[0] EVANGELIUM DE NATIVITATE S- MARIAE. [1] CAPUT I. Beata et gloriosa semper Virgo Maria de stirpe regia et familia Dauid oriunda, in ciuitate Nazareth nata, Hierosolymis in templo Domini nutrita fuit. Pater eius Ioachim, mater uero Anna dicebatur. Domus paterna ex Galilaea et ciuitate Nazareth : maternum autem genus ex Bethlehem erat. Vita eorum simplex et recta apud Dominum, apud homines irreprehensibilis erat et pia. - Nam omnem substantiam suam trifariam diuiserunt : unam partem templo et templi seruitoribus impendebant : aliam peregrinis et pauperibus erogabant : tertiam suae familiae usibus et sibi reseruabant. Ita isti Deo cari, hominibus pii, per annos circiter uiginti castum domi coniugium sine liberorum procreatione exercebant. Vouerunt tamen, si forte Deus donaret eis sobolem, eam se Domini seruitio mancipaturos, cuius rei gratia et templum Domini singulis per annum festis frequentare solebant. [2] CAPUT II. Factum est autem, ut Encaeniorum festiuitas appropinquaret, unde cum nonnullis contribulibus suis Hierosolymam et Ioachim ascendit. Ea uero tempestate Isaschar ibi pontifex erat. Quumque inter caeteros conciues suos etiam Ioachim cum oblatione sua uideret, despexit eum et munera eius spreuit : interrogans, cur inter foecundos ipse stare praesumeret : dicens munera nequaquam deo digna posse uideri, quem ipse prole indignum iudicasset, scriptura dicente, "maledictum omnem esse, qui non genuisset masculum in Israel". Dicebat ergo, prius eum ab hac maledictione sobolis generatione soluendum, et sic demum in conspectu Domini cum oblationibus esse uenturum. Cuius opprobrii obiectu pudore magno suffusus Ioachim ad pastores, qui cum pecudibus erant, in pascuis suis secessit. Neque enim domum repetere uoluit, ne forte a contribulibus suis, qui simul aderant et hoc a sacerdote audierant, eodem opprobrii elogio notaretur. [3] CAPUT III. Verum quum ibi aliquamdiu esset, quadam die quum esset solus, angelus Domini ei cum immenso lumine astitit. Qui quum ad eius uisionem turbaretur, angelus, qui ei apparuerat, timorem eius compescuit dicens, "Noli timere, Ioachim, neque in uisione mea turberis : ego enim sum angelus Domini, missus ab ipso ad te, ut annunciem tibi preces tuas esse exauditas, et eleemosynas tuas ascendisse in conspectum eius. Videns quippe uidit pudorem tuum et audiuit sterilitatis opprobrium nec recte tibi obiectum. Peccati namque non naturae ultor est Deus, et ideo quum alicuius uterum claudit, ad hoc facit, ut mirabilius denuo aperiat, et non libidinis esse quod nascitur, sed diuini muneris cognoscatur. Prima enim gentis uestrae Sara mater nonne usque ad octogesimum annum infoecunda fuit ? et tamen in ultima senectutis aetate genuit Isaac, cui repromissa erat benedictio omnium gentium. Rachel quoque tantum Domino grata tantumque a sancto Iacob amata, diu sterilis fuit, et tamen Ioseph genuit, non solum dominum AEgypti, sed plurimarum gentium fame periturarum liberatorem. Quis in ducibus uel fortior Sampsone, uel sanctior Samuele ? Et tamen hi ambo steriles matres habuere. Si ergo ratio uerbis meis tibi non persuadet, crede re, dilatos diu conceptus et steriles partus mirabiliores esse solere. Proinde Anna uxor tua pariet tibi filiam, et uocabis nomen eius Mariam : haec erit, ut uouistis, ab infantia sua Domino consecrata, et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris. Omne immundum neque manducabit neque bibet, neque inter populares forinsecus turbas, sed in templo Domini conuersatio eius erit, ne quid de ea sinistrum uel suspicari saltem possit uel dici. Itaque aetate procedente sicut ipsa mirabiliter ex sterili nascetur, ita incomparabiliter uirgo generabit altissimi filium, qui Iesus uocabitur, et secundum nominis etymologiam saluator omnium gentium erit. Et hoc tibi eorum quae annuncio signum erit : Quum perueneris ad auream in Hierosolymis portam, habebis ibi obuiam Annam uxorem tuam, quae de tuae regressionis tardatione modo sollicita tunc in adspectu tuo gaudebit." His dictis angelus discessit ab eo. [4] CAPUT IV. Deinde apparuit Anna uxori eius dicens : "Ne timeas, Anna, neque phantasma esse putes, quod uides, Ego enim sum angelus ille, qui preces et eleemosynas uestras obtuli in conspectu Dei, et nunc missus sum ad uos, ut annunciem uobus nascituram filiam, quae Maria uocata super omnes mulieres erit benedicta. Haec a natiuitate sua statim, Domini gratia plena, tribus ablactationis suae annis in domo paterna permanebit : postea seruitio Domini mancipata a templo usque ad intelligibiles annos non discedet, ibi denique ieiuniis et orationibus nocte ac die Deo seruiens ab omni immundo se abstinebit, uirum nunquam cognoscet ; sed sola sine exemplo, sine macula, sine corruptione, sine uirili commixtione uirgo filium, ancilla dominum, et gratia et nomine et opere saluatorem mundi generabit. Itaque surge, ascende Hierusalem, et quum perueneris ad portam, quae aurea pro eo quod deaurata est uocatur, ibi pro signo uirum tuum, pro cuius incolumitatis statu sollicita es, obuium habebis. Quum haec igitur ita euenerint, scito quod quae annuncio, sine dubio complenda erunt." [5] CAPUT V. Igitur iuxta angeli praeceptum uterque de loco in quo erant promouentes ascenderunt Hierusalem, et quum ad locum peruenissent angelico uaticinio designatum, ibi sibi inuicem obuiauerunt. Tunc de mutua sua uisione laeti et promissae prolis certitudine securi, debitas Domino humilium exaltatori gratias egerunt. Itaque adorato Domino domum regressi diuinum promissum certi et hilares exspectabant. Concepit ergo Anna et peperit filiam, et iuxta mandatum angelicum parentes uocabant nomen eius Mariam. [6] CAPUT VI. Quumque trium annorum circulus uolueretur et ablactationis tempus completum esset, ad templum Domini uirginem cum oblationibus adduxerunt. Erant autem circa templum iuxta quindecim graduum psalmos quindecim ascensionis gradus. Nam quia templum erat in monte constitutum, altare holocausti, quod forinsecus erat, adiri nisi gradibus non ualebat. In horum itaque uno beatam Virginem Mariam paruulam parentes constituerunt. Quumque ipsi uestimenta, quae in itinere habuerant, exuerent, et cultioribus ex more uestibus se et mundioribus induerent, Virgo Domini cunctos sigillatim gradus sine ducentis et leuantis manu ita ascendit, ut perfectae aetati in hac duntaxat causa nihil deesse putares. Iam quippe Dominus in Virginis suae infantia magnum quid operabatur, et quanta futura esset, huius miraculi indicio praemonstrabat. Igitur sacrificio secundum consuetudinem legis celebrato, et uoto suo perfecto Virginem infra septa templi cum aliis uirginibus ibidem educandam dimiserunt, ipsi uero domum regressi sunt. [7] CAPUT VII. Virgo autem Domini cum aetatis processu et uirtutibus proficiebat, et iuxta Psalmistam "pater et mater dereliquerat eam, Dominus autem assumpsit eam". Quotidie namque ab angelis frequentabatur, quotidie diuina uisione fruebatur, quae eam a malis omnibus custodiebat, et bonis omnibus redundare faciebat. Itaque ad quartum decimum annum usque peruenit, ut non solum nihil de ea mali reprehensione dignum confingere possent, sed et boni omnes, qui eam nouerant, uitam et conuersationem eius admiratione dignam iudicarent. Tunc pontifex publice denunciabat, ut uirgines, quae in templo publice constituebantur et hoc aetatis tempus explessent, domum reuerterentur, et nuptiis secundum morem gentis et aetatis maturitatem operam darent. Cui mandato quum caeterae pronae paruissent, sola Virgo Domini Maria hoc se facere non posse respondit dicens, "Se quidem et parentes suos Domini seruitio mancipasse, et insuper se ipsam Domino uirginitatem uouisse, quam nunquam uiro aliquo commixtionis more cognito uiolare uellet". Pontifex uero in angustia constitutus animi quum neque contra scripturam quae dicit "Vouete et reddite", uotum infringendum putaret, neque morem genti insuetum introducere auderet, praecepit, ut ad festiuitatem quae imminebat, omnes, ex Hierosolymis et uicinis locis primores adessent, quorum consilio scire posset quid de tam dubia re faciendum esset. Quod quum fieret, omnibus in commune placuit, Dominum super hac re esse consulendum. Et cunctis quidem orationi incumbentibus pontifex ad consulendum Deum ex more accessit. Nec mora, cunctis audientibus de oraculo et de propitiatorii loco uox facta est secundum Esaiae uaticinium, requirendum esse, cui uirgo illa commendari et desponsari deberet. Liquet enim Esaiam dicere : "Egredietur uirgo de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet, et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini". Secundum hanc ergo prophetiam cunctos de domo et familia Dauid nuptui habiles non coniugatos uirgas suas allaturos ad altare praedixit, et cuiuscunque post allationem uirgula florem germinasset, et in eius cacumine spiritus Domini in specie columbae consedisset, ipsum esse cui uirgo commendari et desponsari deberet. [8] CAPUT VIII. Erat autem inter caeteros Ioseph homo de domo et familia Dauid grandaeuus : cunctis uero uirgas suas iuxta ordinem deferentibus, solus ipse suam subtraxit. Unde quum nihil diuinae uoci consonum apparuisset, pontifex iterato Deum consulendum putauit, qui respondit, solum ilium ex his qui designati erant, uirgam suam non attulisse, qui uirginem desponsare deberet. Proditus itaque est Ioseph. Quum enim uirgam suam attulisset, et in cacumine eius columba de coelo ueniens consedisset, liquido omnibus patuit, ei uirginem desponsandam fore. Igitur nuptiarum iure de more celebrato ipse quidem in Bethlehem recedit ciuitatem, domum suam dispositurus et nuptiis necessaria procuraturus. Virgo autem Domini Maria cum aliis septem uirginibus coaeuis et collactaneis, quas a sacerdote acceperat, ad domum parentum suorum in Galilaea reuersa est. [9] CAPUT IX. His uero diebus, primo scilicet aduentus sui in Galilaeam tempore, missus est ad eam angelus Gabriel a Deo, qui ei conceptum dominicum narraret, et conceptionis uel modum uel ordinem exponeret. Denique ingressus ad eam cubiculum quidem, ubi manebat, ingenti lumine perfudit, ipsam uero gratantissime salutans dixit, "Aue Maria uirgo Domini gratissima, uirgo gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu prae omnibus mulieribus, benedicta prae omnibus hactenus natis hominibus." Virgo autem que iam angelicos bene nouerat uultus et lumen coeleste insuetum non habebat, neque angelica uisione territa, neque luminis magnitudine stupefacta, sed in solo eius sermone turbata est, et cogitare coepit, qualis ista salutatio tam insolita esse posset, quidue portenderet uel quem finem esset habitura. Huic cogitationi angelus diuinitus inspiratus occurrens : "Ne timeas" inquit "Maria, quasi aliquid contrarium tuae castitati hac salutatione pratexam. Inuenisti enim gratiam apud Dominum, quia castitatem elegisti. Ideoque uirgo sine peccato concipies et paries filium. Hic erit magnus, quia dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Et filius altissimi uocabitur, quia qui in terris nascitur humilis, in coelo regnat sublimis. Et dabit illi Dominus Deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Ipse quippe rex regum et Dominus dominantium est, et thronus eius in seculum seculi." His angeli uerbis Virgo non incredula, sed modum scire uolens respondit, "Quomodo istud fieri potest ? Nam quoniam ipsa uirum iuxta uotum meum nunquam cognosco, quomodo sine uirilis seminis incremento parere possum?" Ad hoc angelus "Ne existimes," inquit, "Maria, quod humano more concipies. Nam sine uirili commixtione uirgo paries, uirgo nutries. Spiritus enim sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi contra omnes ardores libidinis. Ideoque quod nascetur ex te solum erit sanctum, quia solum sine peccato conceptum et natum uocabitur filius Dei." Tunc Maria manibus expansis et oculis ad coelum leuatis dixit, "Ecce ancilla Domini, (neque enim dominae nomine digna sum,) fiat mihi secundum uerbum tuum." [10] CAPUT X. Ioseph igitur a Iudaea in Galilaeam ueniens desponsatam sibi uirginem uxorem ducere intendebat : iam namque tres fluxerant menses, et quartus instabat ex eo tempore, quo sibi desponsata fuerat : interea paulatim utero puerperae intumescente, puerperam se manifestare coepit, neque hoc latere potuit Ioseph. Nam sponsi more liberius ad uirginem introiens et familiarius cum ea loquens grauidam esse deprehendit. AEstuare itaque animo et fluctuare coepit, quia ignorabat, quid sibi potissimum esset faciendum. Neque enim eam traducere uoluit, quia iustus erat ; neque fornicationis suspicione infamare, quia pius. Itaque cogitabat clam dissoluere coniugium, et occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini ei apparuit in somnis dicens, "Ioseph, fili Dauid, noli timere, hoc est, ne uelis fornicationis suspicionem in uirgine habere, uel aliquid sinistrum cogitare, neque timeas eam in uxorem ducere. Quod enim in ea natum est et nunc animum tuum angit, non hominis sed spiritus sancti est opus. Pariet enim omnium uirgo sola Dei filium, et uocabis nomen eius Iesum, id est Saluatorem, ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum". Igitur Ioseph secundum angeli preeceptum uirginem uxorem duxit, nec tamen cognouit eam, sed caste procurans custodiuit. Iamque nonus a conceptione instabat mensis quum Ioseph uxore cum aliis quae necessaria erant assumta, Bethlehem ciuitatem, unde ipse erat, tetendit. Factum est autem, quum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum, sicut Euangelistae docuerunt, Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Patre et Filio et Spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia secula seculorum.