De fuga saeculi. CAPUT PRIMUM. 1. Frequens nobis de effugiendo saeculo isto est sermo atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus esset affectus. Sed quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et uanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas uitare, hoc cogites, animoque uoluas: quod cauere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique uoti eam magis esse rem quam effectus testatur Propheta dicendo: Declina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam (Ps. CXVIII, 36). Non enim in potestate nostra est cor nostrum, et nostrae cogitationes, quae improuiso effusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris, ad saecularia reuocant, mundana inserunt, uoluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt; ipsoque in tempore quo eleuare mentem paramus, insertis inanibus cogitationibus, ad terrena plerumque deiicimur. 2. Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine auxilio diuino qui fieri potest? Nullo profecto modo. Denique supra eadem Scriptura dicit: Beatus uir cuius est auxilium abs te, Domine, ascensus in corde eius (Psal. LXXXIII, 6). Beatus plane quem delectatio non reuocat, quem non inclinat uoluptas, qui ad inferiora non respicit; quod nec ipsius Lot uxor potuit euadere. 418 Quo admonitus exemplo Apostolus, posteriora obliuiscens, et ea quae sunt priora appetens festinabat ad brauium, et peruenire meruit; quia ante se Christum uidebat, a quo ad iustitiae uocabatur coronam. Sed peruenit ille qui se ipsum sibi abnegauit, ut Christum lucraretur. Denique non ipse uiuebat, sed uiuebat in eo Christus. 3. Nam quis inter tot passiones huius corporis, inter tot illecebras huius saeculi tutum atque intemeratum seruare potest uestigium? Respexit oculus, et sensum mentis auertit: audiuit auris, et intentionem inflexit: inhalauit odor, et cogitationem impediuit: os libauit, et crimen retulit: tactus contigit, et ignem adoleuit. Intrauit mors per fenestram, dixit Propheta (Ier. IX, 21). Fenestra tua est oculus tuus. Si uideas mulierem ad concupiscendum, intrauit mors: si audias sermones meretricios, intrauit mors: si luxuria sensus tuos capiat, penetrauit mors. Et ideo qui uult ascendere, non laeta saeculi, non amoena, non delectabilia, sed plena doloris et fletus sequatur; melius est enim ire in domum luctus, quam in domum gaudii. Denique nec Adam de paradiso descendisset, nisi delectatione deceptus esset. 4. Pulchre igitur Dauid, qui periculosos hominis etiam ipsos aspectus fuerat expertus, beatum illum dicit, cui spes omnis in Dei nomine est (Psal. XXXIX, 5). Sic enim non respicit in uanitates, et insanias falsas, si semper in Christum intendat, semper Christum interioribus oculis aspiciat. Unde iterum ad ipsum conuersus ait: Auerte oculos meos, ne uideant uanitatem (Ps. CXVIII, 37). Vanitas circus est, quia nihil prodest: uanitas est equorum uelocitas, quia mendax ad salutem est: uanitas theatrum est: uanitas ludus omnis: Omnia uanitas, inquit Ecclesiastes, quae in hoc saeculo sunt (Eccles. I, 2). Denique qui saluus esse uult, supra mundum ascendat, quaerat Verbum apud Deum, fugiat hunc mundum, terras relinquat. 419 Non enim potest percipere illud quod est, et est semper, nisi prius hinc fugerit. Unde et Dominus uolens Patri Deo appropinquare, ad apostolos ait: Surgite eamus hinc. CAPUT II. 5. Docet te etiam lex fugiendum saeculum, Deum sequendum. Quid enim aliud docet, cum dicit: Disponetis uobis ciuitates ad refugium, et erunt uobis refugia, quo refugiat homicida omnis, qui percusserit animam inuitus (Num. XXXV, 11) ? Et infra: Sex ciuitates ad refugia erunt uobis, tres ciuitates dabitis trans Iordanem, et tres ciuitates dabitis in terra Chanaan (Ibid., 13 et 14) ? Aperte quidem confugientibus hoc crimen homicidii refugia proposita sunt. Sed consideremus altius. Quatuor sunt quae admonent profundius esse spectanda arcana lectionis istius. Unum, qua ratione ex his ciuitatibus quae leuitis in portionem sorte obuenerunt, sex ciuitates ad refugium datae sint homicidii crimine laborantibus, cur non etiam aliarum tribuum ciuitates ad hoc munus deputatae. Secundum, qua ratione sex numero; non enim otiose numerus hic praescriptus uidetur neque plurium neque pauciorum ciuitatum. Tertium, cur tres ultra Iordanem ciuitates, et tres in regione Chananaea dispositae sint, quae refugio peccantibus forent. Quartum, cur dinumeratio et definitio temporis comprehensa sit, intra quod habitet homicida in ciuitate refugii, quoad moriatur sacerdos magnus, et post mortem sacerdotis magni reuertatur homicida in ciuitatem habitationis suae (Ibid., 25). De singulis ergo oportet dicere, atque eo ordine quo proposuimus, quaesita absoluere. 6. Competenter itaque leuitarum ciuitates datas ad refugium primo explicandum est. Congrue autem prouisum liquet; quia leuitae fugitantes sunt mundi huius, ut placeant Deo, relinquant patriam, parentes, filios, omnem cognationem, ut adhaereant uni Deo. Denique et Abrahae dictum est: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII, 1). Sed forte dicas: Leuita non erat. Sed habebat in lumbis suis Leui, ut legimus ad Hebraeos scriptum (Hebr. VII, 10). Et Dominus leuitis dicit, cum discipulis suis, hoc est, apostolis dicit: Si quis 420 uult post me uenire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. IX, 23). Quamquam ad omnes iam dictum sit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptionem (I Petr. II, 9). Venit plenitudo, reliquiae cessarunt. Christus enim omnes uocauit, omnibus profecto patet, ut omnes sequantur, omnibus regnum propositum, et uita aeterna. 7. Ergo cui Deus portio est (12, quaest. 1, c. Cui portio) , nihil debet curare nisi Deum, ne alterius impediatur necessitatis munere. Quod enim ad alia officia confertur, hoc religionis cultui, atque huic nostro officio decerpitur. Haec enim uera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum, et quaedam alienatio charissimorum; ut suis etiam se abneget, qui seruire Deo gestit. Recte ergo fugaces fugacibus commendauit aeternae legis sanctio; ut qui hunc mundum obliti sunt, eos recipiant qui peccata sua condemnantes atque opera, obliuionem uitae superioris expetant, et saecularia quae gesserint, abolere desiderent. Fugitans igitur est suorum sacri altaris eius minister. Unde Dominus quasi princeps sacerdotum, formam leuitis in Euangelio dans suo dixit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei (Matth. XII, 48) ? Hoc est, non agnosco matrem, non recognosco fratres, ignoro proximos. Mater mea et fratres mei ii sunt, qui audiunt uerbum Dei, et faciunt (Ibid., 50). Solum ergo uerbum Dei nouit minister, cum eos nouit in quibus operatur Verbum Dei. Et ideo exsul est mundi, fugitans corporis, fugitans passionum, abdicat se omnibus, ut solus remaneat, sicut Elias dixit: Et ego relictus sum solus (III Reg. XIX, 14). Sed non erat solus cum quo erat Christus. Et ipse Dominus relictus est solus: Sed non sum, inquit, solus, quoniam Pater mecum est (Ioan. XVI, 32). 8. Est etiam illa causa quia leuitae ministri sunt Dei. Et ideo ipsorum ciuitates fugientibus homicidis per legem deputantur, quia ipsis ius est diuina mandata exsequi circa eos qui crimen mortale admiserint. Nescit Ecclesia publicare leges suas. Nouit ut Dominico sacerdos obediat imperatui. Audi Leuitam dicentem: Tradidi huiusmodi hominem satanae in interitum carnis; ut spiritus saluus sit in die Domini nostri Iesu Christi (I Cor. V, 5). Percussus igitur leuitico gladio moriatur sensus carnis in nobis, ut uiuat anima nostra. Nisi enim sensus carnis occiderit, nullus potest esse fructus uitae aeternae. 9. Sex autem ciuitatum refugia sunt, ita ut prima ciuitas sit cognitio Verbi, et ad imaginem eius forma uiuendi. Quicumque enim eam cognitionem fuerit ingressus, tutus a poena est, secundum quod et Dominus ait: Iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis (Ioan. XV, 3). Et alibi: 421 Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te solum Deum uerum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3). Haec est igitur ciuitas uelut metropolis, cui adiacent aliae quinque ciuitates leuitarum. Secunda ciuitas, consideratio diuinae operationis, qua creatus est mundus. Tertia ciuitas, contemplatio potestatis regiae et maiestatis aeternae. Quarta ciuitas, propitiationis diuinae contuitus. Quinta ciuitas, legis diuinae contemplatio, quae praecipit quid faciendum sit. Sexta quoque ciuitas, portio legis quae praescribit quid non faciendum sit. Quanta abundantia diuinae misericordiae, quantae diuitiae pietatis eius, ut singulorum studia, fragilitatesque humanae conditionis considerans, quibus et inuiti ac reluctantes ad culpam ducimur, et non uoluntaria delicta uicti illecebris frequenter committimus, diuersa nobis refugia proponat, sex uidelicet urbium; ut quo numero mundus formatus est, eodem numero aduersus mundana uitia et saeculi huius naufragia remedium prouideretur. 10. Primum igitur remedium est, ut si cui boni propositi uiro culpa irrepserit, is sine ulla comperendinatione, si perfectam uelit habere securitatem, ad ipsam rerum omnium arcem properet, ubi Verbum est Dei in illo sinu patrio, id est, arcano ac recessu Dei, ubi est fons sapientiae, unde pro morte uitae aeternae hauriat potum immortalem. Secundum est remedium, ut qui non potest cognitionem boni illius praelibare, et tardior uel ingenio est, uel fidei comprehensione; quoniam ueloci mentis uigore atque ingenii acumine ad cognitionis summa contenditur, saltem opera Domini consideret, atque ex his quae facta sunt, tanti contempletur operis auctorem; quoniam ex his bonis quae sunt in constitutione istius creaturae (bona enim ualde sunt (Gen. I, 31) , sicut Dominus dixit) bonum illud summum atque aeternum comprehenditur. Qui ordo rerum? Quae disciplina? Quae gratia? Nonne his quamuis tardum, ingenium diligere auctorem suum prouocatur? Etenim si parentes, quia nos genuerunt, amamus: quanto magis diligere debemus creatorem parentum, auctoremque nostrum? Ergo operatoria uirtus Dei etsi non uidetur, tamen ex suis operibus aestimatur, operatoremque opera sua produnt, ut intelligatur qui non comprehenditur. Unde et Dominus ait: Si mihi non creditis: uel operibus credite (Ioan., X, 38). Bona igitur etiam haec ciuitas ad refugium, quae aedificatoris sui testificatur gratiam, et affectum nostrum excitat, ut eius simus cupidiores, qui tantam nobis fabricae huius uideatur contulisse pulchritudinem. Tertius ordo est regalis potestatis contemplatio, ut subiiciamur regi, si non deferimus honorem tamquam parenti. Metu enim praesidentis plerumque fit obediens potestati, qui est salutis ingratus; ut necessitatem sobrietatis agnoscat, qui noluit ac nequiuit gratiam pietatis agnoscere. Corrigit ergo necessitas, quem pietas prouocare debuerat. 11. Hae sunt tres ciuitates trans Iordanem, perfectiori prudentiae ad refugium datae; ut primo culpam fugiamus inductione animi, conformes ad imaginem Dei. Ita enim creati sumus, dicente Deo: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Haec ergo primae illius ciuitatis 422 lex est. Deinde si per fragilitatem carnis et mundi illecebras ita mentem nostram formare non possumus, reuerentia paternae generationis et sedulitate prolis peccatum leuemus. Charitas enim multitudinem peccatorum operit. Qui ergo ad imaginem Dei esse non potuerit, sit ad plenitudinem charitatis. Illa ciuitas culpam excludit, haec soluit. Haec denique lex secundae ciuitatis: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota uirtute tua (Deut., VI, 5). Sed si rursus angusti animi et minuti sunt, qui abundantiam charitatis et gratiam recipere non possunt, habes tertiam ciuitatem; ut diuinae potestatis formido te sobrium faciat, et inflectat metus. Et haec lex tertia: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli seruies (Ibid., 13). Hae igitur praecipuae uirtutes, et ideo paucorum non plurium, supra Iordanem positae; ut exprimas quasi imago archetypum, diligas quasi filius patrem, adores quasi subditus regem. 12. Qui autem Iordanem transierint, Iordanis autem descensio eorum dicitur: qui descenderint ergo ex illis superioribus uirtutibus ad haec inferiora, id est, in quibus integritas, charitas, humilitas uacillauerit, habent propiora homini refugia quae petant; ut qui obnoxii delictis, et inflexi uitiis sunt non uoluntariis, sperent Dominum sibi reconciliari posse, si ueniam petant; sperent posse se corrigi, si praecepta sequantur coelestium Testamentorum, quibus aut informamur ad innocentiam, aut reuocamur a culpa. Hae igitur intra Iordanem ciuitates sequentes sunt, ut propitiemus nobis Deum, sequamur quae iubet, uitemus quae prohibet. Sit ergo propitiandae diuinitatis ambitio, sequendae praeceptionis obeditio, interdictae praeuaricationis cautio, quibus propitiatoriam Dei misericordiam, et nomotheticen eius prouidentiam uel institutorum obsequio, uel interdictorum declinatione ueneremur. 13. Quartum superest, quod de morte summi sacerdotis ait: Quia usque ad illud tempus erit in ciuitate refugii homicida ille, donec moriatur sacerdos magnus (Iosue, XX, 6). In quo secundum litteram haeret interpretatio. Primum ipsa fuga sorte magis quam aequitate alicuius examinis definita: deinde in causis paribus impar euentus; poterat enim fieri ut post homicidae illius refugium sequenti die obiret magnus sacerdos. Quae autem sub incerto sententia? Ergo quia haeret littera, quaeramus spiritalia. Quis est iste magnus sacerdos, nisi Dei Filius, Verbum Dei, cuius aduocationem pro nobis habemus apud Patrem, qui exsors est omnium uoluntariorum et accidentium delictorum, in quo consistunt omnia quae in terra sunt, et quae in coelo? Vinculo enim Verbi constricta sunt omnia, et eius continentur potentia, et in ipso constant; quoniam in ipso creata sunt omnia, et in ipso habitat omnis plenitudo. Et ideo omnia manent, quia dissolui illa non sinit, quae ipse constrinxit, quoniam in eius uoluntate consistunt. Omnia enim quoad uult, suo imperio coercet et regit, et naturali concordia ligat. Viuit igitur Verbum Dei, et maxime in animis uiuit piorum, nec umquam moritur plenitudo diuinitatis. Numquam enim moritur sempiterna diuinitas, et aeterna Dei uirtus. Sane moritur nobis, si a nostra 423 anima separatur, non quo morte corrumpatur, sed quo dissoluatur atque exuatur mens nostra ab eius coniunctione. Mors enim uera est Verbi et animae separatio. Denique statim incipit anima peccatis patere uoluntariis. CAPUT III. 14. Habemus haec genera non adumbrata, sed expressa uirtutum in Apostolo, dicente eo: Ita quod in me est, promptus sum et uobis qui Romae estis, euangelizare. Non enim erubesco Euangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. Iustitia enim Dei in eo reuelatur, id est, in eo qui credit (Rom. I, 15 et seq.). Denique addidit: Ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide uiuit. In quo igitur iustitia Dei reuelatur, nisi in eo qui conformis est imaginis Filii Dei? Habes primum praeceptum ad imaginem Dei. Secundum, quia inuisibilia illius per ea quae facta sunt, intelliguntur, id est, sempiterna uirtus eius et diuinitas operibus eius cognoscitur, haec est operatoria uirtus. Tertium de imperiali potestate, quia Verbum Dei regale est, et iudiciale, et plenum iustitiae sacerdotalis, remunerationem bonorum actuum, et retributionem malorum uenturis in iudicium suum seruans, de quibus ait Apostolus: Scimus autem quoniam iudicium Dei est secundum ueritatem in eos qui talia agunt (Rom. II, 2). Itaque qui ueritatem et iustitiam Dei cognouit, non debet ea agere quae morte digna sunt. Sequitur bonitas Dei propitiatoria utique, de qua dicit: An diuitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam bonitas Dei ad poenitentiam te adducit (Ibid., 4) ? Id est, debet te adducere. Prouocat te, quia bonus est Deus, ut sperare possis tuorum peccatorum indulgentiam. Non uult enim uindicare, qui est paratus ignoscere. Subtexuit etiam legislationem, id est, nomotheticen; ut si quis contemplatione diuinae bonitatis resoluitur, et magis ad negligentiam quam ad poenitentiam prouocatur, legem sequatur. Quoniam et quicumque, inquit, sine lege peccauerunt, sine lege et peribunt: et quicumque in legem peccauerunt, per legem iudicabuntur (Ibidem, 12). 15. Lex autem gemina est, naturalis, et scripta. Naturalis in corde: scripta in tabulis. Omnes ergo sub lege, sed naturali. Sed non est omnium ut unusquisque sibi sit lex. Ille autem sibi lex est, qui facit sponte quae legis sunt, et in corde suo scriptum opus legis ostendit. Habes quae bona legis sunt; quae tamen non solum scire uel audire perfunctorie, sed etiam facere debemus. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Cognouisti etiam 424 quae mala sunt. Primum natura ipsa boni operis magistra est. Scis non furandum, et seruum tuum si furtum tibi fecerit, uerberas; et si quis ad uxorem tuam affectauerit, persequendum putas. Quod ergo in aliis reprehendis, ipse committis? Qui praedicas non furandum, furaris? Qui dicis non adulterandum, adulteras? Secuta est etiam lex quae data est per Moysen. Per legem autem agnitio peccati. Accepisti etiam quid declinares, et ea agis quae prohibita cognoscis? Lex autem quid operatur, nisi ut omnis mundus fieret subditus Deo; quia non solum Hebraeo lata est, uerum etiam aduenam uocauit, quae non exclusit proselytum. Sed quia lex os omnium potuit obstruere, non potuit mentem conuertere, ideo ultimum remedium postremae illius ciuitatis debebatur, in quo esset refugium salutare; ut mors principis sacerdotum ab omni nos mortis liberaret formidine, atque exueret metu (Vid. S. Aug. l. IV, cont. duas epist. Pelag., cap. 11). 16. Quis ille est, nisi de quo lectum est: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Ioan. I, 29) Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanquine ipsius ad ostensionem iustitiae suae (Rom. III, 25). Accipe autem quia ipse princeps est sacerdotum magnus. Pater iurauit de eo dicens: Tu es sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4). Recte in aeternum, qua alii temporales omnes sub peccato, hic autem impraeuaricabile habet sacerdotium: omnes sub morte, hic autem semper uiuens; quoniam qui saluare alios potest, ipse perire quemadmodum posset? Talis enim, inquit, nobis decebat (Hebr. VII, 2 et 3). Recta elocutio. Siquidem et apud eos qui uerborum et elocutionum delectum habuerunt, huiusmodi inuenitur, dicente aliquo: Locum editiorem quam uictoribus decebat (Sallust., l. I Hist.). Quod ideo non praeterii, ut sciamus quia Apostolus naturalibus magis quam uulgatis, aut secundum artem utitur uerbis. Talis ergo, inquit, nobis decebat princeps, sacerdos, iustus, sanctus, innocens, immaculatus, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus. Hoc est igitur Verbum, quod supra coelos habitans illuminat omnia. Unde et unctus naturaliter legitur a Deo Patre (Act. IV, 27) ; quia lumen est uerum, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Hoc est Verbum Dei, in quo est magnum sacerdotium, cuius Moyses (Exod. XXIX, 5 et seq.) in illo uestimento principis sacerdotum indumenta describit intelligibilia, quod uirtute sua induit mundum, et tamquam eo amictus fulget in omnibus. Induit enim cognationem generis humani per huius corporis susceptionem, et inenarrabilem charitatem, infundens se omnibus spiritu et plenitudine diuinitatis suae, de cuius plenitudine omnes accepimns; ut sciamus supereminentem scientiae charitatem Christi, et impleamur in omnem plenitudinem Dei. Caput est enim omnium Christus, ex quo totum corpus producitur, et mutua sibi connexione coniungitur, incrementum sui in aedificationem charitatis accipiens. Hoc est igitur Verbum 425 quod supereminet, quod Moysi in illius arcae testimonii aedificatione dicit: Immittes in arcam testimonia quaecumque dabo tibi, et facies impositionem propitiatorii (Exod., XXV, 16, 17). Et infra: Impones propitiatorium super arcam desuper, et immittes testimonia quae dabo; et innotescam tibi inde, et loquar tibi desuper (Ibid., 22) , hoc est, inde ubi super coelos est, ubi apud Patrem est, inde tibi loquar. CAPUT IV. 17. Accedamus itaque, fidei suffragio subnixi, et eius remigiis subleuati, ad illam sedem gratiae, fugientes hoc saeculum et eius contagionem. Hoc est autem fugere, abstinere a peccatis, ad similitudinem et imaginem Dei formam uirtutum assumere, extendere uires nostras ad imitationem Dei secundum mensuram nostrae possibilitatis. Vir enim perfectus imago et gloria est Dei. Unde et Dominus ait: Perfecti estote, sicut et Pater uester qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48). Hoc est igitur similem esse Dei, habere iustitiam, habere sapientiam, et in uirtute esse perfectum (De Poenit. dist. 2, cap. Similem). Deus enim est sine peccato. Et ideo qui peccatum fugit, ad imaginem est Dei. Non est igitur dubium quod is qui a peccato abstinet, fugit. Unde et Apostolus clamat: Fugite fornicationem (I Cor. VI, 18). Persequuntur enim nos peccatorum illecebrae, persequitur libido: sed tu fuge tamquam furiosam dominam, quae si comprehenderit, nec die nec nocte requiescere sinit, exagitat, urit, incendit. Fuge auaritiam, ne te interius comprehendat. Fuge inuidiam, quae non solum alienos, uerum multo magis eum quem possederit, lacerare consueuit. Fugeperfidiam, ne te suis inuoluat retibus. Unde et Dominus ait: Cum autem persequentur uos in ciuitate ista, fugite in aliam. Quod si in alia persequentur uos, in aliam fugite. Amen dico uobis, non consummabitis ciuitates Israel, donec ueniat Filius hominis (Matth. X, 23). Etenim quamuis propter infirmitatem carnis fugam nobis suadere uideatur: tamen melius fugit, qui fugit illecebram saecularem; ut non teneatur diuitiarum suarum sollicitudine, non thesauri contemplatione, non uitae istius cupiditate; sed directa animi intentione festinet ad gloriam regni coelestis, properet ad coronam, nec terrenorum contuitu a sui corporis passione reuocetur. 18. Fuga ergo mors est uel celebrata, uel adumbrata. 426 Et forte illas exprimit refugii legitimi ciuitates; ut confugiamus ad uirtutum culmina, quas pro praemiis bono foeneratori alibi dispensat dicens: Quia in modico fidelis fuisti, eris potestatem habens super decem ciuitates Lex uetus nouit ciuitates: sed quia legem impleuit, qui potuit dicere: Non ueni soluere legem, sed implere (Matth. V, 17) , perfectiorem numerum remunerationis indulget. 19. Non ergo erubescamus fugere. Gloriosa enim haec fuga est fugere a facie peccati. Sic fugit Iacob, matre suadente. Dixit enim Rebecca: Exsurgens fuge in Mesopotamiam (Gen. XXVII, 43). Sic fugit et Moyses a facie regis Pharao, ne illum aula regia coin quinaret, ne irretiret potentia. Denique pretiosius Aegypti diuitiis aestimauit opprobrium Christi. Sic fugit etiam Dauid a facie regis Saul, a facie Abessalon. Denique fugiens addebat incrementa pietatis, qui et insidiatori pepercit, et parricidae salutem rogauit. Sic fugit et populus Hebraeorum, ut fides eius et uita inter fluctus sibi aperiret uiam. Fuga illa erat trames innocentiae, uirtutis uia, pietatis assumptio. Audeo dicere, sic fugit et Ionas in Tharsis non corporis fuga, sed mentis ascensione, qui usque ad Christi ascendit similitudinem, ut fieret typus Christi. Sicut enim fuit Ionas in uentre ceti tribus diebus, et tribus noctibus: sic erit, inquit, et Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus (Matth. XII, 40). Nam si sic non fugisset, numquam de uentre ceti esset auditus. 20. Sed si dubitas, doceat te Rebecca quam beata sit fuga, quam suscepit Iacob. Suasit Rebecca. Et fuge, inquit, in Mesopotamiam (Gen. XXVIII, 2) ; Isaac dicit: Surgens uade in Mesopotamiam, in domum Bathuel. In hymnis uel oraculis a plerisque (ut ante nos scriptum est) Bathuel sapientia dicitur, interpretatione autem Latina, filia Dei significatur. In domum ergo sapientiae mittitur Iacob, et accipere admonetur uxorem a filiabus Laban, qui habitabat in Charris, quod significat cauernas, in quibus species est sensuum, qui sunt tamquam in cauernis corporis, ut uisus in oculis, auditus in auribus, odoratus in naribus, in ore sapor. Qui enim delectatur hoc mundo, et tripudiat in uoluptatibus corporis, obnoxius est sensuum passionibus, atque in his habitat et diuersatur. Unde ei dicit Rebecca habitandum paucos dies cum illo, non multo tempore; ne corporeis coloretur uoluptatibus, et saeculi capiatur illecebris. 21. Persuadet autem habitare, ut discat studiosius disciplinae uirtutis sensum, et uelut situs quosdam carnis atque regiones, ut se cognoscat, et nouerit uehementiam carnis, quid et qua causa 427 creatus sit, et quemadmodum unusquisque sensus operetur. Qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam (Matth. V, 28). Male sic uidet oculus. Videat ergo oculus, et fungatur suo munere, non lubricae mentis imperio dirigatur ad lapsum, ut uitium referat pro officio. Breue ergo tempus ad cognoscendos sensus, uel potius experiendos datur, et fortasse tenerioris adolescentiae prima exordia; statimque reuocatur, ne diutius titubet in lubrico, et diuidua quadam inundatione corporis huius et saeculi mergantur animi interiora uestigia. Cum autem uel expertus fuerit, uel steterit in instabili et incerto atque humido solo, reuocatur a matre patientia uel perseuerantia, quae dicit: Mittam ad te, et accersiam te inde (Gen. XXVII, 45) ; ut et illic in lubrico tutum portum inuenias sapientiae, quae te non sinat tamquam in naufragio fluctuare, et reuersus perseuerare circa Dei noueris cultum, et sis in conuentum gentium, significans eius fide Ecclesiam gentium congregandam. 22. His igitur patientiae et perseuerantiae instructus disciplinis (Gen. XXIX, 23 et seq.) , profectus Iacob copulam sibi acquisiuit de sapientia consorte propositi, opimam dote prudentiae, cum qua uitae tempora sine ulla offensione transcurreret. Addito igitur thesauro sapientiae, uariarum sibi ouium instituit gregem: sed illum rationabilem, uirtutum plurimarum diuersitate fulgentem. Unde et iactantiam carnis eius recidit (Gen. XXXII, 25) , quod significat femoris stupor, salua sacri interpretatione mysterii. His ergo uirtutibus ueluti gradibus quibusdam mens eius ascendit in coelum, et Dei secreta cognouit, et confirmatus est et repletus; ut Laban scrutans domum eius nihil apud eum inane, nihil uacuum reperiret, nulla simulacra, nullam effigiem uanitatis. Non enim apud eum erat imago, sed ueritas: non effigies ignauiae, sed solida forma iustitiae, et uerae uirtutis expressio intelligibilis. Itaque Laban perscrutatus est domum eius spiritalem, et non inuenit effigies. Plena enim erat non figurarum, sed negotiorum. 23. Potuisset autem inuenire fundamenta uirtutum et culmina, nisi caecitatem cordis, et perfidae mentis caliginem detulisset. Denique ea improbitatis caecitate suffusi mentem Sodomitae, ostium nequaquam sancti Lot inuenire potuerunt. Unde enim mens impia uidere potuit uiri sancti uel exitum, uel ingressum? Ipse quoque Dominus in Euangelio ait: Venit enim princeps mundi huius, et in me inuenit nihil (Ioan. XIV, 30). Quomodo nihil inuenire potuit in eo, in quo plenitudo diuinitatis habitabat, et inhabitabat corporaliter, de quo uirtus exibat, et sanabat omnes? Quomodo nihil inuenire potuit in soliditate uirtutis, ubertate sapientiae, intelligentiae, iustitiae? Ipse dixisti: Domine: Plenus sum (Esai. I, 11) ; ipse dixisti: Mitte manum tuam in latus meum, et noli esse incredulus, sed fidelis (Ioan. XX, 27). Misit manum qui non credebat, et Dominum te et Deum reperit. Non ergo tu uacuus, sed ille caecus et inanis princeps istius mundi, qui nescit nisi sua cernere, nescit nisi sua inuenire; ea quae Christi sunt, nescit agnoscere. 428 24. Aut si sic quemadmodum plerique habent: Non inueniet in me nihil, hoc est, non inueniet in me malitiam, quia malitia nihil est: non inueniet mortuum, quia mortuus non est. Sed quomodo in eo mortuum reperiat, qui uiuificat mortuos, et uocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt? Non inueniet, inquit, peccatum in me, qui mundi peccatum abstuli. Quomodo enim nihil habet, qui omnia habet? Et, quod plus est, omnia habet, quae Pater habet, sicut ipse ait: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Ioan. XVI, 15). CAPUT V. 25. Fugiamus ergo hinc, ubi nihil est, ubi inane est omne quod magnificum putatur esse, ubi et qui se putat quid esse, nihil est, et omnino non est. Vidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum ultra cedros Libani, et transiui, et ecce non erat (Ps. XXXVI, 35). Et tu transi sicut Dauid, transi sicut bonus seruus, ut dicatur tibi: Transi, recumbe (Luc. XVII, 7). Transi sicut Moyses, ut uideas Deum Abraham, Isaac, et Iacob, et uideas uisum magnum. Hoc est uisum magnum, sed si uidere uis, solue calceamentum pedum tuorum, solue omne uinculum iniquitatis, solue cingula saeculi, relinque calceamentum quod terrenum est. Ideo Iesus sine calceamento, auro et argento apostolos destinauit, ne secum terrena portarent. Qui enim bonum quaerit, non in calceamento, sed in pedum uelocitate et decore laudatur, dicente Scriptura: Quam speciosi pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona (Esai. LII, 7) ! Solue ergo calceamentum pedum tuorum, ut speciosi sint ad euangelizandum. Solue dixit (Exod. III, 5) , non liga. Solue, ut transeas, et illum quem mirabaris in terra impium, nihil illic esse, nihil posse reperias. Transi igitur, hoc est, fuge de terris, ubi malitia est, ubi auaritia. Ideo dicit tibi Dauid: Declina a malo; et fae bonum (Ps. XXXIII, 15). Declinare fugere est utique. Malum autem in terris, bonum in coelo est. Unde et addidit: Inquire pacem, et sequere eam. Pax in coelo est. Denique de coelo ueniens dicit: Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis (Ioan. XIV, 27). Ergo quia fugienda et declinanda sunt mala; mala autem in terris, in terris iniquitates: fugiamus terrena, ne nos comprehendant iniquitates, quae etiam sanctum comprehenderunt Dauid, sicut ipse testatur dicens: Comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut uiderem (Ps. XXXIX, 13) ; eo quod fumo iniquitatis oculus animae caecatur, ne uideat quae sunt lucida. Sic ergo et Laban bona Iacob uidere non potuit, et princeps huius mundi gloriam Christi. 26. Sed forte dicas: Cur igitur Iacob ad Laban missus est, si Laban reprehensibilis? Si nomen consideremus, candidus dicitur Latine. Ergo ad splendidiora iubetur egredi Iacob. Sed quia 429 carnalis erat, melius intelligimus splendidiora uitae huius. Quasi nondum perfectus primo ad eum uadit, apud quem ad horam exsultaret in luce eius. Filios autem deteriores habebat, id est, tolerabilius nomen, quam opera. Et ideo et matris consilio, et diuino oraculo, et ipsius Iacob amatoris disciplinae uoluntate cito deseritur ac relinquitur. 27. Abscondit autem simulacra sancta Rachel, id est, Ecclesia, uel prudentia, quia Ecclesia inanes ideas, et uanas nescit simulacrorum figuras: sed ueram nouit Trinitatis substantiam. Denique umbram aboleuit, splendorem gloriae manifestauit. Relinquamus ergo umbram, qui solem quaerimus: deseramus fumum, qui lumen sequimur. Fumus iniquitas est; quia sicut fumus oculis, sic iniquitates utentibus ea uita. Umbra uita est: umbra enim est nostra haec uita in terra, sicut Iob dixit (Iob. VIII, 9). Quid insuper hic nisi tentationes? Omne tempus in sollicitudine, omnis uita in molestiis. In medio, inquit, laqueorum ambulamus (Eccli. IX, 20). Et alius in uia qua ambulabat, extentos sibi sed absconditos laqueos querebatur (Ps. CXLI, 4) , ne deprehensus caderet. Volebat fugere sicut passer: sed adhuc laqueus contritus non erat. Periit, inquit, fuga a me (Ps. CXLI, 5). Grauatas habebat pennas per illam tenebrosam aquam in nubibus aeris, et fortasse euolare non poterat. Denique illas pennas quaerebat accipere, ut euolaret et requiesceret, sicut scriptum est: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo, et requiescam (Psal. LIV, 7) ? Ubi enim uolatus, ibi requies. Denique alibi dicit: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae (Ps. LXVII, 14). 28. Sed fortasse dicas: Quomodo ergo hic dicit fugam a se periisse, qui supra dixerat: Si sumpsero pennas meas ante lucem (Psal. CXXXVIII, 9) ? Numquid contrarium est? Absit. Multa enim iustorum certamina. Numquid semel athleta luctatur? Quoties post coronas multas uincitur in alio certamine! Quoties qui saepe uicerat, interdum fluctuat, et in incerto haeret! Et saepe fit ut fortibus fortis congrediatur, maioraque oriantur certamina, ubi maiora uirium documenta. Ergo Dauid ubi fugam quaerebat, ut euaderet aduersarium, et non inueniebat pennas suas, ancipiti fluctuabat certamine. Siquidem ubi in potestate habet pennas suas, titulus psalmi in finem est (Psal. CXXXVIII) , id est, ad perfectionem et consummationem uictoriae. Denique quasi uictor dicit: Domine, probasti me et cognouisti me: tu cognouisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Ibid. 1). Merito habebat facultatem uolandi, qui pennas resurrectionis acceperat. Hic autem adhuc in spelunca est, id est, in carne, in antro quodam istius corporis, cum rege Saul filio duritiae, et intelligibilis illius principis potestate decernens, qui non uidetur, sed intelligitur. Unde et psalmi titulus, intellectus est (Psal. LIV) , quem tamen Dauid positus in carne conclusit: sed ut concluderet rogando meruit. Denique a uoce precationis coepit. 29. Adde illud, quod ille ex persona Saluatoris psalmus dicitur; iste ex persona Dauid, qui in 430 potestate non habebat uictoriam, sed sperabat a Christo; et ipse tamen posteaquam expandit ad Deum manus suas, tamquam pennas animae suae, et confugit ad Dominum, et Spiritus sancti deductionem po: poscit, quo cognosceret uiam per quam posset ascendere, inclinari uidit coelos, ut Christus descenderet, et rogauit ut eum leuaret manu sua. Aut forte ideo pennas suas iam non quaerebat, quia perfectior factus manum Christi desiderabat. 30. Qui uult igitur manu Christi leuari, ante ipse euolet, habeat pennas suas. Qui fugit saeculum, pennas habeat; et si suas non habet (ne forte ille solus habeat suas qui potestatem habet uolandi) si suas, inquam, non habet, ab eo qui habet, accipiat. Qui fugit ergo saeculum, uolat: Ecce, inquit, elongaui fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LIV, 8). Euolauit ergo Dauid sicut nycticorax in domicilio, sicut passer singularis in domo. Si autem ad Christum referas, euolauit in corporis passione, ut sub umbra alarum suarum protegeret populos nationum. Euolauit diuinitate, mansit corpore, atque habitauit in deserto; ut plures fierent desertae filii, quam eius quae habebat uirum. Illud ergo corpus sequamur, ut et nos resurgamus. Ubi enim corpus, ibi et aquilae. 31. Qui non potest ut aquila uolare, uolitet ut passer. Qui non potest ad coelum uolare, uolet ad montes, fugiat ante uallestria, quae cito corrumpuntur humore, et ad montes transeat. Transiuit ad montem Segor nepos Abrahae, et saluus factus est: quae autem non potuit ascendere affectu femineo reclinata, salutem amisit. Appropinquate montibus aeternis, Dominus dicit per Michaeam prophetam: Surgite hinc, quia non est uobis hic refrigeratio. Propter spurcitiam corrupti estis corruptione, persecutionem passi estis (Michae. II, 9 et 10). Et Dominus dicit: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes (Luc. XXI, 21) , ubi mons Sion, et ciuitas pacis Hierusalem non terrenis sed uiuis constructa lapidibus, et decem millia Angelorum, primitiuorum Ecclesia, perfectorum spiritus, iustorum Deus, qui in sanguine suo melius locutus est, quam Abel. Ille enim uindictam clamauit, hic indulgentiam: ille peccatum fratris accusauit, hic peccatum mundi remisit: ille prodidit crimen, hic texit secundum quod scriptum est: Beati quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). CAPUT VI. 32. Sed qui fugit uelociter fugiat, ne comprehendatur: uelociter depraedetur hunc mundum, ut Hebraeus Aegyptum. Qui parturit, pariat; ne onusto et degrauato iniquitatibus mentis utero, fugere non possit: et fugiat non quasi lactantem ferens, sed quasi expeditum: non paruulum gestans, sed perfectum in Christo exhibens; fugiat non quasi feriatus in sabbato, sed 431 tamquam operarius in negotio: nec tamquam sterilis in frigore, sed tamquam opimus in messe. Ideo enim dictum est: Orate ne fiat fuga uestra hyeme, uel sabbato (Matth. XXIV, 2). Fuga ergo haec fecunda uirtutum est, non effecta meritorum. Fuga haec nescit frigus timoris, tremorem mortis, contractionem sollicitudinis, dissolutionis otium, lasciuiae ferias, torporem lentitudinis: sed uitae coelestis requirit impigrum uiatorem, regni superioris competitorem strenuum, diuitem agricolam, qui fructus suos cogat, et cogendo diripiat. 33. Quid enim aliud a te, o homo, quaeritur, nisi ut timeas Dominum, requiras eum, post ipsum ambules, comprehendas uias eius (Deut. X, 12) ? In quo, inquit, comprehendam Dominum? Si comprehendam eum in holocaustis? Non in decem millibus haedorum, non in millibus arietum, non in fructibus impietatis reconciliatur Dominus, et peccata redimuntur: sed in bona uita Domini gratia comprehenditur. Renuntiatum est, inquit, tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te. Quid aliud, nisi ut facias iustitiam, et diligas misericordiam, et paratus sis ire cum Domino Deo tuo? Dicit tibi ergo Euangelium: Surgite, eamus hinc (Ioan. XIV, 31). Dicit tibi lex: Post Dominum Deum tuum ambulabis (Deut. XIII, 4). Didicisti quomodo hinc fugias, quid moraris? Dicit tibi Euangelium iterum: Progenies uiperarum, quis uobis demonstrauit fugere ab ira uentura (Matth. III, 7) ? Et dicit hoc illis qui ueniebant ad baptismum poenitentiae. 34. Ergo poenitentia fuga est bona: gratia Dei fuga est bona, in quam est assumptio fugientis: desertum fuga est bona, ad quod fugit Elias, Elisaeus, Ioannes Baptista. Fugit Elias mulierem Iezabel, id est, effusionem uanitatis, et fugit ad montem Oreb, quod significat exsiccationem; ut siccaretur in eo carnalis profluuium uanitatis, et cognosceret plenius Deum. Erat enim ad torrentem Chorrad, quod est cognitio, ubi abundantiam profluentem diuinae cognitionis hauriret, ita fugiens saeculum, ut nec cibum corporis huius exquireret, nisi quem aues detulissent ministrae; quamquam esca eius plerumque terrena non fuerit. Denique quadraginta diebus in uirtute escae quam acceperat, ambulauit. Utique non mulierem fugiebat propheta tantus, sed saeculum. An mortem timebat, qui se obtulerat requirenti, et qui dicebat ad Dominum: Recipe animam meam (III Reg. XIX, 4) , taedium uitae istius sustinens, non cupiditatem? Sed fugiebat saecularem illecebram, et conuersationis maculosae contagionem, et impiae ac praeuaricatricis nationis sacrilegia. 35. Salomon quoque in mulier's illius specie corruptelam saeculi huius exponit, et meretricias artes declinandas edocet (Prou. VII et aliis.). Haec est mulier aliena et fornicaria, a qua te ut custodias, adhortatur. Ne declines ad uias saeculi cor tuum, sed colloces illud in manu Domini, in qua est cor regis. Qui enim se ipsum regit, quod pluris est quam aliis imperare, cor eius in manu Dei est, et quo Deus uult, conuertit illud. Non mirum si conuertit in bonum, qui perfectae bonitatis est. In manu ergo Dei simus, ut bonum quaeramus, 432 illud bonum incorruptibile atque incommutabile, de quo dicit Amos propheta: Exquirite bonum et non malignum, ut uiuatis: et sic erit uobiscum Dominus Deus omnipotens (Amos V, 14). Quomodo dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona? Ubi ergo bonus Deus, ibi bona sunt, quae desiderauit uidere Dauid, et uisurum se credidit, sicut ipse ait: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium (Ps. XXVI, 13). Illa enim bona sunt quae manent semper, quae non queunt temporis uel aetatis mutatione corrumpi. 36. In illis bonis est qui Deum quaesiuerit et inuenerit. Ubi enim cor hominis, ibi et thesaurus eius est. Non enim solet bonum datum deprecantibus Dominus denegare. Ergo quia bonus Dominus est, et maxime sustinentibus se bonus est, ipsi adhaereamus, cum ipso simus tota anima nostra, toto corde, tota uirtute; ut simus in lumine eius, et uideamus eius gloriam, et delectationis supernae fruamur gratia. Ad illud igitur bonum erigamus animos, et in illo simus, atque in illo uiuamus, ipsi adhaereamus, quod est supra omnem mentem, et omnem considerationem, et pace utitur perpetua ac tranquillitate. Pax autem supra omnem mentem est, et supra omnem sensum. Hoc est bonum quod penetrat omnia, et omnes in ipso uiuimus, atque ex ipso pendemus: ipsum autem supra se nihil habet sed est diuinum; nemo enim bonus, nisi unus Deus. Quod ergo bonum, diuinum; et quod diuinum, bonum. Et ideo dicitur: Aperiente te manum, implebuntur omnia bonitate (Psal. CIII, 28). Per bonitatem enim Dei nobis uniuersa tribuuntur merito bona, quibus nihil admixtum est mali. Haec bona promittit Scriptura fidelibus dicens: Quae bona sunt terrae manducabitis (Esai. I, 19). Boni ergo illius similes simus, ut quae bona sunt adipiscamur. Bonum quod est sine iniquitate, et sine dolo, et sine asperitate, cum gratia, cum pietate, cum sinceritate, et beneuolentia, charitate, et iustitia. Itaque omnes uirtutes bonitas tamquam mater fecunda amplectitur. CAPUT VII. 37. Est igitur non mediocris causa cur hinc fugere debeamus, ut perueniamus a malis ad bona, ab incertis ad fidelia et plena ueritatis, a morte ad uitam. Ipse quoque Dominus dicendo: Posui ante te bonum et malum, uitam et mortem (Deut. XXX, 15) , demonstrauit quia bonum uita est, sed aeterna. Si haec enim obnoxia saeculo atque eius malignitati, utique illa est bona, quae non corrumpitur et mutatur, quae nullo uitio degenerat, quae uirtute acquiritur. Fugiamus ergo malitiam saeculi huius, in quo ipsi dies, inquit (Ephes. V, 16) , mali sunt; et fugiamus impigre. Ideoque Esaias clamat: Conualescite manus remissae, et genua dissoluta (Esai. XXXV, 3) , id est, non corporis, sed animae genua, conualescite; ut directum ad coeli altissima mentis uestigium possit attolli, ut sit ductus solidior, uita maturior, 433 gratia plenior, prudentia circumspectior. 38. Hoc est enim fugere, scire quo tendas, ableuare se a saeculo, ableuare se a corpore; ne iterum frustra se aliquis extollat, et inflatus mente carnis suae non teneat caput, et dicatur de his: Fugerunt, et non uiderunt (Iob IX, 25). Sed hoc est fugere hinc, mori elementis istius mundi, abscondere uitam in Deo, declinare corruptiones, non adtaminare cupiditates, nescire quae sunt mundi istius, qui nobis uarios gignit dolores exinanit cum repleuerit, cum exinaniuerit, replet. Et haec omnia inania et uacua, in quibus nullus solidus est fructus. Mortuus est diues, et nihil habet; quia non est in Deum diues: et ideo insipiens, quia sapientia cultura est Dei, abstinere autem a malis disciplina est. 39. Quis ergo non fugiat malitiae locum, officinam improbitatis, quae interire nesciat? Denique non otiose signum positum est supra Cain, ne quis eum occideret; ut significaretur quod non exstinguatur et auferatur a terris malitia. Timebat Cain ne occideretur, quia fugere nesciebat. Augetur enim et cumulatur ipso usu malitia, et est sine moderatione, sine fine, dolo et fraude decernens, quae factis suis proditur et sanguine peremptorum, sicut et Cain proditus est. Versatur itaque in terris malitia, atque istic errat; et ideo rogamus uoluntatem Dei fieri in terris sicut et in coelis (Matth. VI, 10) , ut et hic sit innocentia. Itaque malitia quoniam illic iam locum non habet, hic circuit, hic saeuit, seseque effundit, non mundano illo mersa diluuio, non Sodomitano exusta incendio. Denique grauius postea in seminariis pullulauit, usque in ipsum parricidales ac sacrilegas iniiciens manus uniuersorum auctorem salutis. Lex tactum damnat, non aufert malitiam. Ipse Dominus Iesus peccatum damnauit, auctorem eius distulit; ut esset per quem iusti probarentur. Etenim quia malum Deus non fecit, sed nequitia diaboli inseruit, uindictam Deus distulit; ut ab ipsis quos deceperat, diabolus uinceretur (Conf. S. Aug. lib. IV contra duas epist. Pelag. c. 11). 40. Exercentur ergo decepti, ut et pretium luant facilitatis, et sumant studia uirtutis, industriam cautionis. Unde ait: Estote astuti sicut serpentes (Matth. X, 16). Quare sicut serpentes? Ut et ille spolietur suo, et qui alios exuere uoluit, amittat quae sunt ipsius, non uenena, sed merita naturae. Denique deiicitur ille cum tu ascenderis. Scriptum est enim: Videbam satanam sicut fulgur cadentem de coelo (Luc. X, 18). Non fulgur, inquit, sed sicut fulgur; quia suum lumen amisit, quod habebat antequam tibi tuum lumen uellet auferre. Verum forte dicas quia et de Saluatore legimus, quia sicut fulgur coruscans de sub coelo... ita erit et aduentus Filii hominis (Luc. XVII, 24). Bene et hic sicut fulgur, quia supra fulgur. Denique fulgur de sub coelo: lumen autem uerum supra coelum. Ergo Satanas sicut fulgur, quia amisit hoc quod habuit: tu autem recepisti quod amiseras. 41. Non enim ita circa illum sicut circa te soluta est sententia. Nam Christi gratia quae te resoluit, illum astrinxit. Manet enim maledictio directa in serpentem propter tuam deceptionem. Sic enim dictum est ad eum: Maledictus tu ab omnibus 434 pecoribus terrae (Gen. III, 14). Omnium enim communis inimicus est, qui fuit hostis bonorum, et pro iis damnatur quos adhuc non laeserat; quoniam qui hominem laesit, cui illa omnia subiecta sunt, laesit omnia. Communem etenim legem soluit, qua et ipse homini cum caeteris subditus est. Ideo communi odio omnium atque exsecratione maledictio eius oneratur. Genus autem damnationis non mors, sed poena diuturna est: Super pectus, inquit, tuum et uentrem ambulabis (Ibid.). Premenda enim fuit noxia conscientia, et proterenda malitia, fraudulentumque secretum tamquam a Dei facie relegandum: simul ostenditur quod terrena malitia sit, quae in terram recuruet. Denique addidit: Et terram edes omnes dies uitae tuae. (Ibid.). 42. Describi quidem his natura serpentis uidetur, sed magis omne uas malitiae describitur, omnis serpens improbitatis, qui in uentrem se deiicit, atque intra se uenenum suum claudit, et intus in pectore suo uoluit, cogitationibus suis lubricus, et super fraudes suas ambulans, suis dolis se ipse implicans, mouens semper atque exagitans sua uenena cum cogitat, uentrem quoque, hoc est, seminarium cordis sui proterens. Unde pulchre Dauid ait: Alienati sunt peccatores ab utero, errauerunt a uentre, locuti sunt falsa. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obstruentis aures suas, quae non exaudiet uocem incantantium; et uenefici, cum incantatur a sapiente (Psal. LVII, 4 et seq.). Propter hoc etiam illud pulchre dictum uidetur, quod in libro prophetico legimus: Ventrem meum doleo, uentrem meum doleo (Ier. IV, 19) ; quia ibi est malitia, ubi debet esse innocentia: et illud plus laborat, quod in nobis debet esse tranquillius: atque id nequitiae uestigiis proculcatur, stimulatur unguibus, processu quodam improbitatis, incrementoque concutitur, ubi est genitale seminarium posteritatis aeternae. Videtur quidem hoc ad id esse referendum, quod dolebat perisse quos creauit filios et suscepit, sed multo magis, quod in uentre suo uerbi seminarium non habebat. Ideo uentrem suum dicit, quasi pretiosissimum. Pretiosus enim mentis uterus est, in quo fecunda seges consiliorum uerbi semine pullulare consueuit, et uitae totius solent atque uirtutum ac disciplinarum quaedam membra formari. 43. Sed ut reuertamur ad propositum, quod malitiam Deus reprimendam interim, quam abolendam putauerit, ait ad serpentem: Et inimicitias ponam inter te et inter mulierem, et semen tuum et semen mulieris. Ipsa tibi obseruabit caput, et tu illius calcaneum (Gen. III, 15). Ubi inimicitiae sunt, ibi discordia est, nocendique studium: ubi nocendi studium, ibi malitia ponitur. Ergo discordia inter serpentem et mulierem discordiae malitia subest. Non est ergo sublata malitia. Denique seruatum est serpenti, ut calcaneum mulieris et seminis eius obseruet, quo noceat, et uenenum suum infundat. Non ergo ambulemus in terrenis, et serpens nobis nocere non poterit. Sumamus Euangelicum calceamentum quo uenenum serpentis excluditur, morsus eius hebetatur, ut simus calceati pedes in Euangelium. Et fortasse ideo Moyses 435 iubetur soluere calceamentum pedum suorum, ut sumeret calceamentum Euangelii; uel quia non Moysi, id est, non prophetis, sed apostolis praedicatio Euangelii debebatur. Ea est quam supra diximus, dicta in serpentem sententia. In hominem quoque cuiusmodi directa sit, consideremus. 44. Maledictus ille qui auctor est culpae: sed non maledictus est iste qui aliena fraude deceptus est; tamen quia non seruauit mandatum Dei, operum suorum labore damnatur. Maledicitur sane terra, sed in operibus peccatoris (Gen. III, 17) ; et maledicitur, donec resoluatur in terram. Ideo ergo suscepit Iesus carnem, ut maledictum carnis peccatricis aboleret; et factus est pro nobis maledictum, ut benedictio absorberet maledictionem, integritas peccatum, indulgentia sententiam, uita mortem. Suscepit enim et mortem, ut impleretur sententia, satisfieret iudicato: Maledictum carnis peccatricis usque ad mortem. Nihil ergo factum est contra sententiam Dei, cum sit diuinae conditio impleta sententiae. Maledictum enim usque ad mortem, post mortem autem gratia. Mortui ergo saeculo sumus, quid adhuc saeculo decernimus? mortui sumus cum Christo, quid adhuc uitae huius actus requirimus? Mortem Christi in corpore nostro circumferimus; ut et uita Christi in nobis manifestetur. Non ergo iam nostram illam uitam, sed Christi uitam uiuimus, uitam innocentiae, uitam castimoniae, uitam simplicitatis, omniumque uirtutum. Cum Christo resurreximus, in ipso uiuamus, in ipso ascendamus; ut serpens calcaneum nostrum quod uulneret, in terris reperire non possit. CAPUT VIII. 45. Fugiamus hinc. Potes animo fugere, et si retineris corpore. Potes et hic esse, et adesse ad Dominum, si illi adhaereat anima tua, si post ipsum cogitationibus tuis ambules, si fide, non specie uias eius sequaris, si ad ipsum confugias. Est enim refugium et uirtus, cui dicit Dauid: Ad te confugi, et non sum deceptus (Psal. LXXVI, 3). Ergo quia Deus refugium, Deus autem in coelo, et supra coelos: utique 436 hinc illo confugiendum est, ubi pax, ubi requies ab operibus, ubi epulemur sabbatum magnum, sicut dixit Moyses: Et erunt sabbata terrae uobis escae (Leuit. XXV, 6). Epulatorium enim et plenum iucunditatis et tranquillitatis est, requiescere in Christo, et eius delectationem uidere. Qui ergo confugimus ad Deum, ad mundum reuertemur? Qui peccato mortui sumus, peccata repetemus? Qui renuntiauimus saeculo et usui eius, iterum in luto eius haerebimus? 46. Fugiamus hinc, quia tempus breue est. Audi quomodo fugias: Et qui habent uxores, ita sint ac si non habeant; et qui flent, tamquam non flentes; et qui gaudent, tamquam non gaudentes; et qui emunt, tamquam non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, tamquam non utantur. Praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII, 29 et seq.). Non ergo cum praetereunte figura mundi opera nostra praetereant, ne etiam ipsi praetereamus; sed maneamus in ueritate. Si maneamus in Christo, manemus in ueritate, et cum eo manebimus, et non praeteribimus, sed dicemus: Benedictio Domini super uos, benediximus uobis in nomine Domini (Psal. CXXVIII, 8). Qui enim praetereunt, non possunt dicere, quia non dixerunt praetereuntes uiam: Benedictio Domini super uos, quemadmodum dixit Propheta. Itaque si uolumus non praeterire opera nostra, non praetereamus mandata Dei, non praetereamus requirendi Iesu Domini diligentiam, emerendi eius gratiam. Non praeteriuit eum illa mulier quae usque in pharisaei domum ingressa, in qua Christus recumbebat, in pedes eius superfudit unguentum. 47. Non praetereamus disciplinae alicuius profectum, sicut etiam Ioseph adolescentulus non praeteriuit; quia fratres suos requirebat, et ad eum festinabat locum, in quo pascebant oues; et cum cognouisset quia in Dothaim sunt, perrexit eo. Significatur autem illo uerbo Dothaim defectus idoneus, id est, uanarum opinionum defectus non mediocris, sed perfectus et plenus, in quo profectus est animae. Sapiens enim quando minuit, addit. Deficiunt enim saeculares opiniones, quae mulieribus infirmis comparantur. Unde pulchre quo ostenderetur Sara ad profectum uenisse, ut generaret risum et laetitiam: Defecerunt, inquit, Sarae fieri muliebria (Gen. XVIII, 11). Bona ergo defectio cupiditatum, defectio uanitatis; quia ueritatis adiectio est. Unde et sanctus Dauid ait: Defecit in salutare tuum anima mea (Psal. CXVIII, 81). Paritura etenim erat quae concesserat, eoque et promiserat Deus: paritura laetitiam, et sobriam illam iucunditatis ebrietatem: paritura ante exspectatum ingenii celeritate 437 partus, facta sapientiae. Denique et de aliis Hebraeis mulieribus habes, quia Hebraeae prius pariunt, quam veniant obstetrices (Exod. I, 19) ; eo quod animae justorum non exspectent artes et disciplinas propter inventionum genera, nec requirant adjumenta generandi: sed sponte partus suos fundant, exspectationemque praeveniant. 48. Nec minus impiger ad inueniendum, quam ad exsequendum Iacob, cui cum mater dixisset, ut inferret patri escas (Gen. XXVII, 9 et seq.) , definitionum genera suppetisse cernimus. Nam et cito inuenit, et inuentorum suorum auctorem testificatus est Deum, in quo et diligentiae palma, et ingenii significatur ubertas. Prima ergo definitio in inuentione: quod inuenitur, quaeritur: et quod quaeritur, temporis est: quod temporis est, utique diligentiae est. Quod autem praeuenit usum temporis, Deus infundit, Deus dat: quod Deus dat, naturae, non diligentiae est. Ingenium igitur diuini est muneris. quod autem diuini muneris, hoc naturae. Ingenium ergo naturae est, inuentio diligentiae: illud sine tempore, hoc indiget tempore. Ideoque illud in tempore praesto est, hoc in spatio temporis inuestigatur: illud supra nos, hoc uero ad nos refertur. 49. Quaerenti igitur patri cibum uerbi (non enim in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo Dei: talem cibum quaerebat Isaac, talem cibum esuriebat Petrus (Act. X, 11 et seq.) , quando uidit credituri gentilis populi mysteria) Esau praesto non habuit cibum spiritalis et uelocioris ingenii. Dum iste uenatur et quaerit, et praedurum atque agrestem sermonem suggerere parat, praeuenit Iacob celeri inuentione, et miti, et prope domestica responsione suaue uerbum ministrans, quo eum mulceret ac delectaret. Unde miratus pater ait: Quid est hoc, quod tam cito inuenisti, fili mi? Respondit Iacob: Quod tradidit Dominus Deus tuus in manus meas (Gen. XXVII, 20). Prima definitio in interrogatione est, secunda in responso. Plena igitur omnia reperiens pater quae erant uel ingenii, uel diligentiae, definitionis consummatione conclusit dicens: Ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit Dominus (Ibid., 27). Ager enim et naturale habet fertilitatis ingenium, et culturae diligentiam temporalem, meritoque in eo est plenitudo, cui utrumque non deest. Simul cum addiderit: Quem benedixit Dominus, uidetur naturae gratiam praetulisse cultionis labori. Et confirmauit Esau dicens: Iuste uocatum est nomen illius Iacob. Supplantauit enim iam me bis, et primogenita mea accepit (Ibid., 36). 50. Sed forte dicas: In quo moram fecit, qui ad uenationem a patre missus est? Sed considera quia et pater pronuntiauit, quia paratum habere non posset, quod spiritaliter petebatur; et ideo quia deficiebat ingenio, uel diligentiae subsidium ut adiungeret, exigebat. Celeritatis quoque admonet, qui ait: Cape arcum et sagittam (Ibid., 3). Accepit tamen et diligentiae fructum, qui agnouit superius 438 esse ingenii munus. 51. Nec immerito domesticos cibos detulit, qui de domesticis seminis sui sapientiae sibi acquisiuit copulam. Bona autem diligentia cum sapientia, et inuentio cum ingenio naturali. Denique habens in promptu sapientiae copulam sanctus Isaac, deambulabat in campo, immo abalienabatur. Et nos primo sapientiae copulemur, et sic exeamus in campum quaerere et inuenire cupientes. Multi enim sine sapientia male quaerunt. Et ideo Cain quia non acceperat a Deo prudentiam, male quaesiuit, male exiuit in campum; Abel bene, qui perfectum sacrificii munus impleuit. Bonum enim sapientiae sacrificium, bona est hostia fides, et omnis uirtus. Denique sapientia interfecit suas hostias, et miscuit in craterem uinum suum. Et ideo ut insipientibus gentilibus potum fidei daret, ad craterem suum conuocauit eos dicens: Qui est insipiens, diuertat ad me (Prou. IX, 4). Et egentibus sensu dixit: Venite et edite de meis panibus, et bibite uinum quod miscui uobis (Ibid., 5). De hoc cratere Plato in suos libros transferendum putauit, ad cuius potum euocauit animas: sed eas explere nesciuit, qui potum non fidei, sed perfidiae ministrabat. CAPUT IX. 52. Fugiamus ergo hinc sicut fugit de patria sanctus Iacob. Sciebat enim ueram patriam esse superiorem. Fugiamus sicut cerui ad fontes aquarum: quos sitiebat Dauid, sitiat et anima nostra. Quis est ille fons? Audi dicentem: Quoniam apud te est fons uitae (Ps. XXXV, 10). Huic fonti dicat anima: Quando ueniam et parebo ante faciem tuam (Ps. XLI, 3) ? Fons enim Deus est: sed qui hunc fontem desiderat, effundat super se animam suam; ut nihil passioni carnis relinquat, sed ubique anima superfluat. 53. Pulchre eam effudit Susanna, ut euaporare in eam non possent incendia corporis, mortis formidines, uitae cupiditates. Effusa super ipsam anima omne restinxit carnale desiderium, saeculare studium. Quae etiam prodigiosorum senum, et impudentium presbyterorum potuit flammas restinguere, nisi in his libidinis profluuium redundasset. A quibus cum intenderetur calumnia, si assensus negaretur adulterio, ingemuit Susanna, et dixit: Angustiae mihi adsunt undique. Si enim hoc fecero, morte aeterna peribo: sin autem, non effugiam manus uestras (Dan. XIII, 22). Melius tamen iudicauit crimen fugere potius, quam periculum. 439 Plorauit itaque cum crimen ei obiiceretur: plorauit cum sibi de pudica et casta adulteri iudicium uindicarent; non mortem deplorans, sed castitatis calumniam. Religionis iniuriam plorauit, et effudit super se non corpus, sed animam. Effudisset enim corpus, si carnalibus acquieuisset. Denique cum morte damnaretur, exclamauit, quasi iudex reorum, arbitra columniantium; et innocentis conscientiae auctoritate diuinam sibi in iudicium accersiuit cognitionem, non timore mortis percita, sed arguentis censurae potestate praecelsa. Susanna ergo fugit saeculum, et se Deo credidit, ad illam arcem ciuitatis aeternae fugiens, quae totum mundum complectitur, quoniam intra Deum sunt omnia. 54. Fugit et Paulus ut euaderet per fenestram in sporta demissus, spartum enim triplex rumpi non posse nouerat: sed fugit, ut Euangelium Domini toto orbe praedicaret; et ideo in paradisum raptus est. Et nos fugiamus per fenestram audientes praecepta Domini, et uisu sobrio, atque oculorum castitate seruantes. 56. Fugiamus sicut Lot, Sodomitana crimina amplius, quam supplicia formidans. Magis enim pius certe scelerum fugit contagia, qui Sodomitis domum clausit: nec cohabitans nouerat eos, quorum flagitia nesciebat, et opprobria auersabatur: nec fugiens respexit eos quorum conuersationes non desiderabat. Fugit ergo sicut Lot, qui renuntiat uitiis, abdicat se incolarum moribus, qui post se non respicit, qui superiorem illam ciuitatem ingreditur introitu cogitationum suarum, nec recedit ex ea donec moriatur Princeps sacerdotum, qui tulit peccatum mundi. Mortuus quidem semel est: sed moritur unicuique qui baptizatur in morte Christi; ut consepeliamur cum eo, et resurgamus cum eo, et in nouitate uitae illius ambulemus. 56. Bene fugis, si cor tuum non imitetur peccatorum consilia, et cogitationes eorum. Bene fugis, si oculus tuus fugit calices et phialas; ne 440 fiat libidinosus, dum moratur in uino. Bene fugis, si oculus tuus alienam declinet, ut lingua tua ueritatem custodiat. Bene fugis, si non respondeas imprudenti ad imprudentiam illius. Bene fugis, si auferas gressum pedum tuorum ex ore insipientium. Cito enim malis ducibus erratur: sed si uis bene fugere, longe fac uias tuas ab eorum sermonibus. 57. Mortuus est tibi Princeps sacerdotum, tibi crucifixus est, ut clauis eius adhaereas. Te enim in illa carne, et tua peccata suscepit: affixa sunt illi patibulo tuorum delictorum chirographa; ut iam mundo nihil debeas, cui semel renuntiasti. Et recte nihil debes, cui suppetit dicere: Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) ; ut iam mortem non timeas, si geras Christum, in quo potes dicere: Ubi est, mors, uictoria tua? Ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. XV, 55) ? Etenim cum uetus ille homo noster affixus est cruci, destructum est peccatum, obtusus aculeus, uacuata culpa; ut ulterius seruire flagitiis desinamus. Abiit enim uetus homo. Nunc autem iam non uetus homo in nobis: sed noua est creatura, habens in se similitudinem Christi, cuius mortis similitudini consepulti imaginem uitae eius assumpsimus, alas gratiae spiritalis accepimus. 58. Sic igitur uolate, ut dicatur de uobis: Qui sunt isti qui ut nubes uolant, et sicut columbae cum pullis suis (Esai. LX, 8) ? Ut nebulae uestrae rorent iustitiam, et columbae pariant simplicitatem. Sic nauigate quasi transfretantes mundum, non pererrantes, quasi naues Tharsis; ut ad intelligibiles portus cursum dirigatis, et conuehatis diuitias maris. Sic festinate, ut dicatur de uobis: Leues facti sunt super aquilas (Thren. IV, 19). Ab ira enim uentura fugiendum uidetis, quam declinare poterunt, qui per poenitentiam sibi spem locauerint euadendi, et reconciliationis futurae fidem hauserint, per Dominum nostrum Iesum Christum, cui regnum est a saeculis, et nunc, et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.