[0,0] IVSTI LIPSI DE RECTA PRONVNTIATIONE LATINAE LINGVAE DIALOGVS. [0,1] Ad illustrem V{irum} Philippum Sidneium ex illustrissima Waruicensium stirpe Quaeris a me serio, Vir illustris Philippe Sidneie, de pronuntiatu Latinae linguae quid sentiam ? Germanumne et uerum hunc quo nunc utimur an alium fuisse antiquitus qui, ut multa alia, exoleuerit tenebris ignorantiae obrutus et longi aeui. Tenuis subtilisque inquisitio nec scio an non gloriae solum expers, sed et fructus. Illam enim qui speres ex agello tam sterili ? Quem ipsum quod colimus et inuertimus paulo studiosius, carpent magis quam ignoscent. Ambitionem appellabunt et friuolam in paruis iactantiam. Qui etiam fructum, cum et pauci haec ad animum siue aures admittent et siqui, tamen hactenus ut scire ea uelint, non uti ? Quis enim erit ille tantis ceruicibus, qui primus haec nouata inferet siue efferet ? Qui os aperiet contra uulgi totius sensum, contra aetatum aliquot consensum ? Et si faciet, quid merebitur nisi risum ? Itaque ego ipse qui haec adsero, noscere ea satis habeam, non promere. Nec umquam illuc impellar ut brachia dirigam contra imperitiae hunc torrentem. Quis ergo finis ? Tibi, o Sidneie, parere quia durus siue improbus, si illi quidquam negem cui dii ipsi (usurpabo Laberianum illud de Caesare) nihil negauerunt. Corporis tui bona intueor ? Ad robur pariter factus es et ad decorem. Animi ? Cultissimus ille et uberrimae in te ingenii iudiciique dotes. Externa ? Stirpe nobilissimus es, opibus splendidissimus. Nec quidquam facile tibi deest quod Naturae aut Fortunae adest. Macte his dotibus ! eo magis quod non ad ambitionem, ut pleraque ista nobilitas, aut ad pompam abuteris ; sed confers eas, qua potes, ad tuam et publicam salutem. Idque, domi et foris, toga et sago : cum uegeta illa animi uis ad omnia sufficiat, et Marti ita lites ut sacrum numquam deseras Sophiae et Musarum. Quod Archilochus ille de se gloriatus olim, tu magis iure : {Sum quidem ego famulus cultorque Dei armipotentis, sed tamen et musarum incluta dona habeo.} Sed libo hoc laudum tuarum limen, non penetro quia, ut sacra cum silentio potius quam plausu spectamus, sic tuas ego uirtutes. Quas ueneror, non exsequor ; adoro, paene dixerim, non adorno. Tu tantum, o Britanniae tuae clarum sidus (cui certatim lucem affundunt Virtus, Musa, Gratia, Fortuna), tenuem obscurumque hunc laborem a me libens accipe et paulisper instar doni pendere patere in Famae templo, non enim ut uerum legitimumque donum, sed ut illius obsidem et uelut sponsoriam tabellam. Alia sunt te et me digna. Quae dabo, dedicabo, si uiuam, atque ita uiuam ! Salue a Lipsio, qui scripsi haec Lugduni in Batauis XVI Kal{endas} April{es} MDLXXXVI. [0,2] Lectori meo salutem dico Accipe, Lector, grammaticum hoc a me opus, tenue, subtile, immo uile. Laudem quaesierim ? Ludum. Medici iamdiu abesse me iubent ab omni cura : absum. Seria non ago et tamen, ne nihil agam (id est ne mortuus ambulem inter uiuos), hoc ago. Tesseris aut talis tempus fallunt alii ; mihi nugae et nuces hae placitae puerorum. Scilicet ad elementa mea redii dum corpus quoque paulatim ad sua. Carpis ? Magni a me et qui ante me auctores. Senatores atque ipsi principes fecere haec olim et nostro aeuo Scaliger ille Caesar, qui non uilior mihi Augusta omni stirpe. Gallinae oua quaedam subuentanea edunt, pariturae mox uera ; nobis interdum fas ingenii istos inanes fetus. Nec minuimur per haec minuta, si re ipsa magni. Non magis quam columna, si in uallem demittitur, quae apparebit minus alta, non erit. Myrmecidis quadrigae aut formicae Praxitelis operibus granditate cesserint : numquid arte ? Nec opus tamen magno opere excuso, magis eius modum. Produxi enim fortasse quam conueniebat longius. Agnosco. Sed rerum id ingenio, non meo. Ego paucorum capitum rem censebam. Factus liber est, dum uara uibiam sequitur, et catena me trahit cohaerentium inter se rerum. Syrtes in terra Africa esse dicuntur, in quibus homines obruantur aestu reciprocantium arenarum. Illae hic sunt ; et scholicum hunc puluerem qui semel ingressus, cum poterit exibit, non cum uolet. Cur tamen acriter excusem ? Grammaticus per contemptum saepe audiui. En fauere conuicio huic semel uolui et grammaticum me approbare bona fide. Tu, Lector, his fruere ea lege ut gradum tibi ad maiora et altiora struant. Vale. [1,0] Caput I In Italiam meus aduentus. Mureti ibi reperti laus. Ad sermonem hunc praeparatio. Et quiddam de iuuenilibus meis scriptis. Adulescens in Italiam cum uenissem, acre desiderium mihi res antiquas noscendi et uiros qui eas docti. Inflammabar cupidine doctrinae ueteris, et magni apud me omnes illi qui in ea essent magni. Inter quos M. Antonium Muretum iure censebam, uirum in quo non eruditio solum uaria, sed comitas etiam et lepos multus. Atque ut illa nos exteros in admirationem sui rapiebat, ita ista in amorem, cum erga omnes tam prompta ei humanitas ut raro domus aut lingua eius cuiquam essent clausa. Itaque et mihi crebra ad illum itio nec facile reditio, nisi cum fructu aliquo et uelut doctrinae spico quod colligebam ex fecundo illo agro. Quod accidisse mihi recolo statim sub initia cum pereger adhuc et nouus ad illum uiserem tunc aestiuantem in Quirinali. Nam patronus eius Hippolytus Estensis, uir nobilis iuxta ac splendidus, domum ibi alteram habebat in despectu et crepidine ipsa collis, salubrem aere, amoenam hortis, laxam aedificiis, adornatam picturis, statuis et cetero omni elegantiarum cultu. Eoque se conferre cum pleraque familia solitus sub aestiuos dies. Ibi igitur cum Muretus, perrexi et conscendi ad eum satis mane. Aestum enim uitabam qui, ut mense Iulio, in iis locis grandis. Atque cubiculum eius cum pulsassem, dictus mihi a puero in hortis esse. Quos iniens uideo eum molliter sane ac lente inambulantem cum libello. Salutaui atque, illo nec audiente, ut uidebatur, nec respondente (lectionis enim totus erat), ego iterum : — Vacasne, Murete ? an intempestiuus aduenio ? Dic, sodes, et abeo. Iamque auertebam sed ille, quasi excitatus, blandiore ad me uoce et accursu : — Tun Lipsi es ? inquit, ignosce. Dum unum te uideo, te non uideo. Quidni enim uidere te dicam et tenere in hoc libello, in quo imago ingenii tui tam expressa ? Nostin hunc ? (Et simul Varias meas propius admouit, quas Antuerpia recenter erat nactus.) Auide et callide legebam nec, ita me deus amet, explebar. Et o pulchrum pulchri ingenii tui fetum ! Vulpecula tamen hominis, cur me celasti ? Erubueram ego ad laudationem eius et ad libri conspectum. Et : — Itane properiter, inquam, ad te hae nugae ? Quae quidem delatae in tam cultas istas oras audace nimis et infelice penna. Placituras eas aliis qui sperem ? Odi ego pater. Et (uerbo dicam) perisse uellem, adeo non laetor peperisse. At quod te celauerim, ne culpa. Per absentiam enim meam editae, et nec nunc quidem in manu mihi exemplar. Ceterum non ista, Murete (ne nescias), uobis Italis et togatis scripta, sed braccatis meis et pellitis. Itaque nec si habeam, prodam. Ille subridens : — Hem ! inquit, tamne inclemens in nouam istam prolem ? Quam tamen deprimis et abiicis frustra. Tollam enim ego et uelut Leuana ero tenello huic fetu. Quid autem meruit libellus tersus, lepidus et in quo ingenii iudiciique tui praeclarae notae ? Ego excipiens : — Certe, inquam, notae, sed ingenii ac iudicii iuuenantis. Quam uaga et uana pleraque illa scriptio ? Censurae quam leues, futiles et saepe falsae ? Repeto iterum. Pudet et piget genuisse, sperno alleuare aut educare. Tantum nunc ad iudicium vel annus unus addidit uel caelum hoc Italiae uestrae. Muretus iam seuerior : — Parce, parce, inquit, in adfectata ista seueritate peccas. Nam, ut libere et ut mos meus dicam, non ego librum tuum usquequaque a culpis praestem (uideo alibi in stilo iuuenilem luxuriem, in censuris calidius iudicium) ; sed tamen nec uinum uinum esse desinit si aquae in eo aliqua pars, nec liber tuus adprobus si labeculae interspersae aut errores. Vtique in critico isto genere : quod quis percurrit sine lapsu ac relapsu ? Non Varrones illi aut Aelii olim, non Scaligeri hodie aut Turnebi. Itaque fide, Lipsi, et perge in hac uia. Quam si firmiori paulo pede (aetas hoc dabit) insistis, profecto Musa tibi serit, ut cum Pindaro dicam, ™p»raton dÒxan*. — Benigne nimis et honeste, inquam. Sed tu, mone, quaeso, sicubi aberrem ac dirige. Obnoxium reperies et parentem. Vt enim uiti pedamentis quibusdam ac ridicis opus est ne iaceat, sic iuuentuti monitis ne cadat. — Fiet hoc quoque, ait ille. Nec minus monere amicum ego promptus quam laudare. [2,0] Caput II Ad sermonem hunc ingressio. Praedictum de dignitate et de fructu cognitae uerae pronuntiationis. Suetonius correctus. — Sed ne plura de te apud te. Ecce cum maxime intrabas, Lipsi, auidus lector ego in sermone* tuo conuiuiali, qui de effatu prisco est Latinae linguae. Auidus, sed non satur, quia parciter conuiuis tuis suggeris nec imples nos cupita illa dape. Diu iam ipse quaero quae uetus illa et uera pronuntiatio, sed adhuc eo fructu ut quaerens assidue magis quaeram. Oram aut finem repperi nondum. Tu autem, quid ? Inicis quaedam et obicis, sed ad extremum nil decernis aut statuis et, cum nodos aliquot bene nexuisti, pendulum et iudicii incertum relinquis lectorem. Vt apis iniecto et relicto aculeo fugit, ita tu. Ego arridens : — Adeo hoc non nego, Murete, inquam, ut profitear ultro hanc solam mihi fuisse mentem. Vos, magni Senatores, haeretis hic et controuertitis ; ego de plebe litteratorum interponam decretorium stilum ? Plus oris mihi, plus cordis. Quis igitur sermoni meo finis ? Ille : ut inquirente eo uelut pugiunculo elicerem et educerem iudicia uestra. Caprificum aiunt, cum ipsa maturas ficus non gignat, insecta tamen quaedam producere quae ueras ficus maturent, scalpendo, morsicando ; eadem mihi mens, utinam et effectus ! Litem ego ad tribunal attuli. Tu, aut tui aliquis similis, decidito eam praetor. Sed tu, Murete, potius, qui idoneus ualde Palaemon ad sedandos grammaticos hos fluctus. Muretus resiliens : — Me huc uocas ? inquit. Inepte. Adeo enim alios hic sistere non idoneus ut fluctuer ipse ego. Nec tamen fugiam nimis, fateor, sermonis huius uiam (praesertim si secanda illa tecum), nisi tenue illud me absterreat et inutile quaestionis. Quae enim hic dignitas ? Qui fructus ? Anxia inquisitio, Lipsi, nec res tota tanti. Et sane peccamus iam saepe curiosa ista cura nos litterati. Quidam eo ingenio siue uitio oculorum esse feruntur ut de die caecutiant, in tenebris cernant. Vide ne nos iis similes, qui ad minuta et tenebrosa haec acriter oculos pandimus, claudimus ad sapientiae lucem. Ego iam iritatior : — Moram, Murete, inicis, inquam, sed, cum Plauto nostro dicam, more. Vilescit tibi hic sermo. Itane ? Scilicet Mureto aut Lipsio indignum decurrere grammaticum hoc aequor quod tot olim senatores, immo addo, imperatores. Messala orator, e clarissima Coruorum gente, non librum integrum de unica littera s composuit ? Et cum laude quidem nominis sui, adeo sine fraude. Claudius imperator, quanta cura, et paene dicam ambitione, tres nouas litteras inuexit iisque Romanam linguam auxit ? Non alia quam si totidem regnis imperii fines. Iam Caesar ille Iulius De Analogia, id est leuibus grammaticorum tricis, binos libros conscripsit et triumphales illas epulas uariare et interstinguere non erubuit scholica ista dape. Augustus ipse maiestatis suae usque eo retinens princeps ut deorum sibi honores uindicaret adhuc uiuus, quam sollicite apud nepotes suos, quid et quomodo scriberent, cauit ? Quin ipse eos et litteras et notare (ita in Suetonio legimus, non natare, quod obtinuit et quod remotius a Tranquilli mente) aliaque rudimenta per se plerumque docuit ac nihil aeque laborauit quam ut imitaretur chirographum suum. En, ad ferulas istas serio descenderunt ipsa scaeptra ; et nos fastidimus ac delicias facimus, si per lusum in iis consumamus pauca uerba ? Dico per lusum, ne tu curiosas mihi curas ingeras quas tecum sperno, et inter remissiones hoc agi saltem postulo ambulando, garriendo. At enim non istis fructus. Quis dicit ? Pullati fortasse et bullati, at non hoc mei purpurati quos adduxi, non magni omnes uiri apud quos ea semper magna. Speciem non habent, fateor ; rem certe et usum. Vt stirpe arbores, fundamento aedes ; sic litterariis istis elementis ardua illa doctrinarum nixa et sapientiae ipsa templa. Sed ut ista latent, etiam illa. Ecce in naui uela et armamenta omnium oculis se munusque suum ingerunt, delitescit in puppi gubernator ille clauus ; idem in scientiarum isto corpore cense, in quo speciosae aliae, aliae occultae sed efficaces. Quamobrem, mi Murete, aggredere et fuge formidines istas uani uulgi. Ille cum risu manum mihi premens : — Vellem tuam hanc formidinem, inquit, qua callide in retia ista me compellis. Sed tune ualde uacuus ? — Quid iam ! inquam. — Quia, inquit, longiorem textum praeuideo huius sermonis qui nec ordiendus est, si abrumpendus. Alacriter ego : — At non Vacuna magis uacua, Murete, quam ego. Lustrare, uagari, discurrere : hoc opus meum Romae. Age, incipe cum deo. — Ille doceat, ducat, inquit. Sed ego te prius, nisi abnuis, ad uiae huius caput, extra aestum qui adsurgit. — Valde placet, inquam. Et en, opportune hic scamellum sub statua ipsa facundi dei. (Mercurius ibi e marmore.) Insidemusne ? — Insidemus, ait Muretus, uel ominis certe causa, ut mentem eius participemus et interpretem linguam. Sed heus tu, in parte scilicet iuuabis ? — In partu, inquam ego. Nam, ut Socrates ille tuus (quem ita amas ut in anulo* gestes) obstetricis munus fungi se ait et interrogando, dubitando, elicere ueritatem, sic ego parturientem te aliquid fortasse iuuero mouendo, quaerendo. Ille risit et sic coepit. [3,0] Caput III Quae causa corruptae pronuntiationis ? Ea altius petita, a propagatione sermonis quae per Romanum totum orbem. Afros, Gallos, Hispanos, Britannos Latine uulgo sciuisse. Hanc causam corrupti soni germani, item barbarorum incursum. Italica lingua quando coeperit ? Paenula grammatica uestis. Capellae, Augustino, Tacito lux. — Priusquam hoc stadium serio ingredior, Lipsi, si placet, ad carceres ipsos paulum resistam. Nam corruptam aliamque a ueteri pronuntiationem nostram esse uniuersus hic sermo te docebit. Quomodo, quibusque causis, nonne iure breuiter praelibabo ? Mihi uideor, ad rei tuamque lucem. Lingua igitur quam Latinam appellamus, exiguis olim finibus, ut ipsa gens, contenta, circa Romam fere et finitima infero Tiberi haesit. Italiam ceteram adeo non peruasit ut quaeque gens suo usa sit, et diuersissimo ab hac sermone. Volsci, inquam, Osci, Etrusci, Samnites, Bruttii, Apuli, peculiares et suae indolis linguas usurparunt quas diu, aucto etiam imperio, tenuerunt. Nam Romanis etsi arma inferre finitimis acris cura fuit, non etiam mores, sacra, linguam. Quin contra, aliquamdiu arcuisse ista uidentur et communicari ea cum aliis recusasse. Certe ut beneficium indulsere, et uenia ad eam rem opus ac permissu. Liuius clare suggerit lib. XL Cumanis (Osca* aut Graeca eorum lingua) eo anno petentibus permissum ut publice (id accipio de scriptis decretisque publicis) Latine loquerentur, praeconibusque Latine uendendi ius esset. Hoc narrat sub annum Vrbis DLXXIII. Vt uideatur etiam tunc, post Punica bella finibus ualde auctis, haud ualde auxisse lingua. At mox immensum et, diu coercita, uelut rupto obice, se effudit. Occasione quidem et causa duplici. Missu primum coloniarum, deinde communione ciuitatis. Nam de coloniis. Cum Romani eas spargerent firmando imperio per omnes gentes, necessario una etiam linguam, quia numerosi isti coloni et aequabant plerumque aut superabant ciuium ueterum partem. Ita si commercia aut colloquia futura inter eos, alteros in alterorum linguam migrare paulatim necessum erat. Et quos potius quam qui uicti ? Ingenium et natura ipsa ita fert ut flectant se omnia ad mores cultumque uictoris. Et imprimis sermo cuius lenis et lenta mutatio grauis nemini, curiosis nonnullis suauis. Discendi enim speciem habet et sciendi. Haec ratio incredibile quam cito, quam late diffuderit Romanum hunc sermonem et frugifera semina eius iecerit per orbem terrae. Non aliter quam Graecos olim, hac ipsa uia, propagasse obseruo suum. Coloniis enim interspersis, Asiam illam totam Minorem implerunt scientiae et linguae. Inde Rhodum, Cyprum insulasque finitimas, sed et loca mox sita longius, Siciliam, Italiam (ora enim illa maris, quae Magna Graecia dicta, habuit et linguam*), quin Massiliensium opera Galliam ipsam et Hispaniam per Emporienses. Denique in Syria et Orientis magna parte, immo apud ipsos Parthos, auctores* mihi, ualuisse et increbuisse hunc sermonem. Iam causa altera, communio ciuitatis. Romani uidelicet paulatim munes magis et benigni, ius illud grande suae urbis, non solum cum adsitis gentibus communicarunt, Etruscis, Vmbris, Samnitibus aliisque Italorum, sed et cum dissitis. Nec pudori iis, non dicam Graecos et palliatos, sed barbaros et braccatos miscere suae togae. Res clara. At qui donati eo iure, quomodo uti, frui honeste eo poterant, sine conscientia linguae ? Quomodo ciues Romani haberi et censeri, nisi ut Romane intellegerent ac sonarent ? Quin adeo nescisse id, non turpe solum, sed periculo iunctum, ut exstent exempla, ob unam hanc noxam, ademptae ciuitatis. Claudius certe imperator splendidum uirum Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum erasit, sed etiam in peregrinitatem redegit*. Iamque Romani honorem suum agi palam censebant in honore suae linguae. Ita ne legatis quidem gentium exterarum permissum in curia, nisi per interpretem, loqui. Iisque Latine semper responsa data*. Primus Molon rhetor in Senatu auditus gentis suae lingua, circa annum Vrbis DCLXXII. Idque seruatum non in Vrbe tantum nostra, ait Valerius, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis honos per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. Quin nec praesides prouinciarum aut praetores, nisi Latine, ius dicebant et quidquid publice gestum, elatum ea lingua, adeo ut Tiberius imperator (Suetonio scriptum) militem Graece testimonium interrogatum, nisi Latine, respondere uetuerit. Bene igitur et uere Augustinus, de hac Romanorum, ut ipse interpretatur, ambitione : Data est opera ut ciuitas imperiosa non solum iugum, uerum etiam linguam suam domitis gentibus per pacem societatis (corrigi uelim sociatis, aut certe speciem societatis) imponeret*. At Plinius beneficentiam id accipit et, meo animo, in Italiae laudibus iure ponit, quod tot populorum discordes ferasque linguas sermonis commercio contraxerit ad colloquia, et humanitatem homini dederit*. Praeclarum enim reuera donum et exitu utile quacumque tandem id fini a Romanis. Separatio illa linguarum gentem a gente separat et, ut uetus quispiam scripsit, efficit loquendi uarietas ut externus alieno non sit hominis uice. Ita sparsa igitur, bono generis humani, haec lingua, tam longe, late, ut Plutarchus scripserit « omnes fere homines suo aeuo ea usos ». Pauca sed notanda eius uerba, in Quaestionibus Platonicis, haec : `Wj doke‹ moi perˆ `Rwma…wn lšgein, ïn mn lÒgJ nàn Ðmoà ti p£ntej ¥nqrwpoi crîntai. Sed sparsa tamen uersus Occidentem Septentrionesque maxime quia Graeci et Orientales haud aeque faciles cedere et fasces submittere sermoni quem prae suo putabant parum cultum. At Afri, Galli, Hispani, Pannonii, Britanni auide arripuerunt et, inducto nouo, paulatim abolitum iuerunt ueterem sermonem. De Afris, Apuleius in Floridis index, et Augustinus, Cyprianus nostrique illi proceres, qui plebem in sacris conuentibus allocuti sunt Latine. Contiones nonne exstant ? De Gallis, et quidem iam inde ab Augusti aeuo, Strabo quos negat dicendos ultra barbaros, metakeimšnouj tÕ plšon ™j tÕn tîn `Rwma…wn tÚpon kaˆ tÍ glèttV kaˆ to‹j b…oij, tin¦j d kaˆ tÍ polite…v « mutatos iam in Romanum morem, et lingua et uita, quosdam et ciuili gubernatione ». Idemque de Hispanis : Oƒ perˆ tÕn Ba‹tin, telšwj e„j tÕn `Rwma…wn metabšblhntai trÒpon, oÙd tÁj dialšktou tÁj sfetšraj œti memnhmšnoi « qui ad Baetim colunt, plene planeque conuersi iam in Romanos ritus, adeo ut nec sermonis sui patrii meminerint. » Et Velleius, de Pannoniis : In omnibus Pannoniis non disciplinae tantum, sed linguae quoque notitia Romanae. Nec ambigam etiam de Britannis, ex Tacito, qui de Agricola eorum praeside : Iam uero principum filios liberalibus artibus erudire et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre ut qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Itaque ex fide, Iuuenalis : Gallia causidicos docuit facunda Britannos. Qui idem, etsi per satyricum risum, ostendit de Thule. Atque haec, Lipsi, diffusio Romanae linguae, de qua ego satis fuse ut causas hinc peterem confusae pronuntiationis. Haec enim prima ueraque occasio, quod sparsa lingua per gentes tam uarias uariauit ipsa nec patrium illum colorem diu tenuit aut succum. Vites arboresque translatae degenerant, cur non et sermo ? Aquae in fonte suo aliter, aliter in riuis sapiunt. Sermonem tu ubique indolem suam seruare uis ? Non potuit. Et colorem, ut ita dicam, saporemque mutauit transfusus in tot gentium canales. Ipsos Italos abiisse in pronuntiando a germanitate illa Cicero* fatetur, quae in Romanis ; Praenestinos Plautus irridet uerba quaedam uitiose efferentes. In nobis barbaris horum nihil sit ? Qui iam inde sub initia, ut opinor, rectam pronuntiandi lineam firmiter numquam institimus et magis ab ea excidimus, post mixtionem et influxum tot gentium barbararum. Gothi, Hunni, Vandali inserti nobis. Nec uitium aliquod sermoni fecerit haec contages ? Magnum, praesertim cum non perambularint haec loca, sed insederint et, ut Romani, arma sua pariter intulerint, mores, linguam. Hoc modo interfuit quod mansio eorum minus diuturna. Itaque non pronuntiatio tantum per eos corrupta sonique uerborum, sed ipsa uerba. Et facta ex uaria illa faece miscella quaedam et noua lingua. Hinc Italica ista originem suam habuit, hinc Gallica et Hispana, in quibus Latii uestigia clara uides, et semen prisci ortus. Igitur Festus iure scripsit : Latine loqui a Latio dictum est ; quae locutio adeo est uersa ut uix ulla eius pars maneat in notitia. Ego hic interpellans : — Hocne Festus ? inquam. Et iam tum illo aeuo ita desita prisca lingua ? Vix, Murete, fides. — Mihi hoc fidum, inquit, et ante mille annos in usu et uita fuisse Italicum hunc sermonem scio, languido aut emortuo Latino. Argumentum mihi ex narratione quae in Historia Miscella, de rebus sub Mauritio imperatore gestis. Ait : In exercitu cum animans cecidisset, clamante quodam « Torna, torna*, frater », uniuersas copias in fugam uersas ambiguo illo uocis. Agnoscis clare italicismum in iis uerbis. Et alterum firmius, ab instrumento quod Lutetiae in Bibliotheca Regis adseruatur. Transactio eo continetur Stephani tutoris cum Gratiano pupillo, scripta anno Iustinianaei imperii trigesimo octauo ; et scripta hac uulgare lingua. At si sermo ipse Romanus periit, qui ambiges de sono, id est de re fragili ac flexili et ad omnem occasionem facta frangi ? ? Sed enim sermonem e libris iterum instaurauimus. ? Ita sed qua arte istum ? Non enim scribitur aut pingitur, nec hauriri eum fas nisi a uiua uoce. Quid uerba facio ? Sponsione prouoco, ni tam corrupta hodierna pronuntiatio ista sit ut, si quis e ueteribus togatis illis prodeat et nos audiat, non audiat et uix uerbum capiat e denis meis uerbis. Sed exspatior fortasse. Rem nunc aggredior et calcare incipiam has spinas. Tu paenulam mihi, Lipsi, das ? — Quid ita ? inquam. — Vt serio grammaticum agam, ait, et ea me uelem in has puncturas. Nam, ne nescias, ueterum grammaticorum ille mos, paenula uestiri. Martianus Capella docte et scite ingerit, qui libri III initio Grammaticam suam, in senatum deorum ingressam describit paenulatam. Augustinus I Confessionum, ab hac ipsa causa, minutos istos magistros dixit paenulatos : Quis autem paenulatorum magistrorum audiat aure sobria ex eodem puluere hominem clamantem : « Fingebat haec Homerus », etc. Et iam apud magis priscos, aduocati et causarum actores prodibant in hac ueste. Tacitus, siue Quintilianus, in eo De causis corruptae eloquentiae : Quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus astricti et uelut inclusi cum iudicibus fabulamur ? Bene astricti et inclusi, quia talis illa ipsa uestis : stricta, inquam, corpus ambiens et uelut pressim includens. Ideo somniorum peritus ille interpres angustias et timores nuntiari uult angusta ea ueste. Verba eius libro II* : ClamÝj dš, ¿n œnioi mandÚhn*, oƒ d ™festr…da, oƒ d bšrion (anne b…rron, e Suida qui ƒm£tion `RwmaŽkÕn interpretatur ?) kaloàsi, ql…yin kaˆ stenocwr…an manteÚetai di¦ tÕ ™mperišcein tÕ sîma, tÕ d aÙtÕ kaˆ Ð legÒmenoj fainÒlhj*. — Euge ! Beas his sermonibus, inquam. Doces et dicis ore alio nondum dicta. Sed pergisne celeri hoc pede ? [4,0] Caput IV Pronuntiatio generatim definita, diuisa et quis dicendorum hic ordo. — Immo clementer nos uolo, Lipsi, ait, et kat¦ podÕj b£sin. Simulque silentio aliquo interposito, sic coepit : — Age, age, sperno iam carceres et serio ingredior in ludicrum hunc Circum. Vere ludicrum. Grammaticum enim sacrum ordior et fio cum Aristophanaeo Socrate ƒereÝj tîn leptot£twn l»rwn*. Me quidem iudice, ista nugae, sed tamen difficiles subtilesque nugae. Et bene ille in hac re : Fronte exile negotium Et dignum pueris putes Aggressis labor arduus*. Sed et nugae fortasse utiles, si id saltem peruinci possit ut non in lucem solum ista ueniant, sed in usum. Dignitas certe et splendor per ea concilietur Latinae linguae. Sed Deus et Fatum hoc uiderint. Tu, praetor, mappam mihi iam misisti. Pronuntiatio, Lipsi, de qua agimus, a me definitur recta et legitima uerborum expressio per syllabas litterasque. Rectam capio eam quae antiqua. Valet quidem in omni re Fabianum illud, uetera maiestas quaedam et, ut sic dixerim, religio commendat, hic maxime, ubi nihil tenes, nisi tenes priscum usum. Ratio aut acumen quid te adiuuent ? Iaceant in hac parte necessum est. Et frustra aliquis a se sapiat in lingua quae peregrina tota et aliena ; in qua una ueri uia, olim tritam uiam uidisse. Tu, aduena et nouus, si in Italica hac, praeter ipsos Italos, praesipias aliquid aut praecipias, risum nobis iure debeas. Pariter barbari, si in Latina. Dixi per syllabas litterasque ut duplicem eam ostenderem, elementarem et accentualem. Illam appello, quae in notis ipsis litterarum exprimendis cernitur, hanc, quae in syllabis apto tono ac modulo attollendis siue deprimendis. In his enim duobus tota pronuntiatio posita. Ordiar ab elementari igitur et, decursa ea, transibo ad accentus. Elementa siue litterae (etsi Priscianus distinguit et illa proprie dici de sono litterarum uult, has de figuris siue notis) uiginti tria Latinis. Ea diuisa in duas classes, uocalium et consonarum, quibus addo et tertiam diphthongorum, quae ex uocalibus mixtae. Omnes eas, certe plerasque, aut male a nobis efferri aut mutile, hoc docebo. Tu, attende. Ego de uocalibus uocalis primum ero, quae quinque sunt : a, e, i, o, u. [5,0] Caput V Vocales omnes Latinis plurisonae. Eaedem modulo et quantitate ancipites ; ideoque olim pronuntiatu et scriptu distinctae. Geminatio earum qualis ? Apex qualis ? — Earum omnium Latinis plus uno sonus. Priscianus denos aut plures cuique tribuit, ex enuntiatione, ex flatu, ex accentu. Tu eum uide. Nam ego cur subtilia illa persequar, sine bono ullo usu ? Sonos eos tantum exigam, qui in natura ipsa litterae et in solitario eius proprioque effatu insunt. Talis, ut minimum, cuique uocali duplex. Ego interrupi : — Duplexne ? inquam. At nobis, mi Murete, simplex. — Quiesce, inquit, audies. Immo non duplex modo, sed quibusdam triplex quadruplexque. Sed minimum duplex. Cum enim uocales omnes ancipites sint Latinis (de quantitate loquor) et modo longae eae, modo breues, curae imprimis habuerunt prisci ut sono ipso distinguerent quantae illae in quaque dictione. Ex ipso, inquam, enuntiatu colligebas a an i longum in palus, in sinus dicerem ; o an u in populus, in uter ; et legimus praeterito tempore efferrem an praesenti. Decore, immo utiliter. Nam hodie quae confusio et turbela ? Omnium pariter idem sonus, breuium longarumque. Adeoque uocalem unam non discernimus ut nec eam a biuocali. Itaque iure ambiguitatibus scatet et sordet hic noster sermo prae antiquo. Nec cura iis solum haec in enuntiando, etiam in scribendo fuit. Aliter omnino uocales longas pingere soliti, aliter contractas. Nam has solitarias ponebant ad exemplum hodiernum, illas geminabant ut duplicatione ipsa duplicem et productum in iis ostenderent illum sonum. Hunc usum scriptores prisci mihi firmant, ut Victorinus Afer : Naeuius et Liuius, cum longa syllaba scribenda esset, duas uocales ponebant ; Quintilianus, qui mansisse id ad Accium uult his uerbis : Vsque ad Accium et ultra, porrectas syllabas geminis uocalibus scripsere. At Terentius Scaurus Accium ipsum auctorem facere eius inuenti uidetur, ut censeo, falso : Accius, inquit, geminatis uocalibus scribi natura longas syllabas uoluit*, cum alioqui adiecto uel sublato apice longitudinis uel breuitatis nota possit* ostendi. Qui bene tamen de apice monet, quem secuta aetas, ut compendi faceret, usurpauit pro geminatione. Apicem* appello lineam transuersam quam supericere uocalibus longis soliti, hoc modo a?, e?, o?, u?. Nam i consulto omisi : quae sola nec geminata olim nec apicata, ut dicam infra. Haec linea est quam Graeci dixere t¾n makr£n. Quintilianus de ea fuse et commode : Vt longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa uerbi, quod scribitur, patent, sic interim necessarium, cum eadem littera alium atque alium intellectum, prout correpta uel producta est, facit : ut « malus » utrum « arborem » significet an « hominem non bonum » apice distinguitur, « palus » aliud priore syllaba longa, aliud sequenti significat, et cum eadem littera nominatiuo casu breuis, ablatiuo longa est, utrum sequamur, plerumque hac nota monendi sumus. Atque ut geminatio dudum, sic apex iste nunc prorsus aboluit. Maiorum aeuo in tam crebro usu ut Isidorus autumet habitum eum inter legitimas ipsas litteras, his uerbis : Inter figuras litterarum et apices ueteres duxere. Est autem linea iacens super litteram, aequaliter ducta. Nos utimur, sed longe aliorsum, et n uel m litterae uelut suppositicium eum, compendiaria quadam scriptura, habemus. Quod tamen haud nouicii plane inuenti uidetur. Siquidem in priscis etiam libris, hic apex occasionem erroneae isti scripturae praebuit, quotiens, totiens, uicensimus, formonsus, aquonsus*, cum scilicet inuenissent quotie?s, uice?simus, formo?sus. Haec uniuerse de uocalibus earumque sono. Singulas nunc mihi uide. [6,0] Caput VI Vocales primos affectus naturae exprimere et plurimum maestos. Artemidorus illustratus. A litterae geminus sonus, crassus et exilis. In crasso, duplex ea scripta, saepe cum flatu interposito. — Atque agmen mihi totum a ducet. Iure. Cur enim non ea princeps quae, naturae ductu, principium uoci dat ? Infantes uide : per hanc uagiunt. Pueros : per hanc babant, lallant, tatant. Viros, feminas : praecipuos adfectus efferunt per istam. Gaudent ? Ha ! Ha ! audies. Dolent ? Ah ! Ah ! ingeminabunt. Nec dissimilis obseruatio (permitte mihi curiosam paulum curam) in uocalium ceteris. E quibus e pariter gaudii dolorisque index. Illius, cum Eu !, Euge !, Euoe !, euare dicimus ; istius, cum He !, Hei !, Heu !, heiulare. Sicut o item Nos laetos ! exclamamus, et Ohe ! saturos ac bene habitos, et ouamus exsultantes. Contra, O et Oh, nos miseros ! etiam audies in dolore. At i in admirationem ualet, cum ii ad nouitatem iteramus, itemque Io ! ad triumphum. V maeroris tantum nota est : ab eaque Hu !, Hui ! et ululare. Cum tamen attendis, magis est ut maestitiae omnes sint et dolor in iis praeualeat, sicut in omni uita. Ideo bene et perite de interpretatione earum Artemidorus : Tîn gramm£twn t¦ mn fwn»enta fÒbouj kaˆ tarac¦j shma…nei*, « Litterarum quae uocales, metus ac turbelas significant. » Sed missis deliciis, redeo ad meas spinas. A igitur litterae pronuntiatio duplex, crassa et lenis. Illa, cum longa ; haec, cum breuiata. Lenem sic efferes : ore diducto, flatu ualentulo, suspensa modice lingua, nec dentibus appulsa. Ita dices amo, facio, adigo, sic ut audis et paulum modo attenuatius subtiliusque quam uulgo. At crassam incrassabis pariter. Efferes eam spiritu lento et haud aeque ualido, ore modice aperto, et pressim (me uide) rotundo. Denique in longa ea enuntiatio longior et uelut aa geminatae. Sic dices amaabam, effaari, aaram, faatum. Sic distingues maalum in naui aut in pometo ab homine malo ; sic anum ebriam ab aano obsceno ; sic lingua tibi secernetur a linguaa. Haec Sueuorum* in sua lingua etiam hodie, ut audio, pronuntiatio et scriptura est ; haec ueterum fuit, quam Lucillius, et ii qui apices praetulerunt, eicere conati frustra. Nam illius uersus apud Victorinum sunt, e IX Saturar. : A primum est, hinc incipiam, et quae nomina ab hoc sunt. Deinde : A primum longa et breui syllaba : nos tamen unum Hoc faciemus, et uno eodemque, ut diximus, pacto Scribemus pacem, placide, ianum, aridum, acetum, ’Arej ”Arej Graeci ut faciunt. Damnat ecce manifesto hanc in scriptura geminationem, sed nec apices, ut uidetur, agnoscit. Damnat tamen ita ut non omnes iudici illi fuerint audientes. Nam etiam post, in libris et lapidibus haec scriptura. C. NVMONIVS VAALA apud Horatium in manuscriptis est itemque in nummis. Et Aletri legi in lapide : L. BETILIENVS L. F. VAARVS. Ab hac ratione in fastis et monumentis passim est SERVILIVS AHALA. An recte et an non uerius Ala, frustra litigant uiri docti. Ego eos moneo Aala fuisse olim ex ratione geminandi quam dixi et flatum solitum interponi saepe, ad sustentandum siue etiam molliendum. Simile est quod mehe pro me* antiqui litteratores notant et mehecum atque etiam, d intersita, medecum. Nec ab alio fonte prehendo, uehemens, cum uera sint preendo, ueemens. Itemque mihi hodie, quod mi et mii antiquis. Ahalam quidem quod Alam ualere Cicero ostendit clare in Oratore ad Brutum : Quomodo noster Axilla (malim uoster, nam in Seruilios adoptione Brutus translatus) Ala factus est, nisi fuga litterae uastioris ? De primo elemento eiusque duplici sono, satis. [7,0] Caput VII Quadruplicem uideri sonum in e littera fuisse. Et ii ordine expositi. Hanc ipsam pro i saepe scriptam. Iulii Caesaris Scaligeri laudatio. — E me rogat* et prensat. Cuius enuntiatio certo duplex est, arbitrario quadruplex. In exilem et pinguem ea diuisa, ut uocales omnes. Sed, nisi fallor, duplex iterum in illa sonus et in ista. Acute haec indagem et obseruitem fortasse. Quid refert, si uere ? Primum igitur e pinguis enuntiata ut ee duplex ; enuntiata, sed et scripta. In nummis legimus : FAVTVS FEELIX ; in lapide : BASILICAM CALECANDAM SEEDES. Quae autem haec pronuntiatio ? Me iudice, illa quae apud Gallos* in plerisque Latinis uocibus haesit. Miel, fiel dicunt pro melle, felle, ipsis uerbis priscis, et fortasse germano sono. Nam olim fuit meel, feel. In scriptura tamen peccarunt Galli etiam isto, quod extenderunt, ut solet uulgus, ad syllabas breues. Nam bien a bene habet hanc stirpem. Quae corrupta enuntiatio tamen iam olim, ut discas e lapide (enimuero sculptores illi aut marmorarii, plerumque imperiti, et ideo in scriptura sonum attendentes modo et exprimentes) qui in hac Vrbe conspicitur : PATRONII SVAE BIIANII MERENTI FECIT, quod non aliud quam crasso enuntiatu bene. Simile in altero : SIISTIA HIILLAS, quod accipio Sestia Hellas. Hic prior sonus, ut uidetur (non enim adfirmem prorsus), in e longa, quem efformabis ore primum semicluso, dein aperto, cum intentiore spiritu, labiis productis modice, appulsu nonnullo linguae ad primores dentes. Alter in eadem, non productus aeque, sed magis latus et ad a tenue nonnihil inclinans, quem exprimes aperto magis ore, lento sed forti flatu, lingua suspensa et fastigiata leuiter, nec ullam in partem mota. Denique uerbo uno, Lipsi, insonat hoc e latum (ita appellare malim quam pingue aut crassum) idem quod eta Graecum. Firma ac certa haec pronuntiatio (supra primam illam, cui primus auctor ego) eique stabilitor Ausonius : Eta quod Aeolidum quodque e ualet, hoc Latiare e. Mens enim eius carminis, e Latinum aequiparare sono h et e Graecanicum. Et Terentianus Maurus : Litteram namque e uidemus esse ad eta proximam. Adde Capellam : E uocalis duarum Graecarum uim possidet. Nam cum corripitur, e Graecum est, ut ab hoc hoste ; cum producitur, eta est, ut ab hac die. Manet hodie haec enuntiatio in multis : ascendo, effectus, obses, dens, mens, lens, mensis, estur, endo. Nouum et acutum aliquid Donatus huic rei dixerat, sed locis corruptis, ita ut mentem eius non tam capiam quam captem. In illud Terentii, filium perduxere ut una esset, scribit : Id est ut cibum capiat, et correpte. Legam : e correpto. Iterum in illud, ut de symbolis essemus, sic : melius essemus producta e littera. Quod scholium clare pugnat in illud prius. Et sane hic quoque corrigam : melius quam essemus. Nam, mea mente, haec mens : ab edo, edis esse cum formatur, originis aspectu, e primam correpte enuntiari debere ; cum a sum, producte. Praefert autem utroque loco, ex sententia carminis, esse ab edo : ideoque monet et distinguit ab effatu. Habes duos sonos, qui in longa ; duos reperio etiam in breui. Tenuem alterum, sub-tinnulum et sub-acutum, qualis est in emo, lego, teneo, quem promes rictu rotundo, satis quod sit aperto, lingua ad inferiores dentes dirigente. Alterum tenuem item sed obscurum, mixti cuiusdam et ambigui inter e et i effatus. Praeteriisse eum poteram, sed Quintilianus mihi sedulo ingerit, qui notat : In « here » ultima, neque e neque i plane audiri. Et ab hac incerta elatione, incerta item scriptura ueterum : qui (eodem Fabio teste) quasi et quase, sibi et sibe* promiscuam scripsere. Sed et in lapidibus ab hac causa reperio : NAVEBVS pro nauibus, EXEMET pro exemit, ORNAVET, CEPET, DEANA, MERETO, SOLEDAS et talia plura*. Praeter Fabium, Iulii quoque Caesaris Scaligeri (Deus bone, cuius uiri ! Ne uir sim ego, si acutius aut capacius ingenium inter homines fuit ab illo ipso Iuliano aeuo !) … Scaligeri, inquam, teretes aures etiam aduertere ; qui hoc ipsum in subtili scripto tangit De causis linguae Latinae. Abeo nunc. — Mane, mane paulum, inquam ego. De apice nihil hic doces ? — Dictum puta semel, inquit ille. Omnes longae congeminarunt aut apicem sumpserunt, praeter unam. De ista quidem Terentium Scaurum audi : Apices ibi poni debent ubi eisdem litteris alia atque alia res significatur, ut ue?nit et uenit, le?git et legit. — Teneo, inquam, nec te iam teneo. Curre tuum cursum. [8,0] Caput VIII Litterae i triplex sonus. Quae in Plauto sit longa littera ? Ei diphthongus passim pro i longa deque ea scriptura priscorum uariantes sententiae. — Vellem decurrisse, inquit, sed ad tertium uelut spatium ueni litterae i, cuius sonum triplicem deprendo. Primum eius longae, et uere longae quia non, ut ceterae, geminatur aut apice insignitur, sed productior fit et longitudine uelut dupla. Exempli causa : PISO, VIVVS, AEDILIS, QVINQVENNALIS. Ideo kat' ™xoc»n inter omnes litteras haec proprie dicta longa. Plautus sciuit et iocum captauit in persona Staphylae : (...) ex me unam faciam litteram Longam, meum quando laqueo collum obstrinxero. Apage enim uulgus interpretum, qui de littera l capiunt quia longiuscula ea in nostra scriptione. Apage et Lambinianam facem, qui ad quamuis grandiorem litteram uult aptari. Certo mecum Plautus cepit de ista : quae sola inter grandes et Romanas illas litteras (nam hae minutae ignotae olim) super ceteras eminuit, et forma ipsa pensilem praetulit ac porrectam. Hac eadem mente Ausonius in ligurritorem Eunum scripsit : Quid imperite r putas ibi scriptum Vbi locari iota conuenit longum ? Nam suspendio censet eum dignum. Terentius Scaurus in hac re : Super i litteram apex non ponitur. Melius enim i in longum producetur. Ceterae uocales, quia eodem ordine positae (lego ordine et positu) diuersa significant, apice distinguuntur. Huius autem sonus diffusus, latus. Quem uti formes, os mihi laxius aperi et cum conatu, inferiori mandibula nonnihil in latus flexa. Pronuntiant etiamnunc (ita accepi) recte soli paene omnium Europaeorum Britanni, quorum est regeina, ameicus, ueita. Recte dico, quia reuera non aliud insonuit haec longa quam ei diphthongum. Itaque et Graeci interdum diphthongum pro illa assumebant, ut in lapide prisco : tecne‹tai ¢nšqhkan. Nam ex lege esset : tecn‹tai. At ipsi Latini magis promiscue et hanc scripsere et illam, non aeuo solum eodem, sed lapide siue libro. In uetustissima illa Duilii columna CASTREIS et SOCIEIS legas, nec minus PRIMOS etc. CARTAGINIENSIS. In fastis : TRIVMPHAVIT DE GALLEIS, POENEIS, etc. In lapidibus aliis : VIAM FECEI ET PONTEIS IN EA POSEIVI et sescenta huius formae. Libri etiam paulummodo ueteres euariant et nunc omneis, naueis scribunt, nunc omnis, nauis, etc. Ab hoc pronuntiatu et scriptu Ciceronis illud facetum ad Paetum : Cum ternei loquimur, nihil flagitii est ; cum binei, obscaenum. Respicit enim ad Graecorum illud bine‹, quod Latino respondebat examussim. Vsitata ualde haec olim scriptio, sed et agitata, cum seorsum inter se irent non grammatici solum, sed magni illi patres. Lucilius* et Varro distinguere conati quando et quatenus ei scribendum : surrexere in eos grammatici, nihil praeter morem mori et morosi. Et tamen uicit et perrupit leges omnes siue uincla usus. Hic tibi primus igitur sonus in i littera. Alter est in ea breui, et item alter. Prior, tenuis, exacutus ; quem effingas leuiter apertis labiis cum sibilo aliquo, et dentibus uelut renidendo paulum restrictis. Hoc audis in igitur, uia, inibi, iter, etc. Res enim haec liquet. Alter tenuis item sed fuscus, subobscurus et inter i et u quasi medius. Seruius de isto : i et u interdum expressum suum sonum non habent, i ut uir, u ut optumus. Vberius paulo Victorinus : sunt qui inter u quoque et i litteram supputant deesse nobis quae pinguius quam i, exilius quam u sonet. Sed pace eorum dixerim, non uident y litteram desiderari. Sic enim gylam, myserum, syllabam, proxymum dicebant antiqui. Vberius sed nugacius, quia de scriptura ista quam adfirmat uetus ei lapis aut liber numquam aderit subscriptor. At sonum tamen indicat uere et clare. Priscianus, seu quis alius auctor libelli non indocti de constructione Virgilianorum uersuum, uniuerse notat in omni dictione cui initium a ui* syllaba pronuntiari hanc ut u Graecum, sequentibus d, uel r, uel s, uel t, uel x. Haec enim eius regula, et dat exempla : uideo, uidebam, uirago, uitium, uir. Et plura uide, haud scio an usquequaque uera. Nam ad grammaticorum liras si plectrum hoc linguae semel attemperem, quis finis ? Valde delirem ipse, nec Mercurii omnes aut Lares reduxerint me in uiam rectam. Notae Ad capitis huius opus, Lector, hoc tibi uelut praeter-opus adtexam, quia Grammaticae hic quaedam lites, quas secabo aequus iudex. Tu lege, si ualde uacas ; neglege, si leuiter sapis. Dixi initio i non duplicari. Et est id ex mente omnium litteratorum, etiam ex usu, nisi quod interdum deuiat unus aut alter lapis, ut ecce iste ab aeuo Augusti : HERODIAN. PRAEGVSTATOR DIVII AVGVSTI. Dixi productam scribi uerissime. Sed addo eam productam interdum aequiparare se duabus, quae diuisim scribendae, ut in lapide Munatii Planci : FECIT DE MANIBIS ualet enim Manibiis ; item in illis poetarum : (...) IGNOBILIS OTI ; (...) VRBEM PATAVI ; et in trito sepulcrorum : DIS MANIBVS. Dixi promiscuam ueteres scripsisse ei uel i longum. Priscianus aliter, qui ueteres uult semper ei scripsisse, sequentem aetatem i productum. Errat ipse, non ego. Et refutant clare aera et marmora uetusta, in quibus fere omnibus (quasi si nihil intersit) confusanea haec scriptura. Putidum sit citare ; cui mens aut oculi, legat. Illud non importune moneo, soluisse ueteres ei illud scribere, etiam cum i breue ; praeter rationem, fateor, sed purgat ab errore eos tunc receptus error. Ita legimus in agrariis et iudiciariis uetustissimis tabellis quae apud cl. u. Fuluium Vrsinum QVASEI, SIBEI, VBEI, SEINE, LEITERAS : quasi, sibi, ubi, sine, literas. Repperi etiam pro e breui, in prisca tabula Genuate : AB FONTEI AD FLOVIVM pro ab fonte. Attigi de Luciliano et Varroniano praecepto. Id, si aues, hoc est : uti plurali numero, hi puerei, amicei et talia scriberes ; singulari, huius pueri, amici. Item illi, datiuo casu, sine e ; at illei, nominatiuo plurali, per eandem. Quod praecipit non alia re quam ad discrimen. Similis Varronis sententia, quam habes apud Terentium Scaurum. Huius uerba non pretium est adtexere, illius magis. Quae plusculis uersibus complexa eademque foedata purgauit Iosephus Scaliger, ab aurea stirpe aureus ille ramus. Exstant partim in Quintiliani, partim Victorini : Iam puerei uenere, e postremum facito atque i Vt plures puerei fiant. I si faci’ solum, PupillI, puerI, LucillI, hoc uniu’ fiet. Hoc illi factum est uni : tenue hoc facies i. Haec illei fecere : addes e, ut pinguiu’ fiat. Meille hominum, duo meillia, item huic utroque opu’meiles, Meilitiam. Tenues i, pilam qua ludimu’, pilum Quo pinso, tenues i. Plura hac feceri’, peila Qua iacimus, addes e, peila ut pleniu’ fiat. Addo ego ex Fabio et hunc uersum, eidem rei : Mendaci furique addes e, cum dare furei Iusseris (...) Qui nonne pugnax aperte in priores ? Nam ibi illi dandi casu uetat cum e scribi, hic eundem casum iubet. Sed purgo, quod confusionis non hic metus, quoniam pluralis mendaces, fures. Itaque lapides ad Lucilium apte : EIQVE OPEREI DIEM DEICITO. Item : QVANTA EI PRAECONEI VIATOREI DARE OPORTEBIT. Sed et iidem saepe auertunt ab hac lege. Negat amicei scribendum gignendi casu. Ac uetustissimae tabulae : QVOD EIVS AGREI LOCEI PVBLICVM POPVLEI ROMANEI ERIT et crebro. Vide nunc quam sani qui hodie litigant omnis an omneis, pluris an plureis exarandum, quasi intersit scilicet in pronuntiatu. Quod si nil in isto, sciant nec in scripto. At magistelli etiam ueteres ludunt hic suos ludos. De nulla scriptura, ait Victorinus, diutius inter Orthographos quaesitum est quam de ista : Pilum aiunt (tangit Lucilii uersus, qui supra) militare, te uinea, si sit supra quam milites aggerem instituunt, per ei scribenda ; at si pilum sit quo pinsitores utuntur, et uinea quae ruri colitur, per i. Quem corrige et exple a me obiter : Pilum aiunt militare telum, et uinea subter quam. Non enim certe supra uineam, sed ea tecti milites opus instituunt. Et Quintilianus pariter ista et Lucilium damnat, uultque obtinere tantum i longum. Vide tu eum lib. I, cap. XIII. Terentianum, Charisium, Priscianum. Ego ultra diuerberem has nebulas ? (...) non puto, si sapio. [9,0] Caput IX O duplex esse, quod ad tempus et ad sonum. Ausonii uersus aliter lectus. Tranquillus illustratus. — O me sistit et poscit sibi suum sonum, quem aio duplicem. Adsonat enim w magno Graecanico et eorundem o exili. Grammatici uulgo attestantur, et Ausonius, ut ego eum lego, uersu isto : W quod et o Graecum compensat Romula uox o. In tritis libris aliter, qui u Graecum ingerunt scriptura incerta, immo uero, ex ui et potestate litterarum, falsa. Nam quis u cum o comparauit umquam ? Migrant interdum, scio, altera in alteram, sed non hoc euicerit eiusdem eas soni. Lugdunensis scriptus codex (cuius filo multos poetae eius labyrinthos feliciter diuum Scaligeri ingenium euasit) habet : W quod et eoy. Ex quo ille : W quod et ou, me tamen lente approbante. Non enim uerum plane, o Latiare ualere quod ou Hellanicum. Malim quod et o Graecum, quoniam ea constans grammaticorum ueterum dictio, o nostrum aequiparare duplici Graecorum, magno et minuto. Crasse autem efferebant o illud crassum siue maius, sic ut in sono ipso eluceret uis eius duplex. Nam dicebant poöpulus de arbore, uoöcem, oöram, praetoörem et talia ; propemodum ut nos, Galli, foy, voix, noise. Vos, Belgae (ita docuere me tui populares), melius, qui et scribitis pariter et effertis broot « panem », schoot « sinum », boom « arborem ». At casci tamen Latini subleuant in scriptione nonnihil Gallos, qui ipsi in datiuis casibus populoi Romanoi et similia exarabant, efficiendo huic longo sono. Victorinus et alii, testes. Neronis impius sed non inscitus iocus, stabiliendo huic duplici effatu, qui de Claudio mortuo identidem morari eum inter homines desiisse illudebat*. Simul et ad uulgatum illud aspiciens quo morari in uiuis desiisse a mora homines eÙf»mwj dicimus, et eadem fatuitatem Claudio opprobans, sono ipso pingui et gemino, quo ostendebat uerbum hoc se formare a mooro*. De hac uocali, quoniam res minime turbida, sermone meo cur illustrem ? Versus tantum Terentiani Mauri licet addam firmandae totius rei, hosce : W Graiugenum longior, altera est figura : Alter sonus est et nota temporum, minori. Compendia nostri meliora crediderunt : Vna quoniam sat habitum est notare forma Pro temporibus quae geminum ministret usum. Igitur sonitum reddere cum uoles minori, Retrorsus adactam modice teneto linguam, Rictu neque magno sat erit patere labra. At longior alto tragicum sub oris antro Molita, rotundis acuit sonum labellis. [10;0] Caput X De littera u. Quadruplicem eius sonum esse, sed primarium et eximium, duplicem. Plauto, Ausonio lux immissa. Quae feralis littera et quare ? Maurus et Charisius correcti. — V mihi superest, per quam quinto et ultimo hoc spatio (Domitiani* scitum ita uoluit) decurram. Sonores ei praecipui duo : latus et exilis. Ille, qui ou Graecum plane et plene exprimit ; iste, qui u eorundem. Victorinus ab hac mente : V similiter posita est pro breui et pro longa. Et magnus Varro sic discriminat clare in his uerbis : Quidam reprehendunt quod « pluit » et « luit » dicamus in praeterito et praesenti tempore. Falluntur. Nam est ac putant aliter, quod in praeterito u dicimus longum, « pluit », « luit », in praesenti, breue. Ideo in uenditionibus lege fundi « ruta caesa » ita dicimus ut u producamus. Hoc enim uult pluit, luit in praesenti tenuiter efferri, in praeterito plouit, louit. Sonum hunc crassum nemo melius expresserit parasito illo apud Plautum, cui quaesitus hinc iocus : (…) Tu, tu istic, inquam, uin adferri noctuam Quae tu, tu usque dicat tibi ? Comparat enim ecce illud tu cum noctuino gemitu, quem tou esse omnes scimus. Eum quoque Ausonius respiciens de hac littera scripsit : Cecropiis ignota sonis, ferale sonans u. Ferale ideo, quia refert feralem illam auem. Quod ait Graecis ignotam, uerum est in littera una. Nam quin diphthongo sua eam diserte exprimant, quis neget ? Haec (longam dico) Latinis scripta tripliciter. Primum solitaria sed, ut opinor, cum apice. In Terentii epigraphis : Graeca Apollodoru, Graeca Menandru. Quae clarum est ualere et aequiparare illis Graecis 'Apollodèrou, Men£ndrou. Hinc illud Ausonii : Vna est in nostris, qua respondere Lacones, Littera, et irato regi placuere negantes. Significat enim u perinde ualere atque oÙ. Secundo geminata, ritu scilicet aliarum uocalium. Tabula aenea Fuluiana : P. MVVCIO COS., quod est Moucio. Eadem : SIREMSSQVE OMNIVM RERVM LEXQVE IVVSQUE ESTO, quod est iousque. Terentianus ita scripserat, sed corruperunt uulgo : Graeca diphthongus sed oã* litteris nostris uacat : Sola uocalis quod uü complet hunc satis sonum. Non habent Latini, inquit, ou diphthongum, quoniam uu geminata (sic nisi scribis, illex est versus) satisfaciendo huic sono. Tertio scripta ritu Graeco. Victorinus de diphthongo ea locutus addit : Nostri etiam quoties eiusdem soni longa syllaba scribenda esset, et ipsi u adiungebant o litterae. Inde scriptum legitis : Loucetios, nountios, loumen, etc. Hinc in Festo : Oufentina tribus. In ueteri tabula : INDOVCEBAMVS ; item EDITO COVRATOQVE ; praeterea IOVSIT et IOVDICAVERVNT ac plura. Quin et cum breuis ea littera, reperio nihilo setius hanc scripturam. In lapide : SOVOM MAREITOM CORDE DILEXIT SOVO. In Duilliana columna, qui intentis oculis fugientes litteras aspiciet (aliis neglectum) reperiet NAVE-BO S, littera utraque uelut mixta, ut non sine causa prorsus Priscianus scripserit communiter : V modo correptam, modo productam habemus, quamuis uideatur ou diphthongi sonum habere. Confundit enim ecce sonum illum et tribuit utrique, ex usu aliquo uulgi tamen potius quam ex uero. Nam quin tenuior etiam illi fuerit, quis neget ? Is autem respondit u Graeco. Ita SÚllaj, Sulla ; dÚo, duo ; tÚrbh, turba ; fÚgh, fuga ; `Rèmuloj, Romulus ; TÚllioj, Tullius ; SÚria, Suria. Charisium obiter mihi corrige : Gulam, ait Iulius Modestus, per u scribemus, non per u, quae Graecis uocibus necessaria est et saepe in u transit. Vt insuemur ait ignaro, inter se degularunt omnia. Scribe : ut in sue, mure. Att. in Atreo : inter se, etc. Nam sus et mus a Graecis. Itaque per eam litteram inueni FORVM SYARIVM in marmore sculptum. Terentianus ad hanc rem : Tertiam Romana lingua, quam uocant u, non habet. Huius in locum uidetur u Latina subdita : Quae uicem nobis rependit interim uacantis u : Quando communem Latino reddit et Graeco sonum. Nam eius sententia ista : u nihil opus Latinis, quoniam unica u utramque uicem et uocem subeat, soni crassi, soni exilis. Nec plura dico de re minime incerta. Pronuntiatur longa optime hodie ab Italis, Hispanis, Germanis ; breuis a Gallis et a uobis, Belgis. Habes, Lipsi, duos sonos primos et praecipuos : propius si intueare, quin duo alii sint, non negabis. V enim o adsonat in istis : frundes, fundus, dederunt, seruum, Martium, aeternum quaeque adsimilis formae. Et ideo priscis saepe o hic scriptum siue scalptum. LAVATIONEM IN PERPETVOM DEDIT legi ; et alibi : AIRE MOLTATI COD. DEDERONT ; item : SOVOM MAREITOM et centena alia. Quin passim, ab hac soni uicinia, litterae eae commutarunt : epistula et epistola, numenclator et nomenclator, adolescens et adulescens, tibi nota. Et obseruaui magis noua : flouiom pro fluuium, detolerit pro detulerit, Aorelium pro Aurelium. Sed et alterum sonum deprehendas ad i accedentem, qui in istis : proxumus, optumus, lacrumae, manubiae, gula. Ideoque u ipsum pro i usurpatum crebro, praeter legem et usum, in lapidibus : VT STVPEND pro stipendiis, STVPLAE pro stiplis siue stipulis, item AVRVFEX et INFELICISSVMA. Plura possem : tempero. Non enim ego ambitiose loquax in iis quae aut dicta iam aut uulgo litteratorum non ignota. [11,0] Caput XI Ad diphthongos uentum. Latinum iis nomen fidenter positum. Quot eae et in quibus enuntiandis peccemus ? Ae quomodo efferenda ? Quomodo oe ? Dio Cassius emendatus. De ei obiter dictum et quis ei sonus ? — Igitur cursum uerto alio et bigam istam, missu altero, flectere incipio ad biuocales. Ita indigeto quas Graeci diphthongos. Si nouiter, numquid inepte ? Audeamus enim et nos aliquid et per occasionem fas sit exhaustum Latium augere diu optata ciue. Eae ex uocalibus binis conflatae sunt sic ut transeant in sonum unum, sed in quo reliquiae soni utriusque. Latinis eae quattuor : ae, oe, au, eu. Duas ex iis ultimas recte pronuntiamus hodie, duas priores nec recte. Nam cum e, et quidem tenui, confundimus utramque. O turduli, qui potest ? Iugulo uos uno telo, quia frustra quaesitae aut repertae diphthongi, si sono a uocalibus nil diuertunt. Terentianum saltem audite : Et sonos utrosque iungit, unde diphthongos eas Graeciae dicunt magistri. Quod duae iunctae simul Syllabam sonant in unam, uique gemina praeditae, Semper effectum duorum temporum custodiunt. En ait utrosque sonos iungi. Ait ui gemina eas praeditas. At cum Phoebum Phebum dicitis, cum Musae Muse effertis, ubi id apparet ? Pipillones ! Digni quos pueri pipulo differant, in pertinacia si perstatis. Sed tu, Lipsi, uide, disce. Ae antiquioribus paulum ai scripta, ritu Graeco. AIMILIA et AIRA et similia occurrunt in monumentis. Et cum circiter Tullii Augustique aeuum exoleuisset, retrahere conatus Claudius imperator publico etiam scito. Itaque lapides omnes illius aeui eam habent. Sed obiit abiitque iterum cum illo. Sonus eius quis ? Idem qui Graecanicae, quem bene adstruxere contra uulgus Checus Britannus et Mekerchus uester, uiri non e uulgo. In hoc tamen seorsum ab iis sentio, quod uisi mihi praeter modum latas diphthongos facere et, ut sic dixerim, hiare nimis in sonando. Subrustice hercle efferunt et uaste. At mihi certum mollius eas sonuisse olim nec ut a plenum aut e audires, sed ut mixtum quendam suauemque sonum. Fallor, aut Galli aptissime exprimunt et scribunt, in paix « pax », fais « onus », iamais « numquam ». Vos, Belgae, item adsonatis (etsi aliter scribitis) peysen « cogitare », reysen « iter facere », seyl « uelum » et talia. Ita qui Latinis Caesar est, uerissime uobis Keyser. Supposuistis enim ei uel eii huic diphthongo. Aiacem igitur, Maiam, Baias ipsas, itemque aulae, pictae, etc. non crassiore illo a pronuntiem, sed attenuem magis et paene ad eta flectam dicamque Eeiacem, Meeiam, Beeias, auleei, etc. Quod audis a me facilius quam ut scribam. Germanorum ritus hic usum et locum aliquem habeat, qui ad significandum a illud tenue e superscribunt. Lapides aliquid hic me iuuant. Illud enim semel pono indoctos fuisse qui eos scalpserint, aurium sensum et soni uestigium secutos, sine grammatica ulla lege. At ii ostendunt sonum hunc finitimum in parte fuisse e pinguiori. Hinc illa per errorem inscalpta : EGRAEGIVS pro egregius, AEIVS pro eius, AEVOCATVS et VTRIVSQVAE et, quod magis rideas, VENAERI et FVNAERI pro ueneri, funeri. Qui peccatum hoc peccassent illi bardi, si hians ille et pinguis sonus diphthongo ? Cui ad e adsessio aut accessio nulla. Sed hoc a uulgo, inquies, qui ut e pronuntiant. Nihil. Medium enim illum sonum aequiter euincit, pugnax ille qui torqueat ad extremum. Nec plura addo. Sensuum enim magis res quam rationum. Et uere hic ualet illud Quintiliani : Non esse cuiusuis auris exigere litterarum sonos, non hercle magis quam neruorum. Iam oe diphthongus olim item scripta oi*. Sic oinonem pro oenone Capella ingerit ; sic oitier pro utier Victorinus notat. Et in uetustissimo senatusconsulto de Tiburtinis legi : NEQVE ID VOBEIS NEQVE REI POPLICAE VOSTRAE OITILE ESSE. Sed alia scriptio eualuit, ista euanuit. Sonum eius uerum (uerum mihi fas dicere) non uidi, qui uiderit. Nam qui Graecae linguae pronuntiationem instaurarunt, crasse pleneque eam sonare uolunt, ut Gallorum moy, toy, soy. Non mihi probant uiri probissimi. Primum, quia nimis expressus ille sonus, qui ex diphthongorum ingenio debeat esse confusus. Deinde, quia non exprimat eum ullo modo aut assequatur oe Latinum. Quomodo enim ex o et e platyasmum illum elicias ? Tertio, et auctores mihi, qui alia suadent. Victorinus Afer hanc diphthongum cum u Graeco aequiparat diserte in Arte sua Grammatica : Litterae peregrinae sunt, inquit, z et u. Quae propter Graeca quaedam assumptae sunt, ut Hylas, Zephyrus, quae si non essent, Hoelas et Dsephurus diceremus. Attende tecum, quaeso : Hylas, inquit, scriberetur Hoelas. At quae adfinitas hic sonorum, si uero adfines illi ? Nam u Graecum respondet plane u tenui Latino, quod et ipsi fatentur et litteratores prisci adfirmant uno ore. An fallit nos forte ille Afer ? Nihil hac in parte, cum testimonium ab eo dicat casta et casca illa omnis aetas. Nam prisci uelut promiscue scripsere : oisum, oesum, usum ; Poenos, Punos ; coirauit, coerauit, curauit ; moenera, munera ; moeros, muros ; moinicipium, municipium. Quid, nisi tantumnon uociferantes paritatem inter ea soni ? Intorqueo et pilum e scriptore Graeco, firmum, ualidum et triarii manu dignum. Scribit in Nerone Dio principem illum duos Sulpicios uita imminuisse quia uisi imminuere scaenicam eius laudem. Visi autem minuere solo nomine : Óti, inquit, Puqikoˆ ™k progÒnwn ™pikaloÚmenoi, oÙk ™paÚsanto prÒsrhma toàt' œcontej, ¢ll' ™j t¦j toà Nšrwnoj n…kaj t¦j Puqik¦j ™k tÁj Ðmwnum…aj ºsšboun, id est « quod ab antiquo aque maioribus Pythici cognominati, non desinerent eius cognominis, sed palam in Neronis Pythicas uictorias impii essent, nominis uicinia. » Quid iuuat me hic locus ? Nimium, si ego prius illum. Adfirmo enim emendandum Óti Poitikoˆ, id est « Poetici ». Nam hoc liquens, clarum, Sulpiciae genti Pythicum agnomen adhaesisse numquam. Poetici illi dicti, et fasti scriptoresque historiae mihi testes locis uiginti. Quod si est, uide nunc quomodo indignari citharoedus princeps potuerit quasi in pariante cognomine, si pronuntiatio illa olim ? Nam litteris certe abludit. Sono igitur ad Pythicum siue Puthicum (ita efferebant) accessit et, quod ex his concludo apte, oi siue oe diphthongus haud dissonuit u leni. Quis igitur ille sonor ? Mixtus. Quem apud Gallos meos habes in diphthongo istac ipsa. Illorum enim est : cœur pro corde, vœu pro uoto, nœud pro nodo. Et fasne mihi etiam uestra tangere ? Si pecco, ne ride. Ita et uos, Belgae, sonatis Oelsaet « papauer », moelen « molam » et quae tibi plus nota. Haec, sententia mea, noua potius quam improba apud mentes et aures probas. Certe non crassum istum ei et uastum effatum fuisse, quem cum audio (ignoscant mihi uiri docti et quibus litterae aeternum debent), uix lienem comprimo. Docent etiam nonnulli lapides, in quibus pro e perperam substituta, ut CROETA PROVINCIA pro Creta. Tu, Lipsi, numquid mutas aut etiam nutas ? An transeo iam ad consonantes ? Alacer ego : — Nihil, nihil, inquam. Bono argumentorum pondere (ut haec quidem res fert) me firmas. Consonantes tamen mihi protolle et de biuocali ei nodum prius tolle. Ille cum risu : — Graeculi uiderint, inquit, non ea in Latiari classe. Nam eius loco I nobis longum esse grammatici te docuerint, et ego supra. — Sed enim, mi Murete, inquam, in sono eius germano etiam haereo. Nam Nigidius nihil differre illam Graecanicam ab „îta simplici uoluit et Graecos irridet, qui discreuere. Quod si est, ruunt quaecumque de biuocalium sono sonuisti. Par enim omnium ratio. Eludens Muretus : — Immo tuum fulcrum ruit, inquit, quo stabilita a te uulgi haec „scnÒthj*. Non enim ea mens Nigidianis uerbis quae, si lubet, audi : Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui ou ex o et u scripserunt, quantae qui ei ex e et i. Illud enim inopia fecerunt, hoc nulla necessitate subacti. Hoc saltem uult litteratissimus ille litterator : Graecos iuste repperisse ou diphthongum quia non illis u Latinum, quod exprimeret hunc crassum sonum ; non iuste eosdem idem in ei fecisse quia i subire utramque uicem potuisset longae aut breuis. Ne autem, Lipsi, erres : I longum (dictum etiam mihi antea) incidit in sonum prorsus ei. Quis igitur ille ? Me arbitro, qui uobis, Belgis, in my, ghy, sy*. Immo illud primum plane Latinum mi est, et significatu et prisco sono. Soli enim paene uos Europaeorum duplex illud ii recte scribitis, recte effertis. Nec aliter oueis, omneis, preimos Latini. Minus accedunt iidem illi pronuntiandi magistri hodie, qui Gallico sein, feint, plein, sinu, ficto, pleno aequiparant. Nam scriptura quidem ista ipsa, sed effatio magis ae accedit. Et uereor hercle ut idem hic peccent, quod priscus ille Cotta : quem Iota litteram tollendo et e plenissimum pronuntiando, non oratores antiquos sed messores imitari, Crassus apud Ciceronem iocatur. Vocem a me, Lipsi, de biuocalibus ne ultra exspecta. Tu, Nigidi, habe etiam istam. Qui Graecos imperitiae arcessis, cur non in culpa simili tuos Opicos ? Nam illos ei pro I longa passim scripsisse, an nescis, an dissimulas ? Si illud, parum doctus ; si istud, parum bonus.