[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] CAPUT PRIMUM. Sancta autem ciuitate sic undique uallata, quinto die obsidionis ex consilio et iussione praedictorum principum, loricis et galeis Christiani induti facta scutorum testudine, muros et moenia sunt aggressi, uiros Sarracenos fortiter bello lacessentes in iaculis saxorum, fundis et sagittis trans muros uolantibus, ab intus et de foris per longum dici spatium dimicantes. Multi ex fidelibus sauciati, et lapidibus quassati attritique sunt: quidam sagittarum infixione oculos amiserunt. Sed primorum nullus, Deo donante, illa die percussus est. Christiani moleste ferentes populi contritionem, labori et bello amplius incumbebant; et muros exteriores, quos Barbicanas uocant, ualide impugnantes, ferreis malleis et ligonibus partim sciderunt. Sed tamen non multum hac die profecerunt. [6,2] CAP. II. Sedato tandem hoc belli turbine, uidens dux et primi exercitus quod urbs armis et assultu foret insuperabilis, in castra ab assultu sunt relati, communi consilio usi, quia nisi ingeniis machinae et mangenarum urbs acquiratur, nunquam aliqua ui armorum possit superari. Quod omnibus utile uisum est consilium, machinas et mangenas arietesque fabricari. Sed deficiebat materia lignorum, quorum in illis regionibus magna est penuria. Ad haec quidam frater conchristianus, natione Syrus, peregrinis locum indicat, ubi ligna ad construendas machinas possent reperiri, uidelicet in quibusdam montibus uersus plagam Arabiae. Reuelato autem loco lignorum, Robertus Flandrensis, Robertus Northmannorum dominus, Gerhardus quoque de Keresi, assumpta manu equitum et peditum, trans quatuor milliaria profecti sunt. Ubi ligna inuenta tergis camelorum imponentes, ad sedem socierum reuersi sunt sine damno. [6,3] CAP. III. Crastina uero luce primum terris immissa, uniuersi artifices operi machinae mangenarum et arietis instant, alii securibus, alii terebellis, quousque sub spatio quatuor hebdomadarum opus machinae arietis et mangenarum ad unguem perductum est ante turrim Dauid, in aspectu omnium qui in eodem praesidio morabantur. Deinde moniti sunt iuuenes, senes, pueri, puellae ac mulieres ut conuenirent in uallem Bethlehem, omnes uirgulta in mulis ac asinis aut humeris suis allaturi, de quibus crates triplices contexerentur, ex quibus machina uestita Sarracenorum paruipenderet iacula. Quod et actum est: uimina et uirgulta plurima allata sunt, quibus crates consertae, coriis equinis et taurinis ac camelorum opertae sunt, ne facile hostili incendio machina cremaretur. [6,4] CAP. IV. Interea in hac mora longae obsidionis et prolixa operosaque machinarum structura, compulit quosdam indigentia rerum necessariarum ab exercitu surgere, et uictum quaerere. Sed dum casu in finitimas oras Rames, praenominatae urbis, inciderent, praedas comportarent, greges cogerent, ab insidiis Sarracenorum, qui ab Ascalone, ciuitate regis Babyloniae, descenderant, attriti sunt, et praeda retenta est. Giselbertus de Treua et Achar de Motinerla, fortes Christianorum duces et uiri nobiles, illic post plurimum certaminis detruncati corruerunt; reliqui uero ex sociis eorum in fugam conuersi, per montana uiam accelerant in Ierusalem. Ad haec Baldewinus de Burg, ad idem negotium contrahendi escas cum Thoma de Feria castro, assumpta manu equitum, progressus, obuiam fugitiuis et disturbatis fratribus factus est. Qui rem et casum illorum intelligens, consolatus est uniuersos ut redirent secum in ultionem suarum calumniarum. Continuo peregrini, consolatione uirorum fortium respirantes, reuersi sunt unanimiter et recenter in persecutionem inimicorum, et cum eis diu praelia conserentes, hinc et hinc plures occisi ac uulnerati sunt. Baldewinus de Burg aduerso telo in pectore uulneratus est. [6,5] CAP. V. Tandem Christiani inualescentes et Sarracenos in fugam cogentes, quemdam eorum militem nobilissimum, uirum calua fronte, statura procerum, grandaeuum ac corpulentum captum tenuerunt. Quem Ierusalem abducentes, in praedicti Baldewini tentorio compedibus religauerunt: sed is nobiliter in throno Baldewini resedit, quod ostro pretiosissimo opertum erat. Videntes autem Christiani principes, quia uir prudens et nobilis et strenuus, idem foret Sarracenus, de uita et moribus eius saepius inquirentes ac disputantes, ad Christianitatis fidem eum uocare conabantur. Sed modis omnibus huic professioni abrenuntians, ante turrim Dauid productus, ad terrendos arcis custodes in conspectu omnium ab armigero Baldewini decollatus est. Praefati uero principes, Giselbertus et Achar, insidiis gentilium trucidati, ad locum obsidionis in magna lamentatione referuntur: quibus Christiani sacerdotes catholicas exsequias exhibentes, in sepulcro Christianorum confratrum, quod erat extra ciuitatem, ossa eorum posuerunt. [6,6] CAP. VI. Obsessa est autem ciuitas sancta, et mater nostra Ierusalem, quam adulterini filii inuaserunt, et legitimis filiis negauerunt, tertia feria in secunda hebdomada mensis Iulii, qui calore et solis ardore intolerabilis habetur, et praecipue in his orientalibus plagis, ubi etiam non solum riui deficiunt aquarum, sed et fontes uiui et modici solum trans tria milliaria reperiuntur. Hoc solis ortu flagrantissimi, hoc defectu aquarum intolerabili et ariditate inaestimabili, Christianorum populus in obsidione hac grauiter uexatus est. Quorum socii ad hauriendos et inuestigandos fontes cum sparsim mitterentur, interdum incolumes hausto fonte redibant; interdum amputatis capitibus, insidiis gentilium periclitabantur. Aquam uero turbidam et lutulentam factam in contentione multitudinis haurientium, cum lubricis uermibus hirudinum in follibus caprinis afferebant. De qua, quantum os cuiusque a foramine angusto pellis capere poterat, licet uetus et putrida fuit, aut de foedis sumpta paludibus uel antiquis cisternis, duobus nummis uendebatur. Plurimi autem inertis uulgi, qui sitis intolerantia arctabantur, dum sic licentiam bibendi acciperent, lubricos uermes et aquatiles deglutiebant, et sic tumefacto gutture aut uentre exstinguebantur. Tantum de monte Sion riuulus perexiguus manat, cuius subterraneus ductus a palatio Salomonis est iactu sagittae, usque ad eum locum quo aedificium in modum claustri muratum et quadratum habetur: cuius in medium per noctem riuulus congregatus adunatur, de quo in die ciues utuntur et animalia adaquantur. [6,7] CAP. VII. Ex hoc creberrimo haustu exercitus refocillabatur, licet hac parte in obsessa saepius ciues haurientibus iacula intorquerent, et a stillicidio hoc prorsus Christianos absterrere laborarent. Uuarum copia uinique affluentia primoribus semper abundabat, et pretium habentibus; egenis uero, rebus exhaustis, etiam aquae, ut audistis, nimia erat defectio. Unde hac sitis pestilentia ingrauescente, populoque catholico diu in obsidione laborante, uisum est primatibus populi ex consilio episcoporum et cleri qui aderant, ut consulerent quemdam uirum Dei, qui erat in antiqua turri procerae altitudinis in monte Oliuarum solitarius, quid agerent, quid primum insisterent, reuelantes ei quanto desiderio ad ingrediendam urbem et sepulcrum Domini uidendum aestuarent, et quanta in uia pro hac fide et uoto pericula sustinuissent. Vir autem Dei, audita eorum intentione et desiderio, consilium protulit, quatenus primum in afflictione ieiuniorum et continuatione orationum deuote insisterent; et post haec muris et Sarracenis Deo auxiliante tutius inferrent assultus. [6,8] CAP. VIII. Iam ex uiri Dei consilio ab episcopis et clero triduanum indicitur ieiunium, et sexta feria processionem uniuersi Christiani circa urbem facientes, deinde ad montem Oliueti, uenientes in loco, ubi Dominus Iesus coelos ascendit, ac deinde procedentes alio in loco, ubi discipulos suos orare docuit, in omni deuotione et humilitate constiterunt. Illic in eodem loco montis Petrus Eremita et Arnulfus de Rohes castello Flandriae, clericus magnae scientiae et facundiae, ad populum sermonem facientes, plurimam discordiam, quae inter peregrinos de diuersis causis excreuerat, exstinxerunt. Dissensionem uero, quae inter comitem Reymundum et Tankradum diu inualuit propter conuentionem solidorum, quos ei iniuste comes negauerat, ex admonitione spirituali ambobus principibus compunctis, concordi amore placauerunt. Placatis autem his, et in corcordiam cum aliis multis Christianis confratribus reductis, tota illa Christianorum processio a loco praedicti montis Oliueti descendens, ad proximum montem Sion in ecclesiam sanctae Dei Genitricis collata est. Ubi clerici albis induti, et reliquias sanctorum cum reuerentia sumentes, complures idonei laici a sagittis Sarracenorum, qui in moenibus urbis obseruabant transeuntes, percussi sunt. Est autem ciuitas proxima huic ecclesiae Sion, quantum iactus habet sagittae. Hoc autem loco ad suscitandam iram Christianorum, in derisum etiam et opprobrium, cruces fixerunt, super quas aut spuebant, aut in oculis omnium mingere non abhorrebant. [6,9] CAP. IX. De hinc ieiunio cum processione sancta, litania orationeque finita, coelum iam tenebris operientibus, noctis in silentio deportata est machina per partes, et uniuersa strues mangenarum, ad ipsum locum ciuitatis, ubi situm est oratorium S. Stephani protomartyris uersus uallem Iosaphat, in die Sabbati, collocatis tabernaculis in circuitu machinae ab hac statione sublatis. Ubi machina et omnia instrumenta mangenarum et arietis ad unguem fabricata sunt. Verum ex consilio maiorum instrumenta trium mangenarum ordinata eriguntur, quarum priori assultu et impetu Christiani Sarracenos ciues a muris et moenibus arcentes absterrerent et muralia repentino iactu, silicis quoque tactu, perstringere ualerent. Tandem Sarraceni hoc impetu et iactu perspicientes muros grauiter concuti et minui, saccos stipala paleaque refertos, ac nauium funes magnae grossitudinis, strictim densatos, maris et moenibus affigentes, opposuerunt, quatenus impetum et iactum mangenarum molliter exciperent, et nequaquam muris moenibusque nocerent. Dux uero uidens hoc impedimentum suis ingeniis oppositum, funibus et saccis sagittas ardentes illico ab igne eductas, baleari arcu intorsit; et sic igne infixos et aridae materiei inhaerentes, a leui aura tenuis flamma suscitabatur, quousque uires acquirens, saccos funesque consumpsit, et rursus impetus muros et moenia minuebat. [6,10] CAP. X. Inter haec, ad augendam ruinam et stragem murorum allatus est praefatus aries horrendi ponderis et operis, uestitus uimineis cratibus. Qui uirtute et inaestimabili uirorum inundatione impulsus, Barbicanas, exteriores scilicet muros, oppositos aequato uallo urbis, a uiris arietem impellentibus graui impetu in momento comminuit atque deiecit et uiam machinae ad interiores muros et antiquos aptauit, foramenque pergrande et horrendum iam ad urbem pertransiens, infregit. Hoc itaque foramen trans muros urbis defensores intuentes, nec ultra id periculum sufferre ualentes, igne sulphureo pice caereoque suscitato, arietem, niomium muris uicimum, succenderunt, ne deinceps muros ferrata fronte impelleret, aut foramen ampliaret. Tunc subito clamore Dei populus commotus, undique tentoriis et tuguriis aquam conuehunt qua tandem aries ab igne restinctus est. [6,11] CAP. XI. Interea, dum aries exstinguitur, mangenarum iactus et impetus assidue muros minuebat, et custodes ac defensores a moenibus arcebat. Nec mora, inter haec, machina cum omni structura sua erecta est, parietes, coenicula, cratesque illius opertae coriis taurinis, equinis et camelinis, in quibus constituti sunt milites, qui urbem impugnarent, et resistentes facilius certamine fatigarent. A Die autem Sabbati huius machinae operi et compagi insudantes, usque ad quintam feriam protractum opus in uespere consummauerunt et ducem Godefridum, eiusque fratrem Eustachium, similiter fratres duos, Ludolfum et Engelbertum, ortos ciuitate Tornaco, ad tuendam machinam, et urbem bello concitandam ordinauerunt. Ducem ergo suosque in superiore coenaculo Ludolfum cum fratre suo, et coeteris eorum sequacibus, medio coenaculo immorari decreuerunt; in inferiore uero, qui machinam trahentes urbi applicarent. In arce uero machinae eiusque coenaculis his constitutis, arietem, post deletas Barbicanas et aequatum uallum, quia tam difficile onus taedium erat amouere, ultro Christiani suo igne combusserunt, ne tanti roboris magnitudo conductili machinae esset impedimento. [6,12] CAP. XII. Dehinc autem in sexta feria mane facto, Sarraceni milites, et qui urbis erant ciues, machinam erectam intuentes, et in ea habitantes loricatos, stupefacti et tremefacti, mirantur tam matutinos et bello paratos milites in machina apparere; omnesque per urbem gradientes sagittis et arcu infigere, ac pugna incessabili quosque per urbem uisos a machina desuper muros prominente, iaculis et saxis urgere. Unde unanimiter intra ciuitatem gentiles conglobati, uolatili telo sagittarum nocere duci et resistere non abstinent et per moenia dispersi peregrinos laedebant. Perigrini uero fortiter ex aduerso resistebant. Ad hanc denique nimiam contritionem ab intus et extra, a machina, quae altitudine hastae fraxineae urbem et moenia superabat, uiri et milites silices immanissimos contorquebant ad laedendos muros, et absterrendos ciues defensione moenium, uniuersos per urbem circumuagos in sagittis et lapide percutientes. Alii uero in latere urbis supra montem Sion, una machina comitis Reymundi milites contorquebant lapides et iacula, laedentes muros et per moenia assistentes, huicque machinae comitis frustra nocere quaerentes: quae eadem nocte et hora, qua et ducis, erecta et muris applicata est [6,13] CAP. XIII. Cum haec obsidio sanctae ciuitatis iam taedio fieret, studioseque in eius captione modis omnibus et operibus feruerent, atque plurima de minis et uirtute regis Babyloniae innotescerent, peruenit ad aures principum exercitus per delatores eosdem qui fratri Tankrado pecuniam et ornatum templi Domini ante captionem urbis propalauerunt, quod ad urbem Ierusalem per eam portam montis Oliueti et uallis Iosaphat, quae inobsessa erat, assidua legatio regi Babylonico mitteretur de omnibus quae fiebant; rursusque regis nuntia et consilia per eamdem portam saepe et occulte reportarentur urbis defensoribus et Christianis leuiter posse fieri magnum impedimentum. Quare habito caute super hoc consilio, principes Christianorum collocauerunt latenter insidias in ualle et exitu eiusdem montis, in silentio noctis, ante et retro munitis uiarum semitis uigili custodia, ne forte aliquis ab Ascalone uel Babylonia aut ab aliqua parte regni huius descenderet, uel a porta inobsessa solito more in legationem procederet, sed in insidias incidens, subito caperetur, nulloque diffugio ante latera occultatus, a manibus uigilantium elaberetur. [6,14] CAP. XIV. Sic tandem ordinatis uiarum custodibus, et in loco praedicti montis Oliueti constitutis, duo Sarraceni ab Ascalone properantes, et regis Babyloniae nuntia defensoribus urbis deferentes, iam noctis silentio incumbente, medio custodum uenientes astiterunt, urbem sine aliquo obstaculo sperantes ingredi. Sed subito a militibus et custodibus portae inobsessae capti sunt et retenti: quorum alter a iuuene immoderato hasta confixus, mox spiritum exhalauit; alter uero uiuus et sanus in praesentiam Christianorum principum adductus est, ut ab eo minis extorquerent, aut promissione uitae, cuius rei nuntii aduenissent: quatenus sic iacula praeuisa minus nocere possent. Is denique multum uitae suae sollicitus et anxius, plurimum de regis Babyloniae consilio et legatione aperuit, et quomodo nunc per eos admonuisset fideles sibi milites una cum ciuibus, ne aliquo terrore et oppressione fatigati, deficerent, sed se inuicem consolando, stabiles in defensione persisterent, scientes quia post quindecim dies ad auxilium in uirtute magna Ierusalem uenire decreuisset ad exterminandos Gallos, et suos liberandos. Post hanc caeterasque relationes militibus restitutus, tormento cuiusdam mangenae, ligatis manibus et pedibus est immissus, ut sic post primam et secundam inundationem trans muros iactaretur. Sed nimio eius pondere pelis mangenae grauata, non longe miserum proiecit: qui mox iuxta muros corruens super asperos silices, fractis ceruicibus, neruis et ossibus, in momento exstinctus fuisse refertur. [6,15] CAP. XV. Ciues autem et milites regis Babyloniae uidentes sic legationem regis dissipatam, et audacius Christianos urbem expugnare, et quia hinc et hinc machinae nimium urbi infestae aduersarentur, apposuerunt et ipsi instrumenta quatuordecim mangenarum erigere, quarum uirtute et impetu assidue in machinas lapides iactarentur, quorum crebris ictibus attonitae quassarentur ac perirent, et in eis positi una earum ruina periclitarentur. Ex his uero quatuordecim mangenis nouem comitis Reymundi machinae opponuntur, cum innumerabili manu et uirtute ciuium: quarum intolerabili et crebro impetu grauiter machina concussa et attrita est, eiusque compagines dissolutae. Quare uniuersi in ea uiri belligeri nimium attriti, et obstupefacti inopinato excidio, uix a mortis elapsi sunt periculo. Unde quia tot creberrimos lapidum ictus sustinere non poterant, et machinae protectio defecerat, procul a moenibus machina reducta est, nec ultra inuentus, qui hanc iterato ascenderet, ac ciues impugnando lacesseret. Quinque uero residuae contra machinam ducis eriguntur, ut eam pari impetu et iactu percuterent et attererent; sed, Deo protegente, licet crebro ictu tacta et quassata ruinam minaretur, integra permansit et intacta, uimineisque cratibus protecta, miros impetus lapidum molliter exceptos fortiter tolerabat. [6,16] CAP. XVI. Erat crux in summitate eiusdem machinae, figuram continens Domini Iesu auro fulgidissimam, quam iidem Sarraceni iactu mangenarum assidue moliebantur percutere; sed nulla eis feriendi facultas aut amouendi concessa est. Illis uero saepius iacturam lapidum aduersus crucem hanc molientibus, lapis fortuito aduolans militem quemdam, assistentem lateri duci, in caput fortiter percussit, qui, fracto cerebro et effusis ceruicibus, momentaneo fine exstinctus est. Dux uero uix ab ictu tam repentino obseruatus, multum baleari arcu ciuibus mangenasque intorquentibus, insistebat; et crates a machina impetu auulsas interdum reparabat et funibus religabat. [6,17] CAP. XVII. Sarraceni milites uidentes quia impetus mangenarum crates uimineas penetrare non poterat, interdum ollas flammiuomas iactabant in crates machinam protegentes, ut prunae aut scintillae aridae materiei adhaerentes, leui aura suscitatae ampliarentur, et machina consumeretur: sed industria Gallorum artem arte praeuenit. Nam coriis lubricis machinae et crates opertae flammas aut prunas iniectas minime retinebant; sed subito a coriis ignis labens humique cadens deficiebat. Tandem harum quinque mangenarum assiduis ictibus dux suique grauati, applicuerunt machinam in uirtute Christianorum cominus moenia et muros, ut sic tutior aduersus machinas obsisteret; et mangenae, propter aedificia domorum turrium abduci in loco spatioso non ualentes, minus iacerent et machinam ferire non possent. Iam uero iuxta muros abducta machina, et quinque mangenis ab illa spatiosum recessum non inuenientibus, lapis intortus et in impetu emissus, nimium uicinam transuolat machinam aut interdum uolatu suo deficiens, iuxta muros cadens, Sarracenos opprimebat. Sarraceni tandem intelligentes quia uiri imperterriti in machina starent, qui mangenarum arte non possent laedi, turrim quamdam, quae in uicino erat machinae, saccis stipula et feno uel palea impletis, item uimineis cratibus et densitate naualium funium aduersus Christianorum mangenas undique tectam, munierunt, uiros pugnatores in ea constituentes, qui assidue moles lapidum fundibulis aut paruis mangenellis in machinam iacerent, et eius habitatores diuersis armorum terroribus arctarent. Sed nec sic machina ducis Godefridi cedente, nec eius custodibus ab assultu repressis, sed amplius et saeuius inualescentibus, Sarracenorum artifices aliud aptant ingenium, quo machina eiusque possessores sine recuperatione consumerentur. [6,18] CAP. XVIII. Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clauis ferreis et uncis confixerunt, clauosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleuerunt, et omni fomentorum ignis genere. Catenam quoque ferream et onerosam in medio robore affixerunt, ne curuis et ferreis hamis peregrinorum leuiter posset auferri et amoueri, dum ad comburendam machinam trans muros et moenia praefatum lignum iactaretur. Aptato perfectoque huius roboris aedificio, quadam die uniuersi ciues ac milites regis Babyloniae intra urbem adunati, circa id opus conferuntur. Qui scalis, hastis et apparatibus suis graue lignum, incensum igne omni aqua inexstinguibili, trans muros in uirtute magna et in momento deposuerunt, inter muros et machinam hoc iacientes, ut ab illius ualidissimo ardore postes, quibus tota innitebatur machina, correpti, cremarentur ruinamque in ea habitantes paterentur; nec ulla aqua tam uehemens ignis restingueretur, quousque tota machina cum praefato robore in cineres redacta corruisset. Verum Christianis ab indigenis conchristianis res innotuit, et qualiter hic ignis, aqua inexstinguibilis, solo aceti liquore restingui ualeat. Unde in utribus intra machinam acetum, ex prouidentia impositum super iniectum et effusum est: sic grande incendium restinctum, ultra machinae nocere non potuit. Ad huius denique roboris exstinctionem concursus peregrinorum factus est: qui catenam arripientes, totis uiribus luctamen inierunt, hi exterius trahendo, hi interius retinendo. Sed Christianorum uirtus, Deo fauente, praeualuit; et sic Sarracenis catena erepta, a fidelibus retenta est. [6,19] CAP. XIX. In eiusdem uero catenae contentione ab intus et deforis, ac quinque mangenarum defectione frustra iam deintus iactantium, dux, qui in eminentiore coenaculo arcis obtinuerat mansionem, omne genus iaculorum saxorumque in medium uulgus conglobatorum cum suis intorquebat, et stantes in muro sine intermissione a moenibus arcebat. Tres siquidem Christianorum mangenae sine requie, incessabili iactu moenia transuolabant, et custodes hinc et hinc a moenibus longo recessu absterrebant. Adhaec fratres praenominati, Ludolfus et Engelbertus, uidentes Sarracenos otio torpere et manus a defensione continere, atque ex utroque latere moenium procul absistere propter mangenarum caeterorumque impetum, sine mora, sicuti muro erant propiores, a secundo coenaculo, in quo manebant, porrectis arboribus et in moenia missis, primum in urbem cum uirtute armorum descenderunt, uniuersis murorum custodibus in fugam uersis. Dux uero fraterque eius Eustachius, hos urbem iam ingressos intelligentes, extemplo a superiore arce descendentes, mox et ipsi in moenibus consistentes ad opem illorum descenderunt. Omnis populus haec intuens, et principes iam obtinere ciuitatem inaestimabili clamore intonantes, scalis undique muro applicitis, ascendere et intrare festinant. [6,20] CAP. XX. Ciues autem ac defensores urbis contemplantes capta moenia et muros, ac media urbe uiros Christianos sistere, totamque ciuitatem armis Gallorum inundare, correpti sunt formidine et mentis hebetudine; ac repente diffugium facientes, plurima multitudo spe protectionis ad palatium regis Salomonis, quod erat spatiosum atque firmissimum, fugam arripiunt. Quos Galli fortiter insecuti lanceis et gladiis, cum ipsis fugitiuis pariter portas palatii ingrediuntur, et in nimia gentilium occisione perseuerant. Equites uero circiter quadringenti, qui a rege Babyloniae missi, urbem assidue perlustrabant in admonitione defensionis et consolatione ciuium, uisa angustia et fuga suorum, ad praesidium turris Dauid ueloci cursu equorum diuerterunt. Sed Gallis eos graui insecutione prementibus, uix portae immissi, equos, ante ianuam unanimiter descendentes, reliquerunt; quos Christiani arripientes, cum frenis et sellis abduxerunt, habentes ea. [6,21] CAP. XXI. Interea quidam peregrinorum ad portas urbis contendentes, seras et uectes ferreos auellunt, totumque uulgus ad auxilium intromittunt. Sed tanta pressura et anxietas ingredientium in porta hac fuisse perhibetur, ut etiam ipsi equi, nimia oppressione grauati, plurimos dentibus, aperto ore ad mordendum, nolente sessore, inuaderent, sudore inaudito diffluentes. Quare uiri circiter sedecim pedibus equorum, mulorum, hominumque conculcati et discerpti et suffocati, spiritum uitae exhalauerunt. Per foramen etiam murorum, quod aries ferra a fronte infregerat, plurima millia uirorum ac mulierum intromissa sunt. Hi omnes conglobati, in uociferatione et strepitu magno ad palatium praedictum concursum facientes, fratribus praemissis auxilium contulerunt, Sarracenos per domum, quae spatiosa erat, crudeli funere sternentes: quorum adeo sanguinis facta est effusio, ut etiam riui per ipsa pauimenta regiae aulae defluerent, et usque ad talos fusus cruor accresceret. Sarraceni, interdum recuperato spiritu et uiribus, in defensionem frustra eriguntur; sed tamen plures fidelium incautos mutua caede perfoderunt. [6,22] CAP. XXII. In cisternam autem regiam, quae ante fores eiusdem palatii in modum lacus amplitudinem et magnitudinem cauatione continet, testudinem fornicei operis desuper habens, marmoreis undique subnixa columnis, plures Sarracenorum per gradus, qui ad hauriendam aquam introeuntes perducunt, confugerunt: quorum alii aquis suffocati sunt, alii ab insequentibus Christianis in ipsis gradibus defensionis perempti sunt. Per ea uero foramina, quae trans testudinem ora in modum putei habebant, tam Christiani quam Sarraceni praecipiti fuga, caecoque cursu cadentes, non solum submersione perclitabantur, sed et fractis collis et ceruicibus, aut ruptis uisceribus exstinguebantur. Huius quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram ciuibus indigentibus et militibus dari solebat ad aquandos equos, greges et uniuersa iumenta, et ad omnes usus necessarios. Ex omni stillicidio pluuiarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans. [6,23] CAP. XXIII. Egressi autem Christiani uictores a palatio post nimiam et cruentam caedem Sarracenorum, quorum decem millia in ipso loco occiderunt, plures copias gentilium, per uicos ciuitatis errantes diffugio prae timore mortis, in ore gladii percusserunt. Mulieres, quae in turritis palatiis et soliis confugerant, mucrone confoderunt; infantes, adhuc sugentes, per plantam pedis e sinu matris aut cunabulis arreptos muris uel ostiorum liminibus allidentes, fractis ceruicibus, alios armis trucidabant, alios lapidibus obruebant; nulli prorsus aetati aut generi gentilium parcentes. Quicunque ergo domum aut palatium prior inuadebat, cum omni suppellectile, frumento, oleo, hordeo et uino, pecunia aut ueste, uel qualibet re pacifice obtinebat. Et sic possessores totius ciuitatis facti sunt. Intromissis uero Christianis in ciuitatem et longa strage in palatio et urbe saeuientibus spoliis atque diuitiis Sarracenorum inhiantibus, Tankradus, qui festinus in primo urbis ingressu templum praecurrit, et auulsis seris intrauit, pecuniam auri et argenti incomparabilem cum robore et ope sui satellitii a muris deauratis in circuitu, columnis et pilariis auulsit, biduo in raptione huius thesauri a Turcis oratorio decorando collati desudans. Quem thesaurum duo Sarraceni, ab urbe in obsidione egressi, eidem Tankrado, ut gratiam et salutem uitae suae in oculis ipsius inuenirent, propalasse feruntur. Post praedictum uero tempus dierum templi portas aperiens, et secum pecuniam asportans, duci Godefrido, cuius erat miles, fideliter diuisit, quam uix, ut aiunt, quibus tota massa innotuit, sex cameli aut muli portare poterant. [6,24] CAP. XXIV. Hoc Templum, quod dicitur Domini, non illud antiquum ac mirabile opus regis Salomonis intelligendum est, cum tota urbs Ierusalem a rege Nabochodonosor, deinde a rege Antiocho ante multos annos Dominicae Incarnationis destructa fuerit, templumque Salomonis a fundamento dirutum, ornamentis et uasis sacris spoliatum sit. Rursus post incarnationem, ex praenuntiatione Domini Iesu, a principibus Romanorum, Vespasiano et Tito, funditus cum suis habitatoribus sic Ierusalem deleta est, ut secundum uocem Domini lapis super lapidem non relinqueretur. Verum templum hoc postea a modernis et Christianis cultoribus reaedificatum, plures attestantur; nempe eo loco, quo Salomon pacificus de lignis cedrinis et Pario lapide pristinum Dei tabernaculum collocauit, et in ea Sancta sanctorum. In medio autem hoc moderno tabernaculo mons lapideus, natura fundatus, proeminet, fere in latitudine continens tertiam partem iugeri, in altitudine habens duos cubitos. Cuius in uno latere gradus collocati, ad caua loca descendentes perducunt; alio uero in latere, ut in ueritate referunt, qui tunc considerauerunt, ostiolum habet lapideum, sed semper signatam. Illic ex quorumdam opinione quaedam Sancta sanctorum adhuc seruari perhibentur. In media si quidem testudine eiusdem templi moderni, quod nunc mirifico opere signorum desuper murorum parietes in circuitu continet, rotundam catenam infixam esse asseuerant, in qua uas aurei fulgoris et operis, ponderis uero circiter ducentarum marcarum, pendere semper solet. Quod urnam auream alii affirmant, alii sanguinem Domini, alii manna in eo abscondi tum; et sic in uarias sententias diuersa opinione eriguntur. [6,25] CAP. XXV. Hoc itaque uas et promunctorium, quod in medio templi proeminere praediximus, intactum a Tankrado permansit, quin Turci omni deuotione utrumque uenerantes, inuiolatum reseruabant. Unde et tabernaculum omni honore et decore thesaurizabant, soli, omnibus gentibus caeteris exclusis, in illo suarum caeremoniarum obseruationi uacantes. Sic uero ipsum praefatum templum ad exsequendos ritus sui erroris summa reuerentia et custodia uenerantes, soli etiam Dominici sepulcri templo, eiusque cultoribus Christianis parcebant, propter tributa, quae ex oblatione fidelium as idue eis soluebantur, una cum ecclesia S. Mariae ad Latinos, quae etiam tributaria erat. In reliqua uero oratoria urbis sanctae tam Turci quam Sarraceni suam tyrannidem nimia strage exercuerunt, prorsus ab eis catholicos cultores exterminantes. Ad hoc denique templum Domini, ut praedictum est, iter suum Tankrado conuertente prae auaritia sibi propalatae pecuniae; aliis uero ad praesidium turris Dauid fugitiuos uelociter insequentibus, cunctisque principibus rebus et aedificiis Turcicis inhiantibus, uniuersoque uulgo ad palatium Salomonis tendente, et caedem nimiam crudeliter in Sarracenos operante, dux Godefridus ab omni strage se abstinens, mox tribus tantum suorum secum retentis, Baldrico, Adelboldo et Stabulone, exutus lorica, et lanea ueste indutus, nudatis pedibus muros egressus, in circuitu urbis cum humilitate processit, et per eam portam quae respicit ad montem Oliuarum introiens, Sepulcro Domini nostri Iesu Christi, Filii Dei uiui, praesentatus est, in lacrymis, orationibus et diuinis persistens laudibus, et Deo gratias agens quia uidere meruit quod illi semper fuit summo desiderio. [6,26] CAP. XXVI. Nam pio ducis proposito impleto, somnii huius uisio completa ueraciter comprobatur. Ante uiae huius initium cum saepe idem dux suspiria traheret, suique animi optio ante omnia esset uisitare sanctam ciuitatem Ierusalem, et uidere sepulcrum Domini Iesu, ac saepe priuatis famulis cordis sui aperiret intentionem, cuidam de familiaribus suis, Stabuloni uidelicet, in hunc modum ostensa est uisio. Videbat idem scalam auream a coelesti axe procerae longitudinis usque ad terram porrectam, quam ipse dux, nimio desiderio feruens, cum quodam poculi sui prouisore, Rothardo nomine, lucernam in manu ferente, conscendere conatus est. Sed prouisore iam media scala consistente, lucerna, quam gestabat in manu illius, exstinguitur, et medius gradus scalae, per quam ad supernum coeli solium scandebat, grauiter laesus et attritus est. Sic prouisor poculi ad inferiora reuersus, prae formidine ultra ad coelestem portam cum duce peruenire non potuit ac pulsare. At Stabulo, cuius est ista uisio, lucernam exstinctam reaccendens, scalam, qua pincerna indignus attolli non meruit, fiducialiter conscendit, et lucernam ultra indeficientem ferens, cum ipso duce coeli penetrauit ad aulam, ubi mensa illis parata, et omni deliciarum dulcedine cumulata reperta est. Ad hanc denique dux cum electis et ea dignis recumbens, de omni quae aderat dulcedinis suauitate partitus est. [6,27] CAP. XXVII. Quid per hanc scalam ad coeli palatium ducentem, nisi uia quam dux tota mentis intentione apprehendit ad urbem Ierusalem, quae porta est coelestis patriae, significatur? Ex auro enim purissimo erat scala; quia ad hanc uiam et coeli portam puro corde et perfecta humilitate ueniendum. Media autem scala prouisoris poculi lucerna exstinguitur, gradus laesus deficit, ascensus negatur, quia opus et onus uiae sanctae, quod bona et pura uoluntate una cum duce deuouit, medio labore deseruit cum plurimis, sicut audiuistis. Propter diffidentiam enim et imminentes angustias a duce subtractus est Antiochiae, et sic apostata factus, ad aratrum reuersus est miseriarum, nec ultra per scalam cum duce coeli introiens ianuam, sanctorum mensa dignus fuit participari. Stabulo uero ducis camerarius, lucernam ab ipsius manu suscipiens, reaccendit, quia uoluntatem bonam uiae huius quam primum assumpsit fortiter retinuit, et inter diuersas mentis uacillationes lampade beneuolentiae reaccensa, reflagranti uoto firmiter haesit; sicque insolubili gradu scalam cum duce superauit. Insuper illius in omni tribulatione socius stabilis, et famulus existens fidelis Dei, eo usque in Ierusalem peruenit, et ad sepulcrum Domini, quod mensa est et desiderium totius dulcedinis sanctorum, intrare meruit et orare. [6,28] CAP. XXVIII. Post haec duce a sanctuario Dominici sepulcri regresso in laetitia cordis et exsultatione post peractam ibi uictoriam, et hospitio quiescendi causa declinato, iam toto exercitu sedato a gentilium occisione, et nocte ea oculos uniuersorum prae labore aggrauante, quia Ierusalem, ciuitas Dei uiuentis, et mater nostra, filiis restituta est in uictoria magna sexta feria, in die solemni diuisionis apostolorum, quae est Idus Iulii, comes Reymundus auaritia corruptus, Sarracenos milites, quos in turrim Dauid fuga elapsos obsederat, accepta ingenti pecunia, illaesos abire permisit; omnia autem arma, escas et exuuias eorum cum eodem praesidio retinuit. Proxima ab hinc die Sabbati clarescente, quidam Sarracenorum spe uitae in summitatem tecti domus praecelsae Salomonis ab armis elapsi, circiter trecenti confugerant. Qui multa prece pro uita flagitantes, in mortis articulo positi, nullius fiducia aut promissione audebant descendere, quousque uexillum Tankradi, in signum protectionis uiuendi susceperunt. Sed minime misellis profuit. Nam plurimis super hoc indignantibus, et Christianis furore commotis, ne unus quidem illorum euasit. [6,29] CAP. XXIX. Tankradus, miles gloriosus, super hac sibi illata iniuria uehementi ira succensus est, nec sine discordia et graui ultione furor illius quieuisset, nisi consilium et sententia maiorum ac prudentium illius animum his mitigasset uerbis: « Ierusalem ciuitas Dei excelsi, ut uniuersi nostis, magna difficultate et non sine damno nostrorum recuperata, propriis filiis hodie restituta est, et liberata de manu regis Babyloniae, iugoque Turcorum. Sed modo cauendum est ne auaritia aut pigritia uel misericordia erga inimicos habita, hanc amittamus, captiuis, et adhuc residuis in urbe gentilibus, parcentes. Nam si forte a rege Babyloniae in multitudine graui occupati fuerimus, subito ab intus et extra impugnabimur; sicque in perpetuum exsilium transportabimur. Unde primum et fidele nobis uidetur consilium, quatenus uniuersi Sarraceni et gentiles, qui captiui tenentur, pecunia redimendi aut redempti, sine dilatione in gladio corruant, ne fraude aut ingenio illorum nobis aliqua occurrant aduersa. » [6,30] CAP. XXX. Consilio hoc accepto, tertio die post uictoriam egressa est sententia a maioribus: et ecce uniuersi arma rapiunt, et miserabili caede in omne uulgus gentilium, quod adhuc erat residuum, exsurgunt, alios producentes e uinculis et decollantes, alios per uicos et plateas ciuitatis inuentos trucidantes, quibus antea causa pecuniae aut humana pietate pepercerunt. Puellas uero, mulieres, matronas nobiles et fetas cum puellis tenellis detruncabant aut lapidibus obruebant, in nullis aliquam considerantes aetatem. Econtra puellae, mulieres, matronae metu momentaneae mortis angustiatae et horrore grauissimae necis concussae, Christianos in iugulum utriusque sexus debacchantes ac saeuientes, medios pro liberanda uita amplexabantur, quaedam pedibus eorum aduoluebantur, de uita et salute sua illos nimium miserando fletu et eiulatu sollicitantes. Pueri uero quinquennes aut triennes matrum patrumque crudelem casum intuentes, una miserum clamorem et fletum multiplicabant. Sed frustra haec pietatis et misericordiae signa fiebant. Nam Christiani sic neci totum laxauerant animum, ut non sugens masculus aut femina, nedum infans unius anni uiuens manum percussoris euaderet. Unde plateae totius ciuitatis Ierusalem corporibus exstinctis uirorum et mulierum lacerisque membris infantium adeo stratae et opertae fuisse referuntur, ut non solum in uicis, soliis et palatiis, sed etiam in locis desertae solitudinis copia occisorum reperiretur innumerabilis. [6,31] CAP. XXXI. A die autem, qua urbs sancta a Sarracenis obsessa, munita ac defensa fuit, usque ad hanc diem qua capta et uicta suisque restituta est, nullus Turcorum in ea repertus est, qui paulo ante hanc ui inuadentes, multo tempore obtinuerant, et grauia tributa tam a Sarracenis quam peregrinis Christi et indigenis fidelibus exigebant. Trecenti Turci erant, qui ciuitatem sanctam captiuauerant, longo tempore in ea dominati, plurimis in circuitu urbibus Syriae et Palaestinae regionis illis tributariis factis, quas rex Babyloniae cum Ierusalem quondam subditas et regno suo appendentes potenter obtinere solebat. Nunc, ut audistis, Christianorum exercitu in obsidione Antiochiae post captam Nicaeam ordinato, idem rex Babyloniae, audita gloria, uirtute ac uictoria Christianorum principum, et Turcorum humiliatione, in urbe Ierusalem, quam amiserat, trecentos Turcos in apparatu et exercitu copioso obsedit. Quos plurimo assultu et mangenarum impetu expugnatos fatigauit, multum obsistentes ac repugnantes, sed non sine magno suorum detrimento. [6,32] CAP. XXXII. Erat autem Solymanus, princeps et caput horum Turcorum, miles ferocissimus, semper regi Babyloniae et eius regno aduersarius. Tandem Turci cum principe suo, uidentes manum suorum exiguam pondus belli et tot millium assultus tolerare non posse, data mutuo fide et dextris de uita et salute sua, impetrauerunt quatenus urbem reddentes, pacifice exirent, et conductum ipsius regis usque in Damascum haberent, in qua princeps magnificus Donimani frater dominari perhibetur, qui nunc cum praefatis Turcis ab urbe Ierusalem eiectus est. His eiectis et conductum regis usque in Damascum habentibus, rex Ierusalem ingressus, templum Domini iuxta ritum gentilium summa reuerentia et humilitate subiit. Deinde templum Dominici sepulcri cum omni habitu religionis gentilis introiuit, omnia pacifice perlustrans, et nullum Christianorum a fide et ordine sui ritus auertens. Dehinc reuersus, ciuitatem fideli custodia dsposuit; turrim uero Dauid suo satellitio muniuit, palatium Salomonis et caetera regalia aedificia et defensoria suo iuri mancipauit. Hac itaque ciuitate eius subditione relocata post Turcorum eiectionem, nimium gauisus, sed adhuc Turcos sibi a Damasco metuens aduersari, direxit legatos ad Christianorum principes, circa urbem Antiochiam residentes, referens quomodo ab urbe Ierusalem et regno suo Turcos eiecerit, et quia in omnibus eorum uoluntati de urbe sancta satisfacere uoluerit, et de fide Christi Christianitatisque professione consiliis eorum acquiescere. Sed omnia mentitus et in dolo locutus est. Nam urbis introitum peregrinis negauit omni armorum defensione et militum uirtute, qua poterat, donec coelestis Regis auxilio, Sarracenis, ut audistis, crudeli nece peremptis, nunc intromissi sunt. [6,33] CAP. XXXIII. Hac uero miseranda strage Sarracenorum completa, in proximo die Dominico fideles et primores Christianorum, inito consilio, dominium urbis et custodiam Dominici sepulcri comiti Reymundo dare decreuerunt. Quo renuente, et caeteris uniuersis capitaneis ad id officium electis, Godefridus dux tandem, licet inuitus, ad tuendum urbis principatum promouetur. Promotus ergo consilio et beneuolentia omnium Christianorum, turrim Dauid regis quam ipse Reymundus, laxatis fugae Sarracenis, inuaserat, requisiuit. Sed Reymundus prorsus reddere negauit, donec minis ipsius ducis et Christianorum restituere coactus est. Huius uero ducis electio et promotio nequaquam humana uoluntate facta fuisse credatur; sed totum Dei ordinatione et gratia factum, cum procul dubio ex uisione cuiusdam boni et ueridici militis didicerimus, ante decem annos huius uiae hunc a Deo electum et constitutum ductorem, principem atque praeceptorem Christiani exercitus, ut prae omnibus primatibus actu, uictoria et consiliis beatiorem, et fide ac ueritate integriorem. [6,34]CAP. XXXIV. Quadam ergo nocte praefatus miles, Hezelo nomine, de Kinwilre uilla, quae est in rubuario, cum eodem duce in silua quadam quae uocatur Kettena, uenatoria arte fatigatus, facili sopore occupatus est, statimque in spiritu ad montem Sina translatus est, ubi Moyses, famulus Domini, ieiunio quadraginta dierum expleto, claritatem gloriae Dei meruit uidere et legem de manu Dei accipere. Super huius denique montis cacumen uidebat praedictum cum timore et mansuetudine facili ascensu attolli, et duos ei in uestibus albis et pontificali ornatu obuiam festinare, dicentes: « Qui seruo suo et fideli Moysi contulit benedictionem et gratiam, eiusdem benedictionibus Dei uiuentis replearis, et gratiam in oculis eius inuenias; dux ac praeceptor populi sui Christiani in omni fide et ueritate constitueris. » Hoc dicto, miles expergefactus a sommo, surrexit, et uisio subtracta est. [6,35] CAP. XXXV Quid in hac uisione considerandum, nisi quod in spiritu et lenitate Moysi surgeret dux spiritualis Israel, a Deo praeordinatus et princeps populi constitutus? Unde hanc uisionem et benedictionem uere et manifeste in eo adimpletam cognoscimus; quia reuera, cum plurimi principes ac potentes, episcopi et comites, filiique regum, uiam hanc ante illum et post eum institerint, Christianorumque exercitus ductores fuerint, nequaquam prosperum iter fecit illis Deus, aut sui desiderii compotes facti sunt; uerum a regibus et barbaris nationibus multa illis aduersa, et uniuerso illorum exercitui, illata sunt; quia non erant illi per quos salus ueniret in Israel. At, duce Godefrido post uniuersos praemissos uiam insistente, desperatique exercitus duce ac principe existente, omnia aduersa in prospera sunt mutata; nec fuit quod impediret uiam, aut quae noceret aduersitas, nec nisi in sceleratis et transgressoribus inuenta fuit iniquitas; inuenta uero iniquitate, ex iustitia uera Dei subsecuta est ultio, qua et sanctificata est legio. Et sic filii castigati nunc fame, nunc gladio, tandem felices et mundi ab inquinamentis cum duce et principe suo beatum desiderium explentes, urbem sanctam Ierusalem intrare meruerunt, ac Domini sepulcrum adorauerunt; moenia etiam possidentes ex Dei prouidentia et uoluntate, hunc urbis rectorem ac populi praeceptorem gloriosissime praefecerunt. [6,36] CAP. XXXVI. Praeterea reuelatum est cuidam fratri catholico et canonico S. Mariae Aquisgrani, Giselberto nomine, in septimo mense discessionis ac peregrinationis eiusdem ducis, quod caput omnium et princeps futurus esset in Ierusalem a Deo praescitus et constitutus. Videbatur enim fratri adhuc somno dedito quod praefatus dux in sole potenter sedere accepisset, et ex omni genere auium quae sub coelo sunt, in circuitu illius infinitae copiae confluxissent, quarum pars paulatim auolando minui coepit; amplior uero pars fixa et immobilis a dextris et sinistris remanebat: post haec sol a radiis suae claritatis maxima ex parte obscuratus est, sedesque ducis breui interuallo prorsus deleta, et tota fere auium multitudo quae remanserat auolauit. [6,37] CAP. XXXVII. In sole sedem dux accepit, cum in solio regni Ierusalem promoueretur, quae omnes mundi superat ciuitates nomine et sanctitate, sicut sol sua claritate uniuersas coeli stellas: quam Iesus Christus, Dei uiui Filius, qui uerus est sol iustitiae, sua illustrauit et exaltauit Deitate, quando in ea crucifixus, passus, mortuus et sepultus, tertia die resurrexit a mortuis, suisque dilectoribus apparuit uiuus. Congregatae sunt aues coeli circa sedentem, cum de uniuersis regnis Christianorum parui et magni, nobiles et ignobiles, illi associati et subditi facti sunt. Auolauerunt aues, cum plurima peregrinorum multitudo ad terram cognationis suae ex illius consensu et licentia reuersa est. Sed plurimae aues fixae et immobiles permanserunt, cum multi pio amore illius innodati et familiari eius allocutione delectati, cum eo ultra remanere decreuerunt. Post haec breui interuallo sol obscuratur, sedes ducis aufertur, cum Ierusalem post paululum temporis uiduata, tam magnifico principe mortuo, multum obscurata est a fama et gloria sua, multisque militibus et belligeris uiris in illius casu attenuata. [6,38] CAP. XXXVIII. Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani beneuolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Ierusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro uestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicauit se abscondisse in loco humili et puluerulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inuenta eadem crux auro spoliaretur, et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur. Hac sancta reuelatione ligni Dominici uniuersi laetati fideles qui aderant, in omni abstinentia pura et disciplina, sexta feria, quae est dies Dominicae Passionis, processione honorifica clerus et populus conuenerunt ad locum, ubi absconditum fuit lignum uenerabile. Quod cum timore et reuerentia susceperunt, ad templum Dominici sepulcri cum omni deuotione hymnorumque modulatione ferre, et ibidem collocare decreuerunt. [6,39] CAP. XXXIX. Post haec placuit uniuerso coetui fidelium, et uisum est utile acceptumque coram Deo, quoniam uniuersitas gentilium ab urbe sancta exterminata est et sacrilegi ritus; Godefridus quoque princeps Christianorum in throno Ierusalem exaltatus ad protegendam urbem eiusque habitatores, ut pastor etiam et patriarcha restitueretur, qui gregi fidelium sanctaeque praeesset Ecclesiae. Nam uiduata erat pastore suo, patriarcha, uiro sanctissimo, in insula Cypro tempore obsidionis Ierusalem, ex hac luce subtracto. Migrauit idem patriarcha ab Ierusalem et sepulcro Domini, audito aduentu et sede Christianorum circa moenia Anthiochiae, profectus ad insulam Cyprum propter minas Turcorum et importunitatem Sarracenorum. Fuit quippe uir grandaeuus et fidelis Christi seruus, qui a praedicta insula plurima charitatis dona duci Godefrido caeterisque principibus misit in initio obsidionis Ierusalem, interdum fructum arboris, qui dicitur malum granatum, interdum pretiosa poma cedrorum Libani, interdum pauones saginatos aut laudabile uinum, et quaecunque iuxta possibilitatem suam consequi poterat, sperans, sub iisdem principibus adhuc sancta ecclesia restaurata, pacifice et secure ad sepulcrum Domini nostri Iesu Christi, Flii Dei uiui seruire atque praeesse. Sed recuperata a fidelibus urbe Ierusalem et sacra illius ecclesia renouata, Christianissimus patriarcha e uita discessit, sicque ecclesia suo pastore uiduata remansit. Quapropter consilio inter Christianorum principes habito et saepius discusso, ut praedictum est, quis tanto uiro succederet non aliquis repertus est tanto honore et diuino regimine dignus. Ideoque dilatio facta est donec inueniretur aliquis qui ad hoc pontificale officium foret idoneus: et tantum Arnolfum de Rohes, clericum mirae prudentiae et facundiae, cancellarium sanctae Ecclesiae Hierosolymitanae, procuratorem sanctarum reliquiarum et custodem eleemosynarum fidelium constituerunt. [6,40] CAP. XL. Promoto nunc Arnolfo ad hanc dignitatem sanctae et nouae ecclesiae, donec eligeretur patriarcha Deo et populo acceptabilis, placuit summo principi Ierusalem, duci Godefrido, necnon et caeteris omnibus, ut templo Dominici sepulcri uiginti fratres in Christo diuini cultores officii constituerentur, qui assiduis Domino Deo uiuenti in laudibus et hymnis psallerent, hostiam corporis et sanguinis Iesu Christi deuote immolarent, deinde quotidianam sustentationem de oblatione fidelium constitutam susciperent. Sic diuino decenter obsequio restaurato a duce catholico Christianisque principibus, campanas ex aere caeterisque metallis fieri iusserunt, quarum signum fratres dum caperent, mox ad ecclesiam laudes psalmorum missarumque uota celebraturi festinarent, et populus haec auditurus una properaret. Non enim huiuscemodi soni aut signa uisa uel audita sunt ante hos dies in Ierusalem. [6,41] CAP. XLI. Dehinc curriculo quinque hebdomadarum transacto, dux Godefridus, audita fama gentilium, munitatu be et turri Dauid fideli custodia, assumptis secum sociis, Roberto Flandrensi et Tankrado, profectus est in campestria Ascalonis, audire et intelligere de rebus et consiliis gentilium. Ubi fortuito sibi nuntius occurrii, referens quod Merauis, secundus a rege Babyloniae, et uniuersa multitudo gentilium, ut arena maris innumerabilis, ex mandato regis iam ad Ascalonem nauigio descenderunt, arma, escas et armenta infinita adduxerunt, omnemque belli apparatum copiosum, et quod urbem Ierusalem et exsules Christianos obsidere decreuerunt. Gens enim publicanorum, et gens nigerrimae cutis de terra Aethiopiae, dicta uulgariter Azepart, et omnes barbarae nationes que erant de regno Babyloniae illic ad urbem Ascalonem conuentum habere statuerunt. Dux uero Godefridus et qui cum eo erant, Robertus Flandrensis, Tankradus et Eustachius, frater ducis, comperta fama aduentantium copiarum armorumque gentilium, iuxta montana quae procedunt ab Ierusalem hospitati sunt. Deinde, missa legatione comiti Reymundo Ierusalem et Roberto Northmannorum principi, omnia aperiri iubent: Quanta scilicet collectio gentilium Ascalonem occupauerit, et uiam usque Ierusalem habere constituerit. Unde eosdem principes cum omni manu equitum et peditum ad resistendum infidelibus accersunt. Petrum uero Eremitam et Arnolfum, quem cancellarium ac custodem sepulcri Domini constituerant, cum ligno Domini adesse monuerunt ad Ascalonem in occursum turmis infidelium sine aliqua dilatione; sed paucos tamen fideles in tuitione ac defensione urbis remanere decreuerunt. [6,42] CAP. XLII. His ita dispositis et exercitu per urbem diffuso, admoniti ex legatione ducis et comprimorum, equos et arma breui interuallo deposita reparant et resumunt, et iter in cornibus, et tubis, et musicis, et citharis omnique uoce exsultationis et laetitia per montana insistentes, duci Godefrido in terminis Ascalonis residenti coniuncti sunt, per prata et loca campestria hospitati. Solus comes Reymundus, adhuc stimulo inuidiae saeuiens aduersus ducem Godefridum, eo quod turrim Dauid amiserat, inuitatus uenire noluit cum omni manu suorum sequacium, donec denuo a duce cunctisque principibus minis pulsatus et admonitus, tandem et consilio suorum et blanditiis fidelium uirorum, exsurgens atque per montana regia uia incedens, cum ingenti manu suorum duci et praedictis principibus in campestrihus associatus est. Armenta, cameli, asini, boues, bufli et omne genus domestici pecoris a Sarracenis in iisdem campestribus in multitudine graui dolose praemissa erant et dispersa, ut populus Christianus ex concupiscentia raperet et cogeret, praedaeque animum aduerteret, ut, sic rapinis impeditus, facilius ab hoste superaretur. Sed quidam nobilissimus ex Sarracenis, quondam urbis Rametis praefectus, qui pacem et foedus, superata Ierusalem, cum duce iniit, nunc in auxilium ipsius ducis Godefridi, licet gentilis, fideli intentione adueniens, dolositatem Babyloniorum enucleat, dicens: Armenta non aliam ob causam Sarracenos, Arabes cunctosque gentiles praemisisse nisi ut peregrinos impedirent, quo magis praedae quam defensioni studerent. Hac praemonitione gentilis principis dux et uniuersi rectores Christiani exercitus rem praecauentes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur. Iuxta uerbum et edictum istud omnes a uetito manus continuerunt, solum quod uictui hac nocte sufficeret contraxerunt. [6,43] CAP. XLIII. Altera autem die, prima aurora radiante, uniuersus populus Dei uiui bello armatur, in uoce exsultationis et omni dulci modulatione iucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad conuiuium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est. Praefectus autem ciuitatis Rametis uidens populum in tibiis, citharis, musicarumque sonis, ac uoce exsultationis iucundari et psallere, tanquam ad epulas omnium deliciarum inuitati essent, admiratus est uehementer, et ducem super his sciscitatur, dicens: « Miror, et sufficienter mirari nequeo, unde populus hic in tanta laetitia in uoce exsultationis glorietur, quasi ad conuiuium iturus, cum hodie mors illi praesens sit, et praesens martyrium uniuersos praestoletur, et uarius sit euentus belli; atque multa nunc et intolerabilis uirtus ad uersariorum congregata, non procul hinc castra sua locauerit. » Ad haec dux, fide Christi plenus et spirituali responsione instructus, sciscitanti uiro super his sapienter exposuit, cur in spe hodiernae mortis praesentisque praelii, ingenti gaudio dulcique melodia Christianus populus delectaretur. Dicebat enim: « Populus hic, quem uides et audis in uoce exsultationis aduersus inimicos properare, et praelium in nomine Domini Iesu Christi, Filii Dei uiui, committere, scito quod certus est hodie de corona regni coelorum: et quia ad meliorem transibit uitam, in qua primum felicius incipiet uiuere, si pro eius nomine et gratia in hoc praelio mori meruerit. Ideo in gaudium et iubilationem cor nostrum erigitur; quia si forte corruerimus in manu inimicorum, potestatem habet Dominus Iesus, Deus noster, animas nostras in paradiso gloriae suae collocare. Idcirco non timemus mortem ante inimicorum impetum; quia certi sumus post temporalem mortem, de certa illius retributione. Hoc uero signum sanctae crucis quo munimur et sanctificamur, procul dubio spirituale nobis scutum est contra iacula inimicorum, et in eodem sperantes, tutius aduersus pericula cuncta stare audemus. In hoc utique ligno sanctae crucis redempti sumus de manu mortis et inferni ac potestate angeli nequam. Et in sanguine Domini nostri Iesu Christi, Filii Dei uiui, ab omni inquinamento ueteris erroris emundati, fiduciam habemus uitae aeternae. [6,44] CAP. XLIV. Ducis responsione audita, rogatur per perennis uitae instructionem supra dictus gentilis, ut cum et ipse causa Christianissimi ducis et catholici populi contra gentem et confratres suos pugnaturus esset, eodem sanctae crucis signaculo muniatur et sanctificetur, quatenus fide et spe eiusdem sanctae crucis et crucifixi incolumis ab armis et inimicorum insidiis conseruaretur. Utrum autem statim aut post bellum baptismum susceperit incertum habemus, praeter quod quidam profitentur quod, uisa uirtute et uictoria Christianorum, baptismi gratiam perceperit. Huius uero sanctae crucis signaculo de manu Arnolfi uniuerso coetu Christianorum una cum gentili principe sanctificato, ad arma sumenda, loricas induendas, acies ordinandas et uexilla in hastis extollenda omnium fit labor et intentio. Nulla armentorum et uetiti gregis fit concupiscentia, sed praemissi greges et armenta ad decipiendos fideles Christi, splendore armorum, galearum clypeorumque stupescunt, et uehementi strepitu ac clamore exercitus attoniti, admirantur. Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulueris multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt. [6,45] CAP. XLV. Christianis deinde a montanis egressis et in ualle ac loco campestri consistentibus, ubi Sarracenorum, Arabum, Maurorum, publicanorum tentoria fixa erant et acies ordinatae, greges et uniuersa armenta, quae nemo dinumerare poterat, sponte segregata et directa sunt sine rectoribus et sine magistris ad locum satis uicini pascui, ac si diuino nutu praemonita et iussa ultro cuneis catholicis cederent, ne forte eis impedimentum fierent, sed ut ibidem in loco pascui persistentes a Christianis post uictoriam reperiri possent. Nec mora, segregatis pecudibus et uisis infidelium turmis, acies Gallorum, sicut constitutae erant, hae in fronte, hae a dextris et sinistris, aliae ad extremum pugnaturae, bello aptantur. Uniuersi uero equites et pedites circa sua signa et uexilla cateruatim conferuntur. Godefridus dux, et summus post Dominum dominatorum Ierusalem, cum duobus millibus equitum et tribus peditum in omni armatura loricarum, galearum, clypeorum, lancearum et sagittarum, portas Ascalonis obsedit, ne ulla uis inhabitantium ab urbe hac parte erumperet, Gallosque retro post terga improuisos impugnaret. Comes uero Reymundus a dextris uersus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, sociis uires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti subleuaret angustia. Robertus Northmannorum princeps et Robertus Flandrensis, Oliuerius de Iussi, Gerhardus de Keresi, Reynardus de Tul, densata fronte acies a sinistris contra Mauros et omne genus gentilium in campestribus moderabantur ad committendum praelium. Uniuersi autem equites et pedites Christianorum conglobati in signis et uexillis ad resistendum illic pari animo constiterunt. [6,46] CAP. XLVI. Sic utrinque facie ad faciem obsistentibus, crudele bellum inhorruit. Nam Azopart, qui flexis genibus suo more bellum solent committere, praemissi, in fronte belli grauiter sagittarum grandine Gallos impugnauerunt, tubis et tympanistris intonantes, ut tam horribili sonitu equos et uiros perterritos a bello et locis campestribus absterrerent. Habebant etiam iidem Azopart, uiri horridi et teterrimi, flagella ferrea et saeuissima, quibus loricas et clypeos graui ictu penetrabant, equos in frontibus percutiebant, et sonitum terribilem per uniuersa agmina fidelium faciebant. Gens uero Arabum, et Sarracenorum ac publicanorum nunc lanceis, nunc sagittis, nunc fundibulis et omni genere armorum in millibus suis accedentes, aduersus Christianorum acies dimicabant, praelia multiplicantes et plurimum diei consummantes. Econtra Christianorum manus exigua aduersus tot millia innumerabilia medio inuoluitur certamine, incessanter praelia conserens et hostiles acies atterens et attenuans. Tandem bello ingrauato, et gentilium cuneis Deo opitulante, contritis, totus exercitus regis Babyloniae fugam iniit; et per agrorum planitiem uersus maritima dispersus, tendebat a facie caedentis et persequentis. [6,47] CAP. XLVII. Godefridus dux, Reymundus comes, Eustachius, Tankradus, Cuno de Monte acuto et filius eius Lambertus, uidentes quod gentilium exercitus et eorum uirtus deficiens cedebat, in impetu equorum et uehementi concursu ac clamore pedestris uulgi mediis aduolant hostibus; et nimia caede inter eos saeuientes, plurimum auxilii fratribus contulerunt. Arabes uero caeteraeque gentes, ut perspexerunt quod deinceps berlum sufferre non possent, dispersi et contriti, per campos et angustas semitas fugam arripiunt. Sed undique ab insequentibus uictoriosisque militibus ut miserae pecudes passim perimuntur. Horum infinita pars cum uicta cederet, insecutione Christianorum oppressa, spe salutis et causa effugendi, ad naues et maritima contendit. Ubi comes Reymundus casu illis occurrit, quos crudeliter caedens et insequens, in profundum maris fugientes submergi ad tria millia crebra armorum percussione arctauit. Sarracenorum autem cohortibus sic atroci caede perterritis, et aliis ad mare fugam meditantibus, aliis ad pomaria, plurimis uero portam Ascalonis intrare quaerentibus, uniuersi uictores Christianorum diffusi sunt per tentoria gentilium, alii rapientes pretiosam purpuram, alii uestes et uasa argentea plurimamque massam utriusque metalli pretiosioris, alii camelos, mulos, equos, dromedarios cum asinis fortissimis; et cuique praedae, sicut ieiuni et longa abstinentia macerati, nunc totius beili immemores. manus suas inferebant. [6,48] CAP. XLVIII. At gentiles, quorum innumerabilis multitudo adhuc in littore maris et campestribus locis abundabat, uidentes quomodo populus Galliae rapinis et praedis totus inhiabat et ab insecutione cessauerat, usquequaque relictis sociis, et signo tubarum et cornicinum readunatis uiribus suorum, uiros praedae intentos et belli oblitos, uiriliter incurrunt, graui strage perimentes incautos, totamque uictoriam Christianorum cruentam reddidissent, nisi dux Godefridus, princeps summus Ierusalem, qui uersus montana extremas acies dirigebat, periculum illorum considerans, et quia auaritia essent caecati, sine mora in faciem inimicorum aduolans, praedam prohibuisset uniuersosque cum iurgio ad defensionem sic hortatus fuisset, dicens: « O uiri rebelles et incorrigibiles, quis uos fascinauit, ut ad praedam uetitam et illicitam manus uestrae conuerterentur, donec inimici uestri, Deo auxiliante, in gladio corruissent! Eia, relinquite praedam, et hostibus insistite, et nolite cedere nunc insurgentibus, et amaram de uobis uindictam quaerentibus. » Dixit, et medias perrumpens acies strictis mucronibus, in manu suorum sequentium graue hostium reddidit exterminium; et tunc uniuersos a praeda reuocatos secum acciuit in opus belli repetiti. Rursus superati gentiles terga uertunt, ab armorum creberrimis ictibus ad Ascalonis urbem fugam maturantes. [6,49] CAP. XLIX. Dux uero et qui cum eo erant, fugientes persequebantur tam equites quam pedites, et nullo interuallo a tergo aduersariorum abfuerunt; sed in caede grauissima persequentes, usque ad portam Ascalonis eos persecuti sunt. Fortunati qui in portam recepti sunt, aut intromitti potuerunt. Nam tanta pressura fugiendi et intrandi Sarracenis in ipsis foribus urbis fuisse refertur, ut duo millia et amplius occisorum et suffocatorum sub pedibus intrantium hominum, equorum et mulorum in foribus et ante fores exstincta perierint. Postremi uero et in fuga tardiores, uidentes hinc et hinc angustias animae suae et difficilem portarum introitum, et in hoc horrore armorum ianuis clausis se ab urbe exclusos, arbores palmarum, alii ramos oliuarum aut ficorum conscendere properabant, ut saltem ramorum foliorumque densitate latere uel liberari possent. Sed pedites Christiani nimium propinqui, miseros in arboribus uisos et patefactos subito sagitta transfigebant, et quasi aues uolatili telo percussas, ab ipsis arborum ramis moribundos humi procumbere, plurimumque terrae cogebant operire. [6,50] CAP. L. Sexta feria, pridie Idus Augusti mensis, commissum est hoc praelium a uiginti millibus Christianorum aduersus trecenta millia gentilium, Sarracenorum, Arabum, publicanorum, Maurorum de terra Aethiopiae. Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula uitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt. Nulli uero Christianorum uiri nominati illic ceciderunt, praeter paucos pedestris uulgi, ut procul dubio a ueridicis fratribus compertum est. Hac fuga et contritione gentilium ac Christianorum uictoria, longissima hasta argento operta per totum, quod uocant Standart, et quae regis Babyloniae exercitui signum praeferebatur, et circa quam praecipua uirtus densabatur, ad quam uicti et dissipati reuertebantur, capta est a Roberto Northmannorum principe, et in templum Dominici sepulcri transmissa, et usque in hodiernum diem ob memoriam uictoriae Christianorum attitulata est. Nunc ergo hac bellorum tempestate sedata, atque Meraui, qui secundus a rege in omni decreto et consilio habetur, cum tota gente sua triumphato, Christianis laetitia praedarum tam in tentoriis quam armentis, camelis, buflis, asinis, ouibus, hircis, bobus, cunctisque rebus tribuitur. Quibus plurimi onusti et refocillati, tota nocte gradientes, in gaudio cordis et uoce exsultationis Ierusalem reuersi sunt, ante sepulcrum sanctissimum Deo laudes et gratias super omnibus referentes quae eis prospere et gloriose acciderunt. [6,51] CAP. LI. Dux Godefridus, readunatis sociis equitum et peditum circiter duo millia, urbis Ascalonis portas in omni latere obsedit, ut ciues et milites ex noua caede et recenti uictoria stupefacti ac trementes ciuitatem redderent, ultra desperantes regis Babyloniae auxilium, cum totius regni sui uirtus congregata uehementer nunc attrita fuerit et dissipata. Verum ubi aliquid noctis processit, plurimumque consilii Ascalonitae de urbis redditione et uitae intercessione iniissent, comes Reymundus, inuidus omnis gloriae ducis Godefridi propter turrim Dauid, quam amiserat, Sarracenorum ciuibus occultam in hunc modum misit legationem: « Estote uiri fortissimi, et minis ducis Godefridi ne terreamini, urbem in manus eius reddentes; quia uniuersi principes nostri reditum in terram cognationis suae post peractum bellum habere decreuerunt; et exiguam manum pugnatorum hac nocte circa urbem cum illo remanere sciatis. » Hac comitis legatione et solamine ciues ac milites animati, et a redditione urbis et dandis dextris auersi, orto sole, in moenibus ad defensionem constiterunt, sagittis, fundibulis, omnique armorum genere ducem cum suis ab obsidione urbis arcentes. Dux autem uisa illorum audacia et repugnatione, et quia de omnibus suis non amplius quam septingenti equites secum remanserant, et quia instinctu et suasu eiusdem comitis uniuersi principes abierant, in littore maris uiam continuantes, mouit et ipse castra ab obsidione, uia regia secus maritima usque ad ciuitatem Assur praecedentes comprimores consecutus. Illic comes Reymundus per diei unius et noctis spatium obsidionem circa ciuitatem Assur egerat, arbitrans ex noua caede et recenti uictoria ciues concussos urbem in manu eius reddituros. Plurimas etiam minas et terrores ciuibus inferens, interdum uitam et salutem et omnem gratiam ab eo consequi, si redderent urbem, promittebat. Sed ducis Godefridi aduentu comperto, conscius doli aduersus eum quem per inuidiam fecerat, cum omni comitatu suo ab obsidione Assur recessit, hortatus ciues ne Godefridum expauescerent, et ne aliqua minarum illatione aut bellico impetu urbem illi aperirent, plurimum contestans quia nullus principum qui praecesserant, illi ad auxilium rediret. [6,52] CAP. LII. Taliter ciues adhortatus ad impedimentum ducis, iter maturauit, et in regione, quae est inter Caesaream et urbem Caiphas, iuxta fluuium quemdam dulcis aquae, Roberto Flandrensi, et aequiuoco suo, Roberto Northmannorum principi, caeterisque primoribus associatus est. Godefridus dux ad Assur ueniens, ciuitatem per diem obsedit, si forte aliquo euentu aut timore Assyriis incusso, in manu eius traderetur. Sed Reymundi suasione et attestatione hos sicut Ascalonitas rebelles ac resistentes inueniens, tristi animo diuertit ab urbe, et admoniuit socios ut Reymundum in castris impeterent, et omne nefas, quod aduersus se egerat, in caput illius redderent. Qui statim loricis induti, dum uexillis erectis in castra ueniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus uero pariter ex prouidentia armatus ad resistendum illi occurrere decreuisset, Robertus Flandrensis et caeteri uiri magnifici interuenerunt, uiros grauiter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt. [6,53] CAP. LIII. Iam Deo et Domino nostro Iesu Christo fauente, his in concordiam reductis, Robertus Flandrensis, Robertus princeps Northmannorum, Reymundus pariter de Prouincia et uniuersi principes reditus sui intentionem duci aperiunt, ac beneuolum in omnibus quae habebant in animo humili et mansueto habito colloquio inuenerunt. Dux uero in cunctis uoluntati fratrum satisfaciens, Ierusalem remeare decreuit, eo quod potestas urbis in tuitione et defensione ipsius collata sit; et diu colla sociorum amplexans, et omnes benigne deosculans, obnixe cum lacrymis precatur eos in bono commendans ut sui memores existant, et confratres Christianos admoneant, quatenus ad Domini sepulcrum uenire non dubitent, ac sibi caeterisque consociis in exsilio remanentibus, auxilio de die in diem aduersus tot barbaras nationes concurrant. Viri uero et ciues Assur, audito quod dux remeabat, et cum Reymundo caeterisque in concordiam redierat, de salute urbis et pace foedus cum duce pepigerunt, obsides tributorum et ciuitatis constituentes illi. Ipsi pariter ab eodem duce pro stabilitate fidei et pacis Gerhardum sibi deuotum militem, ortum de castello Auennis, obsidem susceperunt. [6,54] CAP. LIV. Et ecce tot praeliis, tot laboribus omnibus saeculis inauditis in uictoria et bono fine completis, duce quoque et uniuersis sociis mutuo commendatis, magni et pusilli, primores et subditi, in terram natiuitatis suae reditum parant a diutino exsilio, et palmas uictoriae in manu sua referunt, prae nimia pietate lacrymis affluentes super fratribus in exsilio relictis. Quibus, osculo dilectionis dato, ualedicentes, uiam remensi sunt per easdem ciuitates et montium difficultates iuxta mare Palaestinum, qua et uenerant in Ierusalem: ubi illis ab omnibus praedictis ciuilatibus, Ptolemaide, Tyro, Sidone, Triple, Baurim et reliquis ciuitatibus, licentia concessa est uendendi et emendi uitae necessaria. Ab omni denique impetu et insidiis a facie eorum omnes gentes urbesque earum quieuerunt, pauidae et tremefactae super contritione regis Babyloniae et uictoria quae ipsis fidelibus a Deo uiuente collata est. Sic igitur secure et pacifice loca haec transeuntes, pauca quidem arma habentes, sed palmas in signum uictoriae manibus portantes, in regionem ciuitatis Gybel frugibus et uineis opulentissimam declinauerunt: ubi procul a moenibus urbis propter loca riuis et pascuis commoda, aperta camporum planitie, tabernacula extendentes, duobus diebus bonis uberrimis terrae illius delectati sunt. [6,55] CAP. LV. His itaque in locis dum moram facerent, nuntiatum est illis quomodo Boemundus, auaritia aggregandi et acquirendi insaturatus, Laodiceam, urbem et habitationem catholicorum Graecorum, longa obsidione occupasset; turresque duas ciuitatis, in littore maris sitas, magistras urbis a nautis tributa exigentis, iam captas inuasisset auxilio et nauali assultu Pisanorum et Genuensium; custodesque catholicos alios trucidasset, alios uisu excaecatos ab ipsarum arce eiecisset. Sed Pisani et Genuenses non nimium super his iniuriis criminandi sunt: nam ex ore Boemundi longe aliter quam res esset intellexerunt. Unde falsa illius adhortatione ducentis nauibus praedictas turres uallauerunt, et malis nauium procera longitudine nubes tangentibus et sportas uimineas in summitate affixas continentibus, custodes praesidiorum grauiter oppresserunt, creberrimis lapidum et sagittarum ictibus a superueniente arbore turres et uiros impugnantes. Audito enim Pisanorum et Genuensium aduentu, Boemundus, princeps subdolus et frater auarus, ab Antiochia sex milliaribus Laodiceae uicina illis occurrens, omne malum et grande nefas de ciuibus Laodiceae referebat: hos enim noxios esse Christianorum calumniatores, ut sic omnium animos in odium ciuium et urbis obsidionem facilius hoc concitaret instinctu. Quare factum est ut creduli uerbi illius primum turres obsidentes, custodes earum in deditionem cogerent; dehinc turribus sua arte uel ui superatis, urbem cingerent. Qui graui et longo assultu ciues uexantes, iam trans uallum murorum pontes duos potenter locauerunt, per quos usque ad moenia facilius ipsis pateret accessus, et sic urbs angustiata in breui Boemundo redderetur. In proximo enim fuit ut ciuitas applicitis huiusmodi ingeniis caperetur, ciues punirentur, et Boemundo omnia iniuste traderentur. Iniuste quidem, nam in obsidione Antiochiae eadem Laodicea nauali obsidione et assultu Winemari de Bulonia, piratarum magistri, et quorumdam Christianorum, cum praefatis turribus superata et capta est. Hi, collectione nauium e diuersis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Prouincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, nauigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt. Quam occupantes et expugnantes, Turcos et Sarracenos, iniustos dominatores, in ea repertos gladio percusserunt, urbem uero et eius moenia apprehendentes, comiti Reymundo cum ipsis turribus post obsidionem Antiochiae contulerunt. Winemarus, magister et ductor piratarum, post haec a Turcopolis et militibus regis Graecorum captus et carceri deputatus est; sed ducis Godefridi interuentione post plurimum temporis a carcere et uinculis eductus est. Comes uero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Ierusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam ciuitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inuiolatam illi reseruauit, Iurauerat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri. Hac de causa Boemundum principes, ab Ierusalem regressi et in terminis ciuitatis Gybel hospitati, comperientes Laodiceam iniuste obsedisse, ac imperatori comitique Reymundo iniuriam fecisse, nuntios constituunt, qui eum amicabiliter et pacifice ex legatione et rogatu Christianorum confratrum, ab Ierusalem in uictoria Dei redeuntium, compellarent, quatenus ab urbis obsidione recederet, nullamque ultra Christianis calumniam inferret. [6,56] CAP. LVI. Interea dum ad hoc nuntii eligerentur, episcopus Pisanorum, Dagobertus nomine, cognito aduentu et reditu Christianorum peregrinorum ab Ierusalem, quorum per plurinum tempus fama nota fuit aut memoria usque ad diem hanc, assumptis aliquibus uiris de comitatu suo egregiis, fratres adire et uisitare contendit. Quibus inuentis in regione praedicta, nullo modo a fletu prae gaudio se continere potuit; sed in omnium maiorum atque minorum colla ruens, coepit cum lacrymis uniuersos deosculari, dicens: « Vere et absque ulla ambiguitate fateor uos filios et amicos Dei uiuentis, qui non solum rebus uestris, urbibus, castellis, praediis, uxoribus, filiis ac filiabus abrenuntiauistis, sed etiam animabus uestris non pepercistis, cum hanc Dei et Domini nostri Iesu Christi expeditionem, in tam longinquas et barbaras nationes facere non dubitastis; totque aduersa, ut compertum habemus, pro Redemptoris nostri gratia sustinuistis. Non est auditum a Christi natiuitate, ut aliquis Christianorum exercitus, per tot regna et pericula transiens, Ierusalem, in potentia et uirtute, expugnatis et eiectis adulterinis filiis et incolis, obtineret, ac loca sancta mundaret, atque in ea post uictoriam ad tuendam magnificum Christianorum principem Godefridum exaltaret, sicut de gloria et uirtute eius et uestra nunc accepimus. Propter quod gauisi desiderio uidendi uos, et salutandi ac colloquendi huc uenire decreuimus. [6,57] CAP. LVII. Ad haec a fidelibus peregrinis uenerabili episcopo sic responsum est: « Si Christianorum prosperitati congaudetis, et saluti arridetis, cur Christianis ciuibus, uidelicet urbis Laodiceae iniuste uim intulistis, turres eorum cepistis, custodes trucidastis, et adhuc urbem obsidione uastastis? » His auditis, episcopus benigne et patienti animo excusauit se, ac se suosque in omnibus ignoranter deliquisse profitetur, dicens: « Mundi a sanguine hoc sumus. Nam cum rudes ac totius guerrae ignari nauigio ad has partes uenissemus, Boemundus ab Antiochia nobis obuiam factus est, qui ciues Laodiceae falsos Christianos esse asseruit; eosdem etiam semper Christianis confratibus aduersari, et traditores peregrinorum apud Turcos et Sarracenos fuisse illos summopere referebat. Ad hoc ulciscendum, opem et uirtutem nostram precatus est. Nos uero uerbis et assertionibus illius credentes, hosque ciues sceleratissimos aestimantes, uires et opem sibi ad obsidendam urbem et eius habitatores contulimus, et obsequium nos praestare Deo in occisione illorum arbitrati sumus. Sed nunc ueritatem ex ore uestro nouimus, quomodo inuidia et auaritia, non Dei gratia, hos Boemundus persequitur; et nos misere decepit ad obsidendos et puniendos Christianos. Et ideo sine mora ad nostros redituri, rem aperiemus, et sic ab urbe eos et ab omni impugnatione cohibebimus. » [6,58] CAP. LVIII. Hoc dicto, nuntii ab exercitu Hierosolymitarum cum Pisanorum episcopo profecti sunt. Sed Boemundum in nimia auaritiae suae pertinacia reperientes, legationem confratrum et comprimorum benigne sibi aperuerunt quatenus ab urbe Laodicea arma et uires suas amoueret, ne erga imperatorem Graecorum fidem promissam mentirentur, et reditus sui impedimentum grauissimum in regno illius paterentur. Boemundus uero, auditis nuntiorum uerbis, petitionem et admonitionem fidelium prorsus spreuit, et nunquam se recessurum a muris et moenibus Laodiceae asseruit, donec urbs et ciues suae manciparentur ditioni. Nuntii autem omnia responsa et aspera uerba Boemundi eiusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium uehementer acuentes, eo animos illorum commouent, ut arma acquiri et bello aptari uniuersi, parui et magni, monerentur. Ad haec episcopus, Boemundi intentione et responsione cognita, in castra et classes suorum descendens, uniuersos qui in suo erant comitatu causam edocuit et commonitionem Christiani exercitus. Sic cunctos Pisanos et Genuenses, in Domino Deo compunctos, ab obsidione urbis et auxilio Boemundi reuocauit, ne ultra ad subueniendum manum in ciues mittere praesumpsissent. Boemundus ergo uidens se auxilio destitutum, uiresque suas nimium attenuatas, et quod fideles Christi ac principes bello et ui armorum eum amouere conspirassent, uespere coelos terrasque obumbrante, ab obsidione murorum procul cum omni manu sua secessit, et confratrum uoluntati, nescio amore an timore, nolens uolensque, obtemperauit. [6,59] CAP. LIX. Crastina uero die per uniuersum mundum relata, omnis multitudo peregrinorum armis et loricis induuntur; et iter insistentes, plurimumque diei peracto, Laodiceam peruenerunt in uexillis ostreis tubarumque multitudine. Sed nullam contradictionem sibi resistentium inuenientes, pacifice portas ciuitatis ultro sibi a ciuibus patefactas introierunt in omni susceptione benigna. Boemundum enim procul abstitisse, et abhinc usque ad dimidium milliare consedisse, eis nuntiatum est. Comes ergo Reymundus cum quingentis fratribus suae societatis munitionem urbis ingressus, suum uexillum, quod erat notissimum, in eminentioris turris erexit cacumine, custodia suorum per uniuersas Laodiceae turres locata. Caeteri uero fratres et comprimores per omnia aedificia domorum extra et infra hospitandi gratia diuisi sunt. Circiter uiginti millia Hierosolymitanorum erat numerus, quando ab Ierusalem reuersi, Laodicea confinia intrauerunt, quibus omnium rerum uitae necessariarum copia a uendentibus concessa est. Mensis enim September et Autumni tempus erat, quando Laodiceam peruenerunt. Ubi praecipua ubertate frumenti, uuarum, musti, olei et hordei fruentes, quindecim dierum spatium laetanter peregerunt, ciuibus urbis et peregrinis Pisanis ac Genuensibus omnem familiaritatis et affabilitatis mutuam gratiam exhibentibus. [6,60] CAP. LX. Inter haec mutuae charitatis gaudia utrinque sui recordati Christiani nominis et communiter habitae tribulationis, passionis et pristinae dilectionis, internuntios constituerunt, qui Boemundum de iniustitia sua arguerent et de concordia interpellarent, quatenus compunctus fratribus reconciliari non abnueret, fratres quoque eum satisfacientem benigne in concordiam et charitatem reciperent. Boemundus, his auditis nuntiis, compunctus super omnibus, in unitatem et dilectionem festinanter redit. Etenim statuto die in campestribus Laodiceae colloquio habito, praecipue inter duos comites Reymundum et Boemundum, dehinc inter alios pax et amicitia firmata est, et omne uetus odium penitus exclusum. Sicque triduo cum illis Boemundus moram faciens, in obsequio charitatis uictoriam Ierusalem sciscitatus est: post haec Antiochiam cum suis reuersus est. Robertus uero Flandrensis, Robertus pariter Northmannorum princeps, Gastus de Burdeiz, Cuno de Monte-Acuto et caeteri compares, post aliquot dies reditum nauigio constituerunt ad terram natiuitatis suae. At comes Reymundus, metuens Laodiceam et Tortosam urbes, quas difficili labore subiugauerat, ex Boemundi auaritia et instabilitate amittere, cum plurima manu suorum sequacium remansit.