[18,0] EPISTOLA XVIII. Relationi Symmachi respondet AMBROSIUS, et post conciliatam sibi VALENTINIANI beneuolentiam, tria in eadem relatione praecipua capita aggreditur. Nam prosopopoeiae qua Roma priscos suos ritus poscere fingebatur, alia eiusdem Romae contraria efflagitantis opponitur, cum Vestalibus et sacrificulis uirgines sacrae et Christi sacerdotes comparantur, ac tandem quod sublatas illas ceremonias famem ultam fuisse dictitabatur, id uanum esse inuictissimis argumentis demonstratur. AMBROSIUS episcopus beatissimo principi, et clementissimo imperatori VALENTINIANO augusto. [18,1] 1. Cum uir clarissimus praefectus urbis Symmachus ad clementiam tuam retulisset, ut ara quae de urbis Romae curia sublata fuerat, redderetur loco; et tu, imperator, licet adhuc in minoris aeui tirocinio florentibus nouus annis, fidei tamen uirtute ueteranus obsecrata gentilium non probares; eodem, Quo comperi, puncto libellum obtuli: quo licet comprehenderim, quae suggestioni necessaria uiderentur; poposci tamen exemplum mihi relationis dari. 2. Itaque non fidei tuae ambiguus, sed prouidus cautionis, et pii certus examinis, hoc sermone relationis assertioni respondeo, hoc unum petens, ut non uerborum elegantiam, sed uim rerum exspectandam putes. Aurea enim, sicut Scriptura diuina docet, est lingua sapientium litteratorum, quae phaleratis dotata sermonibus, et quodam splendentis eloquii uelut coloris pretiosi corusco resultans, capit animorum oculos specie formosi, uisuque perstringit. Sed aurum hoc, si diligentius manu tractes, foris pretium, intus metallum est. Volue, quaeso, atque excute sectam gentilium: pretiosa et grandia sonant, ueri effeta defendunt: Deum loquuntur, simulacrum adorant. 3. Tria igitur in relatione sua uir clarissimus praefectus urbis proposuit, quae ualida putauit: quod Roma ueteres, ut ait, suos cultus requirat, et quod sacerdotibus suis uirginibusque Vestalibus emolumenta tribuenda sint, et quod emolumentis sacerdotum negatis, fames secuta publica sit. 4. In prima propositione, flebili Roma quaestu sermonis illacrymat, ueteres, ut ait, cultus ceremoniarum requirens. Haec sacra, inquit, Hannibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Itaque dum sacrorum potentia praedicatur, infirmitas proditur. Ergo Hannibal diu sacris insultauit Romanis, et diis contra se dimicantibus, usque ad muros urbis uincendo peruenit. Cur se obsideri passi sunt, pro quibus deorum suorum arma pugnabant? [18,5] 5. Nam de Senonibus quid loquar, quos Capitolii secreta penetrantes Romanae reliquiae non tulissent, nisi eos pauido anser strepitu prodidisset? En quales templa Romana praesules habent. Ubi tunc erat Iupiter? An in ansere loquebatur? 6. Verum quid negem sacrorum ritus militasse Romanis? Sed etiam Annibal eosdem Deos colebat. Utrum uolunt igitur, eligant. Si in Romanis uicerunt sacra, in Carthaginensibus ergo superata sunt: si in Carthaginensibus triumphata, nec Romanis utique profuerunt. 7. Facessat igitur inuidiosa illa populi Romani querela: non hanc Roma mandauit. Aliis illa eos interpellat uocibus: Quid me casso quotidie gregis innoxii sanguine cruentatis? Non in fibris pecudum, sed in uiribus bellatorum tropaea uictoriae sunt. Aliis ego disciplinis orbem subegi. Militabat Camillus, qui sublata Capitolio signa, caesis Tarpeiae rupis triumphatoribus, reportauit: strauit uirtus, quos religio non remouit. Quid de Attilio loquar, qui militiam etiam mortis impendit? Africanus non inter Capitolii aras, sed inter Annibalis acies triumphum inuenit. Quid mihi ueterum exempla profertis? Odi ritus Neronum. Quid dicam bimestres imperatores, et terminos regum cum exordiis copulatos? Aut forte illud est nouum, barbaros suis excessisse finibus? Numquid etiam illi christiani fuerunt, quorum miserabili nouoque exemplo alter captiuus imperator, sub altero captiuus orbis, fefellisse quae uictoriam promittebant, suas ceremonias prodiderunt? Numquid et tunc non erat ara uictoriae? Poenitet lapsus: uetusta canities pudendi sanguinis traxit ruborem. Non erubesco cum toto orbe longaeua conuerti. Verum certe est quia nulla aetas ad perdiscendum sera est. Erubescat senectus, quae emendare se non potest. Non annorum canities est laudata, sed morum. Nullus pudor est ad meliora transire. Hoc solum habebam commune cum barbaris, quia Deum antea nesciebam. Sacrificium uestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Quid in mortuis pecudibus quaeritis Dei uoces? Venite, et discite in terris coelestem militiam: hic uiuimus, et illic militamus. Coeli mysterium doceat me Deus ipse, qui condidit: non homo, qui se ipsum ignorauit. Cui magis de Deo, quam Deo credam? Quomodo possum uobis credere, qui fatemini uos ignorare quod colitis? 8. Uno, inquit, itinere non potest perueniri ad tam grande secretum. Quod uos ignoratis, id nos Dei uoce cognouimus. Et quod uos suspicionibus quaeritis, nos ex ipsa sapientia Dei et ueritate compertum habemus. Non congruunt igitur uestra nobiscum. Vos pacem diis uestris ab imperatoribus obsecratis, nos ipsis imperatoribus a Christo pacem rogamus. Vos manuum uestrarum adoratis opera, nos iniuriam ducimus omne quod fieri potest, Deum putari. Non uult se Deus in lapidibus coli. Denique etiam ipsi philosophi uestri ista riserunt. 9. Quod si uos ideo Christum Deum negatis; quia illum mortuum esse non creditis (nescitis enim quod mors illa carnis fuerit, non diuinitatis, quae fecit ut credentium iam nemo moriatur) quid uobis imprudentius, qui contumeliose colitis, et honorifice derogatis; uestrum enim Deum lignum putatis. O contumeliosa reuerentia! Christum mori potuisse non creditis. O honorifica peruicacia! [18,10] 10. Sed uetera, inquit, reddenda sunt altaria simulacris, ornamenta delubris. Reposcantur haec a consorte superstitionis: christianus imperator aram solius Christi didicit honorare. Quid manus pias et ora fidelia ministerium suis cogunt sacrilegis exhibere? Vox imperatoris nostri Christum resultet, et illum solum, quem sentit, loquatur; quia cor regis in manu Dei. Numquid imperator gentilis aram Christo leuauit? Dum ea quae fuerunt, reposcunt, exemplo suo admonent quantum christiani imperatores religioni, quam sequuntur, debeant deferre reuerentiae; quando gentiles superstitionibus suis omnia detulerunt. 11. Dudum coepimus, et iam sequuntur exclusos. Nos sanguine gloriamur, illos dispendium mouet. Nos haec uictoriae loco ducimus, illi iniuriam putant. Numquam nobis amplius contulerunt, quam cum uerberari christianos atque proscribi ac necari iuberent. Praemium fecit religio, quod perfidia putabat esse supplicium. Videte magnanimos. Per iniurias, per inopiam, per supplicium nos creuimus: illi ceremonias suas sine quaestu manere posse non credunt. 12. Habeant, inquit, Vestales uirgines immunitatem suam. Dicant hoc, qui nesciunt credere, quod possit esse gratuita uirginitas: prouocent lucris, Qui diffidunt uirtutibus. Quantas tamen illis uirgines praemia promissa fecerunt? Vix septem Vestales capiuntur puellae. En totus numerus quem infulae uittati capitis, purpuratarum uestium murices, pompa lecticae ministrorum circumfusa comitatu, priuilegia maxima, lucra ingentia, praescripta denique pudicitiae tempora coegerunt. 13. Attollant mentis et corporis oculos, uideant plebem pudoris, populum integritatis, concilium uirginitatis. Non uittae capiti decus, sed ignobile uelamen usui, nobile castitati: non exquisita, sed abdicata lenocinia pulchritudinis: non illa purpurarum insignia, non luxus deliciarum, sed usus ieiuniorum: non priuilegia, non lucra: omnia postremo talia, ut reuocari a studio putes, dum exercentur officia. Sed dum exercetur officium, studium prouocatur. Suis castitas cumulatur dispendiis. Non est uirginitas, quae pretio emitur, non uirtutis studio possidetur: non est integritas quaecumque in auctione nummario ad tempus licitatur compendio. Prima castitatis uictoria est facultatum cupiditates uincere; quia lucri studium tentamentum pudoris est. Ponamus tamen subsidia largitatum conferenda uirginibus. Quae christianis munera redundabunt? quod tantas opes sufficiet aerarium? Aut si arbitrantur solis Vestalibus conferendum, non pudet, ut qui totum sibi sub imperatoribus gentilibus uindicarunt, iidem sub principibus christianis non putent nobis sortem debere esse communem. 14. Sacerdotibus quoque suis et ministris queruntur alimenta publica non deberi. Quantus hinc uerborum tumultus increpuit? At contra, nobis etiam priuatae successionis emolumenta recentibus legibus denegantur, et nemo conqueritur; non enim putamus iniuriam, quia dispendium non dolemus. Si priuilegium quaerat sacerdos, ut onus curiale declinet, patria atque auita et omnium facultatum possessione cedendum est. Quomodo hanc gentiles, si haberent, ingrauarent querelam, quod sacerdos ferias ministerii sui emat totius patrimonii sui damno, et priuati uniuersae commoditatis dispendio usum publici mercetur obsequii: praetendens communis salutis excubias, domesticae inopiae se mercede soletur; quia ministerium non uendidit, sed gratiam comparauit. [18,15] Conferet causas. Vos excusare uultis decurionem, cum Ecclesiae excusare non liceat sacerdotem. Scribuntur testamenta templorum ministris, nullus excipitur profanus, nullus ultimae conditionis, nullus prodigus uerecundiae: soli ex omnibus clerico commune ius clauditur, a quo solo pro omnibus uotum commune suscipitur, officium commune defertur: nulla legata uel grauium uiduarum, nulla donatio. Et ubi in moribus culpa non deprehenditur; tamen officio mulcta praescribitur. Quod sacerdotibus fani legauerit christiana uidua, ualet: quod ministris Dei, non ualet. Quod ego non ut querar, sed ut sciant quid non querar, comprehendi; malo enim nos pecunia minores esse, quam gratia. 16. Sed referunt, ea quae uel donata uel relicta sunt Ecclesiae, non esse temerata. Dicant et ipsi quis templis dona detraxerit quod factum est christianis. Quae si facta essent gentilibus, redderetur potius quam inferretur iniuria. Nunccine demum iustitia praetenditur, aequitas postulatur? Ubi tunc erat ista sententia; cum direptis christianorum omnium facultatibus, ipsos uitales anhelitus in uiderent, et nullis usquam negata defunctis inhiberent supremae commercia sepulturae? Quos gentiles praecipitarunt, maria reddiderunt. Fidei ista uictoria est, quod et ipsi iam facta maiorum carpunt, quorum gesta condemnant. Sed quae, malum! ratio, ut eorum munera petant, quorum gesta condemnant? 17. Nemo tamen donaria delubris, et legata haruspicibus denegauit: sola sublata sunt praedia; quia non religiose utebantur iis, quae religionis iure defenderent. Qui nostro utuntur exemplo, cur non utebantur officio? Nihil Ecclesia sibi, nisi fidem possidet. Hos redditus praebet, hos fructus. Possessio Ecclesiae sumptus est egenorum. Numerent quos redemerint templa captiuos, quae contulerint alimenta pauperibus, quibus exsulibus uiuendi subsidia ministrauerint. Praedia igitur intercepta, non iura sunt. 18. En quod factum, quae triste piaret nefas, fames, ut aiunt, publica uindicauit; quia usui omnium proficere coepit, quod proficiebat commodis sacerdotum. Propterea ergo detractis, ut aiunt, arbusta exuta corticibus, succo miserabili deficientium ora lambebant. Propterea Chaonia frugem glande mutantes, rursus in pecudum pastus, et ad infelicis uictus alimenta reuocati, concussa quercu, famem in siluis miseram solabantur. Noua uidelicet prodigia terrarum, quae numquam ante acciderant; cum superstitio gentilis toto orbe ferueret! Re uera quando ante uacuis auenis seges auari uota lusit agricolae, et spem rusticae plebis quaesita sulcis frugis herba destituit? 19. Et unde Graecis oracula habita suae quercus, nisi quia remedium siluestris alimoniae coelestis religionis donum putarunt? Talia enim suorum munera credunt deorum. Quis dodonaeas arbores, nisi gentium populus adorauit; cum pabulum triste agri nemorum honore donaret? Non est uerisimile quod indignantes eorum dii id pro poena intulerint, quod solebant placati conferre pro munere. Quae autem aequitas, ut paucis sacerdotibus dolentes uictum negatum, ipsi omnibus denegarent; cum inclementior esset uindicta, quam culpa? Non est igitur idonea, quae tantam aegritudinem mundi fallentis causa constrinxerit; ut uirentibus segetibus subito spes anni adulta moreretur. [18,20] Et certe ante plurimos annos templorum iura toto orbe sublata sunt: modone demum diis gentilium uenit in mentem suas iniurias ultum ire? Propterea nec assueto cursu Nilus intumuit, ut Urbicorum sacerdotum dispendia uindicaret, qui non uindicauit suorum? 21. Esto tamen si superiore anno deorum suorum iniurias uindicatas putant, cur praesenti anno contemptui fuere? Iam enim nec herbarum uulsis radicibus rusticana plebs pascitur, nec baccae siluestris explorat solatia; nec cibum de sentibus rapit: sed operum laeta felicium, dum messes suas et ipsa miratatur, expleuit uoti satietate ieiunium: usurarios nobis reddidit terra prouentus. 22. Quis ergo tam nouus humanis usibus uices stupeat annorum? Et tamen etiam superiore anno plerasque nouimus prouincias redundasse fructibus. De Galliis quid loquar solito ditioribus? Frumentum Pannoniae, quod non seuerant, uendiderunt: et secunda Rhetia fertilitatis suae nouit inuidiam; nam quae solebat tutior esse ieiunio, fecunditate hostem in se excitauit: Liguriam Venetiasque autumni frumenta pauerunt. Ergo nec ille sacrilegio annus exaruit, et iste fidei fructibus annus effloruit. Negent etiam quod largo fetu uineae redundauerint. Itaque et messem feneratam recepimus, et liberalioris uindemiae beneficia possidemus. 23. Postremus superest et maximus locus, utrum ea quae uobis profuerint, imperatores, restituere subsidia debeatis; ait enim: Vos defendant, a nobis colantur. Hoc est, fidelissimi Principes, quod ferre non possumus; quia exprobrant nobis uestro se nomine diis suis supplicare, et uobis non mandantibus, sacrilegium immane committunt, dissimulationem pro consensu interpretantes. Sibi habeant praesidia sua: suos si possunt, illa defendant. Nam si iis a quibus coluntur, auxilio esse non possunt; quomodo possunt uos defendere, a quibus non coluntur? 24. Sed maiorum, inquit, seruandus est ritus. Quid quod omnia postea in melius profecerunt? Mundus ipse, qui uel primum coactis elementorum per inane seminibus, tenero orbe, concreuerat, uel confuso adhuc indigesti operis caligabat horrore; nonne postea distincto coeli, maris, terrarumque discrimine, rerum formas quibus speciosus uidetur, accepit? Exutae humentibus tenebris nouum terrae stupuere solem. Dies in exordio non refulget, sed in processu temporis incremento luminis micat, et caloris exaestuat. [18,25] Luna ipsa, qua propheticis oraculis species Ecclesiae figuratur, cum primum resurgens in menstruas reparatur aetates, tenebris nobis absconditur: paulatimque cornua sua complens, uel e regione solis absoluens, clari splendore fulgoris irrutilat. 26. Exerceri in fructus terrae ante nesciebant: post ubi imperare aruis sollicitus coepit agricola, et informe solum uestire uinetis, siluestres animos domesticis mollitae cultibus exuerunt. 27. Anni ipsius aetas prima, quae nos usu parili colorauit nutu gignentium: sed in processu lapsuris floribus uernat, postremis adolescit fructibus. 28. Nos quoque aeui rudes, sensus habemus infantiam: sed mutati in annos ingenii rudimenta deponimus. Dicant igitur in suis omnia manere debuisse principiis; mundum tenebris obductum, quia splendore solis illuxerit, displicere. Et quanto gratius est animi tenebras depulisse, quam corporis, fideique iubar emicuisse, quam solis? Ergo et mundi sicut omnium rerum primaeua nutarunt, ut uenerabilis canae fidei sequeretur senectus. Quos hoc mouet, reprehendant messem; quia sera fecunditas est: reprehendant uindemiam; quia in occasu anni est: reprehendant oliuam; quia postremus est fructus. 29. Ergo et messis nostra fides animorum est; Ecclesiae gratia meritorum uindemia est, quae ab ortu mundi uirebat in sanctis, sed postrema aetate se diffudit in populos, ut aduerterent omnes non rudibus animis irrepsisse fidem Christi (nulla enim sine aduersario corona uictoriae) sed explosa opinione, quae ante conualuit, quod erat uerum, fit iure praelatum. [18,30] Si ritus ueteres delectabant, cur in alienos ritus eadem Roma successit? Omitto absconditam pretio humum, et pastorales casas auro degeneri renitentes. Quid, ut de ipso respondeam quod queruntur, captarum simulacra urbium, uictosque deos, et peregrinos ritus sacrorum alienae superstitionis aemuli receperunt? Unde igitur exemplum, quod currus suos simulato Almonis in flumine lauat Cybele? Unde Phrygii uates, et semper inuisa Romanis non aequae Carthaginis numina? Quam Coelestem Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diuersitate nominis, non pro numinis uarietate. Sic deam esse et uictoriam crediderunt, quae utique munus est, non potestas: donatur, non dominatur, legionum gratia, non religionum potentia. Magna igitur dea, quam militum multitudo sibi uindicat, uel praeliorum donat euentus? 31. Huius aram strui in urbis Romae curia petunt, hoc est, quo plures conueniunt christiani. Omnibus in templis arae, ara etiam in templo uictoriarum. Quoniam numero delectantur, sacrificia sua ubique concelebrant. Quid est nisi insultare fidei, unius arae sacrificium uindicare? Ferendumne istud, ut gentilis sacrificet, et christianus intersit? Hauriant, inquit, hauriant uel inuiti fumum oculis, symphoniam auribus, cinerem faucibus, thus naribus, et auersantium licet ora excitata focis nostris fauilla respergat. Non illi satis sunt lauacra, non porticus, non plateae occupatae simulacris? Etiamne in communi illo concilio non erit communis conditio? Obstringetur pia senatus portio obtestantium uocibus, adiurantium sacramentis. Si refutet, uidebitur mendacium prodere: Si acquiescat, sacrilegium confiteri. 32. Ubi, inquit, in leges uestras et uerba iurabimus? Ergo mens uestra, quae legibus tenetur inclusa, ceremoniis gentium suffragium colligit, fidem stringit? Iam non solum praesentium, sed absentium etiam, et quod est amplius, imperatores, fides uestra pulsatur; uos enim cogitis, si iubetis. Constantius augustae memoriae nondum sacris initiatus mysteriis, contaminari se putauit, si aram illam uideret. Iussit auferri, non iussit reponi. Illud auctoritatem facti habet, hoc praecepti non habet. 33. Nemo sibi de absentia blandiatur. Praesentior est, qui se animis inserit, quam qui oculis protestatur. Plus enim est mente connecti, quam corpore copulari. Vos senatus cogendi concilii praesules habet, uobis coit: uobis conscientiam suam, non diis gentium praestat: uos liberis suis, non tamen fidei suae praefert. Haec est charitas expetenda, haec est charitas maior imperio, si fides tuta sit, quae seruat imperium. 34. Sed fortasse aliquem moueat ita fidelissimum principem destitutum: proinde quasi meritorum pretium caducis aestimetur praesentium. Quis enim sapiens non in orbe quodam atque circuitu locata humanarum rerum nouit negotia; quia non eosdem semper successus habent: sed uariant status, et mutant uices? [18,35] Quem beatiorem Cneio Pompeio Romana templa miserunt? At is cum tribus triumphis terrarum cinxisset orbem, pulsus acie, bello profugus, et sui terminis exsul imperii, Canopei manu spadonis occubuit. 36. Quem nobiliorem Cyro Persarum totius Orientis terrae regem dederunt? Is quoque cum principes potentissimos aduersantes uicisset, uictos reseruasset, muliebribus armis fusus interiit. Et ille rex qui superatos etiam consessus honore donauerat, exsecto capite et intra utrem plenum cruoris, satiari iussus, incluso, femineis imperiis ludibrio fuit. Adeo in istius uitae curriculo non paria paribus, sed longe diuersa referuntur! 37. Quem etiam magis sacrificiis deditum, quam Carthaginensium ducem Hamilcarem reperimus? Qui cum toto praelii tempore inter acies positus dimicantes, sacrificium faceret; ubi partem suorum uictam esse cognouit, in ipsos quos adolebat, se praecipitauit ignes: ut eos uel corpore suo restingueret, quos sibi nihil profuisse cognouerat. 38. Nam de Iuliano quid loquar? qui cum responsis haruspicum male credulus esset, ademit sibi subsidia reuertendi. Ergo in communi casu non est communis offensa; neminem etenim promissa nostra luserunt. 39. Respondi lacessentibus tamquam non lacessitus; refellendae etenim Relationis, non exponendae superstitionis mihi studium fuit. Te tamen, imperator, ipsa eorum relatio faciat cautiorem. Nam cum de superioribus principibus texuisset, quia prior eorum numerus ceremonias patrum coluit, recentior non remouit; addidisset etiam: si exemplum religio ueterum non facit, faciat dissimulatio proximorum; euidenter docuit quid et fidei tuae debeas, ut gentilitii ritus non sequaris exemplum: et pietati, ut fratris statuta non uioles. Si enim pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem principum praedicarunt, qui cum essent christiani, decreta tamen gentilium minime remouerunt: quanto magis amori debes deferre fraterno, ut qui dissimulare deberes, etiamsi quid forsitan non probares, ne fraternis derogares statutis, et nunc teneas quod et fidei tuae, et germanitatis necessitudini iudicas conuenire.