirum, licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis uelut sui parentis, quid is sit editurus in aetheris uertice, diuino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare. (3) Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam ciuitatem responsis turbulentat et arcana fatorum stipibus emerendis edicit in uulgum, (4) qui dies copulas nuptiarum adfirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui uiatori celebris, qui nauigiis oportunus. (5) Mihi denique prouentum huius peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido mira et satis uaria; nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam et incredundam fabulam et libros me futurum." XIII (1) Ad haec renidens Milo: "Qua", inquit, "corporis habitudine praeditus quoue nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?" "Procerus", inquam, "et suffusculus, Diophanes nomine." (2) "Ipse est", ait, "nec ullus alius. Nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non paruas stipes, immo uero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaeuam an saeuam uerius dixerim miser incidit. (3) Nam die quadam cum frequentis populi circulo conseptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum, diem commodum peregrinationi cupiens. (4) Quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumina, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos mercedem diuinationis auferret, ecce quidam de nobilibus adulescentulus a tergo adrepens eum lacinia prehendit et conuersum amplexus exosculatur artissime. (5) At ille ubi primum consauiatus eum iustim se ut adsidat effecit, [attonitus] et repentinae uisionis stupore et praesentis negotii, quod gerebat, oblitus infit ad eum: (6) "Quam olim equidem exoptatus nobis aduenis?". Respondit ad haec ille alius: "Commodum uespera oriente. Sed uicissim tu quoque, frater, mihi memora, quem ad modum exinde, ut de Euboea insula festinus enauigasti, et maris et uiae confeceris iter." XIV (1) Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius mente uiduus necdum suus: "Hostes", inquit, "et omnes inimici nostri tam diram, immo uero Vlixeam peregrinationem incidant. (2) Nam et nauis ipsa, uehebamur, uariis turbinibus procellarum quassata, utroque regimine amisso aegre adulterioris ripae marginem detrusa praeceps demersa est et nos omnibus amissis uix enatauimus. (3) Quodcumque uel ignotorum miseratione uel amicorum beniuolentia contraximus, id omne latrocinalis inuasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus frater meus sub istis oculis miser iugulatus est." (4) Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator correptis nummulis suis, quos diuinationis mercedi destinauerat, protinus aufugit. (5) Ac dehinc tunc demum Diophanes expergitus sensit impruden|tiae suae labem, cum etiam nos omnis circumsecus adstantes in clarum cachinnum uideret effusos. (6) Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille uera diserit, sisque felix et iter dexterum porrigas." XV (1) Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam mihique non mediocriter suscensebam, quod ultro inducta serie inoportunarum fabularum partem bonam uesperae eiusque gratissimum fructum amitterem. (2) Et tandem denique deuorato pudore ad Milonem aio: "Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae; (3) mihi uero fatigationis hesternae etiam nunc saucio da ueniam, maturius concedam cubitum"; (4) et cum dicto facesso et cubiculum meum contendo atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. (5) Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat et grabattulum meum adstitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans (6) et calices boni iam infuso latice semipleni solam temperiem sustinentes et lagoena iuxta orificio caesim deasceato patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia. XVI (1) Commodum cubueram et ecce Photis mea, iam domina cubitum reddita, laeta proximat rosa serta et rosa soluta in sinu tuberante. (2) Ac me pressim deosculato et corollis reuincto ac flore persperso adripit poculum ac desuper aqua calida iniecta porrigit bibam, (3) idque modico prius, quam totum exsorberem, clementer inuadit ac relictum paullulatim labellis minuens meque respiciens sorbillat dulciter. (4) Sequens et tertium inter nos uicissim et frequens alternat poculum, cum ego iam uino madens nec animo tantum, uerum etiam corpore ipso ad libidinem, inquiens alioquin et petulans et iam saucius paulisper, inguinum fine lacinia remota inpatient.iam ueneris Photidi meae monstrans: (5) "Miserere", inquam, "et subueni maturius. Nam, ut uides, proelio, quod nobis sine fetiali officio indixeras, iam proximante uehementer intentus, (6) ubi primam sagittam saeui Cupidinis in ima praecordia mea delapsam excepi, arcum meum et ipse uigorate tetendi et oppido formido, ne neruus rigoris nimietate rumpatur. (7) Sed ut mihi morem plenius gesseris, in effusum laxa crinem et capillo fluente undanter ede complexus amabiles." XVII (1) Nec mora, cum omnibus illis cibariis uasculis raptim remotis laciniis cunctis suis renudata crinibusque dissolutis ad hilarem lasciuiam iu speciem Veneris, quae marinos fluctus subit, pulchre reformata, (2) paulisper etiam glabellum feminal rosea palmula potius obumbrans de industria quam tegens uerecundia: (3) "Proeliare", inquit, "et fortiter proeliare, nec enim tibi cedam nec terga uortam; comminus in aspectum, si uir es, derige et grassare nauiter et occide moriturus. Hodierna pugna non habet missionem." (4) Haec simul dicens inscenso grabattulo super me sessim residens ac crebra subsiliens lubricisque gestibus mobilem spinam quatiens pendulae Veneris fructu me satiauit, usque dum lassis animis et marcidis artibus defatigati simul ambo corruimus inter mutuos amplexus animas anhelantes. (5) His et huius modi conluctationibus ad confinia lucis usque peruigiles egimus poculis interdum lassitudinem refouentes et libidinem incitantes et uoluptatem integrantes. Ad cuius noctis exemplar similes adstruximus alias plusculas. XVIII (1) Forte quadam die de me magno opere Byrrhena contendit, apud eam cenulae interessem, et cum impendio excusarem, negauit ueniam. (2) Ergo igitur Photis erat adeunda deque nutu eius consilium uelut auspicium petendum. Quae quamquam inuita, quod a se ungue latius digrederer, tamen comiter amatoriae militiae breuem commeatum indulsit. (3) Sed "Heus tu", inquit, "caue regrediare cena maturius. Nam uesana factio nobilissimorum iuuenum pacem publicam infestat; passim trucidatos per medias plateas uidebis iacere, nec praesidis auxilia longinqua leuare ciuitatem tanta clade possunt. (4) Tibi uero fortunae splendor insidias, contemptus etiam peregrinationis poterit adferre." (5) "Fac sine cura", inquam, "sis, Photis mea. Nam praeter quod epulis alienis uoluptates meas anteferrem, metum etiam istum tibi demam maturata regressione. Nec tamen incomitatus ibo. Nam gladiolo solito cinctus altrinsecus ipse salutis meae praesidia gestabo." Sic paratus cenae me committo. XIX (1) Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse ciuitatis. ae opipares citro et ebore nitentes, lecti aureis uestibus intecti, ampli calices uariae quidem gratiae, sed pretiositatis unius. (2) Hic uitrum fabre sigillatum, ibi crustallum inpunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et sucinum mire cauatum et lapides ut bibas et quicquid fieri non potest ibi est. (3) Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calamistrati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula uini uetusti frequenter offerre. (4) Iam inlatis luminibus epularis sermo percrebuit, iam risus adfluens et ioci liberales et cauillus hinc inde. (5) Tum infit ad me Byrrhena: "Quam commode uersaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lauacris et ceteris operibus longe cunctas ciuitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus adfatim. (6) Certe libertas otiosa, et negotioso quidem aduenae Romana frequentia, modesto uero hospiti quies uillatica: omni denique prouinciae uoluptarii secessus sumus." XX (1) Ad haec ego subiciens: "Vera memoras nec usquam gentium magis me liberum quam hic fuisse credidi. Sed oppido formido caeeas et ineuitabiles latebras magicae disciplinae. (2) Nam ne mortuorum quidem sepulchra tuta dicuntur, sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et cadauerum praesegmina ad exitiabiles uiuentium fortunas petuntur, (3) et cantatrices anus in ipso momento choroagi funebris praepeti celeritate alienam sepulturam anteuortunt." (4) His meis addidit alius: "Immo uero istic nec uiuentibus quidem ullis parcitur. et nescio qui simile passus ore undique omnifariam deformato truncatus est." (5) Inter haec eonuiuium totum in licentiosos cachinnos effunditur omniumque ora et optutus in unum quempiam angulo secubantem conferuntur. (6) Qui cunctorum obstinatione confusus indigna murmurabundus cum uellet exsurgere, (7) "Immo mi Thelyphron", Byrrhena inquit, "et subsiste paulisper et more tuae urbanitatis fabulam illam tuam remetire, ut et filius meus iste Lucius lepidi sermonis tui perfruatur comitate." (8) At ille: "Tu quidem, domina", ait, "in officio manes sanctae tuae bonitatis, sed ferenda non est quorundam insolentia." (9) Sic ille commotus. Sed instantia Byrrhenae, quae eum adiuratione suae salutis ingratis cogebat effari, perfecit, ut uellet. XXI (1) Ac sic aggeratis in cumulum stragulis et effultus in cubitum suberectusque in torum porrigit dexteram (2) et ad instar oratorum conformat articulum duobusque infimis conclusis digitis ceteros eminens [porrigens] et infesto pollice clementer subrigens infit Thelyphron: (3) "Pupillus ego Mileto profectus ad spectaculum Olympicum cum haec etiam loca prouinciae famigerabilis adire cuperem, (4) Ac dum singula pererrans tenuato admodum uiatico paupertati meae fomenta conquiro, conspicor medio foro procelum quendam senem. (5) Insistebat lapidem claraque uoce praedicabat, siqui mortuum seruare uellet, de pretio liceretur. (6) Et ad quempiam praetereuntium: "Quid hoc", inquam, "comperior? Hicine mortui solent aufugere?" (7) "Tace", respondit ille "nam oppido puer et satis peregrinus es meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsicant, eaque sunt illis artis magicae supplementa." XXII (1) Contra ego: "Et quae, tu", inquam, "dic sodes, custodela ista feralis?"" (2) "Iam primum", respondit ille, "perpetem noctem eximie uigilandum est exertis et inconiuis oculis semper in cadauer intentis nec acies usquam deuertenda, immo ne obliquanda quidem, quippe cum deterrimae uersipelles in quoduis animal ore conuerso latenter adrepant, ut ipsos etiam oculos Solis et Iustitiae facile frustrentur; (3) nam et aues et rursum canes et mures, immo uero etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt. (4) Nec satis quisquam definire poterit, quantas latebras nequissimae mulieres pro libidine sua comminiscuntur. (5) Nec tamen huius tam exitiabilis operae merces amplior quam quaterni uel seni ferme offeruntur aurei. (6) Ehem, et, quod paene praeterieram, siqui non integrum corpus mane restituerit, quidquid inde decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie sua desecto sarcire compellitur." XXIII (1) His cognitis animum meum conmasculo et ilico accedens praeconem: "Clamare", inquam, "iam desine. (2) Adest custos paratus, cedo praemium." "Mille", inquit, "nummum deponentur tibi. (3) Sed heus iuuenis, caue diligenter principum ciuitatis filii cadauer a malis Harpyiis probe custodias." (4) "Ineptias", inquam, "mihi narras et nugas meras. uides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo uel Argo et oculeum totum." (5) Vix finieram, et ilico me perducit ad domum quampiam, cuius ipsis foribus obseptis per quandam breuem posticulam intro uocat me et conclaue quoddam obseratis luminibus umbrosum demonstrat matronam flebilem fusca ueste contectam, (6) quam propter adsistens: "Hic", inquit, "auctoratus ad custodiam mariti tui fidenter accessit." (7) At illa crinibus antependulis hinc inde dimotis etiam in maerore luculentam proferens faciem meque respectans: "Vide oro", inquit, "quam expergite munus obeas." (8) "Sine cura sis", inquam, "modo corollarium idoneum compara." XXIV Sic placito consurrexit et ad aliud me cubiculum iuducit. (2) Ibi corpus splendentibus linteis coopertum introductis quibusdam septem testibus manu reuelat et diutine insuper fleto obtestata fidem praesentium singula demonstrat anxie, uerba concepta de industria quodam tabulis praenotante. (3) "Ecce", inquit, "nasus integer, incolumes oculi, saluae aures, inlibatae labiae, mentum solidum. Vos in hanc rem, boni Quirites, testimonium perhibetote", et cum dicto consignatis illis tabulis facessit. (4) At ego: "Iube", inquam, "domina, cuncta, quae sunt usui necessaria nobis exhiberi." (5) "At quae", inquit, "ista sunt?" "Lucerna", aio, "praegrandis et oleum ad lucem luci sufficiens et calida cum oenophoris et calice cenarumque reliquiis discus ornatus." (6) Tunc illa capite quassanti: "Abi", inquit, "fatue, qui in domo funesta cenas et partes requiris, in qua totiugis iam diebus ne fumus quidem uisus est ullus. (7) An istic comisatum te uenisse credis? Quin sumis potius loco congruentes luctus et lacrimas?" (8) Haec simul dicens respexit ancillulam et: "Myrrhine", inquit, "lucernam et oleum trade confestim et iucluso custode cubiculo protinus facesse." XXV (1) Sic desolatus ad cadaueris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad uigilias animum meum permulcebam cantationibus, (2) cum ecce crepusculum et nox prouecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta. (3) Mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit optutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum. (4) Denique sic ad illam: "Quin abis", inquam, "inpurata bestia, teque ac tui similes musculos recondis, antequam nostri uim praesentariam experiaris? Quin abis?". (5) Terga uortit et cubiculo protinus exterminatur. Nec mora, cum me somnus profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discerneret duobus nobis iacentibus, quis esset magis mortuus. (6) Sic inanimis et indigens alio custode paene ibi non eram. XXVI (1) Commodum noctis indutias cantus perstrepebat cristatae cohortis. (2) Tandem expergitus et nimio pauore perterritus cadauer accurro et admoto lumine reuelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta conuenerant: (3) ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia, et conuersa Philodespotum requirit actorem. (4) Ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim: "Summas", inquit, "tibi, iuuenis, gratias agimus et hercules ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus." (5) Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea uentilabam, attonitus: "Immo", inquam, "domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fidenter impera." (6) Vix effatum me statim familiares omen nefarium exsecrati raptis cuiusque modi telis insecuntur; (7) pugnis ille malas offendere, scapulas alius cubitis inpingere, palmis infestis hic latera suffodere, calcibus insultare, capillos distrahere, uestem discindere. (8) Sic in modum superbi iuuenis Aoni uel Musici uatis Piplei laceratus atque discerptus domo proturbor. XXVII (1) Ac dum in proxima platea refouens animum infausti atque inprouidi sermonis mei sero reminiscor dignumque me pluribus etiam uerberibus fuisse merito consentio, (2) ecce iam ultimum defletus atque conclamatus processerat mortuus rituque patrio, utpote unus de optimatibus, pompa funeris publici ductabatur per forum. (3) Occurrit atratus quidam maestus in lacrimis genialem canitiem reuellens senex et manibus ambabus inuadens torum uoce contenta quidem, sed adsiduis singultibus impedita: (4) "Per fidem uestram", inquit, "Quirites, per pietatem puplicam perempto ciui subsistite et extremum facinus in nefariam scelestamque istam feminam seueriter uindicate. (5) Haec enim nec ullus alius miserum adulescentem, sororis meae filium, in adulteri gratiam et ob praedam horeditariam exctinxit ueneno." (6) Sic ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat saeuire uulgus interdum et facti uerisimilitudine ad criminis credulitatem impelli. (7) Conclamant ignem, requirunt saxa, paruulos ad exitium mulieris hortantur. Emeditatis ad haec illa fletibus quamque sanctissime poterat adiurans cuncta numina tantum scelus abnuebat. XXVIII (1) Ergo igitur senex ille: "Veritatis arbitrium in diuinam prouidentiam reponamus. Zatchlas adest Aegyptius propheta primarius, qui mecum iam dudum grandi praemio pepigit reducere paulisper ab inferis spiritum corpusque istud postliminio mortis animare", (2) et eum dicto iuuenem quempiam linteis amiculis iniectum pedesque palmeis baseis inductum et adusque deraso capite producit in medium. (3) Huius diu manus deosculatus et ipsa genua contingens: "Miserere", ait, "sacerdos, miserere per caelestia sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia et adyta Coptica et per incrementa Nilotica et arcana Memphitica et sistra Phariaca. (4) Da breuem solis usuram et in aeternum conditis oculis modicam lucem infunde. (5) Non obnitimur nec terrae rem suam denegamus, sed ad ultionis solacium exiguum uitae spatium deprecamur. (6) Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit. (7) Tunc orientem obuersus incrementa solis augusti tacitus imprecatus uenerabilis scaenae facie studia praesentium ad miraculum tantum certatim adrexit. XXIX (1) Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar. (2) Iam tumore pectus extolli, iam salebris uena pulsari, iam spiritu corpus impleri: et adsurgit cadauer et profatur adulescens: (3) "Quid, oro, me post Lethaea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae uitae reducitis officia? Desine iam, precor, desine ac me in meam quietem permitte." (4) Haec audita uox de corpore, sed aliquanto propheta commotior: "Quin refers", ait, "populo singula tuaeque mortis illuminas arcana? An non putas deuotionibus meis posse Diras inuocari, posse tibi membra lassa torqueri?" (5) Suscipit ille de lectulo et imo cum gemitu populum sic adorat: "Malis nouae nuptae peremptus artibus et addictus noxio poculo torum tepentem adultero mancipaui." (6) Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat. Populus aestuat, diuersa tendentes, hi pessimam feminam uiuentem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaueris fidem non habendam. XXX (1) Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens: "Dabo", inquit, "dabo uobis intemeratae ueritatis documenta perlucida et quod prorsus alius nemo cognominarit indicabo". (2) Tunc digito me demonstrans: "Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret uigiliam, cantatrices anus exuuiis meis inminentes atque ob id reformatae frustra saepius cum industriam sedulam eius fallere nequiuissent, (3) postremum iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto me nomine ciere non prius desierunt quam dum hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia. (4) hic utpote uiuus quidem, sed tantum sopore mortuus, quod eodem mecum uocabulo nuncupatur, ad suum nomen ignarus exsurgit (5) et in exanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter obclusis, per quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus uicariam pro me lanienam sustinuit. (6) Vtque fallaciae reliqua conuenirent, ceram in modum prosectarum formatam aurium ei adplicant examussim nasoque ipsius similem comparant. Et nunc adsistit miser hic praemium non industriae, sed debilitationis consecutus." (7) His dictis perterritus temptare formam adgredior. Iniecta manu nasum prehendo: sequitur; aures pertracto: deruunt. (8) Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens euado. (9) Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui, sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium uulnera celaui, nasi uero dedecus linteolo isto pressim adglutinato decenter obtexi. XXXI (1) Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit, conpotores uino madidi rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhena: (2) "Sollemnis", inquit, "dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus aduenit, quo die soli mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis efficies gratiorem. (3) Atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris, quo magis pleniusque tanto numini litemus." "Bene", inquam, "et fiet, ut iubes. Et uellem hercules materiam repperire aliquam, quam deus tantus affluenter indueret (4) Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata propere Byrrena titubante uestigio domuitionem capesso. XXXII (1) Sed cum primam plateam uadimus, uento repentino lumen, quo nitebamur, extinguitur, ut uix inprouidae noctis caligine liberati digitis pedum detunsis ob lapides hospitium defessi rediremus. (2) Dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam uegetes et uastulis corporibus fores nostras ex summis uiribus inruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, (3) sed magis cum aemulatione uirium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse et quidem saeuissimi uiderentur. (4) Statim denique gladium, quem ueste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum adripio. (5) Nec cunctatus medios latrones inuolo ac singulis, ut quemque conluctantem offenderam, altissime demergo, (6) quoad tandem ante ipsa uestigia mea uastis et crebris perforati uulneribus spiritus efflauerint. (7) Sic proeliatus, iam tumultu eo Photide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus inrepo meque statim utpote pugna trium latronum in uicem Geryoneae caedis fatigatum, lecto simul et somno tradidi.