[26,0] EPISTOLA XXVI. Argumento superioris epistolae repetito, ad Iudaeos adulteram Christo sistentes redit, quibus episcopos reorum mortem prosequentes comparat. Hinc locum ubi oblata fuit mulier, exponens, de remissione peccatorum multa disputat. Postremo singulas eiusdem historiae partes ex Euangelio recenset atque enucleat. AMBROSIUS IRENAEO. [26,1] 1. Etsi iam superiore epistola hanc, quam proposuisti, quaestiunculam absoluerim; tamen aliquid plenius requirenti tibi, ut filio, afferre atque exsculpere non supersederim. 2. Ac semper quidem decantata quaestio, et celebris absolutio fuit mulieris eius, quae in libro Euangelii, quod secundum Ioannem scribitur, adulterii rea oblata est Christo. Id enim Iudaeorum commentata est tergiuersatio; ut si contra Legem absolueretur, contra Legem prolata Domini Iesu sententia teneretur: si autem damnata esset ex Lege, uacare Christi uideretur gratia. 3. Sed uehementior facta est, posteaquam episcopi reos criminum grauissimorum in publicis iudiciis accusare, alii et urgere usque ad gladium supremamque mortem, alii accusationes huiusmodi et cruentos sacerdotum triumphos probare coeperunt. Quid enim aliud isti dicunt, quam dicebant Iudaei reos criminum legibus esse publicis puniendos; et ideo accusari eos etiam a sacerdotibus in publicis iudiciis oportuisse, quos asserunt secundum leges oportuisse puniri? Eadem causa est, sed numerus minor, hoc est, non dispar iudicii quaestio, sed poenae dispar inuidia. Unam Christus puniri ex Lege non passus est, isti minorem numerum asserunt esse punitum. 4. At quo loci hoc iudicat Christus? Nam plerumque secundum qualitates locorum in quibus docebat famulos suos, disputationes suas formare dignatus est, ut in porticu Salomonis, hoc est, sapientis, deambulans loquebatur: Ego et Pater unum sumus ; ut in templo Dei dicebat: Mea doctrina non est mea, sed eius qui me misit. Hoc quoque iudicium in templo positus exercet, sicut scriptum est in posterioribus; sic enim habes: Haec uerba locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo; et nemo apprehendit eum. Quid est gazophylacium? Collatio fidelium, sumptus pauperum, requies egenorum, iuxta quod sedens Christus, ut habes secundum Lucam, duo aera mulieris uiduae diuitum muneribus censuit praeferenda, diuino uidelicet testimonio praeferens opimae praemiis largitatis sedulae liberalitatis affectum. [26,5] Qui tale habebat iudicium, uideamus quid ipse iuxta gazophylacium positus conferebat; non enim otiose uiduam praetulit duo aera mittentem. Pretiosa ista paupertas est fidei opulenta mysterio. Ista sunt duo aera quae Samaritanus ille Euangelicus ad eius curanda uulnera, qui incidit in latrones, stabulario dereliquit. Ergo et ista specie uidua, in typo Ecclesiae, hoc gazophylacio sacro conferendum putauit, quo pauperum sanarentur uulnera, peregrinorum ieiunia sedarentur. 6. Unde et nunc quid Christus conferat, spiritaliter te oportet expendere; diuidebat enim populis argentum igne examinatum eloquiorum coelestium, et imaginis regiae pecuniam populorum annumerabat affectibus. Nemo plus misit, quam qui totum donauit. Satiabat esurientes, replebat inopes, illuminabat caecos, redimebat captiuos, paralyticos erigebat, mortuos resuscitabat, et quod est amplius, conferebat absolutiones reorum, peccata donabat. Haec sunt duo aera, quae misit Ecclesia posteaquam accepit a Christo. Quid enim sunt duo aera, nisi pretium noui et ueteris Testamenti? Pretium Scripturae fides nostra est; nam quod legitur, pro intelligentis aestimatur arbitrio. Remissio igitur peccatorum utriusque pretium Testamenti est, quae per agnum in typo annuntiata est, in ueritate completa per Christum. 7. Ideo habes neque septem dierum purgationem sine trium dierum esse purgatione. Septem dierum purgatio secundum Legem, quae in specie praesentis sabbati spiritale sabbatum annuntiauit: trium dierum purgatio secundum gratiam, quae Euangelii testificatione signatur ; quia tertio die Dominus resurrexit. Ubi poena praescribitur, debet esse poenitentia peccatorum: ubi remissio donatur, gratia est. Praecedit poenitentia, sequitur gratia. Neque poenitentia ergo sine gratia, neque gratia sine poenitentia; debet enim poenitentia prius damnare peccatum, ut gratia possit abolere. Ideo typum Legis accipiens Ioannes baptizauit in poenitentiam, Christus ad gratiam. 8. Septimus ergo dies Legis mysterium signat, octauus resurrectionis, sicut habes in Ecclesiaste: Da partem illis septem, et illis octo. Nam et in propheta Osee legisti dictum ad eum: Conduc tibi fornicariam quindecim denariis ; eo quod gemino aere ueteris et noui Testamenti, hoc est, integro fidei pretio, mulier illa uago quodam et meretricio gentium conuenarum comitatu fulta conducitur. 9. Et conduxi, inquit, eam gomor hordei, et semigomor, et neuel uini. Per hordeum significat quia imperfectos uocaret ad fidem, ut perfectos redderet: per gomor intelligitur plena mensura, per semigomor semiplena mensura. Plena mensura in Euangelio est, semiplena in Lege, cuius plenitudo nouum est Testamentum. Siquidem ipse Dominus ait: Non ueni Legem soluere, sed implere. [26,10] Nec otiose quindecim anabathmorum psalmos Dauidicos legimus, et quindecim gradibus ascendisse solem, cum Ezechias iustus rex uitae huius acciperet commeatum. Significabatur enim esse uenturus sol iustitiae, qui gradus quindecim ueteris et noui Testamenti illuminaturus esset praesentiae suae lumine, quibus nostra fides ad uitam ascendit aeternam. Unde et hoc quod hodie in Apostolo lectum est, mysticum reor; eo quod quindecim diebus apud Petrum manserit: uidetur enim mihi quod apostolis sanctis Scripturae diuinae interpretationem sermone secum uario conferentibus pleni luminis refulserit claritudo, ignorantiae umbra decesserit. Sed iam ueniamus ad mulieris huius adulterae absolutionem. 11. Oblata erat a Scribis et Pharisaeis Domino Iesu adulterii rea. et hac oblata fraude, ut si eam absolueret, Legem soluere uideretur: sin uero damnaret, propositum sui mutaret aduentus; quia peccata omnium remissurus aduenit. Denique supra ait: Ego non iudico quemquam. Offerentes ergo eam, dixerunt: Hanc mulierem inuenimus publice maechantem. Scriptum est enim in lege Moysis omnem maecham lapidari. Tu uero quid dicis de ea ? 12. Quae cum dicerent, Iesus inclinato capite, digito scribebat in terra. Et cum exspectarent, ut audirent eum, erigens caput dixit: Qui sine peccato est, prior lapidet eam. Quid tam diuinum, quam ista sententia; ut is peccata puniat, qui exsors ipse peccati sit? Quomodo enim feras alieni ultorem, et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit? 13. Hoc autem dixit, et scribebat in terra. Quid? Utique dicens: Festucam, quae in oculo est fratris tui, uides: trabem autem, quae in oculo tuo est, non uides. Libido enim uelut festuca est, cito accenditur, propere consumitur: sacrilegium perfidiae, quo Iudaei negabant propriae salutis auctorem, sceleris magnitudinem personabat. 14. Scribebat autem in terra digito, quo Legem scripserat. Peccatores in terra scribuntur, iusti in coelo, sicut habes dictum ad discipulos: Gaudete quia nomina uestra scripta sunt in coelis. Secundo autem scripsit, ut gemino Testamento Iudaeos scias esse damnatos. [26,15] Audientes autem hoc uerbum, exierunt foras unus post unum, incipientes a senioribus, et sedebant cogitantes de se. Et remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. Bene ait quod exierunt foras, qui nolebant esse cum Christo. Foris littera est, intus mysteria. Sequebantur enim diuinarum lectionum quaedam uelut arborum folia, non fructum; qui uiuebant in umbra Legis, et solem iustitiae uidere non poterant. 16. Denique discedentibus illis, remansit solus Iesus, et mulier in medio stans. Donaturus peccatum, solus remanet Iesus, sicut ipse ait: Ecce uenit hora, et iam uenit, ut dispergamini unusquisque in sua, et me solum relinquatis ; non enim legatus, neque nuntius, sed ipse Dominus saluum fecit populum suum. Solus remanet; quia non potest hoc cuiquam hominum cum Christo esse commune, ut peccata condonet. Solius hoc munus est Christi, qui tulit peccatum mundi. Meruit et mulier absolui, quae recedentibus Iudaeis, remansit sola cum Iesu. 17. Eleuans autem caput Iesus dixit mulieri: Ubi sunt, qui te accusabant? Nemo te lapidauit? Et illa respondit: Nemo, Domine. Et ait ad illam Iesus: Nec ego te damnabo; uade, et amodo uide ne pecces. Vide, lector, diuina mysteria, et clementiam Christi. Cum accusatur mulier, caput Christus inclinat: eleuat autem, ubi deficit accusator; ita nullum damnari uult, absolui omnes. 18. Breuiter autem omnes haereticorum interimit quaestiones, dicendo: Nemo te lapidauit? qui dicunt Christum diem nescire iudicii, uel qui ait: Sedere autem ad dexteram meam uel ad sinistram, non est meum dare uobis ; ecce et hic ait: Nemo te lapidauit? Quomodo utique interrogat, quod uidebat? Sed interrogat nobis, ut cognosceremus non esse lapidatam. Est etiam humani affectus haec consuetudo, ut interrogemus saepissime, quod uidemus. Et ideo mulier respondit: Nemo, Domine; hoc est dicere: Quis potest lapidare, quam ipse non damnas? Quis potest alium sub tali sententiae conditione punire? 19. Cui respondit Dominus: Nec ego te damnabo. Aduerte quomodo propriam sententiam temperauit; ut Iudaei de absolutione mulieris calumniari nihil possent, sed in se magis calumniam retorquerent, si queri uellent: dimittitur enim mulier, non absoluitur: quia deerat accusator, non quia innocentia probabatur. Quid ergo quererentur, qui priores a persecutione criminis et ab exsecutione supplicii destiterunt? 20. Addidit autem deuiae: Vade, et amodo uide ne pecces. Emendauit ream, non crimen absoluit. Etenim seueriore sententia culpa damnatur, si unusquisque crimen suum oderit, et in se incipiat condemnare delictum. Etenim cum reus occiditur, persona magis, quam culpa punitur: ubi uero culpa deponitur, absolutio personae est poena peccati. Quid est ergo: Vade, et amodo uide ne pecces? hoc est: Ex quo te Christus redemit, corrigat gratia, quam poena non emendaret, sed plecteret. Vale, fili, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes, diligimus.