[11] XI. Sic etiam Samuel propheta et dux populi Israël, cum corriperet eundem populum propter frequentissimas transgressiones illorum, replicans eis beneficia Dei omnipotentis, et eorum e contrario auersiones, intelligeret idem populus grande malum se fecisse, et Deum offendisse petendo sibi regem, orando obtinuit ut insueto tempore terribiliter cum tonitruis et coruscationibus pluuia. Sic denique scriptum est dixisse populo Samuelem : "State, et uidete rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu uestro. Numquid non messis tritici est hodie ? Inuocabo Dominum, et dabit uoces et pluuias; et scietis et uidebitis quia grande malum feceritis uobis in conspectu Domini, petentes super uos regem. Et clamauit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus uoces et pluuiam in die illa ; et timuit oomnis populus nimis Dominum et Samuelem. Dixitque uniuersus populus ad Samuelem: Ora pro seruis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur. Addidimus enim uniuersis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem". Territi enim uocibus tonitruum et coruscis fulgurum, intercessionem sancti Prophetae, licet peccatores, tamen ut fideles postularunt non sicut isti nostri semifideles, qui mox ut audiunt tonitrua uel cum leui flatu uenti, dicunt: "Leuatitia aura est", et maledicunt dicentes : "Maledicta lingua illa, et arefiat, et iam praecisa esse debebat, quae hoc facit". Dic, rogo, cui maledicis ? iusto, an peccatori? Peccator namque, et ex parte infidelis similis tui, auram, ut dicere soletis, leuare non potuit ; quia nec uirtute sua ualuit, nec angelis malis imperare potuit, quanquam nec eorum in hac re sit potestas. Domino non supplicauit, ut orando id obtineret, quia sicut uos, ita et illi quos tempestarios putatis, praestigiis malis fieri haec putant, non uoluntate Dei; licet, etsi a Domino Deo hoc peterent, non mererentur adipisci, quod utique iustorum est, non iniquorum : qui in talibus rebus, etsi petunt a Domino aliquid, infideliter et duplici animo petunt, non in certitudine fidei. [12] XII. Illo praeterea tempore quando oratione Heliae siccitas erat in terra Israel, etiam pascua pecoribus negabantur. Scriptum est enim "Dixit Achab ad Abdiam : Vade in terram ad uniuersos fontes aquarum, et in cunctas ualles, si forte inuenire possimus herbam, et saluare equos et mulos, et non penitus iumenta interereant". Ecce, ut apparet, de pluuia desperati quod non esset (herba) nisi iuxta fontes et riuos aquarum, iam sentiebant uerum esse quod ipsi Achab Helias dixerat : "Viuit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluuia, nisi iuxta oris mei uerba". Et certe Helias annos dixit quanti essent. Iste ergo Achab, ut dixi, quare non rogauit tempestarios ut leuarent tempestates, et, ut dicere soletis, auras leuatitias, per quas inrigata terra habere posset herbas equis et mulis suis ceterisque iumentis, pro quibus sollicitus erat; maxime quia non timebat perdere fruges in campis, et uineas, quae nullae omnino tunc erant. [13] XIII. Nostris quoque temporibus uidemus aliquando, collectis messibus et uindemiis, propter siccitatem agricolas seminare non posse. Quare non obtinetis apud tempestarios uestros, ut mittant auras leuatitias, quibus terra inrigetur, et postea seminare possitis? Verum quia id uos nec fecistis, nec facere unquam uidistis et audistis, audite nunc quid ipse Dominus, rerum omnium conditor, rector, gubernator, ordinator et dispensator, seruo suo beato Iob inter cetera etiam de huiusmodi rebus dicat. Etenim cum diabolus inuentor mali, princeps et caput omnium malorum, accusator fratrum, accusasset beâtuin Iob apud Dominum, dicens quod non recta intentione, id est, soli ei placendi, et solo eo fruendi illi seruiret, sed pro terrenarum rerum multiplicatione ac defensione; expetisset- que cum tentandum, quatenus tentando ita uerum esse ostenderet; improbus, superbus, et stultissimus, quasi mentem uiri Dei melius nosset quam conditor eius ; Dominus quoque iustus et misericors, iustus ad confundendum diabolum, misericors ad exaltanduui fidelem famuium suum,concessit illi potestateen, primum quidem in rebus omnibus, deinde uero in filiis, post etiam in salute corporis, ac deinceps in suasione coniugis, postremo autem in exprobratione et multifaria despectione famulorum. Sed diabolus uictus et confusus recessit; seruus Domini uictor et triunlpbans excreuit. Volens igitur pius Dominus, secundum quod apostolus dicit de se ipso, ne magnitudo eum reuelationum extolleret, ita et illum, ne magnitudo uictoriæ elatum reddcret, humiliare, non ablatione rerum, quas perdiderat, non percussione corporis, per quam iam sicut aurum in camino examinatus erat, non comparatione alicuius magni uiri, quia similis ei super terram nullus erat, quippe qui inter homines orientales magnus esset, coepit tamen eum humiliare uehementer, sublimiter ostendendo illi immensitatem potentiae suae, ut fidelis famulus cognoscendo inaestimabilis atque incircumscripti conditoris ineffabilia-magnalia, semetipsum despiceret, et despiciendo inclinaret, sicuti et factum est. Nam hoc in uerbis eius apparet, quibus ait : "Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in fauilla et cinere", Quod alia translatio apertius declarat, dicens : "Despexi memetipsum, et distabui, et aestimaui me terram et cinerem" In hac ergo humiliatione, cum omnipotens Deus sciscitaretur ficlelem famulum, utrum ista aut illa facora posset, aut nosset quis fecerit, aut ubi esset quando fiebant, interrogat de talibus utique quae nemo alius nisi solus omnipotens facere potest, et dicit : "Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae"? Et : "Quis posuit mensuras eius, uel super quo bases illius solidatae sunt ? Quis conclusit ostiis mare" ? Et : "Numquid coniungere ualebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?" Et : "Numquid rrosti ordinem coedi?" Et: "Numquid mittes fulgura, et ibunt". Et multa huiusmodi. Inter haec, inquam, tanta ac talia, inquirit etiam ab eo dicens : "Numquid ingressus es thesauros niuis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparaui in tempus hostis, in diem pugnae et belli ? Per quam uiam spargitur lux, diuiditur aestus super terram? Quis dedit uehementissimo imbri cursum, et uiam sonantis tonitrui ? ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur? ut impleret inuiam et desolatam et produceret herbas uirentes ? Quis est pluuiae pater uel quis genuit stillas roris ? De cuius utero egressa est glacies? et gela de coelo quis genuit? ln similitudinem lapides aquae durantur, et superficies abyssi constringitur. [14] XIV. Ecce igitur opera Dei magna, quorum rationem nec ipse beatus Iob tam sublimiter, tam subtiliter antea poterat admirari. Si Dominus thesauros habet grandinis, et solus eos aspicit, quos beatus Iob necdum aspexerat, ubi eos inuenerunt isti tempestarii, quos beatus Iob non inuenit, neque inuenire possumus, sed neque aestimare ubi inueniantur? Domiuus interrogat fidelem famulum, utrum sciat quis dederit uehementissimo imbri cursum et uiam sonantis tonitrui. Isti autem contra quos sermo est, ostendunt nobis homunculos a sanctitate, iustitia, et sapientia alienos, a fide et ueritate nudos, odibiles etiam proximis, a quibus dicant uehementissimos imbress, sonantia aquae tonitrua et leuatitias auras posse fieri. Dominus dicit se haec praeparasse in tetupus hostis, id est ad uindictam. lsti eosdem ipsos hostes atque acluersarios aequitatis (in quibus quam maxime, post eos qui terminos transferunt, auferunt pro pignore bouem uiduae, lacertos pupillorum comminuunt, nudos dimittunt homines quibus non est operimentum, egenos educunt de dominibus eorum, homines contristant, uindicandum est) dicunt eorum habere potestatem quae Dominus ad uindictam hostium suorum praeparauit. Dominus se dicit pluuiae patrem, et gelu de coelo se generasse confirmat. Isti miserrimos hominum dicunt habere magnam portionem huius dispensatioriis. Quod in simititudinem lapidis aquae durantur, Dominus nobis mirandum proponit. Hoc si ad libitum miserrimorum horum hominum aliquando fieri posset, procul dubio mirandum non esset. [15] XV. Haec stultitia est portio non minima infidelitatis; et in tantum malum istud iam adoleuit, ut in plerisque locis sint homines miserrimi, qui dicant se non equidem nosse immittere tempestates, sed nosse tamen defendere a tempestate habitatores loci. His habent statutum quantum de frugibus suis donent, et appelant hoc canonicum. Multi uero sunt qui sponte sacerdotibus decimam nunquam donant, uiduis et orphanis ceterisque indigentibus eleemosynas non tribuunt, quae illis frequenter praedicantur, crebro leguntur, subinde ad haee exhortantur, et non adquiescunt. Canonicum autem quem dicunt, suis defensoribus (a quibus se defendi credunt a tempestate) nullo praedicante, nullo admonente, uel exhortante, sponte persoluunt, diabolo inliciente. Denique in talibus ex parte magnam spem habent uitae sue, quasi per illos uiuant. Hoc non est portio, sed fere plenitudo infidelitatis; et si diligenter consideramus, absque ambiguo pronuntiabimus id plenitudinem esse infidelitatis. Tres namque uirtutes sunt, secundum Scripturas diuinas, in quibus totus comprehenditur cultus, per quas colitur Deus, id est, fides, spes, caritas. Quicunque igitur fidem et spem suam partitus fuerit, ut ex parte credat in Deum, ex parte credat hominum esse quae Dei sunt, et ex parte speret tn Deo, ex parte autem speret in homine, huius profecto fidem et spem diuisum non accipit Deus; ac per hoc inter fideles censeri non potest; et quem partita fides et spes a numero fidelium secernit, uorago procul dubio infidelitatis absorbet; meritoque talis maledictum illud incurrit Prophetae dicentis : "Maledictus homo qui spem suam ponit in homine". Neque uero blandiatur sibi dicens : Magis spero in Deo quam in homine : quia spes per partes diuidi non potest. Aut enim tota erit, et tuta aut intuta erit, et nulla.