[6,0] LIBER SEXTUS [6,1] I. --- pugnae discrimen inmisit, obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit. Coeperant fugere uictores: donec auidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant; sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis uiribus dimicatum est. Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno uinci non potuit. Vndique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia uitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem. Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant, iactationem uulnerum haud facile tolerantem. Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorem locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere. Non aliud discrimen uehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant. Lacedaemonii uetera, Macedones praesentia decora intuebantur; illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant: Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat. Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat, uelut de industria inter fortissimos uiros certamen aequante fortuna. Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi uiribus; spectabant ergo plures quam inierant proelium et, qui extra teli iactum erant, clamore inuicem suos accendebant. Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore uix sustinens, pedem deinde referre coepit. Vt urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos uictor et, emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur. Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: expertusque membra an impetum animi sequi possent, postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit, galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera uibrabat ultro uocans hostem, si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est. Qua ex uulnere euolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit. Cecidere Lacedaemoniorum V milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius M; ceterum uix quisquam nisi saucius reuertit in castra. Haec uictoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam bellicam spectauerant, fregit. Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium uultus; sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, inuidiam tamen, quia maiores res erant, quam quas praefecti modus caperet, metuebat. Quippe Alexander hostes uinci uoluerat, Antipatrum uicisse ne tacitus quidem indignabatur suae demptum gloria existimans, quidquid cessisset alienae. Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria uictoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit. A quo Lacedaemonii nihil aliud quam ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae ueniam defectionis praeter auctores inpetrauerunt, Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt. Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret. [6,2] II. Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum uoluptates et, quem arma Persarum non fregerant, uitia uicerunt; tempestiua conuiuia et perpotandi peruigilandique insana dulcedo ludique et greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem; quem quidem aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur. Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco ac parabili uictu ad inplenda naturae desideria defungi, in peregrina et deuictarum gentium mala inpulerat. Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querelas dolor; ipsius inde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pauor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur. Igitur cum tempestiuis conuiuiis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat, non contentus artificum, quos e Graecia exciuerat, turba: quippe captiuae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. Inter quas unam rex ipse conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam uerecunde reluctantem. Excellens erat forma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore uelato suspicionem praebuit regi nobiliorem esse, quam ut inter conuiuales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius genitam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. E propinquis hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant. Itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi reueritus, non dimitti modo captiuam, sed etiam restitui ei suas opes iussit, uirum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captiuos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secreuit a uulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior. Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio destinatus, cohibebatur in uinculis; huic liberato satrapeam Mediae attribuit, fratremque Darei recepit in cohortem amicorum, omni uetustae claritatis honore seruato. XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant: e quis duodecim milia in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est. Hinc in Parthienen peruentum est, tunc ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti Rubro mari terminantur. Scythae regionem campestrem ac fertilem occupauerunt, graues adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae; at, qui in Europa sunt, a laeuo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta plaga attinent. Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro sed ex Europae regione penetrauerint. Vrbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, condita a Graecis: ibi statiua rex habuit commeatibus undique aduectis. Itaque rumor, otiosi militis uitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse. Discurrunt lymphatis similes tabernacula et itineri sarcinas aptant: signum datum crederes ut uasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem. Fecerant fidem rumori temere uulgato Graeci milites redire iussi domos; quorum equitibus singulis denarium sena milia cum dedisset, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant. Haud secus quam par erat territus, qui Indos atque ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit, obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio reuocari se uicti magis quam uictoris fortunam in patriam relaturum conquestus est; nec sibi ignauiam militum obstare, sed deum inuidiam, qui fortissimis uiris subitum patriae desiderium admouissent, paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris. Tum uero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, si animos eorum leni et apta oratione permulcere uoluisset: numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo uulgi aures praepararent, sibi. Satisque omnibus quae in rem uidebantur esse conpositis, uocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit: [6,3] III. "Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus uobis minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriae occurrere. Vt omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem, seruitio barbariae inpotentis exeminus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Ciliciam, Syriam, Phoenice, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate. Plures prouincias conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti mihi quaedam ipsarum rerum multitudo subduxerit. Itaque, si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta uelocitate domuimus, ego uero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros ciues uel retinentibus uobis erumperem, ut ibi potissimum parta uobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima uictoriae praemia exspectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per uirtutem partarum secura possessio. Sed in nouo, et, - si uerum fateri uolumus, - precario imperio adhuc iugum eius rigida ceruice subeuntibus Barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet. Fruges quoque maturitatem statuto tempore exspectant: adeo etiam illa sensus omnis expertia tamen sua lege mitescunt! Quid? creditis tot gentes alterius imperio ac nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo uictae sunt? Vestris armis continentur, non suis moribus; sed, qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat. Et adhuc sic ago tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupauit, Bactra non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur; Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt. Omnes hi, simul terga nostra uidebunt, insequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi. suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest qui magis timeri potest. Proinde, aut quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil quod nociturum est medici relinquunt, sic nos quidquid obstat imperio recidamus. Parua saepe scintilla contempta magnum excitauit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreueris, ualentiorem neglegentia facias. Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne uos magno labore credatis Bessum uacuum regnum occupaturum. Nos uero peccauimus, milites, si Dareum ob hoc uicimus, ut seruo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos uictores pepercissemus, quasi captiuum in uinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conseruari posset, occidit. Hunc uos regnare patiemini? quem equidem cruci adfixum uidere festino omnibus regibus gentibusque et fidei, quam uiolauit, meritas poenas soluentem. At, hercules, si mox eundem Graecorum urbes aut Hellespontum uastare nuntiatum erit uobis, quo dolore adficiemini Bessum praemia uestrae occupauisse uictoriae? Tunc ad repetendas res festinabitis, tunc arma capietis. Quanto autem praestat territum adhuc et uix mentis suae compotem opprimere! Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcauimus niues, tot amnes superauimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angastiae includunt: plana omnia et prona sunt. In ipso limine uictoriae stamus; pauci nobis fugitiui et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae uestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem, finito post mortem illius odio, parricidae caede esse uos ultos, neminem impium effugisse uestras manus. Hoc perpetrato, quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint uos pia bella suscipere e Bessi sceleri, non nomini suo irasci?" [6,4] IV. Summa militum alacritate iubentium quocumque uellet duceret, oratio excepta est. Nec rex moratus impetum, tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione Barbarorum Parthienen tueretur. Erigyium inpedimenta, modico praesidio dato, campestri itinere ducere iubet. Ipse cum phalange et equitatu CL stadia emensus castra in ualle, qua Hyrcaniam adeunt, communit. Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est, pingue uallis solum rigantibus aquis quae ex petris imminentibus manant. Ex ipsis radicibus montium Ziobetis amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uniuersus fluit, deinde saxo, quod alueolum interpellat, repercussus duo itinera uelut dispensatis aquis aperit. Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate uiolentior terram praeceps subit. Per CCC stadia conditus labitur, rursusque uelut ex alio fonte conceptus editur et nouum alueum intendit, priore sui parte spatiosior, - quippe in latitudinem X et trium stadiorum diffunditur, - rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit; tandem in alterum amnem cadit: Rhidagno nomen est. Incolae adfirmabant, quicumque demissi essent in cauernam, quae propior est fonti, rursus, ubi aliud os amnis aperitur, existere. Itaque Alexander duos, qua subeunt aquae terram, praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit, expulsa uidere qui missi erant ut exciperent. Quartum iam diem eodem loco quietem militi dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Dareum cum Besso interceperat, accepit, quarum sententia haec erat: "se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi dedisset, prope occisum ab eo. Agitasse Dareum custodiam corporis sui contra ius fasque peregrino militi tradere damnata popularium fide, quam per ducentos et triginta annos inuiolatam regibus suis praestitissent. Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse. Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset. Nihil esse miseris mortalibus spiritu carius: amore eius ad ultima esse propulsum. Sed ea magis esse secutum quam optasse. In communi calamitate suam quemque habere fortunam. Si uenire se iuberet, sine metu esse uenturum. Non timere ne fidem datam tantus rex uiolaret: deos a deo falli non solere. Ceterum si, cui fidem daret, uideretur indignus, multa exilia patere fugienti: patriam esse, ubicumque uir fortis sedem sibi elegerit." Nec dubitauit Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare, inuiolatum, si uenisset, fore. Quadrato tamen agmine et conposito ibat, speculatores subinde praemittens qui explorarent loca. Leuis armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat. Namque perpetua uallis iacet usque ad mare Caspium patens. Duo terrae eius uelut brachia excurrunt: media flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente. Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeua sunt, et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi; et illos, qua uergit ad septentrionem, hos ad occasum conuersa prospectat. Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit; piscium in eo longe diuersi ab aliis colores. Quidam Caspium, quidam Hyrcanium appellant; alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere. A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat. Idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua ualle submittitur. Hinc rex XX stadia processit semita propemodum inuia, cui silua inminebat, torrentesque et eluuies iter morabantur; nullo tamen hoste obuio penetrant, tandemque ad cultiora peruentum est. Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uuis solum est. Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupauerint, uel modico tepore sucus extinguitur. XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit, seque et eos, qui post Darei mortem profugerant, dedens; quibus benigne exceptis ad oppidum Aruas peruenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt. Praefectum Tapurorum gentis Phradatem adduxerant; hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis. Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Manapin: exul hic regnante Ocho ad Philippum peruenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit. [6,5] V. Iamque rex ultima Hyrcaniae intrauerat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit. Dextram uenienti obtulit rex, quippe et hospes Philippi fuerat cum Ochio regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conseruata uincebat. Comiter igitur exceptus: "Tu quidem", inquit, "rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas. Ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum": nonagesimum et quintum annum agebat; nouem iuuenes omnes eadem matre geniti patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admouit, precatus ut tam diu uiuerent donec utiles Alexandro essent. Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoueri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo uehi erubesceret. Vt deinde castra sunt posita, Graecos quos Artabazus adduxerat conuocari iubet: at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se quid agendum ipsis foret deliberaturos. Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo uicto adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus. Rex omissis sponsionum fideique pignoribus uenire eos iussit, fortunam quam ipse dedisset habituros. Diu cunctantes plerisque consilia uariantibus, tandem uenturos se pollicentur. At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata uenia gladio se transfigit; ceteri, sicut constituerant, dicioni Alexandri ipsos se permittunt: M et D milites erant, praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit. Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu uitae aspera et latrociniis adsueta; haec sola nec legatos miserat nec uidebatur imperata factura. Itaque rex, indignatus si una gens posset efficere ne inuictus esset, inpedimentis cum praesidio relictis expedita manu comitante procedit. Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu erat. Tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupauerant, Barbari profugerunt, proximique uici ab incolis deserti capiuntur. Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna uexatione exercitus poterant; iuga montium praealtae siluae rupesque inuiae saepiunt; ea, quae plana sunt, nouo munimenti genere inpedierant Barbari. Arbores densae sunt de industria consitae, quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt terrae; inde uelut ex alia radice laetiores uirent trunci. Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium alii quasi nexu conserunt; qui, ubi multa fronde uestiti sunt, operiunt terram; itaque occulti ramorum uelut laquei perpetua saepe iter cludunt. Vna ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi durauerant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento uimine frustrabantur ictus. Incolae autem ritu ferarum uirgulta subire soliti tum quoque intrauerant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille uenantium modo latibula scrutatus plerosque confodit; ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis, - Bucephalam uocabant, - quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat: namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium, et regem, cum uellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire quem ueheret. Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum uestigari iubet, et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse uicturum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. Sed ne sic quidem mitigatus caedi siluas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari. Iam aliquantum altitudinis opus creuerat, cum Barbari desperato regionem, quam occupauerant, posse retineri gentem suam dedidere. Rex obsidius acceptis Phradati parere eos iussit. Inde quinto die in statiua reuertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, uentum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit, dona ingentia ferens. Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuetus fuerat, et mox Alexander adsueuit; eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignouit. Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos. Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine uisendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes uenisse reginam adeundi eius cognoscendique auidam. Protinus facta potestate ueniendi, ceteris iussis subsistere trecentis feminarum comitata processit, atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens. Vestis non toto Amazonum corpori obducitur: nam laeua pars ad pectus est nuda, cetera deinde uelantur. Nec tamen sinus uestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. Altera papilla intacta seruatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela uibrent. Interrito uultu regem Thalestris inuebatur, habitum eius haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus Barbaris in corporum maiestate ueneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant quam quos eximia specie donare natura dignata est. Ceterum interrogata num aliquid petere uellet, haud dubitauit fateri ad communicandos cum rege liberos se uenisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes; feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare uellet, interrogat: et illa causata sine custode regnum reliquisse petere perseuerabat ne se inritam spei pateretur abire. Acrior ad uenerem feminae cupido quam regis; ac, ut paucos dies subsisteret, perpulit: XIII dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiuerunt. [6,6] VI. Hic uero palam cupiditates suas soluit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciuiam uertit. Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et ciuilem habitum, uelut leuiora magnitudine sua ducens, Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur. Iacere humi uenerabundos ipsum paulatimque seruilibus ministeriis tot uictores gentium inbuere et captiuis pares facere exspectabat. Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit uestemque Persicam sumpsit, ne omnem quidem ueritus, quod a uictoris insignibus in deuicti transiret habitum. Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur. Litteras quoque quas in Europam mitteret ueteris anuli gemma obsignabat, iis quas in Asiam scriberet Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. Amicos uero et equites, - hi namque principes militum, - aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis onerauerat uestibus. Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant; quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adueti, sequebantur. Haec luxu et peregrinis infecta moribus ueteres Philippi milites, rudis natio ad uoluptates, palam auersabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat plus amissum uictoria quam bello esse quaesitum: "tum cum maxime uinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captiuo habitu reuersuros? Pudere iam sui. Regem uictis quam uictoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei satrapen factum." Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum grauiter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat; sed, opinor, liberis pretium seruitutis ingratum est. Igitur, ne in seditionem res uerteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus ueste regia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat, quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. Et, cum graue spoliis apparatuque luxuriae agmen uix moueretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis referre iussit in medium. Planities spatiosa erat in quam uehicula onusta perduxerant. Exspectantibus cunctis quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci, suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. Flagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. Breui deinde ratio mitigauit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. Rex ante omnes maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et DC relictus, ut iusta fratri persolueret; ipse contendit ad Bessum. Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapam Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. Itaque quamquam Besso imminebat, tamen Satibarzanen opprimendum praeuerti optimum ratus leuem armaturam et equestres copias educit, totaque nocte itinere strenue facto inprouisus hosti superuenit. Cuius cognito aduentu Satibarzanes cum duobus milibus equitum, - nec plures subito contrahi poterant, - Bactra perfugit; ceteri proximos montes occupauerunt. Praerupta rupes est, qua spectat occidentem; eadem, qua uergit ad orientem, leniore summissa fastigio, multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In uertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent; ipsi, qua rupes deerat, arborum truncos et saxa obmoliuntur: XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto, ipse Satibarzanen sequi festinat. Et, quia longius abesse eum cognouerat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupauerant, redit. Ac primo repurgari iubet quidquid ingredi possent,; deinde, ut occurrebant inuiae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor uidebatur obstante natura. Ille, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reuerti periculosum esset, uersabat se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut fieri solet ubi prima quaeque damnamus, subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non potui, fortuna consilium subministrauit. Vehemens fauonius erat, et multam materia ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec uapore torrida iam inarserat; ergo adgeri alias arbores iubet et igni dare alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit; flammam in ora hostium uentus ferebat, fumus ingens uelut quadam nube absconderat caelum. Sonabant incendio siluae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant: sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignes, alii petris praecipitauere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati uenere in potestatem. Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis exspectabat aduentum, captae urbis titulo, sicut par erat, cedens. Igitur Alexander turres admoueri iubet; ipsoque aspectu Barbari territi, e muris supinas manus tendentes, orare coeperunt iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reseruaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data uenia non obsidionem modo soluit, sed omnia sua incolis reddidit. Ab hac urbe digresso supplementum nouorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, aduenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. Hac manu adiecta adit Drangas: bellicosa natio est; satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam. [6,7] VII. Iam nonum diem statiua erant, cum externa ui non inuictus modo rex, sed tutus, intestino facinore petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat, obsequio uni sibi dediti corporis uinctus. Is, quod ex uultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuuene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus; suspensumque exspectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus uiris et inlustribus esse participem. Quis iuuenis auditis se uero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione ut scelus tegat posse constringi. Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum beniuolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. Ad ultimum auersari scelus perseuerantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus inchoaturos. Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingentia promittens, interdumque regnum quoque, uersabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admouens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. Namque abunde constantis animi et dignus qui pudicus esset nihil ex pristina uoluntate mutauerat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. Sciscitari inde pergit cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre quales uiri tam memorabili operi admoturi manus essent. Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuuenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori; adicit his Aphobetum, Iolaum, Dioxenum, Archepolim, Amyntam. Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem, - Cebalino erat nomen, - quae acceperat defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. Ipse Cebalinus ante uestibulum regiae, - neque enim propius aditus ei patebat, - consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, quo introduceretur ad regem. Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius, - incertum quam ob causam, - substiterat in regia. Huic Cebalinus, ore confuso, magnae perturbationis notas prae se ferens aperit quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum, multoque inuicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognouerat, nuntiat. Sub uesperam eum prodeuntem in uestibulo regia excipit iuuenis, an mandatum exsecutus foret requirens. Ille non uacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die, Cebalinus uenienti in regiam praesto est, intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: ac ne tum quidem regi quae audierat aperit. Coeperat Cebalino esse suspectus; itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuueni, - Metron erat ei nomen, - super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dymnum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus, gaudio elatus: "Habeo te", inquit, "incolumem ex inpiorum manibus ereptum." Percontatus deinde Alexander quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit quaerere quotus dies esset ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre quae audierat, uinciri eum iussit. At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo perconperta. Rex item quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei ut peruenirent ad se, perseuerante eo adfirmare quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. Inter haec Dymnus haud ignarus, quam ob causam accerseretur a rege, gladio quo forte erat cinctus grauiter se uulnerat, occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. Quem intuens rex: "Quod", inquit, "in te, Dymne, tantum cogitaui nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso uideretur?" Illum iam defecerat uox; itaque edito gemitu uultuque a conspectu regis auerso subinde conlapsus extinguitur. Rex Philota uenire in regiam iusso: "Cebalinus", inquit, "ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit, huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id conuenire fateor. Fauentem habes iudicem, si, quod admitti non potuit, saltem negari potest." Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus uultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam leui auctore nihil credidisse respondit, ueritum ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam uitam potius quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim credideritne ei rex, an altius iram suppresserit; dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit, et contemptum magis quam celatum indicium esse uideri sibi dixit. [6,8] VIII. Aduocato tamen consilio amicorum, cui [tamen] Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. Is eadem quae detulerat ad regem ordine exposuit. Erat Craterus regi carus in paucis, et eo Philotae ob aemulationem dignitatis aduersus; neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione uirtutis atque operae grauem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: "Vtinam", inquit, "in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! Suasissemus, si Philotae uelles ignoscere, patereris potius ignorare eum quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum cogeres saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. Nec est quod existimes eum, qui tantum ausus est, uenia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse. At ego, etiam si ipse uel paenitentia uel beneficio tuo uictus quiescere uolet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inueterata apud milites tuos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi. Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet. superest ut malit uideri iniuriam accepisse quam uitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum. Satis hostium superest, ad quos persequendo ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni; hos si submoues, nihil metuo ab externo." Haec Craterus. Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressurus non fuisset nisi auctor aut particeps: "Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis quae ab eum delata erant non protinus ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam non uacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die grauatum esse pauca uerba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan superuacuo inserere sermoni. At enim, si non credidisset talia deferentibus pueris, cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. In suo quemque periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, uana quoque deferentis admittere." Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos uti consilium silentio premerent dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, ne qua noui initi consilii daretur nota. Inuitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnauerat, sustinuit. Secunda deinde uigilia, luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Craterus et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum ut, qui ad praetorium excubabant, armati uigilarent. Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus euaderet. Atarrhias autem cum CCC armatis intrauerat regiam: huic decem satellites traduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur. Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt; Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur, L iuuenum promptissimis stipatus: nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi. Illum siue securitate animi siue fatigatione resolutum somnus oppresserat; quem Atarrhias torpentem adhuc occupat. Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: "Vicit", inquit, "bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas." Nec plura elocutum capite uelato in regiam adducunt. Postero die rex edixit omnes armati coirent. VI milia fere militum uenerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleuerant regiam. Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a uulgo quam rex adlocutus milites esset. De capitalibus rebus uetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus, - in pace erat uulgi, - et nihil potestas regum ualebat, nisi prius ualuisset auctoritas. Igitur Dymni primum cadauer infertur plerisque, quid parasset quoue casu extinctus esset, ignaris. [6,9] IX. Rex deinde in contionem procedit uultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia exspectationem haud paruam rei fecerat. Diu rex demisso in terram uultu, attonito stupentique similis stetit. Tandem, recepto animo: "Paene", inquit, "milites, hominum scelere uobis ereptus sum: deum prouidentia et misericordia uiuo; conspectusque uestri uenerabilis coegit ut uehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus uitae meae fructus est, tot fortissimis uiris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse." Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: "Quanto", inquit, "maiorem in animis uestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salui esse possint, nominibus abstineo. Sed uincenda est memoria pristinae caritatis, et coniuratio impiorum ciuium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis deuinctus, omnium nobis amicorum uetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornauit." Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis, et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa uox indicum silentio excepta est. Tum rex: "Qualis", inquit, "ergo animi uobis uidetur, qui huius rei delatum indicium id ipsum suppressit? Quod non fuisse uanum Dymni exitus declarat. Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nec Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lauabar, inrumperet. Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi uirum! Iste regis periculo commoueretur, uultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! subest nimirum silentio facinus, et auida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest; ipse apud multos copiarum duces meis praepotens uiribus maiora quam capit spirat. Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas: in uobis liberos, parentes, consanguineos habeo; uobis saluis, orbus esse non possum." Epistulam deinde Parmenionis interceptam quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat recitat haud sane indicium grauioris consilii praeferentem; namque summa eius haec erat: "Primum uestri curam agite, deinde uestrorum: sic enim quae destinauimus, efficiemus." Adiecitque rex sic esse scriptam ut, siue ad filios peruenisset, a consciis posset intellegi, siue intercepta esset, falleret ignaros. "At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominauit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, illum tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat uita. Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparauit insidias, socium se et conscium adiunxit; hic Attalo, quo grauiorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit; hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iouis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere mihi se quidem gratulari quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus uiuendum esset sub eo qui modum hominis excederet. Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et inuidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi; uidebar enim mihi partem uiscerum meorum abrumpere, si? in quos tam magna contuleram, uiliores mihi facerem. Sed iam non uerba punienda sunt: linguae temeritas peruenit ad gladios. Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuuentutis, unum praefeci; salutem, spem, uictoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admoui; Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot ciuium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Vnde praesidium petieram, periculum extitit. Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam ciuis uictima! Nunc seruatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui. Soletis identidem a me, milites, petere ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis ut faciam. Ad uestras manus, ad uestra arma confugio: inuitis uobis, saluus esse nolo; uolentibus non possum, nisi uindicor." Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo uelatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine inuidia paulo ante conspecti. Ducem equitatus pridie uiderant, sciebant regis interfuisse conuiuio; repente non reum quidem, sed etiam damnatum, immo uinctum intuebantur. subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari ciuis fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam. Itaque Amyntas, regius praetor, inclinantem ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commouit: "proditos eos esse Barbaris; neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes fuisse rediturum; uelut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine, aliena terra ludibrium hostis futuros." Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pigriores ad cetera munia exsequenda fecisset. Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan inuectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans, saxumque, quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit, dicendae prius causae debere fieri potestatem reo, nec aliter iudicari passurum se adfirmans. Tum dicere iussus Philotas, siue conscientia sceleris, siue periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculos, non hiscere audebat. Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit; abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac uocem dicturus uidebatur. Iamque rex intuens eum: "Macedones", inquit, "de te iudicaturi sunt: quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus." Tum Philotas: "Praeter Macedonas", inquit, "plerique adsunt, quos facilius quae dicam percepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus." Tum rex: "Ecquid uidetis, adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam a sermone abhorrere." Atque ita contione excessit. [6,10] X. Tum Philotas: "Verba" inquit, "innocenti reperire facile est, modum uerborum misero tenere difficile. Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro quomodo et animo meo et tempori paream. Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absoluere, non cognita uero liberari absente non possum, qui a praesente damnatus sum. Sed quamquam uincti hominis non superuacua solum, sed etiam inuisa defensio est, qui iudicem non docere uidetur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam ut damnatus etiam mea sententia uidear. Equidem cuius criminis reus sim, non uideo. Inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus quam audierat scire non potuit. Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios uel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit uideri socio pepercisse, Nicomacho, quem taciturum arcana de semet ipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat. Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire uoluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? Dymnus sane, ut uiueret adhuc, uellet mihi parcere: quid ceteri? qui de se confitebuntur, me uidelicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii nec in eculeum quidem inpositi uerum fatebuntur? Atqui nemo parcit morturo, nec cuiquam moriturus, ut opinor. Ad uerum crimen et ad unum praeuertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, conuiuio quoque interfui. Si credidisti mihi, absolutus sum; si pepercisti, dimissus: uel iudicium tuum serua. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod nouum facinus delatum ad te mutauit animum tuum? Graui sopore adquiescebam, cum me malis indormientem meis inimici uinciendo excitauerunt. Vnde et parricidae et proditori tam alti quies somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt; agitant eos Furiae, non consummato modo, sed etiam cogitato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat; non timui ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae. Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret; timui ne negaret mandasse se Cebalino et ego uiderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. Sic quoque, cum laeserim neminem, inueni qui mallet perire me quam incolumem esse! quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum diuinare potui? minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, mouere non poterat. At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo proditos esse nos dissimulare non debui; Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. Deinde post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intraui, ferro quidem cinctus: cur distuli facinus? an sine Dymno non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e uobis corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam: sic ego imperio, quod dedignor, immineo. Iam pridem natiuus ille sermo commercio aliarum gentium exoleuit: tum uictoribus quam uictis peregrina lingua discenda est. Non, mehercule, ista me magis laedunt quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam uenerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non diuinaui, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu uiuo? si iniustum, cur nunc demum occidor? At enim scripsi misereri me eorum, quibus uiuendum esset sub eo qui se Iouis filium crederet! Fides amicitiae, ueri consilii periculosa libertas, me decepistis! uos, quae sentiebam, ne reticerem inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non de rege scripsisse. Non enim faciebam inuidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander uidebatur qui Iouis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret. Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in uinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae ueritatis fidem deprecor. Solent rei capitis adhibere uobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum, nec inuocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. Parum est enim tot modo liberorum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi uitam adimo, ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem aduersantibus diis? an ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna exspectare uoluisset, natura poscebat. Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset uenenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum uoluit epistula scripta, quominus medicamentum biberet quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt? Ego ipse quotiens quae audieram detuli, et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, inuisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?" Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: "bene meritis non insidiari", Philotas: "Recte", inquit, "quisquis es, dicis. Itaque, si insidiatus sum, poenam non deprecor, et finem facio dicendi, quoniam ultima uerba grauia sunt uisa auribus." Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum. [6,11] XI. Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et ciuilis habitus rudis, uetus miles, ab humili ordine ad eum gradum in quo tunc erat promotus; qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque diuersoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta seruorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent. Auro argentoque uehicula eius onusta totis uicis stetisse, at ne in uiciniam quidem diuersorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio uerius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire. Nunc cum Hammonem consuli uellet, eundem Iouis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet ueritum ne inuidiosum esset quod dii offerrent. Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iouem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet quis praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat. Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iouem interrogent, quod ex rege cognouerint, sed qui gratias agant, qui uota pro incolumitate regis optimi persoluant. Tum uero uniuersa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus discerpendum esse parricidam manibus eorum: id quidem Philotas, qui grauiora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat. Rex in contionem reuersus, siue ut in custodia quoque torqueret, siue ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit; et, quamquam in uesperam inclinabat dies, tamen amicos conuocari iubet. Et ceteris quidem placebat Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis ueritatem exprimendam esse dixerunt; et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. Consilio ergo dimisso, Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt. Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam diuersorii partem secessit, et remotis arbitris in multam noctem questionis exspectauit euentum. Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. Et ille ultro: "Quid cessatis", inquit, "regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? quid questione opus est? cogitaui, uolui." Craterus exigere ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum uestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures inuocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc uerbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non uocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate; sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore iurare eos per Alexandri salutem uolebat remouerique tortores. Et utroque inpetrato: "Cratere", inquit, "dic quid me uelis dicere". Illo indignante ludificari eum rursusque reuocante tortores, tempus petere coepit dum reciperet spiritum cuncta, quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama uulgauerat, legem Macedonum ueriti, qua cautum erat ut propinqui eorum qui regi insidiati essent cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in deuios montes uastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit. Philotas uerone an mendacio liberare se a cruciatu uoluerit, anceps coniectura est, quoniam et uera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum "Pater", inquit, "meus Hegelocho quam familiariter usus sit non ignoratis; illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis fuit causa. Nam cum primum Iouis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: "Hunc igitur regem agnoscimus", inquit, "qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem. Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui grauetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si uiri sumus, a dis adoptabimur. Quis proauum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis Perdiccan occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignouit." Haec Hegelochus dixit super cenam; et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum uidebat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent. Itaque, ut experiremur utrumne uino grauatus effudisset illa, an altiore concepta consilio, accersi eum placuit: aduenit, eodemque sermone ultro reperito adiecit se, siue auderemus duces esse, proximas a nobis partes uindicaturum, siue deesset animus, consilium silentio esse tecturum. Parmenioni uiuo adhuc Dareo intempestiua res uidebatur; non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo uero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio, et haec confessus intellego non prodesse mihi quod prorsus sceleris expers sum." Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius euerberarent, expressere ut hoc quoque crimen confiteretur. Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem uiderentur, timuisse respondit ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis uiribus occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cuius patrem fuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare. Illi conlocuti satis quaesitum uideri, ad regem reuertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et uultus abnuens quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: cum Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: "Patieris", inquit, "Demetrium mentiri rursusque me excruciari?" Calin uox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios uelle suspicabantur, quia nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens; qui, ut praefectos regis circumstantes se uidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est. Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt. Magno non salutis, sed etiam inuidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari. Itaque anceps quaestio fuit: dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri uidebatur; post confessionem etiam neque amicorum Philotas misericordiam meruit.