[0] Dodanae Manualis. [1] Incipit prologus. Multis plura patent, mihi tamen latent, meae quoque similes, obscurato sensu, carent, intellectu, si minus dicam, plus ego. Adest semper ille qui ora aperit mutorum et infantium linguas facit disertas. Quanquam in fragili sensu, inter dignas uiuens indigne tamen genitrix tua, fili, ad te nunc meus sermo dirigitur manualis, ut, ueluti tabularum lusus maxime iuuenibus inter caeteras artium partes mundanas congruus et aptus constat ad tempus, uel certe inter aliquas ex parte in speculis mulierum demonstratio apparere soleat uultu, ut sordida extergant, exhibentesque nitida, suis in saeculo satagunt placere maritis, ita te opto ut, inter mundanas et seculares actionum turmas oppressus, hunc libellum a me tibi directum frequenter legere, et ob memoriam mei uelut in speculis atque tabulis ioco, ut non negligas. Lices sint tibi multa adcrescentium librorum uolumina, hoc opusculum meum tibi placeat frequenter legere, et eum adiutorio omnipotentis Dei utiliter ualeas intelligere. Inuenies in eo quidquid in breui cognoscere malis ; inuenies etiam et speculum in quo salutem animae tuae indubitanter possis conspicere, ut non solum saeculo sed ei per omnia possis placere qui te formauit ex Iimo : quod tibi per omnia necesse est, fili, ut in utroque negotio talis te exhibeas, qualiter possis utilis esse saeculo, et Deo per omnia placere ualeas semper. Sunt mihi curae multae ad te, o fili Willelme, uerba dirigens salutis, inter quas ardens et uigil meus aestuat animus ut tibi de tua, auxiliante Deo, natiuitate, in hoc codice libelli ex meo desiderio habeas conscriptum, sicut in sequentibus est utiliter praeordinatum. [2] Praefatio. Anno feliciter, Christo propitio XI, domino nostro Ludoico quondam fulgente in imperio, concurrente VIII Kalendarum iulii die, in Aquisgrani palatio, ad meum dominum tuumque genitorem B{ernardum} legalis in coniugio accessi uxor; et iterum in XIII anno regni eius, III Kalendarum decembrium, auxiliante, ut credo, Deo, tua ex me, desideratissime fili primogenite, in saeculo processit natiuitas. Voluente itaque et crescente calamitatis miseria huius saeculi, inter multas fluctuationes et discordias regni, imperator praedictus uiam omnium iisse non dubium est. Nam infra XXVIII anno regni eius, non perueniens ad summum, uitam saeculi debitam finiuit. Post mortem quoque eius, in anno sequente, natiuitas fratris tui, qui ex meo post te secundus egressus est utero, XI Kalendas aprilis in Uzecia urbe, Deo miserante, exorta est. Etenim paruulum illum, antequam baptismatis accepisset gratiam, dominus et genitor utri{us}que uestrum B{ernardus}, una cum Elefanto, praedictae ciuitatis episcopo, et cum caeteris fidelibus suis, in Aquitaniae partibus ad suam fecit. adduci praesentiam. Sed cum diu, ob absentiam praesentiae uestrae, sub iussione senioris mei, in praedicta cum agone illius iam gaudens residerem orbe, ex desiderio utrorumque uestrum hunc codicillum secundum paruitatis meae intelligentiam tibi transcribi et dirigere curaui. Licet ex multis sim occupata angustiis, ut tuum aliquando intuerer aspectum, tamen haec una secundum Deum in arbitrio Domini constat prior(i). Volueram quidem, si daretnr mihi uirtus de Deo; sed quia longe est a me peecatrice salus, uolo, et in hac uoluntate meus marescit animus. Audiui enim quod genitor tuus B{ernardus} in manus domini te commendauit Karoli regis ; admoneo te ut huius negotii dignitatem usque ad perfectum uoluntati oeram des. Tamen. ut ait Scriptura, primum in omnibus regnum quaere Dei, et tunc ad{i}icientur ea quae necessaria sunt animae et corpori tuo fruenda feliciter. Explicit praefatio.