SPECULUM CARITATIS. EPISTOLA GERVASII PARCHORENSIS ABBATIS AD AELREDUM Sequentium librorum editionem imperantis. Est quidem sanctorum virtus permaxima humilitas, sed si vera, sed si discreta. Neque enim humilitas in parte est constituenda mendacii, nec inobedientiae sacrilegio conservanda. Rogavi fraternitatem tuam, imo praecepi, imo sub attestatione divini nominis adjuravi; ut mihi pauca quaedam scriberes, inter quae etiam quorumdam querimoniis, qui de remissioribus ad arctiora nituntur, obviares. Non damno, non reprehendo excusationem, sed prorsus obstinationem accuso. Fuerit humilitatis excusasse; sed nunquid humilitatis est non obedire? nunquid humilitatis est non acquiescere? Imo quasi peccatum ariolandi est repugnare; et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Sed clamas, femineos humeros gravi sarcinae subducendos, cautiusque opus oblatum non subire, quam sub fasce, cum subieris, ruere. Sit ergo grave, quod jubeo; sit arduum, sit impossibile. Sed nec sic excusationem habes. Persisto in sententia mea: praeceptum ingemino. Quid facies? Nonne is, in cujus verba jurasti. «Sciat, inquit, junior, hoc sibi expedire: et confidens de adjutorio Dei obediat?» (S. Bened. in Regula c. 68.) Fecisti utique, quantum debuisti, si non plusquam debuisti; quousque licuit processisti. Causas tuae impossibilitatis ostendisti, dicens te minus grammaticum, imo pene illitteratum: qui de coquinis, non de scholis ad eremum veneris, ubi inter rupes et montes agrestis et rusticus victitans, pro diurno pane in securi desudes et malleo, ubi magis discitur silere quam loqui; ubi sub habitu pauperum piscatorum, cothurnus non admittitur oratorum. Accipio gratissime excusationem tuam, qua desiderii mei scintillam augeri potius sentio, quam exstingui; cum dulcius mihi debeat sapere, si id proferas, quod non in cujuslibet grammatici, sed in schola didiceris Spiritus sancti, cum forte thesaurum ob id habeas in vase fictili, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex te. Id quoque quam jucundum, quod quodam praesagio futurorum de coquina sis translatus ad eremum, cui forte ad horam in regia domo carnalium ciborum fuit credita dispensatio, ut aliquando in domo regis nostri, spiritualibus spiritualia comparares, ac cibo verbi Dei esurientes reficeres. Sed nec ardua montium, nec aspera rupium, nec vallium concava perhorresco, cum in diebus istis montes stillent dulcedinem, et colles fluant lac et mel, in quibus valles abundant frumento; in quibus sugitur mel de petra, oleumque de saxo durissimo, et in rupibus et in montibus sunt pascuae ovium Christi. Unde arbitror, quod malleo illo tuo aliquid tibi de rupibus illis excuderis, quod sagacitate ingenii, de magistrorum scriniis non tulisses; et nonnunquam tale aliquid in meridiano fervore, sub umbris arborum senseris, quale nunquam didicisses in scholis. Non tibi ergo, non tibi, sed nomini ejus da gloriam, qui non solum de lacu miseriae et de luto faecis, de prostibulo mortis, et coeno turpitudinis eripuit desperatum; sed et memoriam faciens mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus, ad peccatorum spem cumulatius erigendam, illuminavit caecum, indoctum erudivit, docuit imperitum. Proinde, cum id quod exigeris, tuum non esse noverit omnis, qui te novit, cur erubescis, cur trepidas? cur dissimulas? cur ad ejus vocis imperium qui dedit, renuis erogare, quod dedit? An praesumptionis notam, vel aliquorum formidas invidiam? [0503] Quasi aliquid utile quis unquam sine invidia scripserit; aut praesumptionis possis argui, qui monachus abbati parueris. Praecipio itaque in nomine Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri, quatenus ea quae tibi diuturna meditatione nota sunt, de excellentia charitatis, de fructu ejus, de ordine ejus, stylo adnotare non differas, ut et quid sit charitas, et quanta in ejus posessione habeatur dulcedo, quanta in cupiditate, quae ei contraria est, sentiatur oppressio; quam non ipsam dulcedinem charitatis minuat, ut quidam putant, sed potius augeat, hominis exterioris afflictio; postremo qualis in ejus exhibitione sit habenda discretio, in ipso opere tuo, quasi in quodam speculo agnoscamus. Verum, ut pudori tuo parcatur, haec ipsa epistola in fronte operis praefigatur, ut quidquid in Speculo charitatis (hoc enim libro nomen imponimus), lectori displicuerit, non tibi, qui parueris, sed mihi, qui invitum coegerim, imputetur. Vale in Christo, dilecte frater. PRAEFATIO BEATI AELREDI. Vere sanctorum vera, et discreta humilitas virtus est; mea autem, et mei similium defectus virtutis, de qua Propheta: Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXVIII) . Neque enim a virtute aliqua se eripi postulabat, aut de humilitate extollebat, sed dejectioni suae subventionem implorabat. Quam miseram humilitatem meam, et utinam sicut humilitatem veram, sic quoque virtutem discretam, ne aliqua inobedientiae importunitate velare videar; tantae dignationis petitioni, jussioni, attestationi, quia dignum est, minus digne licet, quod quidem mea interest, tamen pareo. Suscipio itaque opus impossibile, inexcusabile, dignum accusatione, ex mea pusillanimitate impossibile, ex praeceptione vestra inexcusabile, accusationi subjacens ex cujusvis inspectione. Quis enim digne ferat prima fronte, quadam auctoritate apostolica, de excellentiori via charitatis scribere praemittentem, non solum scribendi rudem, aut, sicut vobis placuit, illitteratum sed etiam elinguem, et lactis potum nondum idonee lingentem? Aut qualiter rerum portio una, aut certe nulla, de charitatis eminentia, incompositus, de ejus ordine, sterilis, de fructu disserat; infatuatus et insipidus, ejus dulcedinem eliciat, cupiditate victus, contra eam se erigat? denique, qualiter carnis contritione charitas augeatur, et ejus discretam exhibitionem, quis ego qui explicem? qui secus ac vobis videtur, quod tamen pace vestra dico, de coquinis ad eremum veniens, locum non officium mutavi? Atqui dicetis: Excusare non debes. Scio, domine mi, scio. Sed, quia excusare non licet, libet accusare, ut adveniens lector minus gratus non cogatur ulterius progredi, dum in ipso limine cernit, quo jure possit offendi. Illud tamen ad scribendum quantam fiduciam praestat, quod sanctissimum charitatis affectum, ad suscipiendas molestias, quae mihi digne irrogari poterunt, incunctanter objecistis? Itaque spem perficiendi vix habens, de charitate quae jussistis, illo malleo nostro, cui allusistis, ut Speculum perficeretur, ut potui, compegi; in hoc certissimum esse reperiens, quod, cum spes et caetera exciderint, semper maneat charitas. Praestitit autem gratiam, qui artem non tribuit. Et quidem in hoc charitatis speculo, nulli, nisi in dilectione manenti, vultus se charitatis infundet; sicut nec nisi in luce existenti, sua cuique in quovis speculo redditur facies. Sane autem praesentis operis suscipiendi propositum, quaedam ipse mecum meditando, quaedam vero quasi mecum, imo magis mecum, quia illa unanimi meo reverendissimo priori Hugoni, qui plus mecum, quam ego ipse mecum, communicanda epistolarum more sparsim dictaveram, ex quibus praesenti intentioni materiam sumens, sed et ipsa eadem ut congruere videbantur inserens, tribus incisionibus totum distinxi. Quarum licet de qualibet in singulis mentionem fecerim, specialiter tamen in prima parte charitatis excellentiam, tum ex ejus dignitate, tum ex adversae ei cupiditatis improbatione commendare, in secunda ineptis quorumdam querimoniis obviare; in tertia qualiter exhibenda sit charitas, monstrare laborat intentio. Si quid igitur in hoc sudore nostro proposito congruens processit, gloriae largitori, et vestrae orationi debetur; si quid vero aliter, mihi artem, aut usum non habenti donetur. Verum ne occupationem vestram terreat operis hujus tanta prolixitas, capitula, quae subjecta sunt, primo percurrite, et eorum inspectione quid legendum, quid vero negligendum sit, discernite. LIBER PRIMUS. Charitatis excellentiam demonstrans. CAPUT PRIMUM. Quod nihil dignius quam ut Creator a sua ametur creatura. [0505A] Extendisti, Domine, sicut pellem coelum tuum; ponens in eo stellas, ut luceant nobis in hac nocte; in qua pertranseunt bestiae silvae, catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant nos escam sibi: qui etiam tegis aquis superiora ejus, quibus per quasdam secretissimas cataractas compluas terram cordis nostri; ut multiplicetur a fructu frumenti, vini et olei sui; et non casso sudore quaeramus panem nostrum: sed quaerentes inveniamus, invenientes pascamur et gustemus quoniam tu dulcis es, Domine. Anima mea, anima arida, anima sterilis et infructuosa, sitit his suavissimis complui stillicidiis, [0505B] ut et illi appareat panis ille coelestis, qui angelos pascit, quem parvulus sugit; et sapiat interiori palato meo omne oblectamentum, nec amplius suspirem ad ollas carnis, quas reliqui in Aegypto; ubi exigente Pharaone, etiam ablatis paleis, lateres luteos exsolvebam. Sonet ergo vox tua in auribus meis, bone Jesu, ut discat quomodo te amet cor meum, amet te mens mea, ament te ipsa viscera animae meae: amplectatur te intima medulla cordis mei, unum et solum verum bonum meum, dulce et delectabile gaudium meum. Sed quid est amor, Deus meus? mira, ni fallor, animi delectatio, eo dulcior quo castior; eo suavior quo sincerior, eo jucundior quo latior: et est palatum cordis cui sapis, quia dulcis es; oculus quo videris, quia bonus es; et [0505C] est hic locus capax tui, qui summus es. Qui enim amat te, capit te; et tantum capit, quantum amat, quia ipse amor es, quia charitas es. Haec est illa ubertas domus tuae, qua inebriabuntur dilecti tui, deficientes a se, ut transeant in te. Et quomodo, Domine, nisi amando te? Sed hoc ex toto se. Descendat, quaeso, Domine, in animam meam aliqua portiuncula hujus tantae dulcedinis tuae, qua dulcescant ei panes amaritudinis suae. Praegustet cujusdam sorbitiunculae experientia, quid desideret, quid concupiscat, ad quid suspiret in hac peregrinatione sua. Praegustet esuriendo, bibat sitiendo. Qui enim edunt te, adhuc esurient, et qui bibunt te, adhuc sitient; satiabuntur autem, cum apparuerit gloria tua cum manifesta fuerit illa magna multitudo dulcedinis tuae quam abscondisti timentibus te, quam [0506A] non revelas, nisi diligentibus te. Interim, Domine, quaeram te, et amando quaeram te; quia, qui proficit amando te, utique, Domine, quaerit te: et qui perfecte amat te, ipse est, Domine, qui jam invenit te. Et quid justius, quam ut creatura tua amet te; qui hoc ipsum accepit a te, ut possit amare te? Non enim irrationabilia, aut insensibilia possunt amare te: non enim est iste modus eorum. Habent nempe et ipsa modum suum, speciem suam, ordinem suum; non quo beati sint, aut esse possint amando te; sed quo pulchra, et bona, et bene ordinata ex te, ad illorum gloriam proficiant qui possunt beati esse, quia possunt amare te. CAPUT II. De natura, specie, usu quae omnibus creaturis communiter collata sunt. [0506B] Deus enim noster, cui est summum et incommutabile esse; cui est semper idem esse, dicente David: Tu semper idem ipse es (Psal. CI) : omnibus creaturis suis communiter haec tria distribuit, naturam, speciem, usum. Naturam, qua bona sunt; speciem, qua pulchra sunt; usum, ut bene ordinata alicui rei proficiant. Qui enim fecit ut essent, fecit etiam ut bona essent, ut pulchra, ut bene ordinata. Quoniam enim ab ipso sunt, qui summe et incommutabiliter est, ideo sunt omnia; quoniam ipse a quo sunt, summe et incommutabiliter pulcher est, pulchra sunt omnia; ab ipso qui summe et incommutabiliter bonus est, bona sunt omnia; ab ipso qui summe et incommutabiliter sapiens est, bene [0506C] ordinata sunt omnia. Sunt ergo bona per naturam; pulchra per speciem; bene ordinata ad ipsius universitatis decorem. Vidit, inquit, Deus cuncta quae fecerat; et erant valde bona (Gen. I) . In quantum itaque sunt, bona sunt; in quantum unaquaeque pars toti suo congruit, pulchra sunt: in quantum in ipsa universitate unaquaeque res convenientem sibi et locum, et tempus, et modum obtinet, optime ordinata sunt. Locum quippe, qui sibi congruat, quaeque res habet, in quo sit, verbi gratia, angelus coelum, irrationabilia solum; homo medius medium paradisum. Tempus itidem, quando, vel quandiu sint, vel videlicet in ipsius universitatis pulchritudine aliud quidem simul totum incipiat, sed nunquam desinat, ut natura angelica; alia, ut simul omnia nequaquam incipiant, coepta tamen nequaquam [0507A] vel ipsa desinant, ut homines; alia, ut nec simul incipiant, et esse quandoque desinant, ut irrationabilia. Porro, ne de modo quemadmodum quaeque creatura subsistat, quam congruentem sibi modum sortiantur omnia, tacuisse videamur, quid rationali creaturae magis congruum, quam beatitudo, si justa est? quid ei magis convenit quam miseria, si iniqua? Denique irrationali, itemque insensibili creaturae quis modus aptior, quam quod, cum ipsa nec beata, nec misera esse possit, illorum saluti subserviat; horum infelicitatem accumulet? Verissime quidem a quodam sapiente dicitur: Aqua, ignis et ferrum; lac, et panis, et mel; botrus uvae, oleum, et vestimentum: haec omnia sanctis in bona; sic impiis et peccatoribus in mala convertentur [0507B] (Eccli. XXXIX) . Nec causetur homo, quod jam communem locum sortiatur cum belluis, qui in honore positus non intellexit: et ideo comparatus est jumentis, et similis factus est illis, nec loco solum. Quis enim facile dixerit, abolita in mente rationali, etsi non imagine, divina tamen similitudine, quanta irrationabilium jumentorum similitudo succreverit? Sed hinc alias. Nunc animadvertenda simul et praedicanda Creatoris sapientia: qui cum non sit malorum Creator aut incentor, est tamen ipsorum malorum prudentissimus ordinator. Cur ergo non sineret dulcissimus simul et omnipotentissimus Dominus meus malum esse, quod nequiret vel modice aeternum suum labefactare propositum; quo insuper manifestior appareret ipsa ejus omnipotentia, [0507C] sapientia mirabilior, suavior misericordia, cum de malis bona faceret omnipotenter; inordinata ordinaret sapienter, miseris conferret beatitudinem misericorditer? CAPUT III. Quod homo ad imaginem sui Creatoris conditus, et beatitudinis capax sit. Homini ergo in ipsa universitatis creatione dedit non solum esse, nec, ut caeteris, bonum tantum esse: nec solum pulchrum aut ordinatum quid esse, sed insuper beatum quid esse. Sed, quemadmodum nulla creatura nec a seipsa est, nec a seipsa pulchra, aut bona est; sed ab ipso qui summe est, qui summe bonus et pulcher est: et ideo bonitas [0507D] bonorum omnium, pulchritudo pulchrorum omnium, causa omnium existentium: ita nec a seipsa beata est; sed ab ipso qui summe beatus est, ac per hoc beatitudo beatorum omnium. Hujus beatitudinis sola rationalis creatura capax est. Ipsa quippe ad imaginem sui Creatoris condita, idonea est illi adhaerere, cujus est imago: quod solum rationalis creaturae bonum est, ut ait sanctus David: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal. LXXII) . Adhaesio plane ista non carnis, sed mentis est, in qua tria quaedam naturarum auctor inseruit, quibus divinae aeternitatis compos efficitur, particeps sapientiae, dulcedinis degustator. Tria haec memoriam dico, scientiam, amorem, sive voluntatem. Aeternitatis quippe capax est memoria, sapientiae scientia, [0508A] dulcedinis amor. In his tribus ad imaginem Trinitatis conditus homo, Deum quem memoria retinebat sine oblivione, scientia agnoscebat sine errore; amore complectebatur sine alterius rei cupiditate. Hinc beatus. CAPUT IV. Quod amore, in quo plenius ipsius erat beatitudinis gustus, a Deo recesserit homo; et sic miser effectus Dei in se imaginem corruperit, nec tamen aboleverit. Verum, licet in his tribus, vel his tribus ipsa perficiatur beatitudo: in hoc tamen tertio proprie est ipsius beatitudinis gustus. Quanquam enim in pessimis delectari miserrimum sit: ubi tamen nulla delectatio, nec ulla beatitudo. Porro, ubi amor nullus, [0508B] nulla delectatio. Denique ipsius summi boni quanto major dilectio, tanto major delectatio, tanto major et beatitudo. Pariat licet multa memoria, capiat licet profunda scientia, nulla tamen delectatio, si non ad parta vel nota ipsius fiat voluntatis conversio. At primus parens noster libero muneratus arbitrio, poterat quidem, Dei tamen adjutus gratia, ipsum Deum perpetuo amando in ejus memoria notitiaque delectari, perpetuoque beatus existere: potuit et ipsum amorem suum ad aliquid minus reflectere; sicque ab ejus amore recedendo frigescere, seseque miseriae addicere. Sicut enim rationalis creaturae nulla alia est beatitudo, quam Deo adhaerere, ita hoc ejus miseria, a Deo recedere. Verum [0508C] ille in honore positus non intellexit. Quid? Fortassis id quod quidam ingrediens sanctuarium Dei, et intelligens non modo in praesentia, sed etiam in novissima, quoniam ecce, inquit, qui elongant se a te, peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII) . Non intellexit quia qui fornicantur a Deo per superbiam, devolvuntur in insipientiam: et qui per rapinam Dei usurpat similitudinem, merito jumentorum induit similitudinem. Libero ergo male usus arbitrio, amorem suum ab illo incommutabili bono deflexit, et ad id quod minus erat, propria cupiditate caecatus reflexit, sicque a vero bono recedens, et ad id quod ex se bonum non erat deficiens, ubi aucupabatur profectum, invenit defectum; perverseque diligendo seipsum, et se [0508D] perdidit et Deum. Sicque justissime actum est, ut qui contra Deum Dei appetebat similitudinem: quo voluit fieri curiositate similior, cupiditate fieret et dissimilior. Corrupta est itaque in homine Dei imago, non abolita penitus. Proinde habet memoriam, sed obnoxiam oblivioni; scientiam quoque, sed subditam errori, nihilominus et amorem, sed pronum cupiditati. Perseverat adhuc in anima rationali in hac trinitate, etsi misera, ipsius beatae Trinitatis impressio, quae ad ipsam animae relicta substantiam, quae et sui reminiscitur, se novit, se diligit: quae ipsam sui memoriam diligit, novit, reminiscitur, ipsam sui scientiam reminiscitur, novit, et diligit: item ipsam sui dilectionem diligit, reminiscitur, novit: et in substantia unitatem, et in tribus [0509A] his, quae perstrinximus, vocabulis praefert trinitatem. Unde Psalmista: Verumtamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur (Psal. XXXVIII) . Breviter quidem, sed expresse satis his verbis sanctus David utrumque insinuat animae non deesse humanae, et ex natura imaginem, et ex peccato corruptionem. Nam et memoriam corrumpit oblivio; scientiam error obnubilat, amorem cupiditas coangustat. CAPUT V. Quod post Salvatoris adventum Dei in homine renovetur imago: et quod non hic sed in futuro speranda sit ipsius renovationis perfectio. Porro jam per Mediatorem Dei et hominum hominem Christum Jesum soluto dubito, cui obnoxia [0509B] tenebatur humana natura, deleto chirographo, cujus cautione astrictos nos tenebat antiqui hostis dira superbia; exspoliatis principibus et potestatibus, quibus nos addixerat divina justitia, pacato denique Deo Patre illa singulari in cruce hostia, reparatur tandem memoria per sacrae Scripturae documentum, intellectus per fidei sacramentum, amor per charitatis quotidianum incrementum. Perfecta imaginis reformatio, si memoriam oblivio non interpolet, scientiam nullus error obnubilet, amorem nulla cupiditas interpellet. Sed ubi istud, et quando istud? Haec pax, haec tranquillitas, haec in patria speretur felicitas, ubi nullus locus oblivioni viventibus in aeternitate: nulla erroris subreptio [0509C] fruentibus veritate; nulla cupiditatis impulsio divina absorptis charitate. O aeterna et vera charitas, o vera et cara aeternitas: o aeterna, et vera, et cara Trinitas! Hic hic requies, hic pax, hic felix tranquillitas, hic tranquilla felicitas, hic felix et tranquilla jucunditas. Quid agis, o anima humana, quid agis? Quid per diversa raptaris? Porro unum est necessarium. Ut quid multa? Quidquid appetis in multis, in uno est. Si excellere, si scire, si delectari, si abundare; totum hic et perfecte hic, et nusquam nisi hic. Nunquid enim in hoc lacu miseriae et luto faecis vera excellentia? Nunquid in hac regione umbrae mortis perfecta scientia? Nunquid in hoc loco horroris et vastae solitudinis vera delectatio, inter tot aerumnas vera abundantia? Porro [0509D] quae in mundo excellentia, quam timor non dejicit? quanta hominis scientia, qui nec seipsum capit? Denique, si delectaris in carne, hoc et equus et mulus, quibus non est intellectus. Si in gloria, si in divitiis; cum interieris, non sumes omnia, neque descendet tecum gloria tua. Ibi ergo vera excellentia, ubi nihil superius quod ambiatur: ibi vera scientia, ubi nihil ignoratur: illa vera delectatio, quae fastidio non minuitur: illa vera abundantia, quae nunquam exhauritur. Vae nobis, quia recessimus a te, Domine! Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! (Psal. CIX.) Quando veniam, et apparebo ante faciem tuam? (Psal. XLI.) Quis dabit mihi pennas, sicut columbae; et volabo, et requiescam? (Psal. LIV.) Plumescat interim, Domine Jesu, [0510A] plumescat, quaeso, anima mea in nido disciplinae tuae; pauset in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Amplectatur te interim crucifixum; sumat tui dulcissimi sanguinis haustum. Occupet interim memoriam meam haec suavis meditatio, ne ex toto eam oblivio obscuret; judicem me interim nihil scire, nisi Dominum, et hunc crucifixum, ne scientiam meam a soliditate fidei vanus error abducat: vendicet sibi totum amorem meum haec tua mira dilectio, ne illum cupiditas mundialis absorbeat. Quid ergo? Mihi soli id optaverim? Impleatur, Domine, quaeso: impleatur illud propheticum: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae (Psal. XXI) . Reminiscentur, inquit. Absconditam ergo, non sepultam omnino in mente rationali, Dei [0510B] intellexit memoriam, ut non tam novum aliquid insertum quam illud antiquum sentias reparatum. Nisi enim naturaliter quodammodo in ipsam Dei memoriam vel modicum ratio scintillaret humana, puto non esset, unde vel insipiens diceret in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII). CAPUT VI. Disputatio contra insipientem, qui dixit in corde suo: «Non est Deus (Psal. XIII) .» Dic inquam, quicunque es adeo insipiens, ut dixeris in corde tuo: Non est Deus, aliquemne putas sapientem? Forte teipsum. Ita sit: Itane tamen sapiens, ut fieri non possis et insipiens? Aut si insipiens, eo usque, ut non possis fieri et sapiens? [0510C] Si quid horum abnuas: jam non te desipere, sed potius non vivere dixerim. Ergo, si tu desipueris, perire aestimas sapientiam? Sed fieri potest et sapiens. Aliunde, quaeso, quam a sapientia? Erit ergo, et te desipiente, sapientia: Erit, inquis, sed in homine sapiente. Sed quis est homo, qui non possit desipere? Si ergo omnes homines desipiant, erit nihilominus sapientia; alioquin non possent denuo sapere. Sed in angelis, inquis. Sed et ipsos posse natura duntaxat desipere, indicat illa insipientium angelorum tanta multitudo; quibus quidem cum caeteris par natura, sed impar gratia. Nulla ergo creatura ex se sapiens. Unde ergo, nisi a sapientia? Et illam ubi invenit insipiens, ut denuo sapiat? Si eam invenit, est utique sapientia, quae inveniatur [0510D] ab insipiente, ut sit sapiens, alioquin quomodo invenitur, quod non est, nisi prius coeperit esse? Non, inquis, eam ita invenio; sed meditando, et exercendo facio meipsum sapientem. Ergo facis sapientiam tuam? Quare non fecerim? Ego te proposueram insipientem, et ecce adeo factus es sapiens, ut et sufficias facere sapientiam. An hoc est parum sapere, sapientem facere? Sed, et si quis dicat stultum facere posse sapientem, quis audiens non ridebit? Unde ergo sapientia stulto? forte a quolibet homine sapiente. Et ipse unde sapiens? An ipse se fecit sapientem? Sed antequam se faceret sapientem, quid erat nisi insipiens? Praedicta igitur sequetur abusio, ut insipiens fecerit sapientem. Si et angelum dixeris posse facere sapientem: et ipse [0511A] unde sapiens? Si et ipse se fecit sapientem, praedicta nihilominus sequetur abusio. Restat ergo ut non sit facta sapientia, quae caeteros faciat sapientes. Ipsa non potest desipere, quia sapientia non potest esse insipientia, sicut nec mors vita, quamvis mors Christi nostra sit vita: sicut lux tenebrae, quamvis fuerimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Nam nec Joannes erat lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) . Ipsa est sapientia, quae in animas sanctas se transfert, ut et ipsae sint sapientes. Parumne hoc tibi, o insipiens? Quaero iterum, utrum scias te esse. Quis, inquis, hoc ignoret? Plane nec academicus. Semperne fuisti? Unde ergo [0511B] accepisti, ut esses? An teipsum fecisti? Sed quomodo qui non eras aliquid, facere potuisti tam magnum aliquid? Unde ergo tibi esse? An ab alio homine? Et ipse unde? nunquid ab angelo? Et angelus unde? Restat ergo ut non sit facta essentia, a qua caetera omnia habent esse, sicut nec facta est sapientia, unde caetera omnia habent sapere. Sileat ergo tibi sic et sic sapere, sic et sic esse: loquatur tibi in corde ipsum sapere et ipsum esse, et jam non dices in corde tuo: Non est Deus, in ipso plane perspiciens nec posse saltem te esse, qui diceres in corde tuo, Non est Deus, nisi esset et Deus. Iterum quaero, utrum velis te esse et sapere? Puto quia non abnuis. Junge haec tria, esse, [0511C] sapere, velle. Redi ergo praevaricator ad cor. Considera in his tribus quanta unitas, quanta sit aequalitas. Et cum inveneris haec tria in te esse, et a te non esse, cogita aeternam voluntatem, et ne dicas in corde tuo, Non est Deus, sed potius reminiscens convertere ad Dominum Deum tuum, cum omni fine terrae. CAPUT VII. Quod mentis affectu homo a Deo recesserit. Mirabilis facta est, Domine, scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam (Psal. CXXXVIII) . Amplectar interim te, Domine Jesu, parvus parvum, infirmus infirmum, homo hominem, amplius dicam, pauperem. Nam et tu, Domine pauper, sedens super asinam, et super pullum filium asinae [0511D] (Matth. XXI) . Sic ergo te amplectar, Domine. Nam tota magnitudo mea, non nisi quod parvum est tui; tota fortitudo mea, quod infirmum est tui; tota sapientia mea, quod stultum est tui. Curram, Domine, in odorem unguentorum istorum (Cant. I) . Miraris quod unguenta appellem quae infirmum sanant, roborant debilem, moestum laetificant? Sequar ergo te, Domine Jesu, horum unguentorum excitatus odore, refocillatus aspergine. Sequar te, Domine, etsi non in montibus aromatum, ubi te invenit sponsa tua (Cant. VIII) ; vel in horto, Domine, ubi seminata est caro tua (Joan. XVIII) . Illic quidem salis; hic dormis. Hic, Domine, hic dormis: hic cubas, hic dulce quoddam Sabbatum sabbatizas. Consepeliatur tibi, Domine, caro mea, ut quod jam [0512A] vivo in carne, non vivam in me, sed in te, qui tradidisti temetipsum pro me. Coungatur tibi, Domine, pudicitiae myrrha, ut jam non regnet peccatum in meo mortali corpore, nec fiam velut jumentum in proprio computrescens stercore. Sed unde venisti in hortum? Unde, nisi de cruce? Utinam, Domine, et ego accipiam crucem tuam, et sequar te. Sed quomodo sequar te? Quomodo, inquis, recessisti a me? Puto, Domine, quia non pedum passu, sed mentis affectu. Nolens enim substantiam animae meae servare ad te, accepi eam ad me, et volens meipsum possidere sine te, perdidi et me. Et ipse factus sum mihimetipsi gravis; factus sum mihimet locus miseriae et tenebrarum; locus horroris et regio egestatis. Surgam ergo, et ibo ad Patrem [0512B] meum, et dicam ei: Pater, peccavi in coelum, et coram te (Luc. XV) . CAPUT VIII. Quod ex charitatis affectu homo in Dei imaginem reformetur. Patet, ni fallor, quoniam, sicut non pedum passu, sed mentis affectu a summo bono recedens, et in seipsa veterascens humana superbia, Dei in se corrupit imaginem, ita mentis affectu ad Deum accedens humana humilitas, renovatur in imaginem Dei, qui creavit eum. Unde Apostolus: Renovamini, inquit, spiritu mentis vestrae; et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV) . Quomodo autem fiet ista renovatio, nisi novo [0512C] charitatis praecepto, de quo ait Salvator: Mandatum novum do vobis? (Joan. XIII.) Proinde hanc charitatem si mens perfecte induerit, profecto duo illa, quae aeque corrupta diximus, memoriam scilicet et scientiam, ipsa reformabit. Ideo saluberrime nobis indicitur istius unius praecepti compendium, in quo et veteris hominis exspoliatio, et mentis renovatio, et divinae imaginis consistit reformatio. Amor quippe noster veneno cupiditatis infectus, tenacique voluptatis visco miserabiliter irretitus, quae in ima semper, id est, de vitio in vitium proprio pondere ferebatur, charitate desuper influente, ac innatum torporem suo calore dissolvente, ad altiora se surrigit, sicque exuens vetustatem, ac induens novitatem, sortitur pennas columbae deargentatas, quibus [0512D] ad illud sublime et purum bonum evolet, de quo et genus ducit: beato Paulo id apertius Atheniensibus profitente. Cum enim de Deo subtiliter multa disseruisset; et ex philosophorum quoque libris Deum unum instantissime comprobaret, in quo vivimus, movemur, et sumus, ait inter caetera: Cujus et nos genus sumus (Act. XVII) . Et addidit. Genus ergo cum simus Dei. Nec quis existimet genus nos Dei ita dixisse Apostolum, ut ejusdem naturae substantiaeve probarit, cujus et Deus, alioqui nec mutabiles, qui nec corruptibiles, sed nec miseri aliquando esse possemus, sicut nec ejus unigenitus, qui de ejus substantia natus, in omnibus ipsi Patri comprobatur aequalis; sed ideo nos genus asserit Dei, vel potius non negat, quia ad ejus creata imaginem [0513A] anima rationalis, ipsius sapientiae ac beatitudini participari posse cognoscitur. Animam itaque nostram ad id ad quod facta est, charitas sublevat; ad id vero, ad quod illa sponte defluxit, premit cupiditas. CAPUT IX. Quod amor noster adversum se ex charitate et cupiditate contrario appetitu dividatur. Verum, quia charitatis sive etiam cupiditatis ea sola animae nostrae portio capax est, quae usitatius amor nuncupatur, ipse est, qui ex nova infusione charitatis, et ex reliquiis vetustae cupiditatis, quasi quodam contrario appetitu adversus semetipsum constat esse divisus. De quo et Apostolus: Non quod volo ago (Rom. VII) . Et iterum: Caro concupiscit [0513B] adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec sibi invicem adversantur, ut non quaecunque vultis, illa faciatis (Gal. V) . Intelligendum sane Apostolum spiritus carnisque nomine nequaquam duas contrarias in homine uno, ut impuri somniant Manichaei, descripsisse naturas; sed spiritus appellatione mentis ex charitatis infusione exprimens novitatem, charitas, quippe Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V) ; carnis quoque vocabulo ex reliquiis vetustatis miseram animae insinuans servitutem, inter vetus nostrum inolitum, novumque insolitum, continuum una mente asserit oboriri conflictum. CAPUT X. Quod liberum arbitrium in anima locum medium teneat: nec tamen ad bonum et malum aeque sufficiat. [0513C] Inter haec duo, concupiscentiam scilicet quam carnis esse dicit Apostolus (Gal. V) , non quod omnis concupiscentia mala ex carne sit, quippe cum ea nequaquam daemones careant, qui carne carent; sed quod non ex Deo, sed ex homine sit, quem carnem in Scripturis appellari non ambiguum est. Inter hanc ergo concupiscentiam quae cupiditas congruentissime appellatur, et illam spiritus quam charitatem non immerito dicemus, quae utique spiritus est, non nostri, sed Dei: charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, [0513D] qui datus est nobis (Rom. V) : Inter haec, inquam, duo, id quod in homine liberum dicitur arbitrium, medium quodammodo locum tenet, ut ad quodlibet eorum se verterit anima, libero nimirum fiat arbitrio. Nemo sane ita desipiat, ut aequalem homini et ad bonum et ad malum, ex libero arbitrio ascribere audeat facultatem, cum non simus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, cum Deus sit, qui operatur in nobis et velle et perficere, pro bona voluntate; cum denique neque volentis, neque currentis, sed miserentis sit Dei. Quid ergo? His omnibus liberum in homine negatur inesse arbitrium? Absit. Est quippe liberum arbitrium ea animae vis, sive naturae, vel si quid aliud congruentius dici potest, id hominis, quo cuilibet rei [0514A] non sine judicio rationis consentit; non hujus aut illius rei, boni malive consensus, sed id quo consentitur. Sicut enim aliud est visus, aliud visio, nam visus quidem sensus est corporis unus de quinque, visio autem ipsius sensus actus; ita aliud dicimus ipsum consensum, aliud id quo consentitur. Nam consensus quidem quaedam animae actio est; liberum arbitrium quaedam animae vis atque natura, qua consentit, habens judicium sibi insitum, quo eligit cui rei consentiat. Sed, quia consensus fit voluntate, judicium ratione, haec duo voluntas et ratio liberum constituunt arbitrium. Ratio bona vel mala, justa et injusta, sive ea quae media sunt, quasi proponit; voluntas consentit, cuicunque autem rei consentiat, non nisi voluntate. [0514B] Ubi autem voluntas, ibi et libertas quaedam. Ex his ergo duobus, ut diximus, liberum videtur constare arbitrium, ex libertate scilicet voluntatis et arbitrio rationis. Vides igitur quam non libero praescribat arbitrio, undecunque homini bona oriatur voluntas, quandoquidem nec in bona nec in mala voluntate amittit voluntatem: ac per hoc nec libertatem, sed nec rationem, ideo nec judicium. Quid enim? Quia Deus est qui operatur in nobis velle, ideo amisimus velle? Aut quia Dei est quia ratione bene utimur; ideo ratione non utimur? Vel quia ex Deo nobis est, quidquid boni perficimus, ideo bonum non perficimus? Aut quia non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quoniam ex Deo [0514C] est nostra sufficientia, ideo non est sufficientia? Haec omnia, licet ex Dei gratia est quod agimus, tamen agimus, nec sine voluntate, nec sine ratione agimus; ac per hoc non sine libero arbitrio agimus. CAPUT XI. Quod gratia liberum non tollat arbitrium. Nam qui et voluntate carent ac ratione ac per hoc libero arbitrio, nihil hujusmodi Deus in eis operatur, ut sunt pecora, ac per hoc, ac ipsi aliquid hujusmodi operantur. Quidquid autem boni Deus per nos, vel de nobis, sine nostra operatur voluntate, tantum Dei est, non etiam nostri; quidquid autem cum nostra voluntate, et illius est, et nostrum. Si enim volens id facio, ait Apostolus, mercedem [0514D] accipio; si autem invitus, dispensatio mihi credita est (I Cor. IX) . Quocirca ut opus quod in nobis, sive per nos operatur, etiam nostrum sit, inclinat voluntatem ut consentiamus; sicque ex ejus gratia, merces sit nostra. Si enim volens id facio, mercedem accipio; ut autem sim volens in bono opere, Deus est qui operatur et velle. Ipsam deinde voluntatem excitans ad petendum, ad quaerendum, ad pulsandum, dat gratiam pro gratia, perficere scilicet pro bona voluntate. Postremo quia vita aeterna bonorum operum merces est, ipsam dans coronat dona sua, quae voluit esse merita nostra. Vide hoc totum in Paulo: Qui fui, inquit, blasphemus, et persecutor, et contumeliosus (I Tim. I) . Hic voluntas, sed mala: merita, sed pessima. Sed misericordiam [0515A] consecutus sum, ut fidelis essem (I Tim. I) . Ecce voluntas bona; sed vide, unde. Non quia aliquid boni in me praecessit, sed quia ejus misericordia me praevenit. Misericordiam enim consecutus sum, ut fidelis essem. Nempe, ut ait beatus Augustinus, ire ad ecclesiam, audire verbum Dei, sacramentum percipere Christi, aliquis potest nolens: credere nemo, nisi volens. Audi et de opere. Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV) . Hoccine habes, Paule, quod non accepisti? imo accepi. Et quidem plus illis omnibus laboravi, non autem ego (ibid.) . Quomodo utrumque verum; ego, et non ego? Non ego, quia non ex me; non viribus meis; non sapientia mea; non denique meritis meis; sed gratia Dei (ibid.) . Quid igitur? Itane, ut liberum tibi tollat arbitrium, [0515B] destruat voluntatem, judicium rationis absumat? Absit! Dixi, non ego, quia gratia Dei mecum. Quomodo mecum? Agens scilicet, ut consentiam operari, et sic ipse cooperer, et volens cooperer, ne, si me invito de me, aut per me operetur, non sim qui dicam: Bonum certamen certavi; cursum consummavi; fidem servavi (I Tim. IV) . Non ergo liberum arbitrium ad aliquod bonum sufficit, sed in ipso, vel cum ipso, vel per ipsum, Deus multa bona perficit. In ipso, quando illud occulta inspiratione ad aliquod bonum erigit; cum ipso, quando ipsum liberum arbitrium sibi per consensum jungit; per ipsum, quando Deo operante alter per alterum proficit. Reposita est mihi, inquit, corona justitiae (ibid.) . Quae corona, nisi vita [0515C] aeterna? Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die (II Tim. IV) . Reddet, inquit. Ergo, quia redditur, merces est vita aeterna. Merces plane, quia bonum opus praecessit. Bonum enim certamen certavi. Sed hoc opus unde? Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Merita itaque nostra, Dei est gratia. Propter quae merita dat vitam aeternam; gratiam pro gratia. Denique reddet unicuique secundum opera sua. Sed illa tantum opera coelesti mercede donantur, quae prius ejus munere largiuntur. Nam quod vita aeterna gratia sit, ipsum audi: Stipendium enim peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna (Rom. VI) . Gratia, inquam, vita aeterna, et duplex gratia. Gratia, quia pro gratia data; gratia, quia meritis praeponderat gloria. Non enim [0515D] sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII) . CAPUT XII. Quod nec salvatis nec damnatis liberum arbitrium auferatur, et quod gratia non nisi in libero arbitrio operetur. Sed nunquid in illa gloria, aut sine voluntate erimus, qua tanto bono consentiamus; aut sine ratione, qua hoc bonum nostrum judicemus? Ergo nec sine libero arbitrio; non quo ullum malum poterimus; sed quo illius boni capaces existamus. Non enim pecora aut damnationis obnoxia, aut salutis possunt esse capacia, utique quia sunt rationis ac voluntatis expertia. Nam infantes quidem, in [0516A] quibus etsi non major, tamen gratia est evidentior; in quibus nec ex dono ulla sunt merita, licet ob infirmitatem, quae ex peccati poena accidit, sine libero et vivant et moriantur arbitrio, exuti tamen hoc, quo impediuntur, carnis involucro, nequaquam credendi sunt absque rationali voluntate aeternae felicitatis, vel debitae damnationis esse participes. E quibus quotquot salvantur, evidentiori fit gratia; quippe quibus liberum deest arbitrium, cui possint ascribi merita; caeterum illa mihi videtur cumulatior; qua et merita donantur et praemia. Igitur in nullo gloriandum, quando nostrum nihil est. Quis enim te discernit, o homo? Liberum arbitrium? Ita plane, sed a jumentis, non ab injustis. Nam et injusti liberum habent arbitrium, sine quo non possent [0516B] esse vel injusti. Excepto duntaxat originali peccato, quod alia ratione etiam invitos quosque constringit, nemo nisi voluntate justus, nemo nisi voluntate potest esse injustus: ac proinde nec sine libero arbitrio. Sed voluntatem ad justitiam sola gratia erigit; in injustitiam ipsa se dejicit. Porro, ubicunque voluntas ibi et libertas. Ubicunque enim voluntate est, ibi non cogitur, ut sit necessitate. Habet ergo innatam sibi quodammodo voluntas libertatem, quia nullam potest pati necessitatem. Vis audire quamdam etiam in injustitia libertatem? Audi Apostolum: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae (Rom. VI) . Videsne quod non desit libertas voluntati, etiam in servitute peccati? Sed nunquid in libertate injustae voluntatis [0516C] judicium deest rationis; quo id quod vult discernat, ab eo quod non vult: quo sibi commodum, vel bonum, vel voluptuosum judicet, etiam id quod male vult? Nam, si utrumlibet horum deesset, posset forte voluptuosa tantum appetere, non autem illis rationali quodam judicio dissentire: quod est liberi arbitrii. Nam quod ratione etiam ad malum abuti possit homo, probat illud propheticum: Sapientes sunt, ut faciant mala (Jer. IV) . Nam nec in poenis inferni liberum deest arbitrium, quo voluntarie, ac per hoc libere a malis dissentiant, quae patiuntur; nec judicium rationis, quo seipsos accusent et judicent, quia suis meritis talia patiuntur. Patet, ni fallor, ratio, quod nec gratia liberum arbitrium destruat; nec liberum arbitrium gratiam [0516D] minuat. Quomodo enim gratia liberum arbitrium auferat, cum gratia non nisi in libero operetur arbitrio? Neque enim gratia ista, de qua loquimur, aut in brutis animalibus, aut in rebus operatur insensibilibus; sed in his tantum, qui praeceptionis, aut prohibitionis capaces audiunt: Fac hoc, et fac illud; et noli hoc, et noli illud. Quae procul dubio non dicuntur, nisi his, quibus inest liberum arbitrium, quo possint velle hoc aut illud. Ut autem bonum velint, Dei gratia operatur; non liberum destruens arbitrium, ut nihil velint, sed ad hoc inclinans, ut bonum velint. Quocirca, cum aliquid boni facis, non existimes hoc te tuis viribus agere; nec tamen a tua id alienes voluntate, quandoquidem non [0517A] dicendum est opus bonum, nisi sit et voluntarium. CAPUT XIII. Ratio, cur non ad bonum et ad malum liberum arbitrium aeque sufficiat. Sed dicet aliquis: Assentio jam, et quidem satis probatum est, Dei gratiam ita posse omnia in omnibus operari, ut nihil arbitrii praejudicet libertati. Sed utrum ita sit, quis novit? Quae ratio, ut cum nullius adminiculo ad malum egeat, ad bonum sibi non sufficiat? Et quis est, cui satis non sit, quod huic assertioni consentiat fides catholica, probet quotidiana uniuscujusque bene proficientis experientia, affirment insuper prophetica, simul et apostolica testimonia, et quod his majus est, illa illius veridici oris sententia qua dicit: Sine me nihil potestis [0517B] facere (Joan. XV) . Porro oculis hac fide purgatis ratio deesse non poterit, aderit intelligentia, lumen se ingeret veritatis. Videat ergo qui potest, credat qui videre non potest. Qui videt, gaudeat, sed humiliter; qui non videt, credat, sed perseveranter, quia nisi crederitis, non intelligetis (Isa. VII) . Videat, inquam, quia cum omnis creatura de nihilo sit facta, et mutabilis facta, naturali quodam suae mutabilitatis impulsu, semper ad id, de quo facta est, id est ad nihilum vergit. Et revera perfacile est videre omne quod natura mutabile est, quodam incommutabili indigere, ut non mutetur. Nullum siquidem mutabile in se habet incommutabilitatem, alioquin ne mutabile quidem esset; quanto minus alteri confert? Si vero nullius fulcita praesidio creatura [0517C] mutetur, quis non facile videat eam naturalius, ut ita dicam, et expressius ad id, de quo facta est, impetu quodam necessario commutari? Quapropter ut in inferiora sua mutabilitate non defluat, ut in eo quod est, suam mutabilitatem cohibeat, ut ad altiora auspicio feliciori se subrigat, semper illius eget gratia cujus est creata potentia. CAPUT XIV. Quid sit inter gratiam, quam primi homines in paradiso, et illam quam habent praedestinati in mundo, et quod juste imputetur homini mala voluntas, licet ad bonam obtinendam liberi arbitrii non sufficiat facultas. Unde et in coelis angelo, et homini in paradiso, licet nulla eos coarctaret infirmitas, quibus nulla [0517D] dominabatur iniquitas, quia tamen uterque mutabilis natura, utrique haec gratia necessaria; quae utique si collata non esset, excusabiliter uterque peccasset. At, quia ex creante gratia, bona eis erat collata voluntas; ex adjuvante gratia, si ipsi vellent, in ea perseverandi facultas: nulla superest de mutabili natura causatio: cui sustentandae, ac promovendae non deesset divina bonitas, si eam propria illorum non deseruisset iniquitas. Utrum autem reprobis aliquando etiam nunc talis gratia conferatur, ut et bona eis inspiretur voluntas; addatur gratia, qua non desit, si tamen ipsi velint, perseverandi facultas, non audeo praecipitare sententiam. Sane electis, quia major quam primis in paradiso hominibus, incumbit miseria, major confertur [0518A] et gratia: et quo major impugnat infirmitas, eo uberior praestatur resistendi facultas. Illis enim, ut dictum est, datum novimus posse perseverare, si vellent; istis insuper, ut perseverent. Sed quod, inquiens, hominis vitium, si bonam non habuerit voluntatem, quam nec propriis viribus acquirere, nec adeptam suis poterit viribus retentare? At qui bonae voluntatis conditus, cujus est vitio pejoratus? Cur non justissime ipsa ei impotentia imputetur, quam non ei Creator imposuit, sed cui ipse se sponte submisit? Et si forte aequum non videtur, ut hinc culpetur, si nunc bonam non habeat voluntatem, quam quidem habere non poterit si non acceperit; injustumne, ut imputetur ei, quod acceptam amisit; injustum, ut imputentur mala, quae [0518B] nullo cogente deliquit? CAPUT XV. Quod justissima sit etiam parvulorum damnatio. Ad haec, inquis, ratio justissime illos condemnat, qui rationis capaces, nec judicio eligendi, nec voluntate carent consentiendi: caeterum parvulos quae ratio addicit damnationi, quos nec creatio malos, nec propria voluntas fecit injustos? Quid enim? Injustum aestimas, ut lignum inutile et infructuosum ignis depascat? Cogita, quaeso, totum humanum genus quasi lignum aridum, lignum infructuosum, lignum in ipsa radice vitiatum, utpote veneno antiqui serpentis inficiatum, justissime addictum flammis, igni destinatum, adjudicatum damnationi. Quid ergo? Ingratum te praebes, [0518C] o lignum inutile, quod quidam ramusculi a tua praemortua praecisi radice, eripiuntur incendio, quatenus stipiti cuidam fructuoso inserti, pristinae venustati donentur! Vide lignum illud viride, lignum vitae, lignum cujus non defluunt folia, cujus omnia facta prosperantur, in ipso suo dulcissimo latere, quod idcirco voluit in cruce aperiri, ramis, ab illa damnata radice, sola sua miseratione discretis, dedisse locum; ut sibi inserti et complantati, et unum cum eo effecti, non sua virtute, quae nulla est, sed, illius spiritus participatione, reviviscant et virescant, susceptaque pluvia illa voluntaria, quam segregat Deus haereditati suae, sole quoque divinae charitatis incalescente, resumpto [0518D] novo coelestis gratiae succo, fructus afferant spirituales, supernis nimirum horreis recondendos. Sed relictus sum ego, ait ramus ille inutilis. Relictus plane. Quid causaris? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Multis quidem dedi, quod nulli debui; et tu hinc nequam, hinc invidus, hinc opponis, hinc calumniam struis? Sed, cum utrosque, inquis, parvulos, par teneat involutos damnatio, cur ille eligitur, iste respuitur? Audi quare. Quia Jacob, inquit, dilexi: Esau autem odio habui (Rom. IX) . Injustum clamas. Nunquid dicit figmentum ei, qui se finxit: quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem; aliud in contumeliam (ibid.) . Si ergo homo ex vasis [0519A] quae facit, quae voluerit deputat honori, quae voluerit exponit contumeliae; nec quisquam est qui causetur injustum, tu calumniaris, si Deus ex vasis, omnibus quidem justissimae contumeliae expositis, quae voluerit, assumat; quae voluerit, relinquat; quae voluerit, in pristinum reformet honorem; quibus voluerit, debitam inferat damnationem? Si, inquam, figulus in vasis, quae de eodem luto compingit discernendis, ipsa ejus voluntas justitia est, quomodo non multo magis in omnibus, quae ex nihilo creavit Omnipotens, discernendis, ordinandis, sumendis, discernendis, salvandis, damnandis, ipsa ejus voluntas summa justitia sit? Ergo miseretur cui voluerit; et misericordiam praestat, in quem sibi placuerit; et quem vult obdurat, [0519B] justissime deserendo; et quem vult emollit, piissime miserendo; et quidquid vult facit, nec injustum aliquid facit, quandoquidem inter justum et injustum sola ejus discernit voluntas, quae non est aliud quam ipsa aequitas, nec ejus voluntas ex alia pendet lege justitiae, sed lex justitiae ex ejus utique voluntate. Haec diximus, ne injusta videatur damnatio parvulorum. Itaque, o homo, noli altum sapere; sed time. Si enim ramis cum quibus est aequa conditio, par meritum, non parcit Deus, ne forte nec tibi parcat. Vide ergo severitatem et bonitatem Dei. In his quidem qui deseruntur, severitatem; in te autem bonitatem, si tamen permanseris in bonitate. Alioquin et tu relinqueris. [0519C] Porro ut non relinquaris, sed a relictis potius discernaris, noli de te praesumere, noli de Dei bonitate desperare, noli esse negligens ad operandum, noli esse segnis ad orandum cum Propheta, qui ait: Discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII) . Verum, ut in bonitate hac perseveres, non tibi de tuis viribus blandiaris, sed de illo praesume, cui item clamat Propheta: Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum (Psal. XI) . Illa scilicet generatione, de qua statim subjecit: In circuitu impii ambulant (ibid.) . Hi sunt, qui instar Samson decisis virtutum crinibus, defossisque scientiae rationisque luminibus, deputantur ad molam, ut deserentes compendium charitatis, circuitum teneant cupiditatis. CAPUT XVI. Quod charitati nihil desit perfectionis. [0519D] Quid tu, o anima mea, satisne es hoc intricata circuitu? Caput, inquit, circuitus eorum, labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX) . Quod, quaeso, hujus laboris emolumentum? Aliudne, quam porcorum siliquae? Nec hinc quidem satietas; si forte satietas, qualis? O quam suavior, quam jucundior, quam denique gratior esuries charitatis, quam satietas cupiditatis! Caeterum de beatitate nulla comparatio. Quanto enim quisque saginatior cupiditate, tanto veritate inanior, tanto proinde et miserior. Audiens quapropter, o anima mea, vituperationem multorum commorantium in [0520A] circuitu, esto quasi vas perditum, quatenus a temetipsa deficiens, et tota in Deum transiens, nescias tibi vivere, nec tibi mori; sed ei qui pro te mortuus est, et resurrexit. O quis dabit mihi hoc salutari poculo debriari, hoc mentis stupore perfundi, hoc suavissimo lethargo sopiri! ut diligens Dominum Deum meum toto corde meo, et ex tota anima mea, et ex omni virtute mea, nunquam quaeram quae mea sunt, sed quae Jesu Christi; diligensque proximum tanquam meipsum, non quaeram quod mihi utile est, sed quod alteri. O verbum consummans et abbrevians in aequitate! verbum charitatis, verbum amoris, verbum dilectionis, verbum totius perfectionis! Verbum consummans, cui nihil potest deesse, verbum abbrevians, [0520B] in quo pendet tota lex et prophetae. O Judaee, quid tantis opus est? Hic circumcisio, hic Sabbatum, hic hostiae salutares, hic odoriferum sacrificium, hic totius suavitatis incensum. Tene charitatem, et nihil horum deerit; charitatem neglige, et nihil horum proderit. CAPUT XVII. De spirituali circumcisione, quae in charitate continetur. Hic plane non carnalis unius membri amputatio, sed potius interioris exteriorisque hominis vera et perfecta circumcisio, resecans voluptatem, exstinguens libidinem, coercens gulam, cohibens [0520C] iracundiam, invidiam penitus evertens, omnium vitiorum generatricem expugnans superbiam. Haec edaces tristitiae stimulos spirituali quadam suavitate contemperans, sequacis acediae occurrit languori. Haec avaritiae pestem liberalitatis gratissimo mucrone confodiens, ab idololatriae vitio animam liberat ac conservat. Quid, rogo, hac circumcisione perfectius, qua vitiorum membra resecantur, corpus peccati destruitur, protoplastorum exuvies villosa deponitur, totaque antiquae vetustatis labes squalorque rejicitur? Mentem enim, quam dulcedo charitatis oppleverit, non timor angustat, non libido commaculat, non ira dilaniat, non superbia elevat; non coenodoxiae [0520D] manis fumus eventilat; non exagitat furor, non stimulus ambitionis eviscerat; non avaritia contrahit, non dejicit tristitia, non invidia tabefacit. Charitas quippe non aemulatur; non agit perperam; non inflatur, non est ambitiosa; non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate (I Cor. XIII) . Vides hanc spiritualem circumcisionem omnium vitiorum esse peremptoriam; etiam omnes sensus corporis divino quodam cultro purificat, oculorum abscindens petulantiam, aurium pruritum eradens, gustus superfluas summitates propellens, linguae procacitatem detrahens, meretricios odores excludens naribus, tactus perniciosam mollitiem eradicans. CAPUT XVIII. Quod verum Sabbatum ac spirituale in charitate. [0521A] Jam quale hoc sabbatum, advertat Judaeus; si tamen vilis homuncio gemens sub sarcina peccatorum, vinculatus retibus passionum, qui certe nihil, aut perparum hujus dulcedinis degustavit, hinc aliquid loqui potuerit. O, si daretur mihi vel modica requies ab exactoribus Pharaonis, ut liceret animam meam dimidia saltem hora in hujus silentio Sabbati repausare, profecto in pace in idipsum dormiens silerem, et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus, qui aedificant sibi solitudines, et replent domos suas argento! Sed unde misero tanta spes? Quaeram, quaeram [0521B] sabbatum illud; si forte desiderium pauperis audias, Domine; et eductum aliquando de lacu miseriae et luto faecis, dones vel stillulae alicujus experientia discere, quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti timentibus te (Psal. XXX) , quia non revelas, nisi diligentibus te. Qui enim diligunt te, requiescunt in te: et ibi vera requies, vera tranquillitas, vera pax, verum mentis sabbatum. Tibi autem, Judaee, unde sabbatum? Quia requievit, inquis, Deus die septimo ab omnibus operibus suis (Gen. I) . Quid ergo? in praecedentibus sex non requievit? Imo, inquis, sex diebus fecit Deus coelum et terram, septimo requievit. Hinc ergo praecipitur tibi vacare, vacare, inquam, non saltare. [0521C] O, si scires vacare, et videre quoniam Jesus ipse est Deus, sublato certe mox infidelitatis obscuro, revelata facie in charitate perfectum cerneres sabbatismum, nec magnopere jam carnales carnalis tui sabbati epulas affectares, qui ingressus locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis, in illud canticum gratulabundus erumperes: Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum (Cant. I) . Sed et illud Habacuc in cumulum tuae jucunditatis assumens: Ego autem in Domino gaudebo; et exsultabo in Deo Jesu meo (Habac. III) . CAPUT XIX. Quantum dies septimus caeteris praeferatur; et quod in eo Dei charitas commendetur. [0521D] Sed jam septimi diei praerogativam paucis advertamus. Et quidem magnus dies ille, in quo, decussis tenebris, lux Deo jubente resplenduit: magnus et ille, quo aquas inferiores et superiores, interjecto firmamento vox divina discrevit. Pretiosus nihilominus ille quo, aquis Dei verbo in unum congregatis, terra arida vestitur herbis, venustatur arboribus, decoratur floribus, fructibus foecundatur. Nec ille inferior, in quo coelum luminibus adornatur, quibus dierum successus temporum vices, anni cursus, signorum ordines disponuntur. Illius quoque quae eminentia, quo aqua diversorum animantium genus emittens, partem suis mersit gurgitibus, partem transmisit in aera! Nec vacat [0522A] admiratione dies sextus, quo quadrupedia et serpentia producuntur e terra, quo demum homo formatus e limo, divino flatu animatur. At nullus horum diei septimo videtur comparandus, in quo nulla quidem naturae creatio, sed ipsius Dei requies omniumque creaturarum commendatur perfectio. Sic enim habes: Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit ab universo opere quod patrarat (Gen. II) . Magnus hic dies, magna requies, magnum sabbatum. O si intelligas! Ni fallor, dies iste non hujus visibilis solis cursu peragitur, non ejus inchoatur exortu, nec terminatur occasu; denique non habet mane, non vespere. Porro de die primo, si tamen primus dicendus est; non enim eum scriptura primum [0522B] appellat, sed unum. Sed quomodo, inquis, sequens dicitur secundus, si non iste primus? Vide ne forte secundo dicatur dies unus, dicatur et tertio; ut uno die sexies repetito, senarius nobis numerus commendetur. Verum quoquo modo se habeat ista obscuritas: factum est, inquit, vespere et mane dies unus (Gen. I) . Et infra: Factum est vespere et mane dies secundus (ibid.) . Id ipsum et de reliquis. Puto his verbis omnium creaturarum mutabilitatem esse signatam, defectum et profectum, initium et finem. De die septimo nihil tale. Non ei ascribitur vespere, non mane; non finis, non initium. Ergo dies requietionis Dei non temporalis, sed aeternus. Tu paulo ante Deum finxeras temporaliter laborantem, quasi [0522C] fatigatum temporaliter quiescentem. Hoc non erat Deum cogitare, sed idolum fabricare. Cavendum tibi est ne, non habens idolum in templo Jerosolymitano, habeas illud in corde tuo. Non aliquid laborans fecit; quia dixit, et, factum est. Non fatigatus uno aliquo tantum die requievit; quia dies requietionis ejus aeternus est. Ergo requies ejus, aeternitas ejus. Putaveras eum tibi similem, ideo quasi indigentem aliquid creasse, quo oblectaretur aspiciendo, vel in quo requiesceret fruendo: idcirco non in aliqua creatura requies ejus describitur, ut scias nullius indigentem, sed sibi in omnibus sufficientem; nec creasse aliquid, ut suae consuleret egestati, sed ut satisfaceret suae plenissimae [0522D] charitati. Porro creavit ut essent omnia; sustentat, ut maneant, quae manent omnia; ipse ad debitos fines perducit universa. Nec id agit ulla necessitate, sed sola sua suavissima voluntate. Denique attingit a fine usque ad finem fortiter, praesentissima et omnipotentissima majestate; sed disponit omnia suaviter, quietus semper et quiescens in sua placidissima charitate. Ipsa incommutabilis et aeterna requies ejus, aeterna et incommutabilis tranquillitas ejus; aeternum et incommutabile Sabbatum ejus. Ipsa sola causa cur creavit creanda, regit regenda, administrat administranda, movet movenda, promovet promovenda, perficit perficienda. Ideo aptissime, ubi ejus requies commemoratur, ibi omnium rerum perfectio demonstratur. Charitas enim ejus, [0523A] ipsa est voluntas ejus; ipsa est et bonitas ejus: nec hoc totum aliud quam esse ejus. Hoc est enim ei in sua dulcissima charitate, in sua placidissima voluntate, in sua abundantissima bonitate, semper quiescere, quod semper est esse. Quocirca, sicut diebus sibi succedentibus, et quasi vices suas mane ac vespere variantibus, in quibus creata narrantur omnia, creaturae mutabilitas designatur; sic die hoc, die cui nihil advenit, nihil praeterit, nihil succedit, qui nec initio angustatur, nec fine concluditur, ipsa ejus aeternitas non immerito commendatur: in qua ejus requies aptissime describitur, ne indigens aut laborans aliquid creasse putetur. Sed cur ibi senarius numerus, hic septenarius? Et hinc accipe, quale possumus, documentum. CAPUT XX. Cur senarius numerus in Dei opere, septenarius in ejus requie commendetur. [0523B] Senarius sane numerus perfectionem maximam continere videtur. Ex omnibus quippe suis partibus constat, nec eas excedit. Partes ejus sunt unum, duo, tria. Nam si quaeras, unum quota pars sit senarii, respondetur sexta; quota duo, responderi potest tertia; quota tria, respondetur media. Jam in senario nullus alius est numerus: de quo posset responderi, quota sit ejus. Omnes igitur partes senarii, unum, duo, tria. Haec conjunge, nec plus nec minus invenies quam sex. Is ergo numerus in mundi creatione servatus est, ut in universitate creaturae nihil superfluum, nihil aestimes imperfectum. [0523C] Porro septenarius numerus in Dei requie dedicatur. Requiem Dei ejus diximus charitatem. Nec immerito. Pater, inquit, diligit Filium; et omnia monstrat ei quae ipse facit (Joan. V) . Et iterum: Sicut ego Patris mei mandata servavi, et maneo in ejus dilectione (Joan. XV) . Et ipse Pater: Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III) . Haec mutua Patris Filiique dilectio amor suavissimus, gratus complexus, charitas beatissima, qua Pater in Filio, Filius repausat in Patre: haec plane, haec utriusque imperturbabilis requies, sincera pax, aeterna tranquillitas, incomparabilis bonitas, charitas indivisibilis: hoc utriusque unum, imo in quo uterque [0523D] unum, dulce, suave, jucundum, sanctum dicimus Spiritum: qui et idcirco creditur hoc sibi vocabulum proprie assumpsisse, quod esse constat utriusque commune. Nam cum Pater et Filius uterque sit Spiritus, uterque sanctus, hic tamen qui utriusque est, charitas scilicet et unitas consubstantialis amborum, proprie dicitur Spiritus sanctus. Qui licet sit unus, et cum Patre et Filio unum, propter septiformem tamen gratiam, quae ex illius fontis plenitudine creditur emanare, in Scripturis septenario numero designatur. Unde et in lapide uno, juxta Zachariam, septem cernuntur oculi (Zach. III) : et secundum Apocalypsin, septem sunt spiritus ante thronum Dei (Apoc. V) . Vides ergo, quanta praestantia charitatis, in qua omnium [0524A] Creator et rector perenne quoddam et ineffabile Sabbatum sabbatizat. CAPUT XXI. Quod in omnibus creaturis quoddam vestigium divinae charitatis appareat: et ideo quasi ad Sabbatum, id est ad requiem, omnia tendant. Porro si omnem creaturam a prima usque ad novissimam, a summa usque ad imam, a summo angelo usque ad minimum vermiculum subtilius contempleris, cernes profecto divinam bonitatem, quam non aliud dicimus, quam ejus charitatem; non locali infusione, non spatiosa diffusione, non mobili discursione; sed substantialis praesentiae stabili et incomprehensibili in se permanente simplicitate omnia continentem, omnia ambientem, [0524B] omnia penetrantem, ima superis conjungentem, contraria contrariis, frigida calidis, siccis humida, lenibus aspera, duris mollia, concordi quadam pace foederantem; ut in ipsa creaturae universitate nihil adversum, nihil possit esse contrarium; nihil quod dedeceat, nihil quod perturbet, nihil sit quod ipsam universitatis pulchritudinem decoloret, sed in ipsius ordinis tranquillitate, quem ipsi universitati praefixit, cuncta quasi tranquillissima quadam pace quiescant. Unde id quod tumescens foras ordinem excedit divinae bonitatis, excipitur mox ab ordine ejus invictissimae potestatis, ut quanquam in se inquietum sit et inordinatum, tranquillitati tamen ipsius universitatis non modo non obsit, sed etiam prosit plurimum, dum comparatione [0524C] ejus, quae pulchra sunt pulchriora; quae bona sunt judicantur esse meliora. Hinc est, quod singula quaeque ad suum ordinem tendunt, sua loca petunt, extra ordinem suum inquieta sunt, ordinata quiescunt. Nam si lapidem libres in aera, nonne mox quasi vim passus proprio pondere se deponit ad solida, ibi tantum requiem habiturus, ubi nec deflectet in latera, nec in ima solidi alicujus oppositione labatur? At si oleum caeteris suffundas liquoribus, continuo suae dejectionis impatiens penetrat ad superiora, nec alias deponit conatum, quam caeteris supereminens ordinis sui quiete potiatur. Quid olera, quid arbusta? Nonne quo feracius uberiusque fructificent, haec solidiorem, haec [0524D] molliorem, haec pinguiorem, haec argillosam, haec arenosam quasi appetunt terram? Quae cum fuerint secundum naturae suae ordinem posita vel transposita, plantata vel transplantata, nihil se ulterius affectare, ipsius incrementi sui voce testantur. Denique si singula quaeque corpora diligenter attendas, cernes nimirum singula suis constare partibus; partes partibus quasi unitatis quodam vinculo colligari, ordinem suae servare naturae, in eo quasi quadam pace quiescere; ita ut si velis ab eo modo, in quo quaeque res est, eam transferre, pax partium quodammodo perturbetur, donec abductae in eum quem velis modum, quadam iterum assumpta tranquillitate quiescant. Porro animantibus irrationalibus quis labor est tueri salutem, vitare perniciem, [0525A] carnalium appetituum quaerere satietatem: qua adepta, cum nihil habeant ultra quod appetant, conquiescant? Rationis quippe, scientiaeque expertia, quod sensum carnis excedat, ne appetere quidem possunt. CAPUT XXII. Quod rationalis creatura nonnisi in beatitudinis adeptione quiescit, et quare cum beatitudinem optet, viam tamen qua eam obtineat, mira infelicitate relinquat. Tibi enim, o anima rationalis, prae caeteris animantibus haec praerogativa servatur; quo te sensibus carnis emergens, ad altiora contendas: nec aliquando saties appetitum, donec ad id quod est summum, id quod est optimum, id quo nihil superius, nihil excellentius, felici curiositate pervenias. [0525B] Ubicunque infra substiteris, tametsi altum, tametsi magnum, tametsi jucundum judicetur, misera procul dubio remanebis. Misera, quia indiga. Indiga, quia restat quod petas; restat ad quod anheles; restat postremo ipsa beatitudo, ad quam appetendam animam rationalem vis quaedam naturalis impellit. Quocirca cum omnes homines beatos esse velle singulorum testis sit conscientia, cum haec voluntas ullomodo nequeat aboleri, patet rationalem creaturam optatam omnibus requiem nonnisi in beatitudinis adeptione sortiri. Proinde deploranda satis est miseri hominis caeca perversitas: qui cum beatitudinem vehementer exoptet, non modo non agit, quibus adipiscatur optata; verum proniori affectu ea committit, quibus miseriam magis accumulet [0525C] suam. Quod, ut mea fert opinio, nequaquam ageret, nisi hinc eum falsa quaedam felicitatis imago deluderet; hinc verae miseria similitudo terreret. Nam pauperiem, luctum, famem, sitim quis non videat miseriae fore non modicam portionem? Quibus tamen plerumque vera miseriae praecavetur, aeterna beatitudo conquiritur. Beati enim pauperes, ait Jesus, quoniam vestrum est regnum coelorum. Beati qui lugetis, quoniam consolabimini. Beati qui esuritis nunc, quia saturabimini (Matth. VI) . Pauperies ergo aeternis divitiis muneratur; luctus aeterna jucunditate mutatur; esurienti satietas aeterna servatur. Haec enim omnia, divitias scilicet, jucunditatem, satietatem, beatitudini non deesse, [0525D] nemo qui dubitet. Verum, quia reprobum quemque in qualicunque suae voluntatis affectu species quaedam jucunditatis eludit, in desideriorum expletione delectatio falsa dissolvit, ignorans miser quanta sit electis et in pressuris consolatio, et in spe gratulatio. Perhorrescit quidem eam, quae in facie paret, infelicitatis effigiem, sed sub felicitatis colore veram excipit infelicitatem, falsam jucunditatem, quae verum dolorem non effugit, ei miseriae praeferens, cui vera beatitudo succedit. Non secus quam si aeger quispiam salutem vehementer exoptet, sed ob praesentem molestiam refugiat sectionem, adustionem exhorreat ac praesenti quadam suavitate pellectus olei fomenta requirat, quanquam morbus ejusmodi sit, ut hac magis lenitate [0526A] fervescat, nec sine adustionis sectionisve dolore lentescat. Sic miser homo sic vel deceptus, dum putat felicitatem esse, quae non est, vel praesentium suavitate illectus, quae falsa est; et seipsum miseriae addicit, et beatitudinis appetitum non amittit: ac perinde infelici circuitu laborans, nunquam quiescit. Enimvero cum anima rationali solus sit superior Deus, par angelus, caetera omnia inferiora judicentur, quid dementiae tam vicinum, quam relicto superiore, in his quibus ipsa fit melior, requiem aucupari? CAPUT XXIII. De praerogativa rationalis creaturae: et quod requies, quam naturaliter appetit, nec in salute corporis, nec in mundi hujus sit quaerenda divitiis. [0526B] O mirabilis creatura, solo Creatore inferior, quo te dejicis? Mundum amas? Sed ipsa es mundo superior. Solem miraris? Sed ipsa es sole lucidior. De coeli hujus volubilis situ philosopharis? Sed tu coelo sublimior. Secretas creaturarum causas rimaris? Sed te nulla causa secretior. Dubitas, cum tu de his omnibus judices; de te autem nihil horum? Sed si velis judicare, noli tamen amare. Sed nec ipsum judicare ama. Ipsum ama, qui his omnibus te praeposuit, non submisit. Praeposuit, non ut ex his tu beatior, sed ut esset quo tu esses superior, subjiciens tibi omnia ad cumulum honoris, se tibi servans ad fructum beatitudinis. Quid ergo sequeris fugitivas pulchritudines, cum tua ipsius pulchritudo nec senectute marcescat, nec paupertate [0526C] sordescat, nec palleat aegritudine, nec ipsa saltem morte depereat? Quod quaeris, quaere; sed noli ibi. Quaeris, ut voluntati tuae nihil desit, et sic requiescas. Hoc ergo quaere. Ubi, inquis? Noli in salute corporis: quae si sic ametur, ut in ea requies ista quaeratur, cerne, si desit, quanto labore acquiritur, quam poenali exitio poenalis plerumque morbus expellitur. Porro si adsit, quanta necesse est cura servetur, quot ei insidiantur morbi, quot febres, quot pestes, quot denique mortes. Quid ergo? Nunquid in divitiis? Sed quis labor in acquirendis, quae sollicitudo in servandis; quis timor, ne amittantur; quis dolor, si delabantur? Auxisti pecuniam, et timorem nihilominus auxisti. Timetur [0526D] potens, ne auferat; timetur latro, ne minuat; timetur servulus, ne perdat. Deinde quam crebro id quoque eveniat, quod quidam sapiens ait: Divitiae conservatae in malum domini sui (Eccle. V) , quis dixerit? Magis ergo requiescit pauper, Vacuus enim viator et nudus, ut quidam ait, non timet latronis insidias. Securus a nocturnis furibus dormit pauper, etsi claustra non muniat. Inde est et illud poeticum: Cantabit vacuus coram latrone viator. Caeterum mordaces divitum curas quidam sapiens satis eleganter irridens: Saturitas, inquit, divitis non sinit eum dormire (ibid.) . Quod licet ad litteram plerumque contingat, ut dives quispiam saturatus ad nauseam, dum praegravato stomacho se colligit [0527A] ad quietem, crebris ructibus excitetur; intelligendum tamen dictum de illo potius somno, de quo sponsa gloriatur in Canticis: Ego, inquiens, dormio, et cor meum vigilat (Cant. V) . De quo et Psalmista: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV) . Hic est somnus, in quo sopitis sensibus carnis ac temporalibus curis a penetralibus sui cordis extrusis, sancta anima in Dei suavitate quiescit, gustans et videns, quam dulcis est Dominus (Psal. IXCX) ; quam beatus omnis qui sperat in eo (Psal. XXXIII) . Hoc ergo somno absit ut divitem quempiam aestimes consopiri, qui semper lucris inhians, quo plura congesserit, eo inexplebiliori ingluvie non habita concupiscit. Unde Salomon: Avarus, inquit, non satiabitur pecuniis; et qui amat [0527B] divitias, fructum non capiet ex eis (Eccle. V) . Qui propheticum quoque illud maledictum incurrit. Vae qui congregat non sua. Statimque idem metallorum ejus subsannans congeriem: Ut quid aggravat contra se densum lutum? CAPUT XXIV. Quid sit inter divites electos et reprobos. Notandum sane quod non ait Salomon: Qui habet divitias, sed, qui amat, inquit, divitias, fructum non capiet ex eis (Eccle. V) . Nam profecto electi quique, etsi forte divitias habeant, non tamen eas amant, proinde nec in his requiem quaerunt, sed audientes praecipientem Apostolum divitibus, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum [0527C] (I Tim. VI) , sed facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam, ex suis divitiis non modicum fructum accipiunt, audituri nimirum a Domino: Venite, benedicti Patris mei: esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV) . Hi sane non laborant in divitiis acquirendis, timentes illud Apostoli, quia qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli (I Tim. VI) , hos in conservandis cassa sollicitudo non cruciat, sponsionem Domini altius recitantes, qui et sollicitudinem prohibet, necessaria spondet. Nolite, inquiens, solliciti esse dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus? Et paulo post: Quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI) . Postremo harum [0527D] amissione non murmurant; imo et rapinam bonorum suorum cum gaudio suscipiunt, considerantes se habere meliorem et manentem substantiam (Hebr. X) . At perversis in contrarium cedit. Dum enim rationalis animae appetitum, cui solus Deus satis est, vilissima mundialium rerum copia existimant posse sopiri; quia nihil quantarumlibet rerum ingestione proficiunt, nec ad modicum curis se infelicibus exuunt, nec aliquando laborem deponunt: et tamen, quod miserius est, talium rerum quaestu vana caecitate tumescunt. Et haec quidem in praesenti; at quis horum finis? Ultima eorum verba, quae sacra Scriptura non tacet, potius audiamus: Dicent, inquit, inter se poenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes; eorumque verba subnectit, [0528A] in quibus sunt haec: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, et divitiarum jactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia velut umbra, et tanquam nuntius praecurrens, et tanquam navis, quae pertransit fluctuantes aquas, cujus, cum praeterierit, non est vestigium inveniri; ita et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere; in malignitate autem nostra consumpti sumus. Talia dixerunt in inferno, qui peccaverunt: quoniam spes impii tanquam lanugo est, quae a vento tollitur; et tanquam spuma, quae a procella dispergitur, et tanquam fumus qui a vento diffusus est; et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis [0528B] (Sap. V) . Alias ergo haec requies et hoc Sabbatum videtur esse quaerendum. CAPUT XXV. Quod nec in mundiali amicitia requies sit quaerenda. Sed amare, inquis, et amari, quid tranquillius. Siquidem in Deo, et propter Deum, non improbo, imo et probo plurimum. At si secundum carnem vel mundum, cerne quot invidiae, quot suspiciones, quot zelantis animi urentia flagra quietem mentis excludunt. Quod si nihil horum evenerit, mors quam experiri omnes habent, hanc dirimet unitatem; dolorem viventi, poenam importabit discedenti. Quanquam et in hac vita inter amicissimos graves inimicitias obortas novimus. Sane de ea, [0528C] quae inter bonos est, dilectione, alias disseremus. CAPUT XXVI. Quod nec in corporis voluptate, nec mundi potentia requies inveniatur. Compellimur quasi naevum quemdam huic corpori inserere, de carnali scilicet voluptate sermonem; de qua tacendum quidem foret, nisi plerosque quasi exutos homine, belluina quadam similitudine adeo cerneremus indutos, ut in ventris, eorumque quae sub ventre sunt voluptate, omnem vitae suae fructum aestiment collocandum. Ne quis ergo existimet in his mentis suae requiem esse quaerendam, paucis hinc dicendum. Quid enim perversius, quam rationalis mentis bonum in ventris ingluvie collocare, ac id quod praecellit in homine, [0528D] vilissimae cuidam carnis suae portioni substernere, maxime cum se in his a stolidissimis belluis nihil videat posse differre? Denique et fames cruciatum, et satietas fastidium parit. Nam etsi voluptati satisfaciat, necessitatis metas excedat necesse est; si autem naturae modum excesserit, dolorem corporis vitare impossibile est. Porro libidinum sordibus oblectari, ac instar immundissimae suis in coeno turpitudinis volutari, sicut nihil turpius, nihil foedius, nihil magis erubescendum, nihil tam conclusione dignum; ita profecto nihil magis inquietum, nihil ita omni quiete ac tranquillitate vacuum. Nam de ejus foeditate quid dicendum, cum haec foedissima lues et carnem contaminet, et mentem effeminet; ac quidquid in animo honestum, quidquid decorum, [0529A] quidquid denique virile est obruat pariter et evertat? Et quidem cum caetera vitia plerumque se quibusdam virtutum tegumentis obpallient, ac perinde non modo ad humanos non erubescant, imo et intumescant aspectus: haec sola in prima fronte tantum sui praefert horrorem, ut ea maxime hora, qua etiam carnem perstringit ac sibi vindicat, oculos vehementer refugiat. Nempe et ipsis membris humano corpori a sapientissimo Creatore honeste insertis, ob sui obscenitatem tantum turpitudinis ingessit, ut is qui ea maluit cernere quam reverenter obtegere, aeterna patris maledictione mulctetur: quibus autem horum nuditas verecundiae notam incussit, benedictionis perpetuae gratia munerentur. Nec mirandum, jam triumphante ac ubique coruscante [0529B] illa mollitiei debellatrice cruce Jesu, hujus passionis colluviem proditam ac nudatam, cum in illa daemonicola plebe, in qua callidissima daemonum factione falsorum deorum flagitia pro sacris colebantur, pro eorum quasi reverentia in theatris saltabatur, nec saltem sub spurcissimo Jove spurcus quisquam notam aliquando confusionis exuerit. Nam et ab ipsis adulterorum deorum cultoribus et adulterium puniebatur, et castitas plurimum laudabatur. Quid ergo his agendum qui Virginis filium virginitatis colunt auctorem? Cavendum profecto ne cuiquam id eveniat, quod de quibusdam ait propheta: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel I) . Quibus verbis proprie satis finem modumque [0529C] hujus spurcissimae passionis expressit: eum quem luxuriae Charybdis absorbuit, carnis suae colluvione quasi proprii stercoris egestione asserens esse corruptum, ut eum non modo exstinctum aestimes, vel absorptum; sed instar sepulti cadaveris immundissimi pruritus sanie profluente putrescentem sentias et fetentem. Necesse est ergo mentem, cui nequam hic spiritus insederit, quibusdam furiis agitari, et ignitis luxuriae stimulis impetitam, ad quaeque flagitia ebriam et vagabundam, soluto freno totius honestatis, impelli, restinctoque semel conceptae passionis incendio, in aliud nihilominus aestu vehementiore succendi. Perabsurdum est ergo in hujusmodi voluptate rationalis mentis requiem aucupari; praesertim cum a divina justitia nunquam [0529D] majorem poenam in praesenti vita legamus irrogari, quam cum propriis desideriis quilibet traditur maculandus, dicente Scriptura: Et non audivit populus meus vocem meam; et Israel non intendit mihi: et dimisi eos secundum desideria cordis eorum (Psal. LXXX) . Et Apostolus manifestius de his, qui commutaverunt gloriam Dei in idola: Propter quod, inquit, tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis (Rom. I) . Non quod eos Deus quasi malorum incentor ad haec probra compulerit; sed quod ab eo justissime derelicti haec facinora vitare nequiverint. Supprimo multa silentio, quae mihi contra hanc immundissimam luem animo suggeruntur, verens nimirum pudicissimos oculos tuos, [0530A] mi amantissime ac desideratissime, cui praesens opusculum destinavi. Videor enim mihi quasi cernere pudoratam faciem tuam, ad haec quae scripta sunt, honestae verecundiae nota perfundi, ac suavissimo oculorum nutu mihi silentium imperare. Novi enim illud castissimum pectus tanta charitatis suavitate perfusum, ac suave olentis pudicitiae refertum floribus tam coelestem ac divinum spirare odorem, ut hujus colluvionis fetorem saltem audire onerosum sit. Proinde ad alia transeuntes, de aurium, oculorumve ac caeterorum sensuum voluptate, de dominatu ac potentia, ille rex ditissimus, potentissimus, delicatissimus, sed sapientissimus, Salomon videlicet consulatur; imo in ipso ipsa sapientia intentissime audiatur. Primo igitur ex sua, sive [0530B] aliorum persona pronuntians: Dixi, inquit, in corde meo: Vadam et affluam deliciis, et fruar bonis (Eccle. II) . Et infra: Aedificavi domos; plantavi vineas; feci hortos et pomaria: et consevi cuncti generis arboribus. Multaque hujusmodi addens, adjecit: Possedi servos et ancillas, et familiam multam nimis. Coacervavi mihi argentum et aurum; substantias regum et provinciarum. Et cum de voluptate aurium addidisset: Feci mihi cantores et cantatrices; post pauca subjunxit: Quidquid desideraverunt oculi mei, non negavi eis; nec prohibui cor meum, quin omni voluptate frueretur; et oblectaret se in his quae paraveram. Quid, rogo, delicatius? Quid suavius? Quid secundum hanc vitam jucundius? Sed audi, quia nihil [0530C] vanius. Cumque convertissem me, inquit, ad cuncta opera mea et labores meos, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem spiritus; et nihil permanere sub sole. Ideoque generalem sententiam praemiserat, dicens: Vidi cuncta quae fiunt sub sole: et ecce omnia vanitas et afflictio spiritus (ibid.) . Addamus et illam Salvatoris nostri sententiam: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII) . Conjungantur ergo haec tria, Vanitas, servitus, et afflictio spiritus. Ubi igitur requies, ubi Sabbatum; maximeque cum lex dicat; Nullum opus servile facietis in eo? (Levit. XXIII.) Certe omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Ubi ergo ab hoc servili opere certa vacatio; ubi cavetur hujus servitutis contagio, ubi fit vera et [0530D] ]perfecta sabbatizatio? Denique non est justus super terram, qui non peccet (Eccle. VII) . Porro in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, ait sanctus David (Psal. L) . CAPUT XXVII. Quod charitas sit illud jugum suave, sub quo vera requies, quasi verum Sabbatum invenitur. Audiamus quapropter eum qui ait: Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII) . Ipsum inquam, audiamus vocantem, clamantem, et ad requiem, et ad Sabbatum laborantes invitantem, Venite, inquit, ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI) . Ecce refectio, quasi Sabbati praeparatio. Jam ipsum Sabbatum audiamus: Tollite jugum meum super vos, et discite a me, [0531A] quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Ecce requies, ecce tranquillitas, ecce Sabbatum. Et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI) . Prorsus jugum istud suave est, et onus leve, ideo invenietis requiem animabus vestris. Jugum istud non premit, sed unit; onus istud pennas habet, non pondus. Jugum istud charitas est, onus istud fraterna dilectio est. Hic requiescitur, hic sabbatizatur, hic a servilibus operibus vacatur. Denique charitas non agit perperam, et non cogitat malum (I Cor. XIII) ; et dilectio proximi malum non operatur. Vides, Judaee, ubi Sabbatum: in quo etsi contingat non quidem ex charitate, sed ex infirmitate aliqua peccati subreptio, quia tamen charitas [0531B] operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV) , non perit Sabbati feriatio. Et merito septimo die haec vacatio dedicatur, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datas est nobis (Rom. V) . Porro septenario numero Spiritum sanctum significari, jam superius diximus. CAPUT XXVIII. Exemplum de seipso, et sua conversione. Ecce, dulcis Domine, perambulavi mundum, et ea quae in mundo sunt, quia quidquid in mundo est (ait ille arcanorum tuorum conscius), aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Quaesivi in his requiem infelici animae meae; sed ubique labor et gemitus, dolor et [0531C] afflictio spiritus. Clamasti, Domine, clamasti, vocasti, terruisti, rupisti surditatem meam; percussisti, verberasti, vicisti duritiam meam; obdulcuisti, sapuisti, prodidisti amaritudinem meam. Audivi, sed heu! sero, clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. XI) . Et ego: Operi, inquam, manuum tuarum porriges dexteram (Job XIV) . Jacebam enim pollutus et obvolutus, ligatus et captivatus, irretitus visco tenacis iniquitatis, oppressus mole inveteratae consuetudinis. Itaque intendi meipsum, quis essem, ubi essem, qualis essem. Exhorrui, Domine, et expavi propriam effigiem meam; terruit me tetra imago infelicis animae meae. Displicebam ipse mihi, quia tu placebas. Volebam fugere a me, et fugere ad te, sed retinebar in me. Retinebant [0531D] me, ut ait quidam, nugae nugarum, et vanitas vanitatum antiquae amicae meae; vinculabat me catena pessimae consuetudinis meae, vinciebat amor sanguinis mei, stringebant vincula socialis gratiae, maxime nodus cujusdam amicitiae, dulcis mihi super omnes dulcedines illius vitae meae. Sapiebant ista, placebant ista, sed tu magis. Attendens enim singula ista, vidi amaris dulcia, laetis tristia, adversa prosperis esse permista. Placebat amicitiae grata connexio, sed semper timebatur offensio, et certa erat futura quandoque divisio. Consideravi jucunditatum illarum initia, attendi processus, finem prospexi. Vidi nec initia reprehensione, nec [0532A] media offensione, nec finem carere posse damnatione. Mors suspecta terrebat, quia talem animam post mortem certa poena manebat. Et dicebant homines, attendentes quaedam circa, sed nescientes quid ageretur in me: O quam bene est illi! O quam bene est illi! Ignorabant enim, quia ibi mihi male erat, ubi solum poterat bene esse. Valde enim intus erat plaga mea, crucians, terrens, et intolerabili fetore omnia interiora mea corrumpens; et nisi cito admovisses manum, non tolerans meipsum, forte pessimum desperationis remedium adhibuissem. Coepi ergo conjicere, quantum inexpertus potui, imo quantum tu dedisti, quanta in tui dilectione jucunditas, quanta cum jucunditate tranquillitas, quanta cum tranquillitate securitas. Non [0532B] ejus qui te amat errat electio, quia te nihil melius; non spes fallitur, quia nihil amatur fructuosius; non modi excessus timetur, quia in tui dilectione nullus modus praescribitur; non mundialis amicitiae diremptrix mors formidatur, quia vita non moritur. In tui dilectione non timetur offensio, quia nulla est, nisi ipsa deseratur dilectio; non intervenit ulla suspicio, quia judicas ipsius conscientiae testimonio. Hic jucunditas, quia timor excluditur; hic tranquillitas, quia ira compescitur; hic securitas, quia mundus contemnitur. Coepisti interim paulatim sapere palato meo, quanquam minus sano, et dicebam: O si sanarer! Et rapiebar ad te; sed iterum recidebam in me. Et tenebant me quasi [0532C] compeditum ea, quae per carnem delectabiliter sentiebam, vi quadam consuetudinis; sed magis placebant ea, quae animus conjiciebat vi rationis. Et dicebam saepe in auribus etiam aliorum. Ubi, rogo, modo sunt omnes deliciae nostrae, omnes voluptates, omnes jucunditates, quibus usque in hanc horam usi sumus? Jam nunc hoc momento temporis, quid inde sentimus? Quidquid jucundum fuit, hoc abiit: hoc solum de his omnibus superest, quod conscientiam pungat, quod timorem mortis incutiat, quod nos aeternae damnationi addicat. Comparetur, quaeso, omnibus divitiis nostris, omnibus deliciis, omnibus honoribus, id unum famulorum Christi, quod mortem non timent. Vilui ipse mihi in his verbis, saepe, et flebam aliquando amarissima [0532D] contentione animae. Viluit mihi quidquid aspiciebam, sed carnalis delectationis consuetudo premebat. Sed qui audis gemitus compeditorum, et solvis filios interemptorum, dirupisti vincula mea; et qui meretricibus, et publicanis offers paradisum tuum, me omnium peccatorum primum convertisti ad te. Et ecce respiro sub jugo tuo, et repauso sub onere tuo, quia jugum tuum suave est, et onus leve est. CAPUT XXIX. Quantum errent, qui de Dominici jugi asperitate causantur, cum, quidquid laboris sentitur, ex reliquiis sit cupiditatis; quidquid requiei, ex infusione charitatis. [0533A] Errant, Domine, errant; falluntur, qui ignorantes semetipsos, et quid in se agatur non advertentes, de jugi hujus asperitate ac oneris gravitate causantur. Quid ergo, inquis, tu qui videris huic jugo supposuisse cervices, ac oneri humeros subjecisse, nunquam laboras? Imo persaepe. Nam hodie quoque nonnihil laboravi. Cum enim paulo incautius mihi verbum exsiliisset, ita illud amicissimus quidam meus moleste accepit, ut etiam offensionem suam vultu proderet, et prostratum me ad pedes ejus paulo tardius erigeret. Nec adhuc plene exsudavit animus meus moerorem illum: Domine, tu scis; non ideo quia ego tarde erectus, sed quia [0533B] ille offensus, et ego incauto sermone praeventus. Et forte ob singularem familiaritatem, qua ei magis nude loqui consuevi, hic mihi facilius sermo subrepsit, secundum id quod vulgo dicitur, privatus dominus stultum mancipium facit. Et nunc, Domine, inspector infirmitatis meae, medicus animae meae, unica spes salutis meae, tibi soli peccavi, etiam quod in ipsum peccavi. Non enim ideo peccatum est, quia illum offendi; sed quia ne offenderem tu prohibuisti. Tibi, Domine, tibi soli peccat, quicunque peccat; quia, cum peccatur, aut non fit quod jubes, aut fit quod prohibes. Homicidium, Domine, peccatum est; quia tu dixisti: Non occides (Exod. XX) . Et ideo [0533C] cum tu aliquando diceres: Occide, non solum peccatum non fuit occidere, sed scelus maximum, te jubente nolle occidere. Fraudem quoque damnat tua lex; et tamen cum, te jubente, mutuatis vasis et vestibus Hebraei spoliarent Aegyptum (Exod. XV) , quoniam tibi paruerunt, non utique peccaverunt. Dicis nihilominus: Non fornicaberis; et idcirco fornicari immanissimum scelus est; nec tamen, te jubente, dubitavit Propheta tuus sumere sibi uxorem fornicariam ut faceret filios fornicationis (Ose. I) : quod utique non faceret, si uxorio vinculo sibi eam copulasset. Quanquam dubitetur utrum ad litteram sic factum sit. Tibi ergo soli peccavi (Psal. L) . Neque occurrit in Scripturis, hoc facile homini dictum, tibi peccavi, quanquam dictum sit: In te [0533D] peccavi. Nescio quid magnum innuit, quod dictum est, tibi. Quid est ergo, tibi soli peccavi, nisi: tuo arbitrio aestimandum est peccatum meum, tuo arbitrio judicandum, tuo arbitrio puniendum? Tibi soli peccavi. Ut quid parat lapidem Judaeus? Tibi soli peccavi. Qui sine peccato est, inquit, vestrum, primo in illam lapidem mittat (Joan. VIII) . Illi ergo soli peccavi, cui congruit de peccato judicium; cujus judicii est, quod hoc constat esse peccatum. Tu ergo, Domine, tu ignosce quod peccavi; quia tibi soli peccavi. Quia tamen et in illum peccavi, projiciam me adhuc ad pedes ejus; tu autem inspira ei, ut et ipse ignoscat, quod illud offendi; quanquam sicut tu scis, tunc eum offendere non cogitavi, non volui. Sed ut redeam ad priora: [0534A] nunquid hic labor meus de jugo Dominico, et non potius de morbo proprio? Sentio profecto quidquid mihi est tranquillitatis, quidquid pacis, quidquid est jucunditatis, hoc totum mihi hoc suavissimum jugum parturire; quidquid vero laboris, quidquid fatigationis, quidquid denique gravitatis ex reliquiis mundialis concupiscentiae provenire. Sub jugo enim illo, quod infelicissimae cervici meae Babylonis, id est confusionis princeps imposuit, infirmata est virtus mea, contrita sunt ossa mea: et quamvis ex aliqua parte sit soluta captivitas, restat tamen ex antiqua oppressione nonnulla infirmitas: ex qua plerumque turbatur jam aliquantulum expertae suavitatis serenitas, donec ille qui propitiatur omnibus iniquitatibus meis, sanet etiam [0534B] omnes infirmitates meas, redimensque de interitu vitam meam coronet me in misericordia et miserationibus (Psal. CII) : cum corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem: et impleatur sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV) . Interim ex jugi hujus suavitate non modica consolatio, et contra inditam infirmitatem nonnulla conflictatio. CAPUT XXX. Quod hi, qui de Dominici oneris gravitate queruntur, mundi potius onere comprimuntur. Proinde qui de jugi hujus asperitate causantur, forte gravissimum mundialis concupiscentiae jugum, [0534C] aut non plene abjecerunt, aut abjectum cum majori confusione resumpserunt; ac a foris jugum Dominicum praeferentes, sed ab intus humeros saecularium negotiorum sarcinae supponentes, labores et dolores, quibus semetipsos addicunt, gravitati Dominici oneris imputant; sicque praecepta Domini, quae sicut dicit Joannes, gravia non sunt, fastidientes (I Joan. V) , et ut canes proprium vomitum repascentes, sub habitu abstinentium, ventrem colunt: sub tunica poenitentium, ad mundiales glorias et honores anhelant; sub sacro amictu continentium, carnis sordibus maculantur; sub agnino vellere, lupinum gerentes animum, ac inexplebili avaritia aestuantes, domum ad domum, agrum agro copulant, viduis non parcunt, orphanis [0534D] non miserentur, patrimonia sibi pauperum vendicant, pro his ad lites et contentiones proni, ad judicia parati, pro his continuis curis eviscerantur, inflammantur odiis, anxii cogitationibus dissipantur; quia jugum non Domini, sed mundi asperum est, et onus mundi grave est. Porro jugum Domini suave est, et onus Domini leve est. CAPUT XXXI. Quanta sit in charitate perfectio, et quid a caeteris virtutibus distet. Quid enim suavius, quid gloriosius quam mundi contemptu mundo se cernere celsiorem, ac in bonae conscientiae vertice consistentem, totum mundum habere sub pedibus, nihil videre quod appetat nullum quem metuat, nullum cui invideat; nihil [0535A] quod possit ab alio auferri, suum esse; nihil quod ab alio sibi possit inferri, malum esse; dumque in illam haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcessibilem conservatam in coelis, dirigit mentis obtutum, saeculares divitias quasi corruptibiles, carnales illecebras quasi contaminatas, omnes mundi pompas quasi marcessibiles, quadam mentis nobilitate contemnere, et in illud propheticum exsultare: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni; exsiccatum est fenum et cecidit flos, verbum autem Domini manet in aeternum? (Isai. XL.) Quid, rogo, dulcius, quidve tranquillius quam turbidis carnis motibus non agitari, carnalium incentivorum incendiis non aduri, ad nullum illecebrosum moveri aspectum, sed tepescentem [0535B] rore pudicitiae carnem spiritui habere substratam, non jam ad carnales voluptates illectricem, sed ad spiritualia exercitia obedientissimam adjutricem? Quid tandem divinae tranquillitati tam proximum, quam ad illatas contumelias non moveri, nullo supplicio, nullave persecutione terreri, unam mentis et in prosperis et in adversis habere constantiam, inimicum et amicum eodem oculo intueri; ad ejus se similitudinem conformare, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos? (Matth. V.) Haec simul omnia in charitate, et nonnisi in charitate simul omnia; ac perinde in illa vera tranquillitas, vera suavitas, quia ipsa est jugum Domini, quam si, Domino invitante, tulerimus, inveniemus requiem [0535C] animabus nostris, quia jugum Domini suave est, et onus leve (Matth. XI) . Denique charitas patiens est, benigna est; non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa (I Cor. XIII) , et caetera. Proinde caeterae virtutes sunt nobis, aut quasi fesso vehiculum, aut quasi viatori viaticum, aut quasi lucerna caligantibus, aut quasi arma pugnantibus: at charitas, quae, licet ut aliae virtutes sint, sit oportet in omnibus, specialius tamen ipsa et requies fatigato, et viatori mansio, et plena lux pervenienti, et perfecta corona victori. Quid enim est fides, nisi vehiculum nostrum, quo ad patriam vehimur? quid spes, nisi viaticum nostrum, quo in hujus vitae miseriis sustentamur? quid quatuor illae [0535D] virtutes, temperantia, prudentia, fortitudo, justitia, nisi arma sunt nostra, quibus pugnamus? At ubi charitate, quae nonnisi in Dei visione perficitur, illis duntaxat quibus hic in fide inchoatur, mors fuerit plenius absorpta, nec fides erit, quia qui cernitur et amatur, non est opus ut credatur; nec spes erit, quia brachiis charitatis Deum amplectenti nihil restat, quod speretur. Verum temperantia pugnat contra libidines, prudentia contra errores, fortitudo contra adversitates, justitia contra inaequalitates; sed in charitate perfecta castitas, ideoque nulla libido, contra quam pugnat temperantia; in charitate perfecta scientia; ideoque nullus error, contra quem pugnet prudentia; in charitate vera beatitudo, ideo nulla adversitas, quam [0536A] fortitudo devincat; in charitate pacata sunt omnia, ideo nulla inaequalitas, contra quam justitia vigilet. Sed nec fides virtus est, nisi per dilectionem operetur; nec spes, nisi quod speratur ametur. Porro si subtilius advertas, quid est temperantia, nisi amor, quem nulla voluptas illicit; quid prudentia, nisi amor, quem nullus error seducit; quid fortitudo, nisi amor fortiter adversa sustinens; quid justitia, nisi amor aequus quodam moderamine inaequalitates hujus vitae componens; in fide ergo charitas inchoatur, et in caeteris virtutibus exercetur, in seipsa perficitur. CAPUT XXXII. Quomodo opera sex dierum caeteris aptentur virtutibus; septimi vero diei requies charitati assignetur. [0536B] Sit ergo fides nobis quasi primus dies, quo fideles ab infidelibus, quasi lux a tenebris separamur. Sit spes secundus, per quam in coelestibus habitantes, et pro fidei meritis sola super coelestia sperantes, ab his qui terram sapientes, et a Deo sola terrena flagitantes, sub coeli firmamento aquarum instar dilabuntur et fluitant, Deo promovente, discernimur. Temperantia nobis quasi dies tertius illucescat, in quo membra nostra quae sunt super terram mortificantibus, ac carnales concupiscentias quasi aquas amarissimas necessariis terminis coercentibus, appareat cordis nostri arida et inaquosa, sitiens Dominum Deum suum. Jam vero prudentia [0536C] quasi diei quarti lumen erumpat, per quam inter facienda et non facienda, quasi inter diem et noctem, dividamus: cujus adminiculo lumen sapientiae velut solis splendor effulgeat; lux scientiae spiritualis, quae in aliquibus nobis crescit, in aliquibus deficit quasi lunae decus appareat; per quam etiam praecedentium patrum exempla quasi stellarum globos mens devota suspiciat; per quam inter dies et annos, menses et horas, dividat; quid distet videlicet inter eos qui ante legem et sub lege? quid inter hos et illos qui sub gratia? quid singulis conveniat? quae praecepta, quae tempora, qui mores, quae sacramenta, aequa examinatione discernat? Sit nobis fortitudo quasi dies quintus, per quam hujus maris magni et spatiosi, saeculi videlicet hujus, procellas [0536D] toleremus; ac pisces spirituales, Deo operante, effecti, vitam nostram inter undas tempestatesque servemus; ac mentis nostrae desideria simul et affectus, quasi volatilia pennata ad coelestia erigentes, et ea quae sursum sunt sapientes, multiplices bonorum operum fructus Deo benedicente reddamus. Porro diem sextum nobis justitia dictet, per quam divinam similitudinem reinduti, atrocissimis vitiorum bestiis, terrenisque desideriis, quasi reptilibus, corporisque motibus, quasi jumentis, generosa auctoritate imperemus, agentes, ut corpus menti, mens Deo subdatur, sicque, justitia dictante, cuique quod suum est, tribuatur. Hic iterum benedictio, non jumentis, non reptilibus, sed hominibus. Monemur plane de hac historia, licet ad litteram [0537A] facta spirituales capere fructus, qui piscibus maris et volatilibus coeli Dei benedictionem legimus accessisse; quam tamen bestiis ac jumentis, sive reptilibus terrae, divinam largitatem non cernimus contulisse, quanquam et ipsa crescant, et multiplicentur, quod muneris et volatilibus praefata benedictione Deus cernitur concessisse. Sic enim scriptum est: Benedixit illis Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram (Gen. I) . Bestiis et jumentis nihil horum. Nimirum virtutibus sanctisque affectibus, quos piscibus volatilibusque credimus comparandos, debetur benedictio, debetur multiplicatio, debetur spirituali generatione successio. Verum, sicut homini, ad Dei imaginem et similitudinem [0537B] creato, bestiae et jumenta, Deo benedicente, subduntur; sic in ipsam imaginem et similitudinem justitiae meritis reparato, spirituales bestiae de quibus Psalmista: Ne tradas, inquit, bestiis animam confitentem tibi (Psal. LXXIII) , quibus successio non debetur, Dei imperio substernuntur. Restat septimus dies, id est Sabbatum, in quo omnia ista opera consummantur, in quo requies vera suscipitur, in quo labori nostro terminus ac finis indicitur. Ipsa est charitas virtutum omnium consummatio, sanctarum animarum suavis refectio, honesta morum compositio. Ipsa radix, ex qua omnia bona opera perficiuntur. Ipsa septimus dies divina nos gratia reficit; ipsa septimus mensis, in quo post tentationum diluvium arca cordis suaviter requiescit. Huic [0537C] servit temperantia; prudentia vigilat; militat fortitudo; justitia famulatur. CAPUT XXXIII. Quod in hac vita caeterae virtutes charitati famulentur; et post istam vitam in charitatis plenitudinem transfundendae sint. Cum enim sit temperantiae, ut illecebrosos carnis animive motus cohibeat ac retundat, ne scilicet noxiae voluptatis dulcedinem germanae dilectionis suavitati mens illecta praeponat, prudentiaeque pervigil cura inter amanda et non amanda discernat, ne cor incautum charitatis colore cupiditas palliata praeveniat, roburque fortitudinis non ob aliud se mundi hujus adversis opponat, nisi ut [0537D] rebus minus pro voto cedentibus, vel etiam asperis quibusque conglobatim irruentibus, nequaquam legem charitatis animus oppressus excedat, patet profecto haec tria virtutum vocabulo sic esse censenda, si eorum usus ad charitatem obtinendam vel conservandam omnimodis dirigatur. Alioqui nec virtus temperantia aestimatur; quae etsi carnis pruritum contegat vel refrenet, dum tamen mens nomine castitatis in avaritiam turpis quaestus abutitur, tam perniciosam interioris hominis lasciviam non coercet. Sed nec virtus ea est prudentia judicanda, qua quisque fallere doctus, non inter amanda et non amanda, sed inter lucra temporalia damnaque discernit, ac charitatis sine reliquo, aliorum pernicie sibi commodi quidpiam comparare contendit. [0538A] Absit autem ut fortitudo Catilinae inter virtutes numeretur; quia, licet omnia adversa incredibili modo ferre sufficeret; pro hac tamen fortitudine nonnisi potentiae mundialis, vel certe propriae voluptatis pretium captans, semetipsum debito virtuti praemio defraudavit. Proinde quantumcunque sibi temperans popularis gloriae cupidus videatur, quantumlibet prudens pecuniosus quispiam et astutus vulgi judicio aestimetur; quanquam etiam immani stupore durescens philosophus quis nullis adversitatibus moveatur: quidquid de radice charitatis non pullulaverit, a virtutum fructibus sequestrandum nostri philosophi censuerunt; quidquid structurae recta linea ad cubitum illum unum non dirigitur, extra spiritualis arcae fabricam metiendum [0538B] subtiliter perviderunt. Agit itaque vera temperantia, ne illecta vera prudentia, ne decepta vera fortitudo, ne oppressa mens rationalis normam charitatis excedat. Verum ut sui sectatores in regnum suae tranquillitatis charitas perfecta transtulerit, cunctis jam carnis illecebris cum ipsa carnis mortalitate consumptis, cunctis errorum tenebris divinae lucis contemplatione decussis, certaque securitate mundi hujus succedente molestiis, depositis, ut ita dixerim, quibus hoc belli tempore utitur armis, sola sui suavitate reficiet ipsa victores. Ita enim tunc caeterae virtutes in charitatis plenitudinem sese refundent, ut in illa felicitate nihil aliud temperantia, prudentia, fortitudine putetur quam charitas; tam casta, ut nullis tentetur illecebris; [0538C] tam lucida, ut nullis interpoletur erroribus; tam valida, ut nullis omnino appetatur adversis. Cujus tranquillitatis statum Dominus mystico nobis sermone promittens, et auferam, inquit, malas bestias de terra, et dormire vos faciam fiducialiter (Levit. XXVI) . Atrocissimis namque passionum bestiis a terra nostra, carne scilicet, quam gestamus, ablatis, coelesti nos faciet somno soporari, cum immenso illius divinae claritatis pelago absorpti, ac ineffabiliter extra nosmetipsos elati, perfecte vocabimus, et videbimus, quoniam Dominus ipse est Deus, perenne illud charitatis Sabbatum celebrantes, quod S. Isaias propheta describit: Et erit, inquiens, mensis ex mense, et Sabbatum de Sabbato (Isai. LXVI) ; [0538D] cum scilicet ex hoc Sabbato, quo quaedam charitatis initia degustantes, quantum diei sinit malitia, a negotiosis actibus feriamur, in illud perfectum fuerimus introducti, ubi nulla interpellente molestia, nulla carnis praepediente miseria, diligemus Dominum Deum nostrum ex tota anima nostra, et ex tota virtute nostra, et ex omnibus viribus nostris, et proximos nostros tanquam nosmetipsos (Deut. VI) . Porro justitiam, qua cuique quod suum est tribuitur, secundum illud Apostoli: Reddite omnibus debita; cui tributum, tributum; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem (Rom. XIII) , fraternae dilectionis quoddam dixerim incentivum, cujus quidem initium est, nulli nocere; profectus, sine querela se omnibus exhibere. Plurimum enim [0539A] sibi aliorum mentes benevolentiae suavitate conciliat; qui quieta sui conversatione offendit neminem, obtemperans senioribus, contemperans aequalibus, junioribus condescendens; primis timorem et reverentiam, mediis honorem et gratiam, posterioribus humilem exhibens compassionem. In re quoque pecuniaria haec virtus ad charitatis bonum provocat intuentes; quae secundum praemissum Apostoli praeceptum non differt debitum, donec exigat importunus exactor, sed cum quadam potius hilaritate praevenit repetentem. Si ergo haec virtus temporalium tantum dispensationes amplectitur, nec ipsam tranquillitati illius felicissimi status vereor abrogare: quo summa illa quiete, singulis secundum merita vel praemis, vel supplicia dispensante, [0539B] illi irrevocabili damnationis sententia feriuntur; illi aeternae beatitudinis praemio munerantur, ut, cum fuerit utrobique aeternitas, nulla temporalium possit esse varietas. Verum si altius ipsius justitiae regulas contempleris, nemo melius, nemo perfectius unicuique quod suum est tribuit, quam is qui diligit diligenda, et tantum diligit, quantum sunt diligenda; Deum scilicet supra seipsum, proximum tanquam seipsum; Deum nonnisi propter ipsum, se et proximum nonnisi propter Deum. Vides, ni fallor, ex charitatis perfectione perfectionem pendere justitiae, ut nihil aliud videatur esse justitia, quam charitas ordinata: in qua quantum quisque profecerit, tantum et requiescit. CAPUT XXXIV. Interveniente morte amici, triplicis concupiscentiae consideratio differtur, et in ejus epitaphium primus hic liber terminatur. [0539C] Consideranda quapropter illa tria videntur, quae in mundo esse sanctus describit apostolus: Concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Joan. II) , ne forte, quidquid minus jucundum sub Dominico jugo perferimus, ex harum passionum virulenta radice procedat. Sed ulterius progredi dolor prohibet, et ad flendi magis negotium recens mors Simonis mei violenter impellit. Hinc forte timor ille nocturnus, mentem exagitans meam. Hinc terror ille somniorum, necessariam mihi quietem eripiens; quia videlicet dilectissimus [0539D] meus subito rapiendus erat e terris. Nec mirandum, si mea mens quadam sui perturbatione ejus praesagiebatur excessum, cujus vita tam deletabiliter fruebatur. Ecce jam timor, quem timebam, evenit mihi; et quod verebar, accidit. Quid dissimulo? Cur sileo? fortasse idcirco manet super me ista tribulatio. Procedat ad oculos, procedat ad linguam, quod corde tegitur; si forte lacrymarum guttulis, stillulisque verborum, conceptam intimis praecordiis moestitiam, cor dolentis exsudet. Miseremini mei, miserimini mei, si qui estis amici mei, quia manus Domini tetigit me (Job XIX) . Miramini lacrymantem, imo magis miramini viventem. Quis enim non miretur Aelredum sine Simone vivere, nisi is qui nescit quam dulce fuit simul [0540A] vivere, quam dulce foret simul in patriam redire? Patienter ergo ferte lacrymas meas, gemitum meum, rugitum pectoris mei. Et tu, dilecte mi, quanquam introductus in gaudium Domini tui, ad mensam illius summi patrisfamilias delectabiliter epuleris, illoque novo genimine vitis in regno patris, cum tuo Jesu feliciter debrieris; patere tamen, ut libem tibi lacrymas meas, resolvam tibi affectum meum, refundam tibi, si fieri potest, totum animum meum. Noli has lacrymas prohibere, quas dulcis memoria tui, mi charissime frater, educit. Non sit tibi onerosus hic gemitus, quem non excitat desperatio, sed affectus; nec cohibeas has lacrymas, quas pietas elicit, non fidei defectus. Et certe si meministi quo veneris, quid evaseris, ubi [0540B] illum tuum familiarem reliqueris: cernes profecto quam justus sit dolor meus, quam flenda plaga mea. Dimitte me ergo, ut plagam paululum dolorem meum. Meum: neque enim tua mors flenda est, quam tam laudabilis, tam amabilis, tam omnibus grata vita praecessit, quam commendat illa stupenda conversio tua, illa praedicanda conversatio tua, illa beata perseverantia tua. Vere stupenda conversio tua! Quis enim non obstupescat, quis non miretur puerum tenerum et delicatum, clarum genere, forma conspicuum, talem arripuisse viam, et sic arripuisse? Recessisti, mi dulcis frater, scienter nescius, et sapienter indoctus; qui instar primi illius patriarchae egressus de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui (Gen. XII) , ibas qua [0540C] ignorabas, veniebas quo nesciebas. Sed sciebat ille, qui te ducebat, qui tenerum adhuc cor tuum flamma suae dilectionis succenderat, et tu in odorem unguentorum illius currebas. Praecessit te ille speciosus forma prae filiis hominum, ille unctus oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV) , unctus spiritu sapientiae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae et pietatis (Isai. XXI) ; et tu in odorem unguentorum istorum currebas (Cant. I) . Praecessit te humilis ille spiritualis per ardua et montuosa, itinera spargens sua aromatibus myrrhae et thuris, et universi pulveris pigmentarii; et tu in odorem unguentorum istorum currebas. Praecessit puerum suum puer Jesus, ostendens ei praesepium [0540D] paupertatis suae, reclinatorium humilitatis suae, cubiculum charitatis suae, refertum floribus gratiae suae, pinguescens melle dulcedinis suae, respersum balsamo consolationis suae, et tu in odorem unguentorum istorum currebas. Nescio quid magnum, quid ineffabile jam tunc mens illa praegustaverat, quae corpusculo fame deficienti, quasi jumento lassescenti, feni pabulum credidit ministrandum. Fugiebat pius puer a facie patris sui, sed magis ad faciem patris sui. Voluit quidem oblivisci populum suum, et domum patris sui, ut concupisceret Rex, Regis filius, decorem suum, et essent duo in spiritu uno, quatenus ejus fieret pater per gratiam, qui illius est per naturam. O mira devotio; o mira sui ipsius oblivio! Parum fuit aemulatori venerabili [0541A] patriarchae Joseph, relicto mulieri Aegyptiae palliolo quo tenebatur astrictus (Gen. XXXIX) , nudum e manibus amplectentis elabi, sed insuper evangelicae perfectionis strenuus exsecutor, de crastino non cogitabat. Denique iter laboriosum satis sine viatico arripiens, deficientibus jam jamque prae inedia membris, «audivi, inquit, servos Christi herbis pasci. Quare non et nos?» Divertensque paululum ab itinere, coepit carpere. «O, inquit, quam dulce! O bone puer, quid tibi sapiebat? Quid rogo, herba illa, an fides; fenum, an charitas? Sapiebat plane, sed Jesus in corde; et ideo fenum in ore. Unde, quaeso, unde ista puero? Tua sunt ista, Domine Jesu, qui das et accipis, praestas, et exigis. Quis enim tibi dat aliquid non tuum? [0541B] Sed et si quis dare voluerit, quod a te non accepit, non dignaris accipere.» Accepit igitur, Domine Jesu, puer iste; accepit a te, et reddidit; accepit, et obtulit. Accepit et obtulit hanc mentis devotionem, hunc fidei fervorem, hunc dilectionis ardorem. Tua ergo omnia, Domine, qui primordia conversionis ejus his miraculis dedicasti, qui piae conversationis ejus gratum postmodum sacrificium suscepisti, qui nunc holocaustum illud acceptissimum in sublime illud templum tuum misericorditer transtulisti. Ibi in sinu Abrahae requiescit Simon meus, dulcissimus amicus meus, tuus autem pauper, Domine Jesu: ibi requiescit, translatus de morte ad [0541C] vitam, de labore ad requiem, de miseria ad felicitatem. Ecce qui dolere coeperam, inveni unde gaudeam. Inveni plane, sed in te, mi dilecte frater, non in me. Nolite, ait, flere super me; sed super vos ipsas flete (Luc. XXIII) . Tibi, mi dilecte frater, tibi congaudeo; sed mihi condoleo. Tibi gaudendum est, ego flendus, ego dolendus, qui possum sine Simone vivere. Mirum tamen, si vivere dicendus sum, cui ablata est tanta portio vitae meae; tam dulce solatium peregrinationis meae; tam unicum levamen miseriae meae. Quasi avulsa sunt viscera mea, quasi dilaniata infelix anima mea. Et vivere dicor? O miserum, o dolendum vivere! sine Simone vivere. Flevit patriarcha Jacob filium suum (Gen. XXXVII) : flevit Joseph patrem suum (Gen. L) : [0541D] flevit sanctus David Jonathan charissimum suum (II Reg. I) . Omnia haec mihi unus Simon fuit. Filius aetate, pater sanctitate, amicus charitate. Plora ergo, miser, charissimum patrem tuum, plora amantissimum filium tuum, plora dulcissimum amicum tuum. Rumpantur cataractae miseri capitis, deducant oculi lacrymas per diem et noctem. Plora inquam, non quia ille assumptus, sed quia tu relictus. Pater mi, frater mi, fili mi, quis mihi det, ut ego moriar tecum? Nollem enim pro te. Hoc enim non esset tibi, sed potius mihi consuluisse. Dicebat quidem hoc de filio parricida sanctus David: Absalon fili mi, fili mi Absalon, quis mihi det, ut ego moriar pro te? (II Reg. XVIII.) Nunquid hoc dixit de Jonatha amico suo? Nunquid hoc Joseph [0542A] de patre suo? De parricida dici debunt; de peccatore hoc dici debuit, quia mors peccatorum pessima. Pium erat, velle mori pro impio, ut esset qui poeniteret, esset qui fleret, esset cui misereretur Deus, ne in aeternum periret. At illi translati ad requiem non erant ulterius in hanc miseriam revocandi; non erat tot timoribus, tot doloribus iterum subjiciendi. Denique Rachel plorans filios suos noluit consolari (Jer. XXXI) . Quid plorabat? Affectus. Affectus autem consolaretur, si filius a mortuis revocaretur, si ejus aspectibus mater iterum frueretur. Hoc noluit Rachel. Quare? Quia si ille a mortuis revocaretur, de beatitudine in miseriam devolveretur. Noluit autem ut filius revocaretur: sed ut illa ad [0542B] filium in requiem assumeretur. Affectus filios requirebat, ne revocarentur, affectui ratio obsistebat; matris vero assumptionem divina providentia differebat: Ideo Rachel plorans filios suos noluit consolari. Similis causa mihi. Doleo dilectissimum meum, unicordem meum mihi ereptum, gaudeo cum in aeterna tabernacula assumptum. Quaerit affectus dulcem ejus praesentiam, qua delectabiliter pascebatur: sed non acquiescit ratio, ut dilecta mihi anima carne soluta iterum carnis miseriis addicatur. Optat anima mea simul cum illa sua portione frui amplexibus Christi, sed obsistit infirmitas mea, obsistit iniquitas mea, obsistit etiam divina providentia. Certe qui paratus erat, intravit cum sponso ad nuptias; mihi misero adhuc clausa est [0542C] janua (Matth. XXV) : Utinam, Domine Jesu, utinam quandoque aperiatur! Spero autem in tua misericordia, Domine, quod aliquando aperiatur. Praemisi primitias meas; praemisi thesaurum meum; praemisi non modicam mei portionem. Sequatur ad te quod mei restat. Ubi est thesaurus meus, ibi sit et cor meum. Sequar hic, Domine, itinera ejus, ut in te fruar consortio ejus. Et poteram quidem, Domine, licet lento pede, cum oculis hic objiceretur pia conversatio ejus; cum superbiam meam retunderet conspecta humilitas ejus, cum inquietudinem meam reprimeret considerata tranquillitas ejus, cum levitas mea constringeretur freno mirae gravitatis ejus. Memini me saepe, cum oculis huc illucque [0542D] discurrerem, ad unum ejus aspectum tanto pudore perfusum, ut subito intra memetipsum receptus, manu gravitatis omnem illam compescerem levitatem, ac me ad me colligens inciperem mecum aliquid utile actitare. Simul quidem loqui ordinis nostri prohibebat auctoritas, sed loquebatur mihi aspectus ejus, loquebatur mihi incessus ejus, loquebatur mihi ipsum silentium ejus. Aspectus pudicus, maturus incessus, gravitas in sermone, silentium sine amaritudine. Denique hoc ultimo anno vitae suae, quasi futurae vocationis suae non inscius, quanta tranquillitate, quanta pace, quanta circumspectione vitam exigebat! Videbatur quasi omnium exteriorum, etiam mei oblitus, ac infra quasdam suae mentis [0543A] inclusus angustias virum illum expressius depinxisse, quem sanctus Jeremias propheta describens: Bonum est, inquit, viro, cum portaverit jugum ab adolescentia; sedebit solus, et tacebit, quia levabit se super se (Thren. III) . Suscepit quidem jugum disciplinae tuae, Domine Jesu, florescente aetate, eligens arctam illam viam quae ducit ad vitam, in sudore vultus sui vesci pane suo, et alieno judicio suam subdere voluntatem. Portavit etiam grave jugum infirmitatis ab ipsa adolescentia, qua eum usque ad extrema ejus per octennium, ut reor, sine ulla interpolatione paterno flagellasti affectu. Et ideo exterius nihil pene inveniens quo oblectaretur, in interiorem suae mentis solitudinem sese recluserat, solus sedens et tacens, non tamen otio [0543B] torpens. Scribebat enim vel legebat, vel meditationi Scripturarum, quippe cui erat vigil sensus, secretius intendebat. Vix eum priore saltem de necessariis loquebatur. Incedebat tanquam surdus non audiens, et sicut mutus non aperiens os suum, factus sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones. Verum si quis eum accepta occasione quolibet conveniret affatu, tanta mox redolebat in ejus sermone suavitas, tanta in vultu sine omni dissolutione apparebat hilaritas, ut quam fuerit silentium ejus vacuum amaritudinis, plenum dulcedinis, et modus loquendi, et humilitas proderet audiendi. Ecce quid perdidi: ecce quid amisi. Quo abisti, o exemplar vitae meae, compositio morum meorum? Quo abisti, quo recessisti? Quid [0543C] faciam? Quo me vertam? Quem mihi jam sequendum proponam? Quomodo avulsus es ab amplexibus meis, subtractus oculis meis, subductus oculis meis? Amplexabar te, dilecte frater; non carne, sed corde. Osculabar te, non oris attactu, sed mentis affectu. Dilexi te, qui me ab ipso initio conversionis meae in amicitiam suscepisti, qui te mihi prae caeteris familiarem exhibuisti, qui in ipsis visceribus animae tuae me Hugoni associasti. Tanta enim tibi erat circa utrosque dilectio, tam similis affectio, tam una devotio, ut, sicut mihi videor ex verbis tuis collegisse, neutrum alteri tuus praeferret affectus, quamvis ejus sanctitatem mihi omnino praeferendam certa ratio judicaret. Cur ergo me [0543D] absente transiisti? Cur quem solum pro duobus praesentem habuisti, discedens praesentem noluisti? An parcendum utrique, scilicet et tibi et mihi aestimavisti, ne meos conspectus tuus exitus afflictaret, et laetum tuum exitum ac tranquillum dolor meus vel modice contristaret? An forte, quod magis credo, tibi soli pietas divina prospexit, ut tranquillam ac pacificam illam animam in desideratam tibi patriam ab hujus vitae miseriis cum omni tranquillitate transferret, ac corporei habitaculi vinculum, te pene nesciente, tanta solveret facilitate, ut nec modicus mortis timor dilectam sibi animam molestaret? Denique is qui lectulo accubabat tuo, nullum in te vicinae mortis deprehendit indicium: imo vultus [0544A] hilarior, sermo facilior, spem revocandae salutis augebant. Porro cum caput tuum suaviter reclinans spiritum reddidisses, obdormisse te credidit, non obiisse. Tibi ergo, mi dilecte frater, tibi consultum est, qui cum tanta tranquillitate transiisti, qui pacifica tua morte, a pacis ministris te fuisse susceptum, manifestissime prodidisti. Nec mirum. Non enim horam illam horruisti, sed potius desiderasti, qui pridie quam a nobis discederes, visitanti te monasterii nostri praeposito, nullas te ulterius vitae inducias optare dixisti. Quid igitur profecisti, o amara mors? quid profecisti? Invasisti certe tabernaculum ejus, in quo peregrinabatur, sed rupisti vinculum quo tenebatur. Obruisti domicilium quo interim fruebatur, sed tulisti sarcinam [0544B] qua premebatur. Scimus, inquit Apostolus, quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem habemus domum non manufactam a Deo, aeternam in coelis (II Cor. V) . Ergo jam illa anima amica virtutibus, quietis cupida, studiosa sapientiae, victrix naturae, exuto hujus carnis involucro, liberioribus, ut ita dixerim, pennis ad illud sublime et purum bonum evolat: ac diu cupitis Christi excipitur amplexibus. Sed caro, inquis, terrae mandata, in cineres solvitur. Ita plane. Sed quid exsultas? Mortua est, ut vivificetur; dissolvitur, ut melius reparetur. Seminata est in corruptione; sed surget in incorruptione. Seminata est in ignobilitate, sed surget in gloria. Denique seminatum est corpus animale; surget spirituale. [0544C] Ubi est, mors, victoria tua; ubi est, mors, stimulus tuus? (I Cor. XV.) Certe ubi videris in eum aliquid fecisse, inde convinceris profuisse. In me ergo totum tuum virus evomuisti; et illum appetens dira mihi vulnera inflixisti. Ego ego tuli, quod amaritudinis, quod acerbitatis, cui ablatus est dux itineris mei, magisterium conversationis meae. Sed quidnam est, o anima mea? quod dulce illud funus tandiu sine lacrymis aspexisti? Quid est quod dilectum tibi corpus illud sine osculis dimisisti? Dolebam miser et rugiebam; et ab intimis praecordiis trahebam longa suspiria; nec tamen flebam. Tantumque mihi dolendum esse pervidebam, ut nec dolere me crederem, etiam cum vehementer dolerem. [0544D] Sic postea sensi. Tantus quippe stupor mentem invaserat meam, ut etiam nudatis jam ad lavacrum membris transisse non crederem. Mirabar enim eum, quem arctis dulcissimi amoris vinculis mihi astrinxeram, subito elapsum manibus: mirabar animam illam, quae cum mea una erat, sine mea corporis exui posse complexibus. Sed jam cessit ille stupor affectui, cessit dolori, cessit compassioni. Nunc quid agitis, oculi? Nolite, quaeso, parcere: nolite dissimulare. Praebete in exsequiis, dilecti mei quidquid habetis, quidquid potestis. Quid erubesco? An solus ploro? Ecce quot undique lacrymae, quot gemitus, quot suspiria! An hae lacrymae reprehendendae? Sed excusant nos tuae lacrymae, Domine Jesu, quas in morte amici fui fudisti (Joan. [0545A] II) , exprimentes quidem nostram affectionem; sed tuam insinuantes charitatem. Induisti Domine, nostrae infirmitatis affectum, sed quando voluisti: ideo et non flere potuisti. O quam dulces lacrymae tuae! quam suaves! O quantum sapiunt anxiae menti meae! quantum consolantur! Ecce, inquiunt, quomodo amabat eum (ibid.) . Et ecce quomodo meus Simon amabatur ab omnibus, amplectebatur ab omnibus, ab omnibus fovebatur. Sed forte judicant nunc aliqui fortes lacrymas meas, nimis carnalem existimantes amorem meum. Interpretentur eas, ut volent; tu autem Domine vide eas, respice eas. Vident alii quid exterius agitur, quid interius patiar non attendunt. Ibi tui oculi, Domine. Certe in oculis meis nihil habuit hic servus tuus, quod vel [0545B] impedimento ei sit ad tuos transire amplexus. Sed nemo scit hominum quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est. Tuus autem, Domine, oculus penetrat usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, et est discretor cogitatienum, et intentionum cordis. Et, ut ait quidam laudabilis servus: Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota pietate discutiatur. Ecce, Domine, unde timor meus, ecce unde lacrymae. Attende eas, o piissime, dulcissime, misericordissime. Suscipe eas, o unica spes mea, unum et solum refugium meum, finis intentionis meae, Deus meus, misericordia mea. Suscipe eas, Domine, sacrificium, quod tibi offero pro dilectissimo amico meo, et si quae in eum maculae resederunt, aut [0545C] ignosce, aut mihi imputa. Ego, ego percutiar, ego flageller, ego totum pendam; tantum, quaeso, ne illi abscondas beatam faciem tuam, ne illi subtrahas dulcedinem tuam, ne illi differas piam consolationem tuam. Experiatur, mi Domine, dulcedinem misericordiae tuae, quam tam vehementer optavit, de qua tanta securitate praesumpsit, quam tanto affectu commendavit, quae ei tam delectabiliter sapuit nocte illa, cum caeteris sese ad quietem recipientibus, uno ei fratre ad excubias relicto, in hanc [0546A] vocem gratulabundus erumperet: Misericordiam, misericordiam, misericordiam. Conabatur, ut aiunt, versiculum illum ex integro psallere: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C) . Verum, ut reor. primi illius verbi dulcedine revocatus, in ejus repetitione familiarius immoratus, denique convertens se ad eum qui ejus lectulo assidebat, eumdem sermonem crebro repetiit. Cernens quoque illum quodam quasi stupore suffundi, velut indignatus tantam ejus insensibilitatem, quod videlicet simili non perfunderetur dulcedine, simili sapore frueretur, coepit manu quasi velle excitare sopitum, et expressiori, arctiorique voce ingeminat: Misericordiam, misericordiam. Quid est quod intueor, mi Domine? Videor mihi certe quasi oculis cerne e [0546B] mentem illam, ad hujus versiculi haustum quodam ineffabili gaudio resolutam, dum cerneret peccata sua, immenso hoc pelago divinae miserationis absorpta, nihil reliquisse quod premeret, nihil quod ejus conscientiam vel modice obfuscaret. Libet intueri animam illam, fonte divinae misericordiae dilutam, deposito pondere peccatorum, ipso naturali impulsu levissimis quibusdam moribus ad superiora conari, carnisque exuviis jam jamque exui gestientem, ipsam tantum Dei misericordiam, cui tota innititur, meditari. Eia, convertere nunc, o anima, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi; transi ad locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. Ego te prosequar lacrymis meis, [0546C] prosequar te qualibuscunque precibus meis, prosequar te affectu meo, prosequar ipso singulari Mediatoris nostri sacrificio. Et tu pater Abraham, etiam atque etiam extende, ad suscipiendum hunc pauperem Jesu, alium quemdam Lazarum (Luc. XVI) , manus tuas, aperi gremium tuum, expande sinum, et a vitae hujus miseriis revertentem pie suscipe, fove, consolare. Mihi quoque misero, qualicunque dilectori suo, in ipso sinu tuo cum ipso aliquando locum quietis indulge. Amen.