[3,0] LIBER TERTIVS. [3,1] I. C- PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S- (1) Nescio an ullum iucundius tempus exegerim, quam quo nuper apud Spurinnam fui, adeo quidem ut neminem magis in senectute, si modo senescere datum est, aemulari uelim; nihil est enim illo uitae genere distinctius. (2) Me autem ut certus siderum cursus ita uita hominum disposita delectat. Senum praesertim: nam iuuenes confusa adhuc quaedam et quasi turbata non indecent, senibus placida omnia et ordinata conueniunt, quibus industria sera turpis ambitio est. (3) Hanc regulam Spurinna constantissime seruat; quin etiam parua haec - parua si non cotidie fiant - ordine quodam et uelut orbe circumagit. (4) Mane lectulo continetur, hora secunda calceos poscit, ambulat milia passuum tria nec minus animum quam corpus exercet. Si adsunt amici, honestissimi sermones explicantur; si non, liber legitur, interdum etiam praesentibus amicis, si tamen illi non grauantur. (5) Deinde considit, et liber rursus aut sermo libro potior; mox uehiculum ascendit, assumit uxorem singularis exempli uel aliquem amicorum, ut me proxime. (6) Quam pulchrum illud, quam dulce secretum! quantum ibi antiquitatis! quae facta, quos uiros audias! quibus praeceptis imbuare! quamuis ille hoc temperamentum modestiae suae indixerit, ne praecipere uideatur. (7) Peractis septem milibus passuum iterum ambulat mille, iterum residit uel se cubiculo ac stilo reddit. Scribit enim et quidem utraque lingua lyrica doctissima; mira illis dulcedo, mira suauitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis. (8) Ubi hora balinei nuntiata est - est autem hieme nona, aestate octaua -, in sole, si caret uento, ambulat nudus. Deinde mouetur pila uehementer et diu; nam hoc quoque exercitationis genere pugnat cum senectute. Lotus accubat et paulisper cibum differt; interim audit legentem remissius aliquid et dulcius. Per hoc omne tempus liberum est amicis uel eadem facere uel alia si malint. (9) Apponitur cena non minus nitida quam frugi, in argento puro et antiquo; sunt in usu et Corinthia, quibus delectatur nec afficitur. Frequenter comoedis cena distinguitur, ut uoluptates quoque studiis condiantur. Sumit aliquid de nocte et aestate; nemini hoc longum est; tanta comitate conuiuium trahitur. (10) Inde illi post septimum et septuagensimum annum aurium oculorum uigor integer, inde agile et uiuidum corpus solaque ex senectute prudentia. (11) Hanc ego uitam uoto et cogitatione praesumo, ingressurus auidissime, ut primum ratio aetatis receptui canere permiserit. Interim mille laboribus conteror, quorum mihi et solacium et exemplum est idem Spurinna; (12) nam ille quoque, quoad honestum fuit, obiit officia, gessit magistratus, prouincias rexit, multoque labore hoc otium meruit. Igitur eundem mihi cursum, eundem terminum statuo, idque iam nunc apud te subsigno ut, si me longius euehi uideris, in ius uoces ad hanc epistulam meam et quiescere iubeas, cum inertiae crimen effugero. Vale. [3,2] II. C- PLINIUS VIBIO MAXIMO SUO S- (1) Quod ipse amicis tuis obtulissem, si mihi eadem materia suppeteret, id nunc iure uideor a te meis petiturus. (2) Arrianus Maturus Altinatium est princeps; cum dico princeps, non de facultatibus loquor, quae illi large supersunt, sed de castitate iustitia, grauitate prudentia. (3) Huius ego consilio in negotiis, iudicio in studiis utor; nam plurimum fide, plurimum ueritate, plurimum intellegentia praestat. (4) Amat me - nihil possum ardentius dicere - ut tu. Caret ambitu; ideo se in equestri gradu tenuit, cum facile possit ascendere altissimum. Mihi tamen ornandus excolendusque est. (5) Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid astruere inopinantis nescientis, immo etiam fortasse nolentis; astruere autem quod sit splendidum nec molestum. (6) Cuius generis quae prima occasio tibi, conferas in eum rogo; habebis me, habebis ipsum gratissimum debitorem. Quamuis enim ista non appetat, tam grate tamen excipit, quam si concupiscat. Vale. [3,3] III. C- PLINIUS CORELLIAE HISPULLAE SUAE S- (1) Cum patrem tuum grauissimum et sanctissimum uirum suspexerim magis an amauerim dubitem, teque et in memoriam eius et in honorem tuum unice diligam, cupiam necesse est atque etiam quantum in me fuerit enitar, ut filius tuus auo similis exsistat; equidem malo materno, quamquam illi paternus etiam clarus spectatusque contigerit, pater quoque et patruus illustri laude conspicui. (2) Quibus omnibus ita demum similis adolescet, si imbutus honestis artibus fuerit, quas plurimum refert a quo potissimum accipiat. (3) Adhuc illum pueritiae ratio intra contubernium tuum tenuit, praeceptores domi habuit, ubi est erroribus modica uel etiam nulla materia. Iam studia eius extra limen proferenda sunt, iam circumspiciendus rhetor Latinus, cuius scholae seueritas pudor in primis castitas constet. (4) Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est. (5) Videor ergo demonstrare tibi posse Iulium Genitorem. Amatur a me; iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex iudicio nata est. Vir est emendatus et grauis, paulo etiam horridior et durior, ut in hac licentia temporum. (6) Quantum eloquentia ualeat, pluribus credere potes, nam dicendi facultas aperta et exposita statim cernitur; uita hominum altos recessus magnasque latebras habet, cuius pro Genitore me sponsorem accipe. Nihil ex hoc uiro filius tuus audiet nisi profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat. (7) Proinde fauentibus dis trade eum praeceptori, a quo mores primum mox eloquentiam discat, quae male sine moribus discitur. Vale. [3,4] IV. C- PLINIUS CAECILIO MACRINO SUO S- (1) Quamuis et amici quos praesentes habebam, et sermones hominum factum meum comprobasse uideantur, magni tamen aestimo scire quid sentias tu. (2) Nam cuius integra re consilium exquirere optassem, huius etiam peracta iudicium nosse mire concupisco. Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati prouinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, aduocatum me a senatu petiuerunt. (3) Collegae optimi meique amantissimi, de communis officii necessitatibus praelocuti, excusare me et eximere temptarunt. Factum est senatus consultum perquam honorificum, ut darer prouincialibus patronus si ab ipso me impetrassent. (4) Legati rursus inducti iterum me iam praesentem aduocatum postulauerunt, implorantes fidem meam quam essent contra Massam Baebium experti, allegantes patrocini foedus. Secuta est senatus clarissima assensio, quae solet decreta praecurrere. Tum ego 'Desino' inquam, 'patres conscripti, putare me iustas excusationis causas attulisse.' Placuit et modestia sermonis et ratio. (5) Compulit autem me ad hoc consilium non solum consensus senatus, quamquam hic maxime, uerum et alii quidam minores, sed tamen numeri. Veniebat in mentem priores nostros etiam singulorum hospitum iniurias uoluntariis accusationibus exsecutos, quo deformius arbitrabar publici hospitii iura neglegere. (6) Praeterea cum recordarer, quanta pro isdem Baeticis superiore aduocatione etiam pericula subissem, conseruandum ueteris officii meritum nouo uidebatur. Est enim ita comparatum ut antiquiora beneficia subuertas, nisi illa posterioribus cumules. Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est. (7) Ducebar etiam quod decesserat Classicus, amotumque erat quod in eiusmodi causis solet esse tristissimum, periculum senatoris. Videbam ergo aduocationi meae non minorem gratiam quam si uiueret ille propositam, inuidiam nullam. (8) In summa computabam, si munere hoc iam tertio fungerer, faciliorem mihi excusationem fore, si quis incidisset, quem non deberem accusare. Nam cum est omnium officiorum finis aliquis, tum optime libertati uenia obsequio praeparatur. (9) Audisti consilii mei motus: superest alterutra ex parte iudicium tuum, in quo mihi aeque iucunda erit simplicitas dissentientis quam comprobantis auctoritas. Vale. [3,5] V. C- PLINIUS BAEBIO MACRO SUO S- (1) Pergratum est mihi quod tam diligenter libros auunculi mei lectitas, ut habere omnes uelis quaerasque qui sint omnes. (2) Fungar indicis partibus, atque etiam quo sint ordine scripti notum tibi faciam; est enim haec quoque studiosis non iniucunda cognitio. (3) 'De iaculatione equestri unus'; hunc cum praefectus alae militaret, pari ingenio curaque composuit. 'De uita Pomponi Secundi duo'; a quo singulariter amatus hoc memoriae amici quasi debitum munus exsoluit. (4) 'Bellorum Germaniae uiginti'; quibus omnia quae cum Germanis gessimus bella collegit. Incohauit cum in Germania militaret, somnio monitus: astitit ei quiescenti Drusi Neronis effigies, qui Germaniae latissime uictor ibi periit, commendabat memoriam suam orabatque ut se ab iniuria obliuionis assereret. (5) 'Studiosi tres', in sex uolumina propter amplitudinem diuisi, quibus oratorem ab incunabulis instituit et perficit. 'Dubii sermonis octo': scripsit sub Nerone nouissimis annis, cum omne studiorum genus paulo liberius et erectius periculosum seruitus fecisset. (6) 'A fine Aufidi Bassi triginta unus.' 'Naturae historiarum triginta septem', opus diffusum eruditum, nec minus uarium quam ipsa natura. (7) Miraris quod tot uolumina multaque in his tam scrupulosa homo occupatus absoluerit? Magis miraberis si scieris illum aliquamdiu causas actitasse, decessisse anno sexto et quinquagensimo, medium tempus distentum impeditumque qua officiis maximis qua amicitia principum egisse. (8) Sed erat acre ingenium, incredibile studium, summa uigilantia. Lucubrare Vulcanalibus incipiebat non auspicandi causa sed studendi statim a nocte multa, hieme uero ab hora septima uel cum tardissime octaua, saepe sexta. Erat sane somni paratissimi, non numquam etiam inter ipsa studia instantis et deserentis. (9) Ante lucem ibat ad Vespasianum imperatorem - nam ille quoque noctibus utebatur -, inde ad delegatum sibi officium. Reuersus domum quod reliquum temporis studiis reddebat. (10) Post cibum saepe - quem interdiu leuem et facilem ueterum more sumebat - aestate si quid otii iacebat in sole, liber legebatur, adnotabat excerpebatque. Nihil enim legit quod non excerperet; dicere etiam solebat nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset. (11) Post solem plerumque frigida lauabatur, deinde gustabat dormiebatque minimum; mox quasi alio die studebat in cenae tempus. Super hanc liber legebatur adnotabatur, et quidem cursim. (12) Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, reuocasse et repeti coegisse; huic auunculum meum dixisse: 'Intellexeras nempe?' Cum ille adnuisset, 'Cur ergo reuocabas? decem amplius uersus hac tua interpellatione perdidimus.' (13) Tanta erat parsimonia temporis. Surgebat aestate a cena luce, hieme intra primam noctis et tamquam aliqua lege cogente. (14) Haec inter medios labores urbisque fremitum. In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur - cum dico balinei, de interioribus loquor; nam dum destringitur tergiturque, audiebat aliquid aut dictabat -. (15) In itinere quasi solutus ceteris curis, huic uni uacabat: ad latus notarius cum libro et pugillaribus, cuius manus hieme manicis muniebantur, ut ne caeli quidem asperitas ullum studii tempus eriperet; qua ex causa Romae quoque sella uehebatur. (16) Repeto me correptum ab eo, cur ambularem: 'poteras' inquit 'has horas non perdere'; nam perire omne tempus arbitrabatur, quod studiis non impenderetur. (17) Hac intentione tot ista uolumina peregit electorumque commentarios centum sexaginta mihi reliquit, opisthographos quidem et minutissimis scriptos; qua ratione multiplicatur hic numerus. Referebat ipse potuisse se, cum procuraret in Hispania, uendere hos commentarios Larcio Licino quadringentis milibus nummum; et tunc aliquanto pauciores erant. (18) Nonne uidetur tibi recordanti, quantum legerit quantum scripserit, nec in officiis ullis nec in amicitia principis fuisse; rursus cum audis quid studiis laboris impenderit, nec scripsisse satis nec legisse? Quid est enim quod non aut illae occupationes impedire aut haec instantia non possit efficere? (19) Itaque soleo ridere cum me quidam studiosum uocant, qui si comparer illi sum desidiosissimus. Ego autem tantum, quem partim publica partim amicorum officia distringunt? quis ex istis, qui tota uita litteris assident, collatus illi non quasi somno et inertiae deditus erubescat? (20) Extendi epistulam cum hoc solum quod requirebas scribere destinassem, quos libros reliquisset; confido tamen haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos uerum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare. Vale. [3,6] VI. C- PLINIUS ANNIO SEVERO SUO S- (1) Ex hereditate quae mihi obuenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festiuum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio: hoc tamen signum ego quoque intellego. (2) Est enim nudum, nec aut uitia si qua sunt celat, aut laudes parum ostentat. Effingit senem stantem; ossa musculi nerui, uenae rugae etiam ut spirantis apparent; rari et cedentes capilli, lata frons, contracta facies, exile collum; pendent lacerti, papillae iacent, uenter recessit; (3) a tergo quoque eadem aetas ut a tergo. Aes ipsum, quantum uerus color indicat, uetus et antiquum; talia denique omnia, ut possint artificum oculos tenere, delectare imperitorum. (4) Quod me quamquam tirunculum sollicitauit ad emendum. Emi autem non ut haberem domi - neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo -, uerum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iouis templo; (5) uidetur enim dignum templo dignum deo donum. Tu ergo, ut soles omnia quae a me tibi iniunguntur, suscipe hanc curam, et iam nunc iube basim fieri, ex quo uoles marmore, quae nomen meum honoresque capiat, si hos quoque putabis addendos. (6) Ego signum ipsum, ut primum inuenero aliquem qui non grauetur, mittam tibi uel ipse - quod mauis - afferam mecum. Destino enim, si tamen officii ratio permiserit, excurrere isto. (7) Gaudes quod me uenturum esse polliceor, sed contrahes frontem, cum adiecero 'ad paucos dies': neque enim diutius abesse me eadem haec quae nondum exire patiuntur. Vale. [3,7] VII. C- PLINIUS CANINIO RUFO SUO S- (1) Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse uitam. (2) Causa mortis ualetudo. Erat illi natus insanabilis clauus, cuius taedio ad mortem irreuocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit. (3) Laeserat famam suam sub Nerone - credebatur sponte accusasse -, sed in Vitelli amicitia sapienter se et comiter gesserat, ex proconsulatu Asiae gloriam reportauerat, maculam ueteris industriae laudabili otio abluerat. (4) Fuit inter principes ciuitatis sine potentia, sine inuidia: salutabatur colebatur, multumque in lectulo iacens cubiculo semper, non ex fortuna frequenti, doctissimis sermonibus dies transigebat, eum a scribendo uacaret. (5) Scribebat carmina maiore cura quam ingenio, non numquam iudicia hominum recitationibus experiebatur. (6) Nouissime ita suadentibus annis ab urbe secessit, seque in Campania tenuit, ac ne aduentu quidem noui principis inde commotus est: (7) magna Caesaris laus sub quo hoc liberum fuit, magna illius qui hac libertate ausus est uti. (8) Erat 'philokalos' usque ad emacitatis reprehensionem. Plures isdem in locis uillas possidebat, adamatisque nouis priores neglegebat. Multum ubique librorum, multum statuarum, multum imaginum, quas non habebat modo, uerum etiam uenerabatur, Vergili ante omnes, cuius natalem religiosius quam suum celebrabat, Neapoli maxime, ubi monimentum eius adire ut templum solebat. (9) In hac tranquillitate annum quintum et septuagensimum excessit, delicato magis corpore quam infirmo; utque nouissimus a Nerone factus est consul, ita postremus ex omnibus, quos Nero consules fecerat, decessit. (10) Illud etiam notabile: ultimus ex Neronianis consularibus obiit, quo consule Nero periit. Quod me recordantem fragilitatis humanae miseratio subit. (11) Quid enim tam circumcisum tam breue quam hominis uita longissima? An non uidetur tibi Nero modo modo fuisse? cum interim ex iis, qui sub illo gesserant consulatum, nemo iam superest. (12) Quamquam quid hoc miror? Nuper L- Piso, pater Pisonis illius, qui Valerio Festo per summum facinus in Africa occisus est, dicere solebat neminem se uidere in senatu, quem consul ipse sententiam rogauisset. (13) Tam angustis terminis tantae multitudinis uiuacitas ipsa concluditur, ut mihi non uenia solum dignae, uerum etiam laude uideantur illae regiae lacrimae; nam ferunt Xersen, cum immensum exercitum oculis obisset, illacrimasse, quod tot milibus tam breuis immineret occasus. (14) Sed tanto magis hoc, quidquid est temporis futilis et caduci, si non datur factis - nam horum materia in aliena manu -, certe studiis proferamus, et quatenus nobis denegatur diu uiuere, relinquamus aliquid, quo nos uixisse testemur. (15) Scio te stimulis non egere: me tamen tui caritas euocat, ut currentem quoque instigem, sicut tu soles me. 'Agathê d' eris' cum inuicem se mutuis exhortationibus amici ad amorem immortalitatis exacuunt. Vale. [3,8] VIII. C- PLINIUS SUETONIO TRANQUILLO SUO S- (1) Facis pro cetera reuerentia quam mihi praestas, quod tam sollicite petis ut tribunatum, quem a Neratio Marcello clarissimo uiro impetraui tibi, in Caesennium Siluanum propinquum tuum transferam. (2) Mihi autem sicut iucundissimum ipsum te tribunum, ita non minus gratum alium per te uidere. Neque enim esse congruens arbitror, quem augere honoribus cupias, huic pietatis titulis inuidere, qui sunt omnibus honoribus pulchriores. (3) Video etiam, cum sit egregium et mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul assecuturum, si quod ipse meruisti alii tribuas. Praeterea intellego mihi quoque gloriae fore, si ex hoc tuo facto non fuerit ignotum amicos meos non gerere tantum tribunatus posse uerum etiam dare. (4) Quare ego uero honestissimae uoluntati tuae pareo. Neque enim adhuc nomen in numeros relatum est, ideoque liberum est nobis Siluanum in locum tuum subdere; cui cupio tam gratum esse munus tuum, quam tibi meum est. Vale. [3,9] IX. C- PLINIUS CORNELIO MINICIANO SUO S- (1) Possum iam perscribere tibi quantum in publica prouinciae Baeticae causa laboris exhauserim. (2) Nam fuit multiplex, actaque est saepius cum magna uarietate. Unde uarietas, unde plures actiones? Caecilius Classicus, homo foedus et aperte malus, proconsulatum in ea non minus uiolenter quam sordide gesserat, eodem anno quo in Africa Marius Priscus. (3) Erat autem Priscus ex Baetica, ex Africa Classicus. Inde dictum Baeticorum, ut plerumque dolor etiam uenustos facit, non illepidum ferebatur: 'Dedi malum et accepi.' (4) Sed Marium una ciuitas publice multique priuati reum peregerunt, in Classicum tota prouincia incubuit. Ille accusationem uel fortuita uel uoluntaria morte praeuertit. Nam fuit mors eius infamis, ambigua tamen: ut enim credibile uidebatur uoluisse exire de uita, Cum defendi non posset, ita mirum pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset damnanda committere. (6) Nihilo minus Baetica etiam in defuncti accusatione perstabat. Prouisum hoc legibus, intermissum tamen et post longam intercapedinem tunc reductum. Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulauerunt. (7) Aderam Bacticis mecumque Lucceius Albinus, uir in dicendo copiosus ornatus; quem ego cum olim mutuo diligerem, ex hac officii societate amare ardentius coepi. (8) Habet quidem gloria, in studiis praesertim, quiddam 'akoinônêton' nobis tamen nullum certamen nulla contentio, cum uterque pari iugo non pro se sed pro causa niteretur, cuius et magnitudo et utilitas uisa est postulare, ne tantum oneris singulis actionibus subiremus. (9) Verebamur ne nos dies ne uox ne latera deficerent, si tot crimina tot reos uno uelut fasce complecteremur; deinde ne iudicum intentio multis nominibus multisque causis non lassaretur modo uerum etiam confunderetur; mox ne gratia singulorum collata atque permixta pro singulis quoque uires omnium acciperet; postremo ne potentissimi uilissimo quoque quasi piaculari dato alienis poenis elaberentur. (10) Etenim tum maxime fauor et ambitio dominatur, cum sub aliqua specie seueritatis delitescere potest. (11) Erat in consilio Sertorianum illud exemplum, qui robustissimum et infirmissimum militem iussit caudam equi - reliqua nosti. Nam nos quoque tam numerosum agmen reorum ita demum uidebamus posse superari, si per singulos carperetur. (12) Placuit in primis ipsum Classicum ostendere nocentem: hic aptissimus ad socios eius et ministros transitus erat, quia socii ministrique probari nisi illo nocente non poterant. Ex quibus duos statim Classico iunximus, Baebium Probum et Fabium Hispanum, utrumque gratia, Hispanum etiam facundia ualidum. Et circa Classicum quidem breuis et expeditus labor. (13) Sua manu reliquerat scriptum, quid ex quaque re, quid ex quaque causa accepisset; miserat etiam epistulas Romam ad amiculam quandam, iactantes et gloriosas, his quidem uerbis: 'Io io, liber ad te uenio; iam sestertium quadragiens redegi parte uendita Baeticorum.' (14) Circa Hispanum et Probum multum sudoris. Horum ante quam crimina ingrederer, necessarium credidi elaborare, ut constaret ministerium crimen esse: quod nisi fecissem, frustra ministros probassem. (15) Neque enim ita defendebantur, ut negarent, sed ut necessitati ueniam precarentur; esse enim se prouinciales et ad omne proconsulum imperium metu cogi. (16) Solet dicere Claudius Restitutus, qui mihi respondit, uir exercitatus et uigilans et quamlibet subitis paratus, numquam sibi tantum caliginis tantum perturbationis offusum, quam cum praerepta et extorta defensioni suae cerneret, in quibus omnem fiduciam reponebat. (17) Consilii nostri exitus fuit: bona Classici, quae habuisset ante prouinciam, placuit senatui a reliquis separari, illa filiae haec spoliatis relinqui. Additum est, ut pecuniae quas creditoribus soluerat reuocarentur. Hispanus et Probus in quinquennium relegati; adeo graue uisum est, quod initio dubitabatur an omnino crimen esset. (18) Post paucos dies Claudium Fuscum, Classici generum, et Stilonium Priscum, qui tribunus cohortis sub Classico fuerat, accusauimus dispari euentu: Prisco in biennium Italia interdictum, absolutus est Fuscus. (19) Actione tertia commodissimum putauimus plures congregare, ne si longius esset extracta cognitio, satietate et taedio quodam iustitia cognoscentium seueritasque languesceret; et alioqui supererant minores rei data opera hunc in locum reseruati, excepta tamen Classici uxore, quae sicut implicita suspicionibus ita non satis conuinci probationibus uisa est; (20) nam Classici filia, quae et ipsa inter reos erat, ne suspicionibus quidem haerebat. Itaque, cum ad nomen eius in extrema actione uenissem - neque enim ut initio sic etiam in fine uerendum erat, ne per hoc totius accusationis auctoritas minueretur -, honestissimum credidi non premere immerentem, idque ipsum dixi et libere et uarie. (21) Nam modo legatos interrogabam, docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent; modo consilium a senatu petebam, putaretne debere me, si quam haberem in dicendo facultatem, in iugulum innocentis quasi telum aliquod intendere; postremo totum locum hoc fine conclusi: 'Dicet aliquis: Iudicas ergo? Ego uero non iudico, memini tamen me aduocatum ex iudicibus datum.' (22) Hic numerosissimae causae terminus fuit quibusdam absolutis, pluribus damnatis atque etiam relegatis, aliis in tempus aliis in perpetuum. (23) Eodem senatus consulto industria fides constantia nostra plenissimo testimonio comprobata est, dignum solumque par pretium tanti laboris. (24) Concipere animo potes quam simus fatigati, quibus totiens agendum totiens altercandum, tam multi testes interrogandi subleuandi refutandi. (25) Iam illa quam ardua quam molesta, tot reorum amicis secreto rogantibus negare, aduersantibus palam obsistere! Referam unum aliquid ex iis quae dixi. Cum mihi quidam e iudicibus ipsis pro reo gratiosissimo reclamarent, 'Non minus' inquam 'hic innocens erit, si ego omnia dixero.' (26) Coniectabis ex hoc quantas contentiones, quantas etiam offensas subierimus dumtaxat ad breue tempus; nam fides in praesentia eos quibus resistit offendit, deinde ab illis ipsis suspicitur laudaturque. Non potui magis te in rem praesentem perducere. (27) Dices: 'Non fuit tanti; quid enim mihi cum tam longa epistula?' Nolito ergo identidem quaerere, quid Romae geratur. Et tamen memento non esse epistulam longam, quae tot dies tot cognitiones tot denique reos causasque complexa sit. (28) Quae omnia uideor mihi non minus breuiter quam diligenter persecutus. Temere dixi 'diligenter': succurrit quod praeterieram et quidem sero, sed quamquam praepostere reddetur. Facit hoc Homerus multique illius exemplo; est alioqui perdecorum, a me tamen non ideo fiet. (29) E testibus quidam, siue iratus quod euocatus esset inuitus, siue subornatus ab aliquo reorum, ut accusationem exarmaret, Norbanum Licinianum, legatum et inquisitorem, reum postulauit, tamquam in causa Castae - uxor haec Classici - praeuaricaretur. (30) Est lege cautum ut reus ante peragatur, tunc de praeuaricatore quaeratur, uidelicet quia optime ex accusatione ipsa accusatoris fides aestimatur. (31) Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit; tanta conflagrauit inuidia homo alioqui flagitiosus et Domitiani temporibus usus ut multi, electusque tunc a prouincia ad inquirendum non tamquam bonus et fidelis, sed tamquam Classici inimicus - erat ab illo relegatus -. (32) Dari sibi diem, edi crimina postulabat; neutrum impetrauit, coactus est statim respondere. Respondit, malum prauumque ingenium hominis facit ut dubitem, confidenter an constanter, certe paratissime. (33) Obiecta sunt multa, quae magis quam praeuaricatio nocuerunt; quin etiam duo consulares, Pomponius Rufus et Libo Frugi, laeserunt eum testimonio, tamquam apud iudicem sub Domitiano Salui Liberalis accusatoribus adfuisset. (34) Damnatus et in insulam relegatus est. Itaque cum Castam accusarem nihil magis pressi, quam quod accusator eius praeuaricationis crimine corruisset; pressi tamen frustra; accidit enim res contraria et noua, ut accusatore praeuaricationis damnato rea absolueretur. (35) Quaeris, quid nos, dum haec aguntur? Indicauimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praeuaricator probaretur, atque ita, dum ille peragitur reus, sedimus. Postea Norbanus omnibus diebus cognitionis interfuit eandemque usque ad extremum uel constantiam uel audaciam pertulit. (36) Interrogo ipse me, an aliquid omiserim rursus, et rursus paene omisi. Summo die Saluius Liberalis reliquos legatos grauiter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset prouincia reos peregissent, atque, ut est uehemens et disertus, in discrimen adduxit. Protexi uiros optimos eosdemque gratissimos: mihi certe debere se praedicant, quod illum turbinem euaserint. (37) Hic erit epistulae finis, re uera finis; litteram non addam, etiamsi adhuc aliquid praeterisse me sensero. Vale. [3,10] X. C- PLINIUS VESTRICIO SPURINNAE SUO ET COTTIAE S- (1) Composuisse me quaedam de filio uestro non dixi uobis, eum proxime apud uos fui, primum quia non ideo scripseram ut dicerem, sed ut meo amori meo dolori satisfacerem; deinde quia te, Spurinna, cum audisses recitasse me, ut mihi ipse dixisti, quid recitassem simul audisse credebam. (2) Praeterea ueritus sum ne uos festis diebus confunderem, si in memoriam grauissimi luctus reduxissem. Nunc quoque paulisper haesitaui, id solum, quod recitaui, mitterem exigentibus uobis, an adicerem quae in aliud uolumen cogito reseruare. (3) Neque enim affectibus meis uno libello carissimam mihi et sanctissimam memoriam prosequi satis est, cuius famae latius consuletur, si dispensata et digesta fuerit. (4) Verum haesitanti mihi, omnia quae iam composui uobis exhiberem, an adhuc aliqua differrem, simplicius et amicius uisum est omnia, praecipue cum affirmetis intra uos futura, donec placeat emittere. (5) Quod superest, rogo ut pari simplicitate, si qua existimabitis addenda commutanda omittenda, indicetis mihi. (6) Difficile est huc usque intendere animum in dolore; difficile, sed tamen, ut scalptorem, ut pictorem, qui filii uestri imaginem faceret, admoneretis, quid exprimere quid emendare deberet, ita me quoque formate regite, qui non fragilem et caducam, sed immortalem, ut uos putatis, effigiem conor efficere: quae hoc diuturnior erit, quo uerior melior absolutior fuerit. Valete. [3,11] XI. C- PLINIUS IULIO GENITORI SUO S- (1) Est omnino Artemidori nostri tam benigna natura, ut officia amicorum in maius extollat. Inde etiam meum meritum ut uera ita supra meritum praedicatione circumfert. (2) Equidem, cum essent philosophi ab urbe summoti, fui apud illum in suburbano, et quo notabilius - hoc est, periculosius - esset fui praetor. Pecuniam etiam, qua tunc illi ampliore opus erat, ut aes alienum exsolueret contractum ex pulcherrimis causis, mussantibus magnis quibusdam et locupletibus amicis mutuatus ipse gratuitam dedi. (3) Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Heluidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer. (4) Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium. (5) Nam et C- Musonium socerum eius, quantum licitum est per aetatem, cum admiratione dilexi et Artemidorum ipsum iam tum, cum in Syria tribunus militarem, arta familiaritate complexus sum, idque primum non nullius indolis dedi specimen, quod uirum aut sapientem aut proximum simillimumque sapienti intellegere sum uisus. (6) Nam ex omnibus, qui nunc se philosophos uocant, uix unum aut alterum inuenies tanta sinceritate, tanta ueritate. Mitto, qua patientia corporis hiemes iuxta et aestates ferat, ut nullis laboribus cedat, ut nihil in cibo in potu uoluptatibus tribuat, ut oculos animumque contineat. (7) Sunt haec magna, sed in alio; in hoc uero minima, si ceteris uirtutibus comparentur, quibus meruit, ut a C- Musonio ex omnibus omnium ordinum assectatoribus gener assumeretur. (8) Quae mihi recordanti est quidem iucundum, quod me cum apud alios tum apud te tantis laudibus cumulat; uereor tamen ne modum excedat, quem benignitas eius - illuc enim unde coepi reuertor - solet non tenere. (9) Nam in hoc uno interdum uir alioqui prudentissimus honesto quidem sed tamen errore uersatur, quod pluris amicos suos quam sunt arbitratur. Vale. [3,12] XII. C- PLINIUS CATILIO SEVERO SUO S- (1) Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum. (2) Erunt officia antelucana, in quae incidere impune ne Catoni quidem licuit, quem tamen C- Caesar ita reprehendit ut laudet. (3) Describit enim eos, quibus obuius fuerit, cum caput ebrii retexissent, erubuisse; deinde adicit: 'Putares non ab illis Catonem, sed illos a Catone deprehensos.' Potuitne plus auctoritatis tribui Catoni, quam si ebrius quoque tam uenerabilis erat? (4) Nostrae tamen cenae, ut apparatus et impendii, sic temporis modus constet. Neque enim ii sumus quos uituperare ne inimici quidem possint, nisi ut simul laudent. Vale. [3,13] XIII. C- PLINIUS VOCONIO ROMANO SUO S- (1) Librum, quo nuper optimo principi consul gratias egi, misi exigenti tibi, missurus etsi non exegisses. (2) In hoc consideres uelim ut pulchritudinem materiae ita difficultatem. In ceteris enim lectorem nouitas ipsa intentum habet, in hac nota uulgata dicta sunt omnia; quo fit ut quasi otiosus securusque lector tantum elocutioni uacet, in qua satisfacere difficilius est cum sola aestimatur. (3) Atque utinam ordo saltem et transitus et figurae simul spectarentur! Nam inuenire praeclare, enuntiare magnifice interdum etiam barbari solent, disponere apte, figurare uarie nisi eruditis negatum est. (4) Nec uero affectanda sunt semper elata et excelsa. Nam ut in pictura lumen non alia res magis quam umbra commendat, ita orationem tam summittere quam attollere decet. (5) Sed quid ego haec doctissimo uiro? Quin potius illud: adnota, quae putaueris corrigenda. Ita enim magis credam cetera tibi placere, si quaedam displicuisse cognouero. Vale. [3,14] XIV. C- PLINIUS ACILIO SUO S- (1) Rem atrocem nec tantum epistula dignam Larcius Macedo uir praetorius a seruis suis passus est, superbus alioqui dominus et saeuus, et qui seruisse patrem suum parum, immo nimium meminisset. (2) Lauabatur in uilla Formiana. Repente eum serui circumsistunt. Alius fauces inuadit, alius os uerberat, alius pectus et uentrem, atque etiam - foedum dictu - uerenda contundit; et cum exanimem putarent, abiciunt in feruens pauimentum, ut experirentur an uiueret. Ille siue quia non sentiebat, siue quia se non sentire simulabat, immobilis et extentus fidem peractae mortis impleuit. (3) Tum demum quasi aestu solutus effertur; excipiunt serui fideliores, concubinae cum ululatu et clamore concurrunt. Ita et uocibus excitatus et recreatus loci frigore sublatis oculis agitatoque corpore uiuere se - et iam tutum erat - confitetur. (4) Diffugiunt serui; quorum magna pars comprehensa est, ceteri requiruntur. Ipse paucis diebus aegre focilatus non sine ultionis solacio decessit ita uiuus uindicatus, ut occisi solent. (5) Vides quot periculis quot contumeliis quot ludibriis simus obnoxii; nec est quod quisquam possit esse securus, quia sit remissus et mitis; non enim iudicio domini sed scelere perimuntur. (6) Verum haec hactenus. Quid praeterea noui? Quid? Nihil, alioqui subiungerem; nam et charta adhuc superest, et dies feriatus patitur plura contexi. Addam quod opportune de eodem Macedone succurrit. Cum in publico Romae lauaretur, notabilis atque etiam, ut exitus docuit, ominosa res accidit. (7) Eques Romanus a seruo eius, ut transitum daret, manu leuiter admonitus conuertit se nec seruum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam grauiter palma percussit ut paene concideret. (8) Ita balineum illi quasi per gradus quosdam primum contumeliae locus, deinde exitii fuit. Vale. [3,15] XV. C- PLINIUS SILIO PROCULO SUO S- (1) Petis ut libellos tuos in secessu legam examinem, an editione sint digni; adhibes preces, allegas exemplum: rogas enim, ut aliquid subsiciui temporis studiis meis subtraham, impertiam tuis, adicis M- Tullium mira benignitate poetarum ingenia fouisse. (2) Sed ego nec rogandus sum nec hortandus; nam et poeticen ipsam religiosissime ueneror et te ualdissime diligo. Faciam ergo quod desideras tam diligenter quam libenter. (3) Videor autem iam nunc posse rescribere esse opus pulchrum nec supprimendum, quantum aestimare licuit ex iis quae me praesente recitasti, si modo mihi non imposuit recitatio tua; legis enim suauissime et peritissime. (4) Confido tamen me non sic auribus duci, ut omnes aculei iudicii mei illarum delenimentis refringantur: hebetentur fortasse et paulum retundantur, euelli quidem extorquerique non possunt. (5) Igitur non temere iam nunc de uniuersitate pronuntio, de partibus experiar legendo. Vale. [3,16] XVI. C- PLINIUS NEPOTI SUO S- (1) Adnotasse uideor facta dictaque uirorum feminarumque alia clariora esse alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit. Multa referebat auiae suae non minora hoc sed obscuriora; quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi audienti fuerunt. (3) Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut uidebatur. Filius decessit eximia pulchritudine pari uerecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus parauit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, uiuere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; 'Bene quieuit, libenter cibum sumpsit.' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae uincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccis oculis composito uultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere uocem immortalem ac paene diuinam: 'Paete, non dolet.' Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere. (7) Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium mouerat; fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam trahebatur. Erat ascensurus nauem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur. 'Nempe enim' inquit 'daturi estis consulari uiro seruolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus uestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo.' Non impetrauit: conduxit piscatoriam nauculam, ingensque nauigium minimo secuta est. Eadem apud Claudium uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium, 'Ego' inquit 'te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et uiuis?' Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin etiam, cum Thrasea gener eius deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia dixisset: 'Vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?', respondit: 'Si tam diu tantaque concordia uixerit tecum quam ego cum Paeto, uolo.' Auxerat hoc responso curam suorum; attentius custodiebatur; sensit et 'Nihil agitis' inquit; 'potestis enim efficere ut male moriar, ut non moriar non potestis.' Dum haec dicit, exsiluit cathedra aduersoque parieti caput ingenti impetu impegit et corruit. Focilata 'Dixeram' inquit 'uobis inuenturam me quamlibet duram ad mortem uiam, si uos facilem negassetis.' Videnturne haec tibi maiora illo 'Paete, non dolet', ad quod per haec peruentum est? cum interim illud quidem ingens fama, haec nulla circumfert. Unde colligitur, quod initio dixi, alia esse clariora alia maiora. Vale. [3,17] XVII. C- PLINIUS IULIO SERVIANO SUO S- (1) Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant? An omnia recte, sed occupatus es tu? An tu non occupatus, sed occasio scribendi uel rara uel nulla? (2) Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum, exime autem uel data opera tabellario misso. Ego uiaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet modo quod opto. (3) Ipse ualeo, si ualere est suspensum et anxium uiuere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest. Vale. [3,18] XVIII. C- PLINIUS VIBIO SEVERO SUO S- (1) Officium consulatus iniunxit mihi, ut rei publicae nomine principi gratias agerem. Quod ego in senatu cum ad rationem et loci et temporis ex more fecissem, bono ciui conuenientissimum credidi eadem illa spatiosius et uberius uolumine amplecti, (2) primum ut imperatori nostro uirtutes suae ueris laudibus commendarentur, deinde ut futuri principes non quasi a magistro sed tamen sub exemplo praemonerentur, qua potissimum uia possent ad eandem gloriam niti. (3) Nam praecipere qualis esse debeat princeps, pulchrum quidem sed onerosum ac prope superbum est; laudare uero optimum principem ac per hoc posteris uelut e specula lumen quod sequantur ostendere, idem utilitatis habet arrogantiae nihil. (4) Cepi autem non mediocrem uoluptatem, quod hunc librum cum amicis recitare uoluissem, non per codicillos, non per libellos, sed 'si commodum' et 'si ualde uacaret' admoniti - numquam porro aut ualde uacat Romae aut commodum est audire recitantem -, foedissimis insuper tempestatibus per biduum conuenerunt, cumque modestia mea finem recitationi facere uoluisset, ut adicerem tertium diem exegerunt. (5) Mihi hunc honorem habitum putem an studiis? studiis malo, quae prope exstincta refouentur. (6) At cui materiae hanc sedulitatem praestiterunt? nempe quam in senatu quoque, ubi perpeti necesse erat, grauari tamen uel puncto temporis solebamus, eandem nunc et qui recitare et qui audire triduo uelint inueniuntur, non quia eloquentius quam prius, sed quia liberius ideoque etiam libentius scribitur. (7) Accedet ergo hoc quoque laudibus principis nostri, quod res antea tam inuisa quam falsa, nunc ut uera ita amabilis facta est. (8) Sed ego cum studium audientium tum iudicium mire probaui: animaduerti enim seuerissima quaeque uel maxime satisfacere. (9) Memini quidem me non multis recitasse quod omnibus scripsi, nihilo minus tamen, tamquam sit eadem omnium futura sententia, hac seueritate aurium laetor, ac sicut olim theatra male musicos canere docuerunt, ita nunc in spem adducor posse fieri, ut eadem theatra bene canere musicos doceant. (10) Omnes enim, qui placendi causa scribunt, qualia placere uiderint scribent. Ac mihi quidem confido in hoc genere materiae laetioris stili constare rationem, cum ea potius quae pressius et astrictius, quam illa quae hilarius et quasi exsultantius scripsi, possint uideri accersita et inducta. Non ideo tamen segnius precor, ut quandoque ueniat dies - utinamque iam uenerit! -, quo austeris illis seuerisque dulcia haec blandaque uel iusta possessione decedant. (11) Habes acta mea tridui; quibus cognitis uolui tantum te uoluptatis absentem et studiorum nomine et meo capere, quantum praesens percipere potuisses. Vale. [3,19] XIX. C- PLINIUS CALVISIO RUFO SUO S- (1) Assumo te in consilium rei familiaris, ut soleo. Praedia agris meis uicina atque etiam inserta uenalia sunt. In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent. (2) Sollicitat primum ipsa pulchritudo iungendi; deinde, quod non minus utile quam uoluptuosum, posse utraque eadem opera eodem uiatico inuisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam uillam colere et ornare, alteram tantum tueri. (3) Inest huic computationi sumptus supellectilis, sumptus atriensium topiariorum fabrorum atque etiam uenatorii instrumenti; quae plurimum refert unum in locum conferas an in diuersa dispergas. (4) Contra uereor ne sit incautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casibus subdere; tutius uidetur incerta fortunae possessionum uarietatibus experiri. Habet etiam multum iucunditatis soli caelique mutatio, ipsaque illa peregrinatio inter sua. (5) Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi; constant campis uineis siluis, quae materiam et ex ea reditum sicut modicum ita statum praestant. (6) Sed haec felicitas terrae imbecillis cultoribus fatigatur. Nam possessor prior saepius uendidit pignora, et dum reliqua colonorum minuit ad tempus, uires in posterum exhausit, quarum defectione rursus reliqua creuerunt. (7) Sunt ergo instruendi, eo pluris quod frugi, mancipiis; nam nec ipse usquam uinctos habeo nec ibi quisquam. Superest ut scias quanti uideantur posse emi. Sestertio triciens, non quia non aliquando quinquagiens fuerint, uerum et hac penuria colonorum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretium retro abiit. (8) Quaeris an hoc ipsum triciens facile colligere possimus. Sum quidem prope totus in praediis, aliquid tamen fenero, nec molestum erit mutuari; accipiam a socru, cuius arca non secus ac mea utor. (9) Proinde hoc te non moueat, si cetera non refragantur, quae uelim quam diligentissime examines. Nam cum in omnibus rebus tum in disponendis facultatibus plurimum tibi et usus et prouidentiae superest. Vale. [3,20] XX. C- PLINIUS MAESIO MAXIMO SUO S- (1) Meministine te saepe legisse, quantas contentiones excitarit lex tabellaria, quantumque ipsi latori uel gloriae uel reprehensionis attulerit? (2) At nunc in senatu sine ulla dissensione hoc idem ut optimum placuit: omnes comitiorum die tabellas postulauerunt. (3) Excesseramus sane manifestis illis apertisque suffragiis licentiam contionum. Non tempus loquendi, non tacendi modestia, non denique sedendi dignitas custodiebatur. (4) Magni undique dissonique clamores, procurrebant omnes cum suis candidatis, multa agmina in medio multique circuli et indecora confusio; adeo desciueramus a consuetudine parentum, apud quos omnia disposita moderata tranquilla maiestatem loci pudoremque retinebant. (5) Supersunt senes ex quibus audire soleo hunc ordinem comitiorum: citato nomine candidati silentium summum; dicebat ipse pro se; explicabat uitam suam, testes et laudatores dabat uel eum sub quo militauerat, uel eum cui quaestor fuerat, uel utrumque si poterat; addebat quosdam ex suffragatoribus; illi grauiter et paucis loquebantur. Plus hoc quam preces proderat. (6) Non numquam candidatus aut natales competitoris aut annos aut etiam mores arguebat. Audiebat senatus grauitate censoria. Ita saepius digni quam gratiosi praeualebant. (7) Quae nunc immodico fauore corrupta ad tacita suffragia quasi ad remedium decucurrerunt; quod interim plane remedium fuit - erat enim nouum et subitum -, (8) sed uereor ne procedente tempore ex ipso remedio uitia nascantur. Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat. Nam quoto cuique eadem honestatis cura secreto quae palam? (9) Multi famam, conscientiam pauci uerentur. Sed nimis cito de futuris: interim beneficio tabellarum habebimus magistratus, qui maxime fieri debuerunt. Nam ut in reciperatoriis iudiciis, sic nos in his comitiis quasi repente apprehensi sinceri iudices fuimus. (10) Haec tibi scripsi, primum ut aliquid noui scriberem, deinde ut non numquam de re publica loquerer, cuius materiae nobis quanto rarior quam ueteribus occasio, tanto minus omittenda est. (11) Et hercule quousque illa uulgaria? 'Quid agis? ecquid commode uales?' Habeant nostrae quoque litterae aliquid non humile nec sordidum, nec priuatis rebus inclusum. (12) Sunt quidem cuncta sub unius arbitrio, qui pro utilitate communi solus omnium curas laboresque suscepit; quidam tamen salubri temperamento ad nos quoque uelut riui ex illo benignissimo fonte decurrunt, quos et haurire ipsi et absentibus amicis quasi ministrare epistulis possumus. Vale. [3,21] XXI. C- Plinius Cornelio Prisco suo s. (1) Audio Valerium Martialem decessisse et moleste fero. Erat homo ingeniosus acutus acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis nec candoris minus. (2) Prosecutus eram uiatico secedentem; dederam hoc amicitiae, dederam etiam uersiculis, quos de me composuit. (3) Fuit moris antiqui eos, qui uel singulorum laudes uel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia honorare; nostris uero temporibus ut alia speciosa et egregia ita hoc in primis exoleuit. Nam postquam desiimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. (4) Quaeris, qui sint uersiculi, quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad ipsum uolumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. (5) Alloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquiliis quaerat, adeat reuerenter: Sed ne tempore non tuo disertam pulses ebria ianuam uideto; totos dat tetricae dies Mineruae, dum centum studet auribus uirorum hoc, quod saecula posterique possint Arpinis quoque comparare chartis. Seras tutior ibis ad lucernas; haec hora est tua, cum furit Lyaeus, cum regnat rosa, cum madent capilli. Tunc me uel rigidi legant Catones. (6) Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime et nunc ut amicissimum defunctum esse doleo? Dedit enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi, quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna, quae scripsit; non erunt fortasse, ille tamen scripsit, tamquam essent futura. Vale.