[3,0] DE OFFICIIS. LIBER III. [3,1] CAPUT PRIMUM. 1 Dauid propheta docuit nos tamquam in ampla domo deambulare in corde nostro, et conuersari cum eo tamquam cum bono contubernali; ut ipse sibi diceret, et loqueretur secum, ut est illud: Dixi, custodiam uias meas. Salomon quoque filius eius ait: Bibe aquam de tuis uasis, et de puteorum tuorum fontibus; hoc est tuo consilio utere. Aqua enim alta, consilium in corde uiri. Nemo, inquit, alienus particeps sit tibi. Fons aquae tuae sit tibi proprius: et iucundare cum uxore, quae est tibi a iuuentute. Ceruus amicitiae et pullus gratiarum confabulentur tecum. 2 Non ergo primus Scipio sciuit solus non esse, cum solus esset; nec minus otiosus, cum otiosus esset: sciuit ante ipsum Moyses, qui cum taceret, clamabat : cum otiosus staret, praeliabatur; nec solum praeliabatur, sed etiam de hostibus, quos non contigerat, triumphabat. Adeo otiosus, ut manus eius alii sustinerent: nec minus quam caeteri negotiosus, qui otiosis manibus expugnabat hostem, quem non poterant uincere qui dimicabant. Ergo Moyses et in silentio loquebatur, et in otio operabatur. Cuius autem maiora negotia, quam huius otia, qui quadringinta diebus positus in monte, totam Legem complexus est, et in illa solitudine qui cum eo loqueretur, non defuit? Unde et Dauid ait: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Et quanto plus est si cum aliquo Deus loquatur, quam ipse secum! 3 Transibant apostoli, et umbra eorum curabat infirmos. Tangebantur uestimenta eorum, et sanitas deferebatur. 4 Sermonem locutus est Elias, et pluuia stetit nec cecidit super terram tribus annis et sex mensibus. Iterum locutus est, et hydria farinae non defecit, et uas olei toto famis diurnae tempore non est exinanitum. 5 Et quoniam plerosque delectant bellica; quid est praestantius, exercitus magni lacertis, an solis meritis confecisse praelium? Sedebat Elisaeus in uno loco, et rex Syriae magnam belli molem inferebat populo patrum, diuersisque consiliorum aceruabat fraudibus, et circumuenire insidiis moliebatur: sed omnes eius apparatus propheta deprehendebat, et uigore mentis per gratiam Dei ubique praesens, cogitationes hostium suis annuntiabat, et monebat quibus cauerent locis. Quod ubi regi Syriae manifestatum est, misso exercitu, clausit prophetam. Orauit Elisaeus, et omnes illos caecitate percuti fecit, et captiuos intrare in Samariam, qui uenerant obsidere eum. 6 Conferamus hoc otium cum aliorum otio. Alii enim requiescendi causa abducere animum a negotiis solent, et a conuentu coetuque hominum subtrahere sese; et aut ruris petere secretum, captare agrorum solitudines, aut intra urbem uacare animo, indulgere quieti et tranquillitati: Elisaeus autem aut in solitudine Iordanem transitu suo diuidit; ut pars defluat posterior, superior autem in fontem recurrat: aut in Carmelo resoluta difficultate generandi, inopina sterilem conceptione fecundat: aut resuscitat mortuos: aut ciborum temperat amaritudines, et facit farinae admixtione dulcescere: aut decem panibus distributis, reliquias colligit, plebe saturata: aut ferrum securis excussum, et in fluuii Iordanis mersum profundum, misso in aquas ligno, facit supernatare: aut emundatione leprosum, aut siccitatem imbribus, aut famem mutat fecunditate 7 Quando ergo iustus solus est, qui cum Deo semper est? Quando solitarius est, qui numquam separatur a Christo? Quis nos, inquit, separabit a dilectione Christi? Confido quia neque mors, neque uita, neque angelus. Quando autem feriatur a negotio, qui numquam feriatur a merito, quo consummatur negotium? Quibus autem locis circumscribitur, cui totus mundus diuitiarum possessio est? Qua aestimatione definitur, qui numquam opinione comprehenditur? Etenim quasi ignoratur et cognoscitur: quasi moritur, et ecce uiuit: quasi tristis, et semper laetior: ut egenus, et largus: ut qui nihil habeat, et possideat omnia. Nihil enim spectat uir iustus, nisi quod constans et honestum est. Et ideo etiamsi alii uideatur pauper, sibi diues est: qui non eorum quae caduca, sed eorum quae aeterna sunt, aestimatione censetur. [3,2] CAPUT II. 8 Et quoniam de duobus superioribus locis diximus, in quibus honestum illud et utile tractauimus, sequitur utrum honestatem et utilitatem inter se comparare debeamus, et quaerere quid sit sequendum. Sicut enim supra tractauimus, utrum honestum illud an turpe esset; et secundo loco, utrum utile an inutile: similiter hoc loco, utrum honestum sit an utile nonnulli requirendum putant. 9 Nos autem mouemur, ne haec inter se uelut compugnantia inducere uideamur, quae iam supra unum esse ostendimus: nec honestum esse posse, nisi quod utile: nec utile, nisi quod honestum; quia non sequimur sapientiam carnis, apud quam utilitas pecuniariae istius commoditatis pluris habetur, sed sapientiam quae ex Deo est, apud quam ea quae in hoc saeculo magna aestimantur, pro detrimento habentur. 10 Hoc etenim g-katorthohma, quod perfectum et absolutum officium est, a uero uirtutis fonte proficiscitur. Cui secundum est commune officium, quod ipso sermone significatur non esse arduae uirtutis ac singularis, quod potest plurimis esse commune. Nam pecuniae compendia captare familiare multis, elegantiori conuiuio et suauioribus delectari epulis usitatum est: ieiunare autem et continentem esse paucorum est; et alieni cupidum non esse, rarum: contra autem detrahere uelle alteri, et non esse contentum suo; nam in hoc cum plerisque consortium est. Alia igitur prima, alia media officia. Prima cum paucis, media cum pluribus. 11 Denique in iisdem uerbis frequenter discretio est. Aliter enim bonum Deum dicimus, aliter hominem: aliter iustum Deum appellamus, aliter hominem. Similiter et sapientem Deum aliter dicimus, aliter hominem. Quod et in Euangelio docemur: Estote ergo et uos perfecti, sicut et pater uester qui in coelis est, perfectus est. Ipsum Paulum lego perfectum et non perfectum. Nam cum dixisset: Non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem si comprehendam, statim subiecit: Quicumque ergo perfecti sumus. Duplex enim forma perfectionis: alia medios, alia plenos numeros habens: alia hic, alia ibi: alia secundum hominis possibilitatem, alia secundum perfectionem futuri. Deus autem iustus per omnia, sapiens super omnia, perfectus in omnibus. 12 Inter ipsos quoque homines distantia est. Aliter Daniel sapiens, de quo dictum est: Quis Daniele sapientior? Aliter alii sapientes, aliter Salomon, qui repletus est sapientia super omnem sapientiam antiquorum, et super omnes sapientes Aegypti. Aliud est enim communiter sapere, aliud sapere perfecte. Qui communiter sapit, pro temporalibus sapit, pro se sapit; ut alteri aliquid detrahat, et sibi adiungat. Qui perfecte sapit, nescit sua spectare commoda: sed ad illud quod aeternum est, quod decorum atque honestum, toto affectu intendit, quaerens non quod sibi utile est, sed quod omnibus. 13 Itaque haec sit formula, ut inter duo illa, honestum atque utile, errare nequeamus; eo quod iustus nihil alteri detrahendum putet, nec alterius incommodo suum commodum augeri uelit. Hanc formam tibi praescribit Apostolus dicens: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius; hoc est nemo commodum suum quaerat, sed alterius: nemo honorem suum quaerat, sed alterius. Unde et alibi dicit: Alter alterum existimantes superiorem sibi, non quae sua sunt singuli cogitantes, sed quae aliorum. 14 Nemo etiam suam gratiam quaerat, nemo suam laudem, sed alterius. Quod euidenter etiam in Prouerbiis declaratum possumus aduertere, dicente sancto per Salomonem Spiritu: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis; si autem malus euaseris, solus hauries mala. Sapiens enim aliis consulit, sicut iustus; quando quidem consors sui est, utriusque forma uirtutis. [3,3] CAPUT III. 15 Si quis igitur uult placere omnibus, per omnia quaerat non quod sibi utile est, sed quod multis, sicut quaerebat et Paulus. Hoc est enim conformari Christo, alienum non quaerere, nihil alteri detrahere, ut acquirat sibi. Christus enim Dominus cum esset in Dei forma, exinaniuit se, ut formam susciperet hominis, quam operum suorum locupletaret uirtutibus. Tu ergo spolias, quem Christus induit? Tu exuis, quem uestiuit Christus? Hoc enim agis, quando alterius detrimento tua commoda augere expetis. 16 Considera, o homo, unde nomen sumpseris; ab humo utique, quae nihil cuiquam eripit, sed omnia largitur omnibus, et diuersos in usum omnium animantium fructus ministrat. Inde appellata humanitas specialis et domestica uirtus hominis, quae consortem adiuuet. 17 Ipsa te doceat forma tui corporis, membrorumque usus. Numquid membrum tuum alterius membri officia sibi uindicat, aut oculus officium oris, aut os oculi officium sibi uindicat, aut manus pedum ministerium, aut pes manuum? Quin etiam ipsae manus dextera ac sinistra dispartita habent officia pleraque, ut si usum commutes utriusque, aduersum naturam sit; priusque totum hominem exuas, quam membrorum tuorum ministeria conuertas: si aut de sinistra cibum suggeras, aut de dextera fungaris ministerio sinistrae, ut reliquias ciborum abluas nisi forte poscat necessitas. 18 Finge hanc et da oculo uirtutem, ut possit detrahere sensum capiti, auditum auribus, menti cogitationes, odoratum naribus, ori saporem, et sibi conferat; nonne omnem statum dissoluet naturae? Unde pulchre Apostolus ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? Omnes ergo unum corpus sumus et diuersa membra, sed omnia corpori necessaria; non enim potest membrum de membro dicere: Non est mihi necessarium. Quin etiam ipsa quae uidentur infirmiora membra esse, multo magis necessaria sunt, et maiorem plerumque tuendi se requirunt sollicitudinem. Et si quid dolet membrum unum, compatiuntur ei membra omnia. 19 Unde quam graue est ut detrahamus aliquid ei, cui nos compati oportet: et cui debemus consortium ministerii, ei fraudi et noxae simus! Haec utique lex naturae est, quae nos ad omnem astringit humanitatem, ut alter alteri tamquam unius partes corporis inuicem deferamus. Nec detrahendum quidquam putemus, cum contra naturae legem sit non iuuare. Sic enim nascimur ut consentiant membra membris, et alterum alteri adhaereat, et obsequantur sibi mutuo ministerio. Quod si unum desit officio suo, impediantur caetera: ut si eruat oculum manus, nonne sibi operis sui usum negauit? Si pedem uulneret, quantorum sibi actuum profectum inuiderit? Et quanto grauius est totum hominem quam unum membrum detrahi? Iam si in uno membro totum corpus uiolatur, utique in uno homine communio totius humanitatis soluitur; uiolatur natura generis humani, et sanctae Ecclesiae congregatio, quae in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et charitatis assurgit: Christus quoque Dominus, qui pro uniuersis mortuus est, mercedem sanguinis sui euacuatam dolebit. 20 Quid! quod etiam ipsa lex Domini hanc formam tenendam edocet, ut nihil alteri detrahas, tui commodi seruandi gratia, cum dicit: Non transferas terminos, quos statuerunt patres tui; cum uitulum errantem fratris tui reducendum praecipit, cum furem mori iubet, cum uetat mercenarium debita mercede fraudari, cum pecuniam sine usuris reddendam censuit. Subuenire enim non habenti humanitatis est: duritiae autem plus extorquere quam dederis. Etenim si ideo auxilio tuo erit opus, quia non habuit unde de suo redderet; nonne impium est ut sub humanitatis simulatione amplius ab eo poscas, qui non habebat unde minus solueret? Absoluis igitur alteri debitotorem, ut condemnes tibi: et hanc humanitatem uocas, ubi est iniquitatis auctio? 21 Hoc praestamus caeteris animantibus, quod alia genera animantium conferre aliquid nesciunt: ferae autem eripiunt, homines tribuunt. Unde et Psalmista ait: Iustus miseretur, et tribuit. Sunt tamen quibus et ferae conferant. Si quidem collatione sobolem suam nutriunt, et aues cibo suo pullos satiant suos: homini autem soli tributum est, ut omnes tamquam suos pascat. Debet istud ipso naturae iure. Quod si non licet non dare, quomodo detrahere licet? Nec ipsae leges nos docent? ea quae detracta sunt alicui, cum iniuria personae, aut rei ipsius cumulo, restitui iubent; quo furem a detrahendo, aut poenis deterreant, aut mulcta reuocent. 22 Pone tamen quod aliquis possit aut poenam non timere, aut mulctae illudere; numquid dignum est ut aliqui alteri detrahant? Seruile hoc uitium, et familiare ultimae conditioni; adeo contra naturam, ut inopia magis hoc extorquere uideatur, quam natura suadere. Seruorum tamen occulta furta, diuitum rapinae publicae. 23 Quid autem tam contra naturam, quam uiolare alterum tui commodi causa; cum pro omnibus excubandum, subeundas molestias, suscipiendum laborem naturalis affectus persuadeat: et gloriosum unicuique ducatur, si periculis propriis quaerat uniuersorum tranquillitatem: multoque sibi unusquisque arbitretur gratius excidia patriae repulisse, quam propria pericula: praestantiusque esse existimet quod operam suam patriae impenderit, quam si in otio positus tranquillam uitam uoluptatum copiis functus egisset. [3,4] CAPUT IV. 24 Hinc ergo colligitur quod homo, qui secundum naturae formatus est directionem, ut obediat ei, nocere non possit alteri: quod si cui noceat, naturam uiolet: neque tantum esse commodi quod adipisci sese putet, quantum incommodi, quod ex eo sibi accidat. Quae enim poena grauior, quam interioris uulnus conscientiae? Quod seuerius iudicium, quam domesticum, quo unusquisque sibi est reus, seque ipse arguit quod iniuriam fratri indigne fecerit? Quod non mediocriter Scriptura commendat dicens: Ex ore stultorum baculum contumeliae. Stultitia igitur condemnatur, quia contumeliam facit. Nonne hoc magis fugiendum, quam mors, quam dispendium, quam inopia, quam exsilium, quam debilitatis dolor? Quis enim uitium corporis, aut patrimonii damnum non leuius ducat uitio animi, et existimationis dispendio? 25 Liquet igitur id spectandum et tenendum omnibus, quod eadem singulorum sit utilitas, quae sit uniuersorum: nihilque iudicandum utile, nisi quod in commune prosit. Quomodo enim potest uni prodesse? Quod inutile sit omnibus, nocet. Mihi certe non uidetur, qui inutilis est omnibus, sibi utilis esse posse. Etenim si una lex naturae omnibus, una utique utilitas uniuersorum, ad consulendum utique omnibus naturae lege constringimur. Non est ergo eius qui consultum uelit alteri secundum naturam, nocere ei aduersus legem naturae. 26 Etenim si hi qui in stadio currunt, ita feruntur praeceptis informari atque instrui, ut unusquisque celeritate non fraude contendat, cursuque, quantum potest, ad uictoriam properet; supplantare autem alterum aut manu deiicere non ausit: quanto magis in hoc cursu uitae istius, sine fraude alterius et circumscriptione gerenda nobis uictoria est? 27 Quaerunt aliqui, si sapiens in naufragio positus insipienti naufrago tabulam extorquere possit, utrum debeat? Mihi quidem, etsi praestabilius communi uideatur usui sapientem de naufragio quam insipientem euadere; tamen non uidetur quod uir christianus, et iustus, et sapiens, quaerere sibi uitam aliena morte debeat: utpote qui etiam si latronem armatum incidat, ferientem referire non possit; ne dum salutem defendit, pietatem contaminet. De quo in Euangelii libris aperta et euidens sententia est: Reconde gladium tuum; omnis enim qui gladio percusserit gladio ferietur. Quis latro detestabilior, quam persecutor qui uenerat ut Christum occideret? Sed noluit se Christus persecutorum defendi uulnere, qui uoluit suo uulnere omnes sanare. 28 Cur enim te potiorem altero iudices, cum uiri sit christiani praeferre sibi alterum, nihil sibi arrogare, nullum sibi honorem assumere, non uindicare meriti sui pretium? Deinde cur non tuum tolerare potius incommodum, quam alienum commodum diripere assuescas? Quid tam aduersus naturam, quam non esse contentum eo quod habeas, aliena quaerere, ambire turpiter? Nam si honestas secundum naturam, omnia enim fecit Deus bona ualde, turpitudo utique contraria est. Non potest ergo honestati conuenire et turpitudini, cum haec inter se discreta naturae lege sint. [3,5] CAPUT V. 29 Sed iam ut etiam in hoc libro ponamus fastigium, in quo uelut in fine disputationis nostrae dirigamus sententiam: ut nihil expetendum sit, nisi quod honestum. Nihil agit sapiens, nisi quod cum sinceritate, sine fraude sit: neque quidquam facit, in quo se crimine quoquam obliget, etiamsi latere possit. Sibi enim est reus priusquam caeteris; nec tam pudenda apud eum publicatio flagitii, quam conscientia est. Quod non fictis fabulis, ut philosophi disputabant, sed uerissimis iustorum uirorum exemplis docere possumus. 30 Non igitur ego simulabo terrae hiatum, quae magnis quibusdam dissiluerit soluta imbribus, in quem descendisse Gyges, atque ibi fabularum illum equum aeneum offendisse a Platone inducitur, qui in lateribus suis fores haberet: quas ubi aperuit, animaduertit annulum aureum in digito mortui hominis, cuius illic exanimum corpus iaceret, aurique auarum sustulisse annulum. Sed cum se ad pastores recepisset regios de quorum ipse numero foret, casu quodam, quod palam eius annuli ad palmam conuerterat, ipse omnes uidebat, atque a nullo uidebatur: deinde cum in locum suum reuocasset annulum, uidebatur ab omnibus. Cuius solers factus miraculi, per annuli opportunitatem reginae stupro potitus, necem regi intulit, caeterisque interemptis, quos necandos putauerat, ne sibi impedimento forent, Lydiae regnum adeptus est. 31 Da, inquit, hunc annulum sapienti, ut beneficio eius possit latere, cum deliquerit: non enim minus fugiet peccatorum contagium, quam si non possit latere. Non enim latebra sapienti spes impunitatis, sed innocentia est. Denique lex non iusto, sed iniusto posita est; quia iustus legem habet mentis suae, et aequitatis ac iustitiae suae normam: ideoque non terrore poenae reuocatur a culpa, sed honestatis regula. 32 Ergo ut ad propositum redeamus, non fabulosa pro ueris, sed uera pro fabulosis exempla proferam. Quid enim mihi opus est fingere hiatum terrae, equum aeneum, annulumque aureum in digito defuncti repertum; cuius annuli tanta sit uis, ut pro arbitrio suo qui eum sit indutus annulum, appareat, cum uelit: cum autem nolit, e conspectu se praesentium subtrahat, ut praesens non possit uideri? Nempe eo tendit istud, utrum sapiens etiam si isto utatur annulo, quo possit propria flagitia celare, et regnum assequi; nolitne peccare, et grauius ducat sceleris contagium poenarum doloribus: an uero spe impunitatis utatur ad perpetrandum scelus? Quid, inquam, mihi opus est figmento annuli, cum possim docere ex rebus gestis quod uir sapiens cum sibi in peccato non solum latendum, sed etiam regnandum uideret, si peccatum admitteret; contra autem periculum salutis cerneret, si declinaret flagitium; elegerit tamen magis salutis periculum, ut uacaret flagitio, quam flagitium quo sibi regnum pararet? 33 Denique Dauid cum fugeret a facie regis Saul, quod eum rex cum tribus millibus uirorum electorum ad inferendam necem in deserto quaereret, ingressus in castra regis, cum dormientem offendisset, non solum ipse non percussit, sed etiam protexit; ne ab aliquo qui simul ingressus fuerat, perimeretur. Nam cum diceret ei Abessa: Conclusit hodie Dominus inimicum tuum in manibus tuis, et nunc occidam eum? respondit: Non consumas eum, quoniam quis iniiciet manum suam in christum Domini, et purus erit? Et addidit: Viuit Dominus, quoniam nisi Dominus percusserit illum, aut nisi hora illius uenerit, ut moriatur, aut in pugna discesserit, et apponatur mihi; non sit a Domino iniicere manum meam in christum Domini. 34 Itaque non permisit necari eum, sed solam lanceam quae erat ad caput eius, et lenticulam sustulit. Itaque dormientibus cunctis, egressus de castris transiuit in cacumen montis, et coarguere coepit stipatores regios, et praecipue principem militiae Abner, quod nequaquam fidam custodiam regi et domino suo adhiberet: denique demonstraret, ubi esset lancea regis, uel lenticula quae erat ad caput eius. Et appellatus a rege lanceam reddidit: Et Dominus, inquit, restituat unicuique iustitias suas, et fidem suam: sicut tradidit te Dominus in manus meas, et nolui uindicare manu mea in christum Domini. Et cum haec diceret, timebat tamen insidias eius, et fugit, sedem exsilio mutans. Nec tamen salutem praetulit innocentiae, cum iam secundo facultate sibi tributa regis necandi, noluisset uti occasionis beneficio: quae et securitatem salutis metuenti, et regnum offerebat exsuli. 35 Ubi opus fuit Ioanni Gygeo annulo, qui si tacuisset, non esset occisus ab Herode? Praestare hoc illi potuit silentium suum, ut et uideretur et non occideretur: sed quia non solum peccare se propter salutis defensionem passus non est, sed ne alienum quidem peccatum ferre ac perpeti potuit; ideo in se causam necis excitauit. Certe hoc negare non possunt potuisse fieri ut taceret, qui de illo Gyge negant potuisse fieri ut annuli beneficio absconderetur. 36 Sed fabula, etsi uim non habet ueritatis, hanc tamen rationem habet, ut si possit celare se uir iustus; tamen ita peccatum declinet, quasi celare non possit: nec personam suam indutus annulum, sed uitam suam Christum indutus abscondat, sicut Apostolus ait: Quia uita nostra abscondita est cum Christo in Deo. Nemo ergo hic fulgere quaerat, nemo sibi arroget, nemo se iactet. Nolebat se Christus hic cognosci, nolebat praedicari in Euangelio nomen suum, cum in terris uersaretur: uenit ut lateret saeculum hoc. Et nos ergo simili modo abscondamus uitam nostram Christi exemplo, fugiamus iactantiam, praedicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Cum Christus, inquit, apparuerit, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria. [3,6] CAPUT VI. 37 Non uincat igitur honestatem utilitas, sed honestas utilitatem: hanc dico utilitatem, quae aestimatur secundum uulgi opinionem. Mortificetur auaritia, moriatur concupiscentia. Sanctus in negotiationem introisse se negat; quia pretiorum captare incrementa non simplicitatis, sed uersutiae est. Et alius ait: Captans pretia frumenti, maledictus in plebe est. 38 Definita est sententia, nihil disputationi relinquens, quale controuersum genus solet dicendi esse, cum alius allegat agriculturam laudabilem apud omnes haberi, fructus terrae simplices esse, plus qui seminauerit eo probatiorem fore, uberiores reditus industriae non fraudari, negligentiam magis et incuriam ruris inculti reprehendi solere. 39 Araui, inquit, studiosius, uberius seminaui, diligentius excolui, bonos collegi prouentus, sollicitius recondidi, seruaui fideliter, prouide custodiui. Nunc in tempore famis uendo, subuenio esurientibus: uendo frumentum non alienum, sed meum; non pluris quam caeteri, immo etiam minori pretio. Quid hic fraudi est, cum multi possent periclitari, si non haberent quod emerent? Num industria in crimen uocatur? Num diligentia reprehenditur? Num prouidentia uituperatur? Fortasse dicat: Et Ioseph frumenta in abundantia collegit, in charitate uendidit. Num charius aliquis emere compellitur? Num uis adhibetur emptori? Omnibus defertur emendi copia, nulli irrogatur iniuria. 40 His igitur quantum cuiusque fert ingenium disputatis, exsurgit alius, dicens: Bona quidem agricultura, quae fructus ministrat omnibus, quae simplici industria accumulat terrarum fecunditatem, nihil doli, nihil fraudi interserens. Denique si quid uitii fuerit, plus dispendii est; quia si bene aliquis seminauerit, melius metet: si sincerum tritici granum seuerit, puriorem ac sinceram messem colligit. Fecunda terra multiplicatum reddit, quod acceperit: fidelis ager feneratos solet restituere prouentus. 41 De reditibus igitur uberis glebae exspectare debes tui mercedem laboris, de fertilitate pinguis soli iusta sperare compendia. Cur ad fraudem conuertis naturae industriam? Cur inuides usibus hominum publicos partus? Cur populis minuis abundantiam? Cur affectas inopiam? Cur optari facis a pauperibus sterilitatem? Cum enim non sentiunt beneficia fecunditatis, te auctionante pretium, te condente frumentum, optant potius nihil nasci, quam te de fame publica negotiari. Ambis frumentorum indigentiam, alimentorum penuriam, uberes soli partus ingemiscis, fles publicam fertilitatem, horrea frugum plena deploras, exploras quando sterilior prouentus sit, quando exilior partus. Votis tuis gaudes arrisisse maledictum, ut nihil cuiquam nasceretur. Tunc messem tuam uenisse laetaris, tunc tibi de omnium miseria congeris opes: et hanc tu industriam uocas, hanc diligentiam nominas, quae calliditatis uersutia, quae astutia fraudis est; et hoc tu remedium uocas, quod est commentum nequitiae. Latrocinium hoc, an fenus appellem? Captantur tamquam latrocinii tempora, quibus in uiscera hominum durus insidiator obrepas. Augetur pretium tamquam sorte cumulatum fenoris, quo periculum capitis aceruatur. Tibi conditae frugis multiplicatur usura: tu frumentum quasi fenerator occultas, quasi uenditor auctionaris. Quid imprecaris male omnibus, quia maior futura sit fames, quasi nihil frugum supersit, quasi infecundior annus sequatur? Lucrum tuum damnum publicum est. 42 Ioseph sanctus omnibus aperuit horrea, non clausit: nec pretia captauit annonae, sed perenne subsidium collocauit: nihil sibi acquisiuit, sed quemadmodum fames etiam in posterum uinceretur, prouida ordinatione disposuit. 43 Legisti quemadmodum hunc frumentarium pretii captatorem exponat in Euangelio Dominus Iesus, cuius possessio diuites fructus attulit, et ille quasi egens dicebat: Quid faciam? Non habeo quo congregem, destruam horrea, et maiora faciam; cum scire non posset, utrum sequenti nocte anima sua ab eo reposceretur. Nesciebat quid faceret: quasi ei alimenta deessent, haerebat ambiguo. Non capiebant horrea annonam, et ille se egere credebat. 44 Recte igitur Salomon: Qui continet, inquit, frumentum, relinquet illud nationibus, non haeredibus, quoniam auaritiae emolumentum ad successorum iura non peruenit. Quod non legitime acquiritur, quasi uentis quibusdam, ita extraneis diripientibus dissipatur. Et addidit: Captans annonam maledictus in plebe est: benedictio autem eius qui participat. Vides ergo quod largitorem frumenti esse deceat, non pretii captatorem. Non est igitur ista utilitas, in qua plus honestati detrahitur, quam utilitati adiungitur. [3,7] CAPUT VII. 45 Sed et illi qui peregrinos urbe prohibent, nequaquam probandi: expellere eo tempore quo debent iuuare, separare a commerciis communis parentis, fusos omnibus partus negare, inita iam consortia uiuendi auerruncare: cum quibus fuerint communia iura, cum his nolle in tempore necessitatis subsidia partiri. Ferae non expellunt feras, et homo excludit hominem. Fere ac bestiae communem putant omnibus uictum, quem terra ministrat. Illae etiam conformem sui generis adiuuant, homo impugnat, qui nihil a se alienum debet credere quidquid humani est. 46 Quanto ille rectius, qui cum iam prouecta processisset aetate, et famen toleraret ciuitas, atque (ut in talibus solet) peterent uulgo ut peregrini urbe prohiberentur, praefecturae urbanae curam caeteris maiorem sustinens, conuocauit honoratos et locupletiores uiros, poposcit ut in medium consulerent, dicens quam immane esse peregrinos eiici, quam hominem ab homine exui, qui cibum morienti negaret. Canes ante mensam impastos esse non patimur, et homines excludimus: quam inutile quoque tot populos mundo perire, quos dira conficiebat tabes: quantos urbi suae perire, qui solerent adiumento esse, uel in conferendis subsidiis, uel in celebrandis commerciis: neminem famem alienam iuuare: protrahere ut plurimum diem posse, non inopiam repellere; immo tot cultoribus exstinctis, tot agricolis occidentibus, occasura in perpetuum subsidia frumentaria. Hos igitur excludimus, qui uictum nobis inferre consuerunt: hos nolumus in tempore necessitatis pascere, qui nos omni aetate pauerunt? Quanta sunt quae ab ipsis nobis hoc ipso tempore ministrantur! Non in solo pane uiuit homo. Nostra illic familia, plerique etiam nostri parentes sunt. Reddamus quod accepimus. 47 Sed ueremur ne cumulemus inopiam. Primum omnium misericordia numquam destituitur, sed adiuuatur. Deinde subsidia annonae, quae his impartienda sunt, collatione redimamus, reparemus auro. Numquid his deficientibus, non alii nobis redimendi cultores uidentur? Quanto uilius est pascere, quam emere cultorem! Ubi etiam repares, ubi inuenias quem reformes? Adde si inuenias, quod ignarum, et alieni usus, numero possis substituere, non cultui. 48 Quid plura? Collato auro, coacta frumenta sunt. Ita nec abundantiam urbis minuit, et peregrinis alimoniam subministrauit. Quantae hoc commendationis apud Deum fuit sanctissimo seni, quantae apud homines gloriae! Hic magnus uere probatus, qui uere potuit imperatori dicere, demonstrans prouinciae totius populos: Hos tibi omnes reseruaui, hi uiuunt beneficio tui senatus, hos tua curia morti abstulit. 49 Quanto hoc utilius quam illud quod proxime Romae factum est, eiectos esse urbe amplissima, qui iam plurimam illic aetatem transegerant, flentes cum filiis abiisse, quibus uelut ciuibus amoliendum exsilium deplorarent, interruptas complurium necessitudines, diremptas affinitates! Et certe arriserat anni fecunditas, inuectitio urbs sola egebat frumento: potuisset iuuari, si peteretur ab Italis frumentum, quorum filii expellebantur. Nihil hoc turpius, excludere quasi alienum, et exigere quasi suum. Quid illum eiicis, qui de suo pascitur? Quid illum eiicis, qui te pascit? Seruum retines, trudis parentem? Frumentum suscipis, nec affectum impertis? Victum extorques, nec rependis gratiam? 50 Quam deforme hoc, quam inutile! Quomodo? enim potest utile esse quod non decet? Quantis corporatorum subsidiis dudum Roma fraudata est? Potuit et illos non amittere, et euadere famem, exspectatis uentorum opportunis flatibus, et speratarum commeatu nauium. 51 Quam uero illud superius honestum atque utile! Quid enim tam decorum atque honestum, quam collatione locupletum iuuari egentes, ministrari uictum es urientibus; nulli cibum defore? Quid tam utile, quam cultores agro reseruari, non interire plebem rusticanorum? 52 Quod honestum igitur, et utile est: et quod utile, honestum. Et contra quod inutile, indecorum; quod autem indecorum, id etiam inutile. [3,8] CAPUT VIII. 53 Quando maiores nostri seruitio exire potuissent, nisi id non solum turpe, sed etiam inutile credidissent regi seruire Aegyptiorum? 54 Iesus quoque et Caleb missi ad explorandam terram, uberem quidem terram, sed a ferocissimis inhabitari gentibus nuntiauerunt. Terrore belli populus infractus, recusabat terrae eius possessionem. Suadebant missi exploratores Iesus et Caleb terram esse utilem: indecorum putabant cedere nationibus: lapidari potius eligebant, quod minabatur populus, quam decedere de honestate. Dissuadebant alii; plebs reclamabat, dicens aduersus diras et asperas gentes bellum fore, cadendum sibi in praelio, mulieres suas et pueros direptioni futuros. 55 Exarsit Domini indignatio, ut omnes uellet perdere: sed rogante Moyse, temperauit sententiam, ultionem distulit, satis esse perfidis supplicii iudicans, etsi parceret interim, nec percuteret incredulos, ad eam tamen terram quam recusauerant, propter incredulitatis suae pretium non peruenirent: sed pueri et mulieres qui non immurmurauerant, uel sexu, uel aetate ueniabiles, caperent eius terrae promissam haereditatem. Denique quicumque erant a uigesimo anno et supra in deserto, eorum membra ceciderunt, sed aliorum dilata est poena. Qui autem ascenderunt cum Iesu, et dissuadendum putauerunt, plaga magna statim mortui sunt: Iesus uero et Caleb cum innoxia aetate uel sexu in terram promissionis intrauerunt. 56 Pars igitur melior gloriam saluti praetulit, deterior salutem honestati. Diuina autem sententia eos probauit, qui honesta utilibus praestare arbitrabantur: eos uero condemnauit, apud quos ea quae uidebantur saluti potius quam honestati accommoda, praeponderabant. [3,9] CAPUT IX. 57 Nihil itaque deformius quam nullum habere amorem honestatis, et usu quodam degeneris mercaturae, quaestu sollicitari ignobili, auaro aestuare corde, diebus ac noctibus hiare in alieni detrimenta patrimonii, non eleuare animum ad honestatis nitorem, non considerare uerae laudis pulchritudinem. 58 Hinc nascuntur aucupio quaesitae haereditates, continentiae atque grauitatis simulatione captatae: quod abhorret a proposito christiani uiri; omne enim quod arte elicitum, et fraude compositum est, caret merito simplicitatis. In ipsis qui nullum Ecclesiastici ordinis officium receperint, incongrua iudicatur affectatae ambitio haereditatis. In supremo fine uitae positos suum habere iudicium, ut libere testentur quod sentiunt, qui postea non sunt emendaturi: cum honestum non sit competentia compendia aliis uel debita, uel parata auertere; cum uel sacerdotis uel ministri sit prodesse, si fieri potest, omnibus, obesse nemini. 59 Denique si non potest alteri subueniri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum iuuari, quam grauari alterum. Ideoque in causis pecuniariis interuenire non est sacerdotis: in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter qui uincitur, quoniam intercessoris beneficio se uictum arbitratur. Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse uelle omnibus: posse autem solius est Dei. Nam in causa capitis nocere ei quem iuuare debeas periclitantem, non sine peccato est graui: in causa autem pecuniae odia quaerere, insipientiae est; cum pro salute hominis graues frequenter fiant molestiae: in quo etiam periclitari gloriosum sit. Proposita igitur forma in sacerdotis officio teneatur; ut nulli noceat, ne lacessitus quidem, et aliqua iniuria offensus. Bonus enim est uir qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala. Quae enim est gloria, si eum non laedimus, qui nos non laeserit? Sed illa uirtus est, si laesus remittas. 60 Quam honestum, quod cum potuisset regi inimico nocere, maluit parcere! Quam etiam utile, quia successori hoc profuit, ut discerent omnes fidem regi proprio seruare, nec usurpare imperium, sed uereri! Itaque et honestas utilitati praelata est, et utilitas secuta honestatem est. 61 Parum est quod pepercit, addidit quod etiam in bello doluit occisum, et flebiliter deplorauit dicens: Montes qui estis in Gelbeal, neque ros, neque pluuia cadat super uos. Montes mortis, quoniam ibi sublata est protectio potentium, protectio Saul. Non est unctus in oleo et sanguine uulneratorum, et ex adipe belligerantium. Sagitta Ionathae non est reuersa retro, et gladius Saul non est reuersus uacuus. Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in uita sua, et in morte non sunt separati. Super aquilas leuiores, super leones potentiores. Filiae Israel, plorate super Saul, qui uestiebat uos uestimenta coccinea cum ornamento uestro, qui imponebat aurum super uestimenta uestra. Quomodo ceciderunt potentes in media pugna? Ionathas in morte uulneratus est. Doleo in te, frater meus, Ionatha, speciosus mihi ualde. Ceciderat amor tuus in me, sicut amor mulierum. Quomodo ceciderunt potentes, et perierunt arma concupiscenda? 62 Quae mater sic unicum defleret filium quemadmodum hic defleuit inimicum? Quis gratiae auctorem tantis prosequeretur laudibus, quantis iste prosecutus est insidiatorem capitis sui? Quam pie doluit, quanto ingemuit affectu! Aruerunt montes prophetico maledicto, et diuina uis sententiam maledicentis impleuit. Itaque pro regiae necis spectaculo poenam elementa soluerunt. 63 Quid uero sancto Nabuthe, quae fuit causa mortis, nisi honestatis contemplatio? Nam cum ab eo uineam rex posceret, pecuniam daturum se pollicens; indecorum pretium pro paterna recusauit haereditate, maluitque morte declinare huiusmodi turpitudinem. Non mihi, inquit, faciat Dominus, ut dem tibi haereditatem patrum meorum; hoc est, tantum mihi opprobrium non fiat, non permittat Deus tantum extorqueri flagitium. Non utique de uitibus dicit, neque enim de uitibus cura est Deo, neque de terreno spatio, sed de iure loquitur patrum. Potuit utique alteram uineam de uineis regis accipere, et amicus esse; in quo non mediocris saeculi huius utilitas aestimari solet: sed quod turpe erat, iudicauit non uideri utile: maluitque periculum cum honestate subire, quam utilitatem cum opprobrio: uulgarem utilitatem loquor, non illam in qua etiam honestatis gratia est. 64 Denique et ipse rex potuit extorquere, sed impudens arbitrabatur, sed occisum doluit. Dominus quoque mulieris immanitatem, quae honestatis immemor turpe antetulit lucrum, congruo supplicio plectendam annuntiauit. 65 Turpis est itaque omnis fraus. Denique etiam in rebus uilibus exsecrabilis est staterae fallacia, et fraudulenta mensura. Si in foro rerum uenalium, in usu commerciorum fraus plectitur, potestne irreprehensibilis uideri inter officia uirtutum? Clamabat Salomon: Pondus magnum et exiguum, et mensurae duplices immundae sunt coram Domino. Supra quoque ait: Statera adultera, abominatio est Domino, pondus autem aequum acceptabile est illi. [3,10] CAPUT X. 66 In omnibus igitur decora est fides, iustitia grata, mensura aequitatis iucunda. Quid autem loquar de contractibus caeteris, ac maxime de coemptione praediorum, uel transactionibus, atque pactis? Nonne formulae sunt, dolum malum abesse: eumque cuius dolus fuerit deprehensus, duplici poenae obnoxium fore? Ubique igitur honestatis praeponderat consideratio, quae dolum excludit, fraudem eiicit? Unde recte generalem Dauid propheta prompsit sententiam dicens: Nec fecit proximo suo malum. Non solum itaque in contractibus (in quibus etiam uitia eorum quae ueneant, prodi iubentur, ac nisi intimauerit uenditor, quamuis in ius emptoris transcripserit, doli actione uacuantur), sed etiam generaliter in omnibus dolus abesse debet: aperienda simplicitas, intimanda ueritas est. 67 Veterem autem istam de dolo non iurisperitorum formulam, sed patriarcharum sententiam Scriptura diuina euidenter expressit in libro Testamenti ueteris, qui Iesu Naue inscribitur. Nam cum exisset fama per populos, siccatum esse mare in Hebraeorum transitu, fluxisse aquam de petra, de coelo diurnam ministrari alimoniam tot populi millibus abundantem; corruisse muros Hierico sacro tubarum sono, ictu et ululatu plebis arietatos; Hethaeorum quoque regem uictum, et suspensum in ligno usque ad uesperam: Gabaonitae metuentes ualidam manum, uenerunt cum uersutia, simulantes se de terra longinqua esse, diuque peregrinatos dirupisse calceamenta, detriuisse amictus uestium, quarum ueterascentium indicia monstrarent; causam autem tanti laboris, emerendae pacis, et ineundae cum Hebraeis esse amicitiae cupiditatem; et coeperunt ab Iesu Naue poscere, ut secum firmaret societatem. Et quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognouit fraudes eorum, neque Deum interrogauit: sed cito credidit. 68 Adeo sancta erat illis temporibus fides eorum, ut fallere aliquos posse non crederetur. Quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant; et quia ipsis amica est ueritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant: libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt. Hinc Salomon ait: Innocens credit omni uerbo. Non uituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Hoc est innocentem esse ignorare quod noceat: et si circumscribitur ab aliquo; de omnibus tamen bene iudicat, qui fidem esse in omnibus arbitratur. 69 Hac igitur mentis suae deuotione inclinatus ut crederet, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmauit societatem. Sed ubi in terras eorum uentum est, deprehensa fraude, quod cum essent finitimi, aduenas se esse simulauerant, circumscriptum sese populus patrum indignari coepit. Iesus tamen pacem quam dederat, reuocandam non censuit; quia firmata erat sacramenti religione; ne dum alienam perfidiam arguit, suam fidem solueret. Mulctauit tamen eos uilioris obsequio ministerii. Clementior sententia, sed diuturnior; manet enim officiis poena ueteris astutiae, haereditario in hunc diem ministerio deputata. [3,11] CAPUT XI. 70 Non ego in haereditatibus adeundis digitorum percussiones, et nudi successoris saltationes notabo; nam haec etiam uulgo notabilia: non simulatae piscationis compositas copias, ut emptoris illiceretur affectus. Cur enim tam studiosus luxuriae ac deliciarum repertus est, ut huiusmodi fraudem pateretur? 71 Quid mihi tractare de Syracusano illo amoeno secretoque secessu, et de Siculi hominis ealliditate: qui cum peregrinum aliquem reperisset, cognito quod cupidus esset hortorum uenalium, ad coenam in hortos rogauerit: promisisse inuitatum, postridie uenisse: offendisse illic magnam piscatorum multitudinem, exquisitis copiis adornatum conuiuium, in prospectu coenantium ante hortulos compositos piscatores, ubi numquam ante iaciebant retia: unusquisque quod ceperat, certatim offerebat epulantibus: supra mensam pisces ingerebantur, oculos recumbentium resilientes uerberabant. Mirari hospes tantam copiam piscium, tantumque numerum cymbarum. Responsum quaerenti, aquationem illic esse, dulcis aquae gratia innumerabiles eo pisces conuenire. Quid multa? Pellexit hospitem, ut sibi extorqueret hortos: uendere uolens cogitur, pretium grauatus suscipit. 72 Sequenti die ad hortos emptor cum amicis uenit, nauigium nullum inuenit. Percontanti num aliqua piscatoribus eo esset die feriarum solemnitas, respondetur nulla, nec umquam illic praeter hesternum diem piscari solitos. Quam hic redarguendi haberet auctoritatem doli, qui tam turpe captarit aucupium deliciarum? Qui enim alterum peccati arguit, ipse a peccato debet alienus esse. Non ergo huiusmodi nugas ego in hanc Ecclesiasticae censionis auctoritatem uocabo, quae generaliter condemnat omnem lucri turpis appetentiam, breuique sermonis compendio excludit leuitatem ac uersutiam. 73 Nam de illo quid loquar, qui de eo testamento quod ab aliis licet factum, falsum tamen cognouerit, haereditatem sibi aut legatum uindicet, et lucrum quaerat alieno crimine: cum etiam leges publicae eum qui sciens falso utitur, tamquam reum facinoris astringant? Regula autem iustitiae manifesta est, quod a uero declinare uirum non deceat bonum, nec damno iniusto afficere quemquam, nec doli aliquid annectere fraudisue componere. 74 Quid euidentius eo quod Ananias, qui fraudauit de pretio agri sui, quem ipse uendiderat, et portionem pretii tamquam summae totius numerum ante pedes posuit apostolorum, sicut reus fraudis interiit? Licuit utique illi nihil offerre, et hoc sine fraude fecisset. Sed quia fraudem admiscuit, non liberalitatis gratiam reportauit, sed fallaciae poenam exsoluit. 75 Et Dominus in Euangelio cum dolo accedentes repudiabat, dicens: Vulpes foueas habent; quoniam in simplicitate cordis, et innocentia nos iubet uiuere. Dauid quoque ait: Sicut nouacula acuta fecisti dolum; nequitiae arguens proditorem, eo quod instrumentum huiusmodi ad hominis adhibetur ornatum, et plerumque ulcerat. Si quis igitur praetendat gratiam, et dolum nectat proditoris exemplo, ut eum quem protegere debeat, prodat ad mortem; instrumenti istius comparatione censetur, quod ebriae mentis et titubantis uitio manus uulnerare consueuit. Sicut iste malitiae ebrius uino, per funestae proditionis indicium Abimelech sacerdoti necem detulit, eo quod Prophetam hospitio recepisset, quem rex inuidiae accensus stimulis persequebatur. [3,12] CAPUT XII. 76 Purum igitur ac sincerum oportet esse affectum, ut unusquisque simplicem sermonem proferat, uas suum in sanctitate possideat, nec fratrem circumscriptione uerborum inducat, nihil promittat inhonestum: ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit. 77 Saepe plerique constringunt seipsos iurisiurandi sacramento: et cum ipsi cognouerint promittendum non fuisse; sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt: sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter soluit. Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur: crudele, quod mors prophetae pro iurisiurandi religione donatur. Quanto tolerabilius tali fuisset periurium sacramento? Si tamen periurium posset dici, quod ebrius inter uina iurauerat, quod euiratus inter saltantium choros promiserat. Infertur disco prophetae caput: et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit. 78 Neque umquam adducar ut credam non incaute principem promisisse Iephthe, ut immolaret Deo quidquid sibi reuertenti intra limen domus suae occurreret; cum et ipsum uoti poenituerit sui, postquam filia occurrit sibi. Denique conscidit uestimenta sua, et dixit: Heu me! filia mea, impedisti mihi, stimulus doloris facta es mihi. Qui licet pio metu ac formidine acerbitatem durae solutionis impleuerit; tamen luctum annuum etiam posteris deplorandum statuit ac dereliquit. Dura promissio, acerbior solutio, quam necesse habuit lugere etiam ipse qui fecit. Denique factum est praeceptum et decretum in Israel ex diebus in dies: Ambulabant, inquit, filiae populi Israel, lugentes filiam Iephthe Galaaditidis quatuor diebus in anno. Non possum accusare uirum qui necesse habuit implere quod uouerat; sed tamen miserabilis necessitas, quae soluitur parricidio. 79 Melius est non uouere, quam uouere id quod sibi cui promittitur, nolit exsolui. Denique in Isaac habemus exemplum, pro quo arietem Dominus statuit immolari sibi. Non semper igitur promissa soluenda omnia sunt. Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat. Nam et in eo libro qui inscribitur Numeri, proposuerat percutere morte et perdere populum: sed postea rogatus a Moyse, reconciliatus est populo suo. Et iterum ad Moysen et Aaron ait: Diuidite uos de medio Synagogae eius, et consummabo eos simul. Quibus discedentibus de coetu, Dathan et Abiron subito impios terra praerupto soluta hiatu absorbuit. 80 Praecellentius et antiquius istud exemplum de filia Iephthe, quam illud quod memorabile habetur apud philosophos de duobus Pythagoraeis quorum alter cum a tyranno Dionysio capitis damnatus esset, praescripto mortis die, poposcit ut domum pergendi ei facultas daretur, quo commendaret suos: ac ne reuertendi nutaret fides, uadem mortis obtulit, ea conditione ut si ipse deforet ad constitutum diem, uas eius sibi pro eo moriendum agnosceret. Nec qualitatem sponsionis qui offerebatur recusauit, constantique animo diem necis praestolabatur. Itaque alter se non subtraxit, alter ad diem recepit. Quod eousque fuit mirabile, ut tyrannus eos sibi in amicitiam adscisceret, quorum urgebat periculum. 81 Quod ergo in spectatis et eruditis uiris plenum miraculi est, hoc in uirgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur, quae ingemiscenti patri ait: Fac mihi ut exiuit de ore tuo. Sed spatium duorum poposcit mensium, ut cum aequalibus conuentum ageret in montibus, quae uirginitatem eius praedestinatam neci pio affectu prosequerentur. Nec fletus aequalium mouit puellam, nec dolor flexit, nec gemitus retardauit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem, quasi ad uotum rediret, et uoluntate propria cunctantem impulit, fecitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium. [3,13] CAPUT XIII. 82 Ecce tibi Iudith se offert mirabilis, quae formidatum populis uirum Holophernem adit, Assyriorum triumphali septum caterua. Quem primo formae gratia et uultus decore perculit, deinde sermonis circumscripsit elegantia. Primus triumphus eius fuit, quod integrum pudorem de tabernaculo hostis reuexit: secundus, quod femina de uiro reportauit uictoriam, fugauit populos consilio suo. 83 Horruerunt Persae audaciam eius. Utique quod in illis Pythagoraeis duobus mirantur, non expauit mortis periculum, sed nec pudoris, quod est grauius bonis feminis: non unius ictum carnificis, sed nec totius exercitus tela trepidauit. Stetit inter cuneos bellatorum femina, inter uictricia arma, secura mortis. Quantum ad molem spectat periculi, moritura processit: quantum ad fidem, dimicatura. 84 Honestatem igitur secuta est Iudith, et dum eam sequitur, utilitatem inuenit. Honestatis enim fuit prohibere ne populus Dei se profanis dederet, ne ritus patrios et sacramenta proderet; ne sacras uirgines, uiduas graues, pudicas matronas barbaricae subiiceret impuritati; ne obsidionem deditione solueret: honestatis fuit se malle pro omnibus periclitari, ut omnes eximeret periculo. 85 Quanta honestatis auctoritas, ut consilium de summis rebus femina sibi uindicaret, nec principibus populi committeret! Quanta honestatis auctoritas, ut Deum adiutorem praesumeret: quanta gratia, ut inueniret! [3,14] CAPUT XIV. 86 Quid uero Elisaeus nisi honestatem secutus est, cum exercitum Syriae, qui ad obsidendum eum uenerat, captiuum introduxit in Samariam, cuius oculos caecitate obduxerat, et dixit: Domine, aperi oculos eorum, ut uideant, et uiderunt? Itaque cum rex Israel percutere ingressos uellet, eamque sibi dari a propheta facultatem posceret; respondit non percutiendos, quorum captiuitatem non esset manu operatus, armisque bellicis, sed magis subsidio alimentorum iuuandos. Denique epularibus refecti copiis, numquam postea in terram Israel piratae Syriae reuertendum putarunt. 87 Quanto hoc sublimius, quam illud Graecorum quod cum duo populi aduersum se de gloria imperioque decertarent, et alter ex his haberet copiam quemadmodum naues alterius populi clanculo exureret, turpe credidit: maluitque minus posse honeste, quam plus turpiter. Et isti quidem sine flagitio hoc facere nequibant, ut eos qui consummandi belli Persici gratia in societatem conuenerant, hac fraude deciperent; quam licet possent negare, non possent tamen non erubescere: Elisaeus autem non fraude, deceptos licet, sed potestate Domini percussos, maluit tamen seruare quam perdere; quia decorum foret hosti parcere, et aduersario donare uitam, quam potuisset auferre nisi pepercisset. 88 Liquet igitur id quod decorum est, semper esse utile. Nam et Iudith sancta decoro contemptu propriae salutis soluit obsidionis periculum, et publicam honestate propria acquisiuit utilitatem: et Elisaeus gloriosius ignouit, quam perculit: et utilius reseruauit hostes quos ceperat. 89 Quid autem aliud Ioannes nisi honestatem considerauit? ut inhonestas nuptias etiam in rege non posset perpeti, dicens: Non licet tibi illam uxorem habere. Potuit tacere, nisi indecorum sibi iudicasset mortis metu uerum non dicere, inclinare regi propheticam auctoritatem, adulationem subtexere. Sciebat utique moriturum se esse, quia regi aduersabatur: sed honestatem saluti praetulit. Et tamen quid utilius quam quod passionis uiro sancto aduexit gloriam? 90 Sancta quoque Susanna denuntiato falsi testimonii terrore, cum hinc se uideret urgeri periculo, inde opprobrio, maluit honesta morte uitare opprobrium, quam studio salutis turpem uitam subire ac sustinere. Itaque dum honestati intendit, etiam uitam reseruauit: quae si id quod sibi uidebatur ad uitam utile praeoptauisset, non tantam reportasset gloriam: immo etiam id quod non solum inutile, sed etiam periculosum foret, poenam criminis forsitan non euasisset. Aduertimus igitur quia id quod turpe est, non possit esse utile: neque rursus id quod honestum est, inutile; quia complex honestatis est semper utilitas, et utilitatis honestas. [3,15] CAPUT XV. 91 Memorabile ferunt rhetores, quod dux Romanorum cum ad eum aduersarii regis medicus uenisset, pollicens daturum se regi uenenum, uinctum eum ad hostem remiserit. Et reuera praeclarum, ut qui uirtutis certamen susceperat nollet fraude uincere. Non enim in uictoria honestatem ponebat, sed ipsam, nisi honestate quaesitam, uictoriam turpem pronuntiabat. 92 Redeamus ad nostrum Moysen, atque ad superiora reuertamur; ut quanto praestantiora, tanto antiquiora promamus. Nolebat Aegypti rex populum dimittere patrum. Dixit Moyses sacerdoti Aaron, ut extenderet uirgam suam super omnes aquas Aegypti. Extendit Aaron, et conuersa est aqua fluminis in sanguinem, et nemo poterat bibere aquam, omnesque Aegyptii siti peribant: sincera autem fluenta patribus abundabant. Iactauerunt fauillam in coelum, et facta sunt ulcera, et uesicae candentes in hominibus et quadrupedibus. Deduxerunt grandinem in igne flammeo, contrita erant super terram omnia. Rogauit Moyses, et uniuersa in suam gratiam reuerterunt: grando sedata est, sanata ulcera, solitos potus flumina praebuerunt. 93 Iterum caligantibus tenebris operta erat terra per triduum, ex quo Moyses manum leuauerat, et tenebras infuderat. Moriebatur omne primogenitum Aegypti, cum Hebraeorum omnis esset inoffensa progenies. Rogatus Moyses, ut his quoque finem exitiis daret, orauit et impetrauit. In illo praedicandum, quod a fraudis consortio temperauerit: in hoc mirabile quoniam diuinitus intentata supplicia uirtute propria etiam ab hoste detorserit, uere nimium, sicut scriptum est, mansuetus et mitis. Sciebat quod fidem rex non seruaret promissis; tamen honestum putabat ut rogatus oraret, laesus benediceret, appetitus remitteret. 94 Proiecit uirgam, et serpens factus est, qui deuorauit serpentes Aegyptiorum : significans quod Verbum caro fieret, quae serpentis diri uenena uacuaret per remissionem et indulgentiam peccatorum. Virga est enim Verbum directum, regale, plenum potestatis, insigne imperii. Virga serpens facta est, quoniam qui erat Filius Dei ex Deo Patre natus, Filius hominis factus est, natus ex Virgine: qui quasi serpens exaltatus in cruce, medicinam uulneribus infudit humanis. Unde et ipse Dominus ait: Sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. 95 Denique et alterum signum ad Dominum Iesum pertinet, quod fecit Moyses: Manum suam misit in sinum, et protulit eam, et facta est manus eius sicut nix. Iterum misit, et protulit eam, et erat sicut carnis humanae species; significans Domini Iesu primum fulgorem Diuinitatis, postea susceptionem carnis, in qua fide credere omnes gentes populosque oporteret. Merito manum misit, quia dextera Dei Christus est, in cuius diuinitate et incarnatione si quis non crediderit, quasi reprobus flagellatur: sicut iste rex qui quoniam signis non credidit euidentibus, postea flagellatus orabat, ut ueniam mereretur. Quantus igitur honestatis affectus esse debeat, ex his probatur, et eo maxime quod se obiiciebat pro populo, dicens ut remitteret populo Deus, aut certe de libro uiuentium se deleret. [3,16] CAPUT XVI. 96 Tobis quoque formam expressit honestatis euidentius, cum relicto conuiuio mortuos sepeliret, et ad cibos pauperis mensae inuitaret inopes. Raguel praecipue, qui contemplatione honestatis, cum rogaretur ut filiam suam in coniugium daret, uitia quoque filiae non tacebat; ne circumuenire petitorem uideretur tacendo. Itaque cum Tobis filius Tobis posceret ut sibi daretur puella, respondit lege quidem ipsi eam deberi tamquam propinquo, sed dedisse se eam iam sex uiris, et omnes eos esse mortuos. Iustus itaque uir plus alienis timebat, et malebat innuptam sibi manere filiam, quam propter nuptias eius extraneos periclitari. 97 Quam breuiter absoluit omnes quaestiones philosophorum. Illi de uitiis tractant domorum, tegenda an prodenda a uenditore uideantur: noster iste nec filiae uitia celanda arbitratus est. Et certe non ipse affectabat ut eam traderet, sed rogabatur. Quanto utique iste honestior sit illis, dubitare non possumus, si conferamus quanto praestantior sit filiae causa, quam rei uenalis pecunia. [3,17] CAPUT XVII. 98 Consideremus aliud quod in captiuitate gestum, summum tenuit honestatis decorem. Nullis enim aduersis honestas impeditur, quae in his eminet, et magis praecellit quam in prosperis. Inter uincula itaque, inter arma, flammas, seruitutem, quae liberis omni supplicio grauior est, inter poenas morientium, excidia patriae, uiuorum formidinem, sanguinem peremptorum, non excidit tamen cura honestatis maioribus nostris: sed inter euersae patriae cineres et fauillas in affectibus piis resplenduit et refulsit. 99 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, qui tunc Dei omnipotentis cultores erant, acceptum ignem de altari sacerdotes Domini occulte in ualle absconderunt. Erat illic uelut patens puteus, aquae secessu infrequens, nec populari usui patens, ignoto et ab arbitris remoto loco: ibi obsignauerunt indicio sacro pariter ac silentio ignem reconditum. Non illis studio fuit aurum defodere, argentum abscondere, quod seruarent posteris suis: sed inter extrema sua honestatis curam habentes, sacrum ignem seruandum putarunt; ne eum uel impuri contaminarent, uel defunctorum sanguis exstingueret, uel deformium ruinarum aceruus aboleret. 100 Abierunt itaque in Persidem sola religione liberi; quoniam sola illis per captiuitatem extorqueri nequiuit. Post uero plurimum temporis, quando placuit Deo, dedit hanc mentem regi Persarum, ut restaurari in Iudea templum, et legitimos reparari Hierosolymis ritus iuberet. Cuius gratia muneris Neemiam sacerdotem rex Persarum direxit. At ille secum deduxit sacerdotum illorum nepotes, qui profecturi de patrio solo, sacrum ne periret ignem absconderant. Venientes autem, ut patrum sermone est proditum, non inuenerunt ignem, sed aquam. Et cum deesset ignis, quo adolerent altaria, haurire eos aquam Neemias sacerdos, sibique deferre, et aspergere super ligna iussit. Tunc, uisu mirabile! cum esset coelum intextum nubibus, sol repente illuxit, accensus est magnus ignis; ita ut omnes in tam euidenti Domini gratia factum stupentes, laetitia perfunderentur. Orabat Neemias, psallebant sacerdotes hymnum Deo. Utque consumptum est sacrificium, iussit iterum Neemias residua aqua maiores perfundi lapides: quo facto flamma accensa est, lumen autem refulgens ab altari consummatum illico est. 101 Hoc patefacto indicio, rex Persarum eo loco in quo ignis fuerat absconditus, et postea reperta est aqua, templum fieri mandauit, cui inferebantur dona plurima. Appellauerunt autem illud qui erant cum sancto Neemia, ephthar, quod interpretationem habet purificationis: a plurimis nephthe uocatur. Inuenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae, quod iusserit accipere de igne eos qui postea essent futuri. Hic est ignis qui cecidit super sacrificium Moysi, et consumpsit illud, sicut scriptum est: Quia exiuit ignis a Domino, et consumpsit uniuersa quae erant super altare holocausta. Hoc igne oportebat sanctificari sacrificium; ideoque et in filios Aaron qui alienum ignem inferre uoluerunt, exiuit iterum ignis a Domino et consumpsit eos, ita ut mortui extra castra proiicerentur. 101. Veniens autem Hieremias in locum, inuenit domum in modum speluncae, et tabernaculum et arcam, et altare incensi intulit illuc, et obstruxit ostium: quod cum hi qui simul uenerant, curiosius perscrutarentur, ut notarent sibi locum; nequaquam comprehendere atque inuenire potuerunt. Ut autem cognouit Hieremias quod affectassent, dixit: Ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat. Tunc Deus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini. [3,18] CAPUT XVIII. 102 Congregationem populi tenemus, propitiationem Domini Dei nostri agnoscimus, quam propitiator in sua operatus est passione. Arbitror quod nec ignem istum possimus ignorare, cum legerimus quia baptizat Dominus Iesus in Spiritu sancto et igni, sicut in Euangelio dixit Ioannes. Merito consumebatur sacrificium, quoniam pro peccato erat. Ille autem ignis typus Spiritus sancti fuit, qui descensurus erat post Domini ascensionem, et remissurus peccata omnium: qui quasi ignis inflammat animum ac mentem fidelem. Unde ait Hieremias accepto Spiritu: Et factum est in corde meo ut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis: et dissolutus sum undique, et ferre non possum. Sed etiam in Actibus apostolorum cum descendisset super apostolos Spiritus, et plerosque, qui exspectabant promissa Domini, tamquam ignem dispersas esse linguas legimus. Denique sic uaporabatur singulorum animus, ut musto repleti esse aestimarentur, qui acceperant linguarum diuersitatem. 103 Quid ergo sibi uult esse quod ignis aqua factus est, et aqua ignem excitauit; nisi quia spiritalis gratia per ignem exurit, per aquam mundat peccata nostra? Eluitur enim peccatum, et exuritur. Unde et Apostolus ait: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; et infra: Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. 104 Quod ideo posuimus, ut probaremus per ignem exuri peccata. Notum est ergo hunc esse uere ignem sacrum, qui tunc in typo futurae remissionis peccatorum descendit super sacrificium. 105 Hic igitur ignis absconditur captiuitatis tempore, quo culpa regnat: tempore autem libertatis promitur. Et licet in aquae speciem mutatus, tamen seruat ignis naturam, ut consumeret sacrificium. Nec mireris cum legeris, quia Pater Deus dixit: Ego sum ignis consumens; et alibi: Me dereliquerant fontem aquae uiuae. Ipse quoque Dominus Iesus quasi ignis inflammabat audientium corda, quasi fons refrigerabat; nam ipse in Euangelio suo dicit quod ideo uenerit, ut ignem in terras mitteret, et potum sitientibus aquae uiuae ministraret. [3,19] CAPUT XIX. 110 Quanta autem honestatis cura maioribus fuit, ut unius mulieris iniuriam stupro illatam intemperantium bello persequerentur, et uicto populo, tribus Beniamin obtestarentur in coniugium se eis proprias filias non daturos! Remanserat tribus sine ullo posteritatis subsidio, nisi fraudis necessariae accepisset licentiam. Quae tamen indulgentia congruo intemperantiae supplicio non uidetur uacare, quando illis hoc solum permissum est, ut rapto inirent coniugia, non connubii sacramento. Et reuera dignum fuit ut qui alienum contubernium soluerant, ipsi nuptiarum amitterent solemnitatem. 111 Quam plena autem miserationis historia! Vir, inquit, leuita acceperat sibi iugalem (quam a concubitu concubinam appellatam arbitror) quae aliquanto post quibusdam, ut fieri solet, offensa rebus, ad patrem se contult, et fuit illic quatuor mensibus. Et surrexit uir eius, et abiit ad soceri sui domum, ut cum sua iugali repararet gratiam, et reuocaret eam, ac reduceret; occurrit ei mulier, atque in domum patris sui introduxit maritum. 112 Laetatus est adolescentulae pater: uenit obuiam, et sedit cum eo tribus diebus; et epulati sunt, et quieuerunt. Et sequenti die surrexit leuita diluculo, et retentus est a socero, ut tam cito non desereret conuiuii iucunditatem. Et alio et tertio die non permisit pater adolescentulae proficisci generum suum, donec laetitia et gratia inter eos omnis consummaretur. Sed die septimo cum iam ad uesperum declinaret dies, post mensas et laeta conuiuia, cum praetexeret finitimae noctis uiciniam, ut apud suos potius, quam apud extraneos requiescendum putaret, nequiuit tenere, et dimisit una cum filia sua. 113 Verum ubi facta est aliqua progressio, cum uesper iam propior urgeret, et appropinquatum foret ad urbem Iebusaeorum, dicente seruulo, ut ad eam dominus suus deflecteret, non acquieuit dominus suus; quia non erat ea ciuitas filiorum Israel: sed intendit peruenire usque Gabaa, quae habitabatur a populo tribus Beniamin. Nec erat quisquam qui aduenientes reciperet hospitio, nisi uir peregrinus progressa aetate. Qui cum aspexisset eos, et interrogasset leuitam: Quo uadis, uel unde uenis? quo respondente quod esset uiator, et repeteret montem Ephraem, et non esset qui colligeret eum, hospitium ei obtulit, et adornauit conuiuium. 114 At ubi satietas epulandi facta est, et mensae remotae, irruerunt pestilentes uiri, et circumierunt domum. Tunc senior filiam suam uirginem, et coaequalem eius cum qua cubitare solita esset, offerebat uiris iniquitatis, tantum ne uis irrogaretur hospiti. Verum ubi parum ratio processit, et uis praeualuit, cessit leuites iugali sua: et cognouerunt eam, et tota nocte illuserunt ei. Qua atrocitate, uel dolore uicta iniuriae, ante ostium hospitis, quo uir suus diuerterat, proiecit se atque exhalauit spiritum, supremo licet uitae munere affectum bonae coniugis seruans, ut exsequias saltem sui funeris marito reseruaret. 115 Quo cognito (ne multis morer) omnis prope populus Israel in bellum exarsit, dubioque euentu cum anceps maneret praelium, tertia tamen praeliandi uice, traditus est populus Beniamin populo Israel, et diuina iudicatus sententia, poenas intemperantiae luit. Condemnatus quoque ne quis ei ex numero patrum filiam suam daret in uxorem: idque confirmatum iurisiurandi sacramento est. Sed compuncti quod tam acerbam in fratres tulissent sententiam, ita seueritatem eius temperauerunt, ut orbatas parentibus uirgines in coniugium sibi adsciscerent, quorum patres pro delicto perempti forent, uel rapto copulam sociarent; quia pro tam turpis commissi facinore, qui alieni matrimonii ius uiolauerant, indignos se impetrando exhibuere matrimonio. Sed ne periret una populo tribus, fraudis indulta est conniuentia. 116 Quanta igitur honestatis cura maioribus fuerit, hinc proditur, ut quadraginta millia uirorum stringerent gladium aduersus fratres suos de tribu Beniamin, dum ulcisci uolunt iniuriam pudicitiae; quia temeratores castitatis non sufferebantur. Itaque eo bello caesa sunt utrinque sexaginta quinque millia bellatorum, et exustae urbes. Et cum inferior primo fuisset populus Israel, tamen nec aduersi metu belli percitus, uindicandae castitatis sequestrauit dolorem. Ruebat in praelium, uel sanguine suo parans commissi flagitii diluere notam. 106 Eliae quoque tempore descendit ignis, quando prouocauit prophetas gentium, ut altare sine igne accenderent. Et cum illi nequissent facere, hostiam suam tertio ipse perfudit aqua, et manabat aqua in circuitu altaris, et exclamauit, et cecidit ignis a Domino de coelo, et consumpsit holocaustum. 107 Hostia illa tu es. Considera tacitus singula. In te descendit uapor Spiritus sancti, te uidetur exurere, cum tua peccata consumit. Denique quod consumptum est sacrificium Moysi tempore, sacrificium pro peccato erat. Unde Moyses ait, sicut in Machabaeorum scriptum est libro, eo quod non sit manducatum quod erat pro peccato, consumptum est. Nonne tibi consumi uidetur, quando in baptismatis sacramento interit homo totus exterior? Vetus homo noster confixus est cruci, Apostolus clamat. Illic, sicut Patrum exempla te docent, Aegyptius demergitur, Hebraeus resurgit, sancto renouatus Spiritu, qui etiam per mare Rubrum inoffenso transiuit uestigio, ubi baptizati sunt patres sub nube, et in mari. 108 In diluuio quoque Noe tempore mortua est omnis caro, iustus tamen cum sua progenie seruatus est. Annon consumitur homo, cum absoluitur mortale istud a uita? Denique exterior corrumpitur, sed interior renouatur. Nec solum in baptismate, sed etiam in poenitentia fit carnis interitus ad profectum spiritus; sicut Apostolica docemur auctoritate, dicente sancto Paulo: Iudicaui ut praesens eum qui sic operatus est, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini nostri Iesu Christi. 109 Prolixior excursus admirandi gratia mysterii factus uidetur, dum studemus reuelatum plenius sacramentum pandere, quod eo usque plenum honestatis est, ut sit plenum religionis. [3,20] CAPUT XX. 117 Et quid mirum si populo Dei decorum illud atque honestum curae fuit, quando etiam leprosis, sicut in libris Regnorum legimus, honestatis non defuit consideratio? 118 Fames erat magna in Samaria, quia obsederat eam Syrorum exercitus. Rex militares excubias supra murum sollicitus reuisebat; interpellauit eum mulier dicens: Persuasit mihi haec mulier ut afferrem filium meum, et attuli, et coximus, et comedimus eum; et promisit ut et ipsa postea filium suum afferret, et carnes illius simul manducaremus: nunc autem filium suum abscondit, et non uult eum afferre. Motus rex quod non solum humanis, sed etiam parricidalibus cadaueribus mulieres pastae uiderentur, et tam atrocis calamitatis exemplo percitus, Elisaeo prophetae denuntiauit necem, cuius in potestate fore crederet, ut obsidionem solueret, propulsaret famem: uel quia non permiserat regi ut percuteret Syros, quos caecitate perfuderat. 119 Sedebat Elisaeus cum senioribus in Bethel, et priusquam introiret ad eum regis nuntius, ait ad seniores uiros: Si uidistis quoniam filius homicidae illius misit auferre caput meum? Et introiuit nuntius, et mandatum regis pertulit, denuntiantis praesens capitis periculum. Cui respondit propheta: Hac hora die crastina mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei siclo in porta Samariae. Et cum missus a rege nuntius non credidisset, dicens: si pluerit Dominus de coelo abundantiam frumenti, nec sic quidem id posset effici; dixit ad eum Elisaeus: Quia non credidisti, oculis tuis uidebis, et non manducabis. 120 Et factus est subito in castris Syriae uelut quadrigarum sonus, et uox multa equitum, et uox magnae uirtutis, atque ingens belli tumultus: et arbitrati sunt Syri quod rex Israel in societatem aduocasset praelii regem Aegypti, et regem Amorrhaeorum: et fugerunt diluculo relinquentes tabernacula sua; quoniam uerebantur ne improuiso aduentu nouorum opprimerentur hostium, et coniunctis regum uiribus non possent resistere. Id incognitum Samariae erat, quoniam uicti metu, et fame tabidi, nec praetendere audebant. 121 Erant autem leprosi quatuor ad portam ciuitatis, quibus uita erat supplicium, et mori lucrum; et dixerunt ad se inuicem: Ecce nos hic sedemus, et morimur. Si ingredimur urbem, moriemur fame; si manemus hic, nullum subsidium uiuendi suppetit nobis: eamus in castra Syriae, aut compendium mortis erit, aut salutis remedium. Perrexerunt itaque, et intrauerunt in castra: et ecce omnia nuda hostium. Ingressi tabernacula, primum repertis alimentis fugauerunt famem, deinde auri et argenti quantum potuerunt, diripuerunt. Et cum soli praedae incumberent, disposuerunt tamen nuntiare regi fugisse Syros; quia id honestum arbitrabantur, quam represso indicio fouere fraudis rapinam. 122 Quo indicio egressus est populus, et diripuit castra Syriae, et commeatus hostium abundantiam fecit, annonae uilitatem reddidit secundum propheticum dictum; ut mensura similaginis siclo, et duae mensurae hordei pari pretio constarent. In hac laetitia plebis nuntius ille in quo requiescebat rex, contritus inter exeuntium festinationem et remeantium exsultationem, conculcatus a plebe, mortuus est. [3,21] CAPUT XXI. 123 Quid Esther regina, nonne ut populum suum periculo exueret, quod erat decorum atque honestum, morti se obtulit, nec immitis regis trepidauit furorem? Ipse quoque rex Persarum ferox, atque tumido corde, tamen decorum iudicauit indici insidiarum quae sibi paratae forent, gratiam repraesentare, populumque liberum a seruitute eripere, eruere neci, nec parcere ei, qui tam indecora suasisset. Denique quem secundum a se, ac praecipuum inter omnes amicos haberet, cruci tradidit, quod dehonestatum se eius fraudulentis consiliis animaduertisset. 124 Ea enim amicitia probabilis, quae honestatem tuetur, praeferenda sane opibus, honoribus, potestatibus: honestati uero praeferri non solet, sed honestatem sequi. Qualis fuit Ionathae, qui pro pietate nec offensam patris, nec salutis periculum refugiebat. Qualis fuit Abimelech, qui pro hospitalis gratiae officiis necem potius sui, quam proditionem fugientis amici, subeundam arbitrabatur. [3,22] CAPUT XXII. 125 Nihil igitur praeferendum honestati, quae tamen ne amicitiae studio praetereatur, etiam hoc Scriptura admonet de amicitia. Sunt enim pleraeque philosophorum quaestiones: utrum amici causa quisquam contra patriam sentire necne debeat, ut 3amico obediat? Utrum oporteat ut fidem deserat, dum indulget atque intendit amici commoditatibus? 126 Et Scriptura quidem ait: Claua, et gladius, et sagitta ferrata, sic homo est testimonium dans falsum aduersus amicum suum. Sed considera quid astruat. Non testimonium reprehendit dictum in amicum, sed falsum testimonium. Quid enim si Dei causa, quid si patriae cogatur aliquis dicere testimonium? Numquid praeponderare debet amicitia religioni, praeponderare charitati ciuium? In his tamen ipsis rebus requirenda est ueritas testimonii; ne amicus appetatur amici perfidia, cuius fide absolui debeat. Amicus itaque neque noxio gratificari debet, neque innocenti insidiari. 127 Sane si necesse sit dicere testimonium, si quid in amico uitii cognouerit, corripere occulte; si non audierit, corripere palam. Sunt enim bonae correptiones, et plerumque meliores quam tacita amicitia. Et si laedi se putat amicus, tu tamen corripe; et si amaritudo correctionis animum eius uulneret, tu tamen corripe, ne uerearis: Tolerabilia sunt enim amici uulnera, quam adulantium oscula. Errantem igitur amicum corripe, innocentem amicum ne deseras. Constans enim debet esse amicitia, perseuerare in affectu; non puerili modo amicos mutare uaga quadam debemus sententia. 128 Aperi pectus tuum amico, ut fidelis sit tibi et capias ex eo uitae tua iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est uitae, et immortalitatis gratia, Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praeuenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Ideo enim Sapiens dicit: Amicum salutare non erubescas. Nec deseras amicum in necessitate, nec derelinquas eum, neque destituas; quoniam amicitia uitae adiumentum est. Ideo onera nostra portemus, sicut Apostolus docuit; dicit enim his quos eiusdem corporis complexa est charitas. Etenim si amici secundae res amicos adiuuant, cur non et in aduersis amici rebus amicorum adiumentum suppetat? Iuuemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. 129 Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris uel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Nec te poeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim uox est: Etsi mala mihi euenerint propter amicum, sustineo. In aduersis enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes uidentur. Sed ut in aduersis amici patientia et tolerantia necessaria, sic in prosperis auctoritas congrua est; ut insolentiam extollentis se amici reprimat et redarguat. 130 Quam pulchre in aduersis positus Iob dicit: Miseremini mei, amici, miseremini. Non quasi abiecta uox ista est, sed quasi censoria. Nam cum iniuste argueretur ab amicis, respondit: Miseremini mei, amici; hoc est, misericordiam debetis facere: opprimitis autem uos et impugnatis hominem, cuius aerumnis compati pro amicitia uos oportebat. 131 Seruate igitur, filii, initam cum fratribus amicitiam, qua nihil est in rebus humanis pulchrius. Solatium quippe uitae huius est, ut habeas cui pectus aperias tuum, cum quo arcana participes, cui committas secretum pectoris tui; ut colloces tibi fidelem uirum, qui in prosperis gratuletur tibi, in tristibus compatiatur, in persecutionibus adhortetur. Quam boni amici Hebraei pueri, quos a sui amore nec fornacis ardentis flamma diuisit! De quo supra diximus. Bene ait sanctus Dauid: Saul et Ionathas speciosi et charissimi, inseparabiles in uita sua, et in morte non sunt separati. 132 Hic est amicitiae fructus, ut non fides propter amicitiam destruatur. Non potest enim homini amicus esse, qui Deo fuerit infidus. Pietatis custos amicitia est, et aequalitatis magistra; ut superior inferiori se exhibeat aequalem, inferior superiori. Inter dispares enim mores non potest esse amicitia; et ideo conuenire sibi utriusque debet gratia. Nec auctoritas desit inferiori, si res poposcerit, nec humilitas superiori. Audiat quasi parem, quasi aequalem: et ille quasi amicus moneat, obiurget, non iactantiae studio, sed affectu charitatis. 133 Neque monitio aspera sit, neque obiurgatio contumeliosa; sicut enim adulationis fugitans amicitia debet esse, ita etiam aliena insolentiae. Quid est enim amicus, nisi consors amoris, ad quem animum tuum adiungas atque applices, et ita misceas, ut unum uelis fieri ex duobus, cui te tamquam alteri tibi committas, a quo nihil timeas, nihil ipse commodi tui causa inhonestum petas? Non enim uectigalis amicitia est, sed plena decoris, plena gratiae. Virtus est enim amicitia, non quaestus; quia non pecunia paritur, sed gratia: nec licitatione pretiorum, sed concertatione beneuolentiae. 134 Denique meliores amicitiae sunt inopum plerumque quam diuitum: et frequenter diuites sine amicis sunt, quibus abundant pauperes. Non est enim uera amicitia, ubi est fallax adulatio. Diuitibus itaque plerique assentatorie gratificantur: erga pauperem nemo simulator est. Verum est quidquid defertur pauperi, huius amicitia inuidia uacat. 135 Quid amicitia pretiosius, quae angelis communis et hominibus est? Unde et Dominus Iesus dicit: Facite uobis amicos de iniquo mammona, qui recipiant uos in aeterna tabernacula sua. Ipse nos Deus amicos ex seruulis facit, sicut ipse ait: Iam uos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio uobis. Dedit formam amicitiae quam sequamur, ut faciamus amici uoluntatem, utaperiamus secreta nostra amico quaecumque in pectore habemus, et illius arcana non ignoremus. Ostendamus illi nos pectus nostrum, et ille nobis aperiat suum. Ideo, inquit, uos dixi amicos, quia omnia quaecumque audiui a Patre meo, nota feci uobis. Nihil ergo occultat amicus, si uerus est: effundit animum suum, sicut effundebat mysteria Patris Dominus Iesus. 136 Ergo qui facit mandata Dei, amicus est; et hoc honoratur nomine. Qui est unanimis, ipse amicus est: quod unitas animorum in amicis sit: neque quisquam detestabilior, quam qui amicitiam laeserit. Unde in proditore Dominus hoc grauissimum inuenit, quod eius condemnaret perfidiam, quod gratiae uicem non repraesentauerit, et conuiuiis amicitiae uenenum malitiae miscuerit. Itaque sic ait: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, qui semper mecum dulces capiebas cibos! Hoc est, non potest sustineri istud, quia unanimis appetisti eum, qui tibi donauerat gratiam: Nam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et ab eo qui me oderat, absconderem me. Inimicus uitari potest, amicus non potest, si insidiari uelit. Illum cauemus cui non committimus consilia nostra: hunc cauere non possumus, cui commisimus. Itaque ad aceruandam peccati inuidiam non dixit: Tu uero seruus meus, apostolus meus; sed: Unanimis meus; hoc est, non meus, sed etiam tuus proditor es, qui unanimem prodidisti. 137 Dominus ipse cum a tribus regibus offensus esset, qui sancto Iob non detulissent, ignoscere his per amicum maluit, ut amicitiae suffragium remissio fieret peccatorum. Itaque rogauit Iob, et Dominus ignouit. Profuit illis amicitia, quibus obfuerat insolentia. [3,23] CONCLUSIO. 138 Haec apud uos deposui, filii, quae custodiatis in animis uestris: quae utrum aliquid profectus habeant, uos probabitis; interim copiam multam exemplorum offerunt: nam prope omnia Maiorum exempla, plurima quoque dicta his tribus inclusa libris tenentur; ut et si sermo nihil deferat gratiae, series tamen uetustatis quodam compendio expressa plurimum instructionis conferat.